THesavrvs Indicvs Regij sanè iuris
est,
Senatvs Amplissime, & Thesaurum Indicum, non
èex terræ visceribus extractum, sed ex Sapientiæ receptaculis
profundis elicitum, & Sapientium ductu ad communem vtilitatem studio peruigili coaptatum, publicæ
tradendum luci, Indicâ ex regione, omnium Reginâ,
transmitto. Suos enim habet Sapientia Thesauros receptaculis pretiosis inclusos, de quibus Siracides,
Om
nem, inquit,
domum illius implebit à generationibus, & receptacula
à Thesauris illius. Cùm ergo Regij iuris sit, Regijs videbatur obtutibus destinandus. Sed Claritudinem illam, humanissimam licèt, formidinis ingenuæ vellicatione suspiciens, familiarius quærit hospitium, in quo
& iustitiæ debitum, dum Cæsari, quod est Cæsaris,
redditur, & censuræ votum, litteraturæ omnigenæ
Primoribus reseruatæ, cum maiore animi mei latitudine copulentur. Celsitudinem proptereà Vestram
S. A.
SapientięSapientiæ gloriosa Congeries, singulare integritatis Exemplar,
probatęprobatæ fidei selectissima Concio, prudentiæ plus meritis quàm annis coronata Senectus,
confidenter adeo
: in quâ & Regius splendor, & fortu
nandi operis argumenta conueniunt.
Lætamur tales viros
|
emergere, qui Senatoriâ mereantur luce radiare, vt laude conspicuis
deferatur gratia dignitatis. Erit ergo
Thesavrvs præsens
tali luce conspicuus, si & probari contingat: in quo
& pro Senatoriâ augendâ luce documenta non penitùs contemnenda succurrent. Vestra res agitur, Viri
Clarissimi; nec qualiscumque, sed animæ, conscientiæ,
æternitatis
: & sacra Sapientia, quæ in Consilio habitationem suâ dignam Maiestate constituit, vt clamat
ipsa, dum ait:
Ego Sapientia habito in Consilio; suos etiam
per me clamores cumulat
: dignissima equidem quæ
& per me clamans, contemptibile aliàs organum,
dum oracula tantummodò veritatis insonant, audiatur. Vt & hoc loco sit etiam illud verissimum:
Sanauit
iterum Sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
Cumq́ue opere in ipso clamem, nec paucis profectò
clamoribus, ad felicissimi cursus Celsitudinis Vestræ
fortunatum exitum, vt sperare sat iuuat, profuturis
:
hîc multus non ero, animum expressisse contentus;
temporarium nihil, pro quo Vestra solent fatigari subsellia, penitùs affectantem. Deo, Deo, (ipsum testor)
non carni vnquam, aut sanguini militaui: & modò
Æternitati proximus militabo? Ne etiam