*Dico secundò: Senator vrbicus accipiens
aliquid pro electione non obligatur ad restitu|
tionem, secundùm valde probabilem sententiam,
quam cum multis tenet P. Sancius.
suprà n. 29.
& 30. Cardinalis Lugo
n. 77.
& seqq. P. Fragosus
suprà pag. 416.
num. 41. vbi alios adducit.
Quando scilicet id, quod datur; ex mera liberalitate tribuitur, licet leges municipales prohibeant, quia non impediunt dominij translationem. Quam limitationem cùm alij etiam adiiciant, oportet illam, vt expedita decisio ista maneat; explicari. Omnis certè, qui vt officium
obtineat aliquid confert, credendus est liberaliter offerre, etiamsi inuitus conferat, quatenus
gratius illi esset, si officium merè gratis offerretur. Quod patet ex eo, quòd officium ita habere velit, vt illius acceptio legitima sit, nec sit illi
restituendi illud obligatio. Cùm ergo, si liberaliter non tribuat, quod pro suffragio electoris
tribuit, acceptio officij nulla sit, vt ex verbis legis constat adductio
num. 3.
No pueda auer, ni
aya el tal officio; dicendum est, ita dare velle, vt
datio liberalis censenda sit. Quòd quidem si non
ita debeat intelligi, quod Auctores sententiæ
propositæ affirmant, minimè consonum esse potest. Nemo enim electori ita liberaliter tribuit, vt
electione non stante esset aliquatenus tributurus.
Tribuit ergo ad obtinendam electionem; &
quomodo dici potest liberaliter tribuere? Certè
nisi ad explicationem traditam non habeatur recursus
: non video quomodo possit sustineri. Tribuit ergo liberaliter quatenus & si officium non
obtineat, non sit datum, repetiturus: vel quia
suffragium emere non intendit, sed gratum se
pro eodem exhibere. Vnde si tantùm promisit,
& officium assecutus est ante impletam promissionem, ad nihil tenetur ex iustitiâ, sicut & non
adepto
: licet autem qui tribuit ob electionem
obtinendam non habeat expressè omnes dictos
respectus, cùm tamen ita velit tribuere, vt electio
ex eo non reddatur nulla, credendus est iuxta illos confusè conceptos operari.