Quæ dicenda & discutienda in illo, non eius generis sunt,
vt ad certa commodè reduci possint capita, pro quibus diuersi veniant instituendi tractatus; sed Miscellaneo more
procedent. Vt tamen partitio aliqua leuamen possit conciliare lectori, dum interspirare licet ad ulteriora currenti,
diuisione Partium vtendum: Sic enim & D. Hieronymus
Commentarios suos in Prophetas, Euangelium Diui Matthæi, & Epistolas D. Pauli, sicut & Origenes, Magnus Gregorius, Rupertus, & alij, librorum diuisione commendant,
Lectorum leuamini consulturi. Sit ergo