*Dico Primò. Non est obligatio absolutè loquendo sequendi probabiliorem sententiam.
Hanc iuxta aliquam illius partem communiter
Doctores amplectuntur: nam & ij, quos pro
sententia posteriore dedimus, affirmant non esse
talem obligationem, quando minùs probabilis
sententia est tutior, vt exprimit Caietanus
Tomo
1.
Opusculorum, Opusc. 31.
Respons. 17.
& in summa verb. Opinio Casu 2. Armilla, Paludanus, &
Abbas apud P. Lugo,
nu. 28. quia in operando
iuxta illam est omnimoda securitas, cùm nec
materialiter possit esse peccatum in illa: quod
accidit quoties operaturquis contra sententiam
ei oppositam, quæ aliquid esse illicitum statuit:
licet enim probabilius sit ita esse, oppositum
tamen est tutius, loquendo cum communi
Doctorum: nam aliqui contendunt inter opiniones etiam inæqualiter probabiles, nullam
esse tutiorem, sed vtramque æquè tutam, quia
per illas receditur omnino à peccato, sine periculo incurrendi in ipsum. Sic Ioannes Sancius
in Selectis Disput. 44.
Eligius Bassæus verb. Conscientia n. 21. §.
Respondet ad hoc. Et Diana
Parte
4.
Tract. 4.
Resolut. 4. Exemplum est in attritione cognita sufficiente ad Confessionem, in vino
non contrario ieiunio, in Matutino Officio
præmittendo Missæ, in adhibenda contritione
statim post mortale peccatum, & sic in alijs.
Absolutè tamen illam tenent septemdecim Au
Agmen pro eo numerosissimum.
ctores, quos citat & sequitur P. Thomas Sancius
Lib. 1.
in Decalogum Lib. 1.
Cap. 9.
nu. 14.
quibus Diana
Parte 2.
Tract. 13.
Resolut. 5. quatuordecim adijcit
& Parte 4.
citata Resolut. 4.
Merollam addit, eos secutus Eligius Bassæus
supra n. 9. §.
Voluntas. Præter aliquos ex citatis,
quibuscum sentit, affert Syluium, & Caramuelem. Lezana
verb. opinio n. 5. apud quem Cornexo, & Pasqualigus.
Et Tomo 4.
Consulto 46.
Fr. Barnabas Gallego ex Prædicatorum familia in
Tractatu de Conscientia Dubio 1.
de Conscientia probabili, dicens esse communiorem ininter Thomistas, & allegans pro ea præter iam
citatos P. Baldellum, P. Reginaldum, P. Ludouicum Turrianum, vtrumque Lugum, P. Granadum, Ludouicum à Cruce, Machadum,
Montesinum Aragon, Marcum Serram, Vincentium Candidum, Bonacinam, & P. Becanum. Dom. Solorzanus
Tomo 1.
de Iure Indiarum Lib. 3.
Cap. 2.
n. 39. & Tomo 2. Lib. 3. Cap.
1. in fine, pro se laudans ex adductis aliquos,
additis Soto maiore, Mancio, & Orellana. Angelus Bossius
Parte 1.
Tit. 1.
n. 127. super additis Valero, P. Coninck, Trullenck, P. Fagundez P. Arriaga, P. Fragero, Bressero, & Verricelli.
P. Martinon
Tomo 4.
Disp. 53.
n. 190. P. Mendus
in
statera benignarum Opinionum Dissertat. 13.
num. 197. Guilielmus Herincx
Tomo 2.
Tract. 2.
Disput. 4.
n. 22. P. Bauni
Tomo 1.
Tract. 1.
Quæst.
17. Amadæus Guimenius Propositione 1. ex
Tractatu de opinione probabili, vbi præter
quosdam ex citatis profert Magistros Thomam
Vilas, & Acacium de Velasco commilitij Dominicani. Et vt obuios alios circumscriptis citationibus cursim referam, sic tenent ex nostra
Societate Cardinalis Sfortia Pallauicinus, Patres
Escobar de Mendoza, Bardi, Bussembaum, Vincentius Tancredi, Gaspar Hurtadus, Thomas
Tamburinus, Quintanadueñas, P. Ouiedus,
|
P. Rhodes, P. Mæratius, P. Bernal, P. Martinus Perez, P. Præpositus, P. Raynaudus, P.
Poza, & quamplures alij: sicut & externi, Leander de Sacramento, Thomas Hurtadus, Leander
à Murcia, Hieronymus Garcia, Moure, Remigius, Henriquez Augustinianus Ludouicus à
S. Ioanne, Illustrissimus Villaroel, Ioannes à S.
Thoma, Ioannes Pontius, Emmanuel Rodericus, Escobar del Corro, Peyrinis, Spinula, Thomas del Benè, Bordonus, cum multis alijs, ex
quibus & Syllabus habetur
infra n. 703. vbi plures ex omnibus Religiosis Ordinibus congeruntur. Quæ probari potest.