*Assertionem probat imprimis in mate
Vnde eius probatio desumpta.
ria iustitiæ vulgatis textibus, ex quibus apparet
leges possessioni fauere, & neminem nisi certo
ex titulo posse spoliari, & ita spoliatum propria
auctoritate posse spoliatorem expellere. Deinde
quod ad virtutes alias attinet
: fundamento eodem
ipsis applicato, quia vtrobique bona fides, & inuincibilis interuenit ignorantia, & etiam ex communi doctrina de publicatione legis necessaria ad
obligationem, vnde ignorata non obligat: quod
& consequenter dicendum in casu, de quo est sermo, vt non obliget dubium præceptum, quando,
licet aliàs certum sit, an vero hic & nunc vrgeat
non est exploratum. Item, quia illud principium,
vnicum ita explicatum vniuersaliter sufficit pro
formanda conscientia in omni casu dabili de malitiæ materialis fundamento: & alioqui oportebit
principia ista quodammodo innumera cum summa Confessariorum & pœnitentium confusione
multiplicare, quorum quodlibet non pauciores,
immò fortè maiores difficultates secum trahat.
|
Ergo &c. Quæ quidem probationes absolutè
sumptæ congruunt instituto: sed id quod de ignorantia inuincibili dicitur, cùm iuxta Auctoris
sententiam procedat de necessaria certitudine omnem excludente formidinem oppositæ sententiæ,
non sunt iuxta illum sensum accipiendæ. Et
quod ad materiam iustitiæ attinet, textus pro meliori conditione facientes neutiquam talem certitudinem requirunt. Vnde & dubio perseueran
te licita est rei possessæ retentio & vsus, etiam
ante adhibitam diligentiam, cum moderatione,
quam adhibent Scriptores, & videri potest apud
P. Thomam Sancium
Lib. 2.
de Matrim. Disp. 21.
n. 21. & post diligentiam adhibitam perseuerante
dubio absolutè vsum licere, etiam alienando apud
eumdem
Dicto 4. & iudicem non posse præcipere vt res diuidatur, sed adiudicandam possidenti
integrè
nu. 14. cùm præmisisset
nu. 12, stante dubio speculatiuo, possidentem iure retinere posse;
pro quo plurimi ibidem Doctores, & quod plus
est, in matrimonio, de quo cum multis
nu. 46.
&
47. vbi & illud, idem esse dicendum, quando
moraliter est impossibile adhibita diligentia posse
vinci dubium. Quod & generaliter tenendum asserit, referens se ad dicta circa casum præsentem
nu. 12. quòd scilicet non tenetur possessor in eo
diligentiam præmittere, sed posse vti re, quam
suam esse dubitat: sed quidem eo in loco nihil
pro eo habet. Non est ergo admittendum quod
de ignorantia inuincibili ab auctore dicitur, iuxta
suam illi philosophandi rationem.