SECVNDA
PARS.
ETSI hæc secunda huius Operis pars, quæ de matrimonio tractat, quotidiana, ac frequentissima sit, eam
tamen nec longè, nec perfunctoriè disseram. Sed iusti Interpretis officio vsus eam octo Capitibus absoluam. Primum matrimonij definitionem complectitur. Secundum, an consensus ad matrimoniũmatrimonium sit necessarius. Tertium, qualis consensus ad id exigatur. Quartum, qua ratione hic consensus exprimatur, quibúsue verbis. Quintum, de ætate ad matrimoniũmatrimonium requisita tractabit. Sextum
de his, quæ matrimonium impediunt. Septimum de
coniugalis contractus effectu. Octauum de prole & matrimonio suscepta, quàm breuissimè aget.
Ex Capite primo.
SVMMARIVM.
-
1 Matrimonium vnde sic dicatur, & eius definitio.
-
2 Matrimonij etiam copulati appellatione, illud,
quod ex solo consensu constat, continetur, licet
consummatum non sit.
-
3 An sponsalia de præsenti sub matrimonij dictione significentur, copula non sequuta.
-
4 Sponsus & sponsa de præsenti sub viri, & vxoris
nominibus comprehenduntur.
-
5 Matrimonium Iure Canonum non præsumitur
ex diutina maris & fœminæ cohabitatione.
-
6 Non quælibet maris & fœminæ coniunctio matrimonium dicitur.
-
7 Theophili, Boschoei, & Cantiunculæ error annotatur, atque verus sensus restituitur. l. nuptias. ff. de regulis iuris.
-
8 Matrimonium est indiuiduum vinculum, ex
institutione diuina.
-
9 Matrimonium est sacræ rei signum, vbi, quid significet, explicatur.
MATRIMONIVM sic
† denominatur, quòd fœmina ob id potissimùm nubere debeat, vt mater fiat, autore August. li. 19. contra Manichæos. c. 26. vel à matris
nomine non adhuc obtento, sed cum spe statim adipiscendo, teste Aulo Gellio, lib. 18. c. 6.
vel ea fortè ratione, quòd maior matris, quàm
patris in
liberorũliberorum procreatione habeatur ratio, atque ea certa sit, non ita pater sit certus,
iuxta illud Home. Odys. 1. vbi Telemachus
inquit. me esse Vlyssis filium, reuelauit mater.
sicut & Ius Ciuile iudicat à matre seruos, vel
liberos esse filios. notat Boschœus in tractatu
de nuptijs. in princip. Diffinitur autem sic:
Matrimonium est maris & fœminæ coniunctio, indiuiduam vitæ
consuetudinẽconsuetudinem retinens.
l. 1. ff. de ritu nupt. §. 1. 27. q. 2. & §. 1. Insti. de patri. potest. Dicitur verò coniunctio, non corporum, sed animorum: qua quidem coniunctione alter alteri se tradit ad
cōiugalemconiugalem vsum
expressè, vel tacitè. atque in hac coniunctione
consistit consensus, vnde nuptias non concubitus, sed consensus facit. l. nuptias. ff. de regu.
iur. quo fit, vt lex, quæ de matrimonio
† copulato loquitur, intelligenda sit in matrimonio iam ex consensu perfecto, quamuis coitus
sequutus non sit. c. fin. de frigid. c. per tuas. qui
filij sint legiti. c. 1. & 2. de matrimonio contra.
contra interd. eccle. quæ iura citat Andre. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuo. donat. in verb.
donatione largitus. nu. 179. aduersus Baldum
in c. Capellanus. in fin. de ferijs. Paul. de Castr.
in l. penulti. C. de episc. & cler. atque alios, qui
huic
sentẽtiæsententiæ palàm aduersantur, quibus obstat etiam gloss. in Clementina vnica, de consangui. verbo, contrahere. quæ illum textum
pœnam
inferentẽinferentem contrahenti matrimonium
dato Canonico
impedimẽtoimpedimento, intelligit, etiam
in matrimonio solo consensu contracto, copula nondum sequuta. quam ibi Doct. approbant communiter. opinio tamen Bald. procederet, vbi subiecta materia, vel legis intentio
copulam exigeret. Subdit præterea glo. prædicta, constitutionem illam non punire
contrahẽtescontrahentes sponsalia. quam glossam præter Doctor. ibi dicit notab. Deci. in c. nam concupiscentiam. de
cōsticonsti. 2. lect. idem Deci. consi. 256.
colum. 3. Hippo. in l. is qui cum telo. C. de sica.
nu. 39. & 41. dicit sing. Ias. in l. quo minus. ff. de
flumi. nu. 18. & Abb. in d. Clementi. vnica. vbi
cæteri eam sequuntur.
† Attamen video illam
glossam citantes,
nōnon exactè distinguere sponsalia propriè assumpta à contractu matrimonij, & sic à sponsalibus de præsenti. Cùm illa
gloss. dum loquitur de
spōsalibussponsalibus, apertè sponsalia, quæ de futuro dicimus, intelligat. Nec
me latet, sponsalia communi vsu loquendi
etiam illa dici, quæ de præsenti appellamus,
sicuti in præced. parte cap. 1. diximus: qui quidem vsus à Canonibus, & sacra Scriptura receptus videtur, quod ibi ostendimus. & potest
deduci ex eo, quod ante copulam non censetur matrimonium omninò perfectum esse. c.
cùm societas. 27. q. 2. Verùm hac in re opinor,
iura
† loquentia in matrimonio locum habere, vbi contractus coniugalis præcessit, etiam
nondum sequuta copula. idem etiam assero,
vbi Iura aliquid statuerint in marito, & vxore.
l. penulti. C. de incest. nupt. l. penulti. ff. de donatio. inter virum & vxorem. Quòd si quando Iura solùm erunt intelligenda in viro, &
vxore, data commixtione carnali, & in matrimonio iam consummato, id erit vel ex communi vsu loquendi, ex legis intentione, vel ex
alia simili ratione. Quo pacto resoluenda sunt
omnia, quæ longè, lateq́ue adducunt Feli. in
Rubr. de sponsalib. Deci. consi. 540. Anchar.
consi. 216. Chassa. in consuetud. Burgun. Rub.
4. §. 6. vbi octo paginis hoc ipsum prosequitur. Salycet. etiam in l. non sine. C. de bonis,
quæ libe. idem in l. cùm in te. C. de donati. ante nupt. Andr. Tiraq. de legi. connub. l. 14. qui
tamen non ita exacta, vt prolixa disputatione
cōtenduntcontendunt, an
cōtractocontracto matrimonio dicantur
hi, qui
cōtraxeruntcontraxerunt, ante copulam vir, & vxor:
eos perlegat, qui hac de re plura nosse cupit.
Ex præfata etiam diffinitionis interpretatione infertur, quòd licet
† Iure Ciuili ex concubitu, & cohabitatione inter ęquales conditione, matrimonium præsumatur. l. in liberæ.
ff. de ritu nupt. gloss. in cap. 30. q. 5. Roma. singul. 446. Regia l. 2. titu. 14. part. 4. Iure tamen
Canonico talis cohabitatio non præsumitur
coniugalis, sed fornicaria. dicto. cap. 1. 30. q. 5.
glo. Abb. & Imol. in c. illud. de pręsumpt. Nam
etsi lex Ciuilis in dicta cohabitatione consensum præsumat, nec ex solo concubitu iudicet
matrimonium, vt aduertit Ioan. Ferrad. in d. l.
nuptias. Ius verò Canonicum ex solo concubitu consensum, qui in matrimonio
principatũprincipatum obtinet, præsumere noluit, maximè in præiudicium alterius matrimonij. quod explicat
Paris. alios allegans cons. 59. vol. 4. nu. 7. Vnde sic cohabitantes cogendi sunt vel ab hoc
contubernio recedere, vel consensum ad matrimonium necessarium, palàm profiteri. Verùm si hæc cohabitatio diutina foret, nempe
|
decem annorum, etiam Iure Canonum, & ratione ipsorum viuentium, eorum nemine
refragāterefragante, nedum quo ad prolem ipsis vita functis, matrimonium pręsumeretur. Hosti. Abb.
& Anto. in c. lator. qui filij sint legi. Cæpo. consil. ciuili. 5. num. 16. quibus addendum erit, filium, mortuis parentibus, legitimum præsumi ex eo, quòd eius parentes simul cohabitauerant. gloss. per text. ibi in d. c. lator. vbi Abb.
notat. & sequitur Felin. in c. per tuas. de proba. fi. col. Deci. in c. ecclesia. de consti. num. 39.
Ias. consil. 168. 4. vol. Curt. Iuni. consi. 52. col. 1.
quæ tamen opinio in d. c. lator. non probatur,
quia ibi ille filius reputabatur, & communi opinione credebatur legitimus. Vnde Henr. ibi tenet contrariam sententiam, & Alciat. de
præsump. reg. 3. præsum. 1. nu. 12. verior tamen
videtur opinio glo. & Abb. quæ receptior est:
tametsi contra hanc præsumptionem possit
opponi discrimen generis inter illos cohabitantes. Item virum fœminam tractasse non ita
honorificè, sicuti vxorem tractari ab eo decebat. ita Paul. de Cast. in l. donationes. in princ.
ff. de donat. cui accedit Ioan. Lupi. in c. per vestras. de donat. 3. notab. §. 7. nume. 7. quidquid
ipse velit. §. 20. ad finem. Procedit tamen Abb.
opinio, etiamsi illa cohabitatio decennio non
durauerit, ex mente eorum, qui hanc sententiam profitentur. Ego verò eam admitterem,
præmissa decem
annorũannorum cohabitatione, alioqui contrariè potiùs accederem. illud præterea notandum est, hanc diutinam cohabitationem matrimonij præsumptionem inducere, si alijs argumentis coadiuuetur. text. optimus in d c. illud.
Tertiò ex diffinitione, sic intellecta, deducitur verus sensus. l. 1. §. Ius Naturale. ff. de iust. &
iure. §. 1. Inst. de iure natu. c. ius naturale. 1. dist.
vbi
† maris, & fœminæ
coniunctionẽconiunctionem, Iure Naturali omnibus animantibus
cōmunemcommunem, à nobis
matrimoniũmatrimonium appellari, in quit lex, quasi velit ipsam
copulācopulam carnalem,
matrimoniũmatrimonium esse.
Sed oportet altiùs hęc
perpẽdereperpendere,
nōnon enim inquit, lex maris & fœminę
qualemcunq;qualemcunque coitũcoitum,
nos
matrimoniũmatrimonium appellare, sed est legis sensus,
maris & fœminæ
coniunctionẽconiunctionem omnibus animantibus,
etiāetiam brutis, esse Iure Naturali
communẽcommunem: illam verò, quæ Iure Naturali animalibus, ratione præditis, licita sit,
matrimoniũmatrimonium à
nobis appellari. Est ergo maris & fœminę coniunctio matrimonium in sensu d. l. 1.
nōnon quòd
ipsa copula maris & fœminæ sit
matrimoniũmatrimonium,
sed quòd sine matrimonio nobis
nōnon sit, etiam
Iure Naturali licita, maris & fœminę coniunctio. Hinc sequitur, nos ideo maris & fœminę
coniunctionẽconiunctionem, matrimonium appellare, quòd
aliter quàm ex matrimoniali vsu nobis licita
nōnon sit carnis
cōmixtiocommixtio, tametsi Theophilus in
prin. Inst. de Iure Nat. Gen. & Ciui. Bochoe. in
trac. de nup.
† in prin. & Clau.
CātiunCantiun. in §. nuptiæ. Inst. de patr. po. adnotauerint, matrimonium appellari qualemcunque coitum, etiam
brutis conuenientem, quibus minimè assentior: quippe qui
absurdũabsurdum existimem maris &
fœminæ coniunction in brutis
matrimoniũmatrimonium
appellari. Nec
etiāetiam admitto, quod
idẽidem Bochoe.
notat,
nōnon dici propriè
matrimoniũmatrimonium absq;absque coitu. vbi l. nuptias. ita interpretatur, v
t nuptias
non tantùm concubitus, sed & consensus faciat. nam hoc ex eo
cōfunditurconfunditur, quòd nubere
dicatur, quæ coniugium
absq;absque copula contraxit. l. cùm fuerit. ff. de conditi. & demonst. notat optimè Deci. in d. l. nuptias. Cui regulæ illud exemplum legis, Cùm fuerit, aptat Constantinus Harmenopolus li. 4. tit. 2. quem retulit Anto. Augu. vir egregiè doctus, atque in
Pandectarum emendationibus diligentissimus lib. 1. cap. 7. quibus mirè suffragatur Chrisost. Matth. 19. Homil. 33. scribens, verum esse
matrimonium,
verasq́;verasque nuptias ex solo coniugali consensu. Hinc etiam apparet Iure Naturali illam tantùm copulam hominibus
cōuenireconuenire, quæ ratione, & iure subsistat, qualis est
coniugalis. quod eleganter Fortu. explicat in
d. §. Ius Naturale. columna 6. & idem sentit Ioannes Lupi. Segobiensis in tractatu de matrimonio. col. 5.
Subsequitur in diffinitione,
IndiuiduāIndiuiduam vitæ
consuetudinem retinens
† ex eo quòd matrimonium diuina institutione
indiuiduũindiuiduum vinculum sit, quod ab homine dissolui non potest, iuxta illud: Quos Deus coniunxit, homo
non separet. igitur in coniugio exigitur consensus ad indiuiduum vinculum saltem tacitus, conformis quidem diuinę institutioni, ex
qua
cōiugiumconiugium indiuiduam
consuetudinẽconsuetudinem retinet, sicut apud nos optimè docet Fort. in l. 1.
col. 9. ff. de iust. & iur. nec
incōuenitinconuenit, quòd matrimonij vinculum ante copulam religionis
solenni professione soluatur, id enim contingit præter pactum contrahentium, à quibus
coniunctio hæc fuit his animis comparata, vt
constans, ac perpetua sit, eritq́ue satis contrahentes prædictum
cōsensumconsensum præstitisse, vt verè dici coniugium possit. c. solet. 32. q. 2. Hostiens. in summa. tit. de matri. §. 1. Præpo. in Rubr.
de spons. col. 2. vnde non immeritò dicemus
hunc coniugalem consensum totius vitę consortium promittere. quod Theop. Gręcus
InstitutionũInstitutionum Paraphrastes satis
elegātereleganter expressit. Instit. de pat. potest. dicens. Matrimonium
est maris & fœminæ coniunctio, indiuiduam
vitæ consuetudinem retinens, seu
promittẽspromittens.
atque significantiùs Ioan. Maioris, in 4. distin.
26. quæst. 1. sic diffiniens: Matrimonium est,
inquit, signum sensibile, quo mas, & fœmina
præuio consensu perpetuò coniunguntur, vt
hinc pateat sacramenti
definitionẽdefinitionem matrimonio conuenire, cùm sacramentum sit sacræ rei
† signum. cap. sacrificium. de consecr. distin. 2.
signum, inquam, visibile sacræ rei inuisibilis.
Significat enim matrimonium dilectionem
|
inter ipsos coniuges futuram, quam Deus per
gratiam ipsis coniugibus nectit. Significat
etiam spiritualem vnionem Christi, & ecclesiæ, id est, Christi, & animarum fidelium. Item
repræsentat coniunctionem Christi cum vnica sponsa ecclesiæ per carnis assumptionem. &
sic coniunctionem diuinitatis cum humanitate, iuxta illud: Et verbum caro
factũfactum est. hoc
autem vltimum significat matrimonium, carnis commixtione sequuta, non ante coitum.
cap. cùm societas. 27. qu. 2. notatur in cap. debitum. de biga. & vberrimè in concilio Colonien. ti. de
sacramẽtosacramento matrimonij. c. sed dices.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Matrimonium ante carnis copulam perfectum
quo ad vinculum, & sanctitatem sacramenti,
non tamen quo ad significationem.
-
2 Matrimonium sacramentum est nouæ legis.
-
3 Matrimonij sacramentum gratiam confert.
-
4 Matrimonium in legitimum, ratum, & cōsummatumconsummatum distinguitur.
-
5 MatrimoniũMatrimonium, contractum per procuratorem, an
sit sacramentum.
-
6 Matrimonium à quo, & qua ratione fuerit institutum.
-
7 Matrimonium, contractum propter non conuenientem finem, valet, licet illicitè contrahatur.
-
8 Quæ sit huius sacramenti substantia, forma, &
materia,
EX his
† sequitur matrimonium
ante copulam
perfectũperfectum quidem
esse, quo ad vinculum, sanctumq́ue ex sanctitate sacramenti, vt
fuit inter Mariam, & Ioseph. cap.
Beata. cap. coniunx. c. omne. 27. q. 2. imò tanto
sanctius, quanto à carnali coniunctione alienius, secundum Augustin. ad Aeditiam, cuius
verba ad id refert Magister Senten. in 4. dist.
26. & probatur autoritate Pauli, 1. ad Corint.
7. qui collaudat continentiam in coniugatis.
Est tamen imperfectum, quo ad significationem,
nōnon enim illa omnia significat, quæ significaret carnali copula consummatum. ex his,
quæ idem Magister notat, & Hostien. in summa titu. de matrimonio. §. quid sit matrimonium. Angel. in ver. matrimonium. prima. q. 3.
& Coloniense concilium in d. ca. sed dices.
Secundò ex his deducitur, matrimonium
esse sacramentum,
† & nouæ legis, quod probatur ex Paulo ad Ephe. 5. dicente: Sacramentum hoc magnum est. quæ verba ita interpretantur sancti Doctor. vt tradit Ambros. Catha. lib. 5. contra Caie. c. 1. de matrimo. ecclesia etiam hanc assertionem profitetur in ca. ad abolendam. de hæret. & in concilio Florent.
sub Eugenio quarto. vt planè contrarium asserentes censendi sint hæretici, quos conuincunt sacris testimonijs, & conciliorum autoritatibus Rofensis. Ioan. Ecchius, atque eruditissimus Alfonsus à Castro, libr. de hæres. in
verb. nuptiæ. & Colon. conci. tit. de matrimonio. cap. quæ omnia.
Tertiò ex
† præmissis apertè constat, matrimonium gratiam conferre: sacramenta siquidem nouæ legis gratiam conferre, receptissimum est apud Theologos, & in eodem
Florentino concilio, versic. quintò hoc docet
ecclesia. hoc autem est sacramentum nouæ legis, igitur gratiam
cōfertconfert. quod probat Coloni. concil. & Theologi frequentiùs
fatẽturfatentur, vt
constat ex Maior. in 4. dis. 26. q. 1. notat Thom.
22. q. 100. arti. 2. Alfon. de Castro, in dicto verbo, nuptiæ. Abb. in cap. cùm in ecclesijs. de simoni. Præp. in Rubr. de spons. colum. penulti.
post Cardi. ibi Hostien. Ioan. Andre. in cap. 1.
de sacra Vnctione. & Canariensis episcopus
Philip. 12. licet gloss. in ca. quidquid. 1. q. 1. & in
cap. alma mater. vers. sacramentis. de sentent.
excom. in 6. & in d. cap. cùm in ecclesijs. voluerit in hoc sacramento minimè
cōferriconferri gratiam, quod falsum, & erroneum est. Hîc
† verò & illud adnotandum est, non omne matrimonium protinus esse sacramentum. proinde scire conuenit, matrimonium aliud esse legitimum, aliud ratum, aliud consummatum:
est enim matrimonium
legitimũlegitimum id, quod legitimo consensu contrahitur, quale esse potest apud Ethnicos. Ratum est illud, quod à
Christianis more fidelium
cōtrahiturcontrahitur, & istud
sacramentum est. Consummatum dicitur illud, quod omninò copula carnali
firmatũfirmatum est.
quæ omnia explicat Coloniens. concilium. titu. de matrimon. cap. verùm. & cap. sed dices.
& probantur in cap. final. 28. quæst. 1. Magister
Senten. in 4. distinctio. 39. & Præpos. in Rubr.
de spons. col. penult. Nec oberit tex. in c. gaudemus. de diuor. & in cap. vlti. de transactionib. dicens, inter infideles dari hoc sacramentum: nam intelligitur dari inter infideles matrimonium, non
tamẽtamen matrimonij sacramentum, cùm illud coniugium ratum non sit, in
quo deficiat fides, vti probat text. in ca. quanto. de diuor. dicens, apud infideles matrimonium contingere, non tamen esse ratum: efficit verò ratum coniugij sacramentum, quod
fidelibus competit. ergo infidelibus minimè
conuenit matrimonij sacramentum: vel, vt
aptiùs intelligatur litera c. gaudemus. opinor
apud infideles matrimonium esse sacramentum habitu, non actu. quia non contrahitur
in fide ecclesiæ. ita Thom. in 4. distinct. 39. q. 1.
articul. 2. quo fit, vt non ita firmum sit coniugium infidelium, sicuti Christianorum. cap.
quanto. suprà citato. quod nos alibi tractabimus, nempe capitulo septimo, §. quarto.
Ex his etiam redditur dubia Caiet. sententia. is inquam 2. Tomo, quæst. 1. de matrimonio,
† dixit matrimonium, contractum per
procuratorem, non esse
sacramentũsacramentum, nec gratiam conferre, donec inter præsentes coniuges id matrimonium saltem tacitè ratum habeatur: hoc enim certum non est, tametsi subtili ratione id probare nitatur. quem
etiāetiam reprobat Ambros. Catha. contra Caieta. lib. 5. c.
de sacramento matrimonij.
Institutum
† autem fuit matrimonium ab
ipso summo omnium rerum Opifice in statu
innocẽtiæinnocentiæ ante
peccatũpeccatum ore prophetico Adami, dicentis, Genes. 2. Hoc nunc os de ossibus
meis, caro de carne mea: quamobrem relinquet homo patrem, & matrem, & adhærebit
vxori suæ, & erunt duo in carne vna. &, quia
spiritu prophetico illa verba protulit Adam,
in sacro Euangelio Matth. 19. Redemptor noster illa verba ad
DeũDeum ipsum refert. notat Magister in 4. dist. 26. text. in c. lex diuinæ. 27. q. 2.
Verùm ante peccatum fuit coniugium institutum in Officium naturæ, nem pe ad conseruationem humanæ creaturæ, dixit enim Deus
Genes. 1. cap. Crescite, & multiplicamini.
atq;atque
idem repetit post diluuium, omnibus hominibus penè consumptis, Genes. 8. Institutum
etiam fuit matrimonium, vt esset prima humanæ societatis copula, quæ
amicabilẽamicabilem quandam coniunctionem alterius quidem regentis, alterius verò obsequentis, complecteretur. quod probatur, dum Genes. 2. dixit Deus:
Faciamus ei adiutorium simile sibi. & adnotauit Tho. in 4. dist. 26. q. 1. & deducitur ex l. 1.
§. Ius Naturale. ff. de iusti. & iure. vbi Fort. col.
6. & illat. 10. col. 6. ad idem optimus text. in c.
Ius Naturale. 1. dist. §. 1. Insti. de Iure Natu. comprobat idem ex Platone Ludo. Cælius libr. 15.
c. 13. quibus mirè concinunt verba Arist. 1. Polit. c. 1. Principio, inquit, necessarium est maris & fœminæ coniugium, quorum vterque
sine altero debilis est, nec potest
cōsistereconsistere procreandi causa. idq́ue naturale est desiderium,
quale quidquid est, tale quid alterum relinquendi: eius autem, qui imperat, & eius, qui
paret, naturalis est coniunctio, salutis causa
cōstitutaconstituta. Ex quibus
cōstatconstat, matrimonium in
officium naturæ fuisse institutum ante peccatum. Cæterùm post peccatum fuit institutum
in remedium fornicationis, vt est autor Ange.
quem Magist. aduocat in d. dist. 36. Colonien.
conci. tit. de matrimo. c. est autem. Tho. in additio. ad 3. part. q. 41. & 42. glo. & Card. à Turre Cre. in summa. 27. q. 1. & probatur in c. nuptiarum. 27. q. 1. quo tandem vltimo fine officium sacramenti matrimonio conuenit, vt sit
in medelam, ac
remediũremedium peccati, quod in fornicatione
cōmittiturcommittitur. incautè igitur loquuntur Card. & Præp. in Rubr. de spons. dicentes,
hoc sacramentum non fuisse institutum in remedium peccati.
Ex his manifestè apparet, propter dictas
causas matrimonium fore à Catholicis contrahendum:
† quòd si ex alia causa contrahatur, nempe ob diuitias, seu
pulchritudinẽpulchritudinem,
non ritè contrahitur, valet
tamẽtamen. text. in c. tua.
de spons. vbi Abb. hoc notat. Tho. in 4. dist. 30.
q. 1. art. 3. Maior in 4. dist. 26. quæst. 2. sed & Caiet. in 2. Tomo. q. 3. de matri. probat esse
licitũlicitum
contrahere matrimonium propter pulchritudinem, aut diuitias, ita, vt istæ causæ contingant, vt ratio matrimonij cum tali fœmina, vel
vt causæ applicandi animum ad coniugium,
non ergo sunt causæ finales, seu principales,
sed causæ, sine quibus actus non fieret, quæ finales minimè dicuntur, quemadmodum in
simili docet Maior in 4. dist. 25. q. 2. col. 4. illa
etenim est causa principalis, ad
quāquam is, qui
actũactum
agit, magis intendit,
quamq́;quamque præcipuam existimat. ita Tho. 12. q. 18. arti. 7. Bart. in l. ambitiosa. col. 4. ff. de decret. ab ordin. faci. quo fit,
vt si in hasce causas pulchritudinis, ac diuitiarum, seu libidinis principalis intenderet animus, non crederem licitè, sed cum graui peccato, contrahi matrimonium. quod probat
Ambrosius, Cathar. libr. quinto. contra Caie.
capitulo de matrimonio.
Sed cùm matrimonium
† sacramentum esse constet, oportet scire, quæ sit huius sacramenti forma, atque materia: qua in re glo. in c.
tua nos. de spons. dicit,
substantiāsubstantiam esse consensum: formam verò ipsa verba consensum exprimentia. quam ibi nostrates approbant, &
sensit Bald. in Rubr. ff. de iust. & iure. quin &
Tho. in 4. sent. dist. 26. q. 2. fatetur formam esse verba, quibus
cōsensusconsensus exprimitur. rectiùs
tamen dicemus, contrahentes ipsos esse materiam. & si dicamus ipsa verba esse formam,
quibus quidem verbis consensus exprimitur.
ita Palud. in 4. dist. 26. q. 4. col. 4. & Hadria. in
4. tract. de matrimo. q. 1. vnde glo eadem in d.
c. tua nos. incautè loquitur, dum dicit in matrimonio præsumpto ipsum factum esse substantiam & formam. idem sensit in c. is, qui fidem. de sponsa. veriùs enim dici potest, in matrimonio præsumpto ipsam substantiam, &
formam etiam præsumi: nam ille actus, ex quo
matrimonium præsumitur, designat substantiam, ac formam interuenisse, saltem Iuris intellectu. atque istam glo. reprobat Alber. Brunus in tract. de forma. fol. 9. col. 4. Hactenus
igitur primum huius partis Caput absoluimus, ad secundum oportet, vt festinemus.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Consensum omninò esse necessarium ad matrimonium in exteriori, atque interiori iudicio.
-
2 Consensus in iudicio exteriori quandoque præsumitur, in interiori verò nunquam: atque
| ideo Iudex exterior interdum fallitur.
-
3 Protestatio, altero consentiente, præcedens verba consensum exprimentia, defectum ipsius
consensus probat etiam in exteriori iudicio.
-
4 Fœmina, verbis fallacibus decepta, & stupro vitiata, quid agere debeat.
-
5 Furiosus contrahere matrimonium non potest.
-
6 Furiosus nemo præsumitur, & ideo qualiter furor probetur. ibidem tractatur.
-
7 Furiosus interuallis quibusdam legitimè contrahit eo tempore, quo furor cessat.
-
8 Mente captus matrimonium contrahere nequit.
-
9 Ebrius coniugium minimè contrahit.
CAPVT SECVNDVM, AN
consensus sit ad matrimonium necessarius.
CONSENSVM † esse ad matrimonium necessarium, nemo ambigit,
idq́;idque Iura Canonica, & Ciuilia profitentur. ca. 1. c. cum locum. c. tuæ. cap. tua. de sponsal.
cap. sufficit. cap. sic quippe. 27. q. 2. cap. tuas.
de sponsal. duorum. l. nuptias. ff. de regul. iur.
adeò, vt nec summus Pontifex possit condere
legem, qua caueatur, matrimonium quandoque sine consensu constitui, quod præcedenti parte notauimus. & probatur, quia quatenus matrimonium contractus est, consensum
exigit. l. consensu. cum l. seq. ff. de acti. & oblig.
l. 1. ff. de pact. l. 1. ff. de contr. empt. Nec in vinculo aliquod discrimen est inter iudicium exterius, & interius, quod conscientiæ Forum
appellamus. illud siquidem matrimonium,
quod validum est in conscientiæ iudicio, id erit etiam firmum in foro exteriori. rursus
† quòd nullum est in interiori foro, minimè
valebit in exteriori, tametsi Iudex, qui per exteriora signa iudicare debet, pronunciet illud
esse matrimonium, quod verè non est. text. rectè perpensus in cap. tua nos. de sponsa. Palud.
in 4. distinct. 27. q. 2. arti. 5. vtroque enim iudicio id tractatur, an matrimonium probetur, id
est, an consensus coniugalis fuerit præstitus.
Sed in foro interiori conscientiæ, ipsius confitentis
dictũdictum sufficiens exhibet testimonium,
etiam repugnantibus mille testibus: at in foro exteriori ipsi
cōfitenticonfitenti in causam propriam
non creditur, sed testibus alijsq́ue legitimis
documentis. in substantia ergo nullum est discrimen inter hæc iudicia, licet maximè differant in modo cognoscendi de re qualibet, quę
in controuersia versatur. atque ita intelligenda est illa Doctor. interpretatio, quæ habet
text. in dict. cap. tua nos. in part. 1. loqui in foro iudiciali, in secunda verò in foro conscientiæ. quam ibi probat Abb. col. 1. idem in cap.
quæ in ecclesiarum. de constitut. & est communis hic sensus, quem & Soci. sequitur consil. 28. 1. volu. idem Soci. consi. 119. in 3. vol. Regial. 5. tit. 2. part. 4.
Hinc infero, non esse in foro Iudiciali iudicandum matrimonium, si quis, ex
† consensu fœminæ, protestetur se nolle coniugalem
consensum præstare per quæcunque verba,
cōsensumconsensum illu significantia, ab ipso illo die
ꝓferendaproferenda, ac demum illa verba coram pluribus
ꝓferatproferat, modò de illa protestatione Iudici constet. sic Abb. existimat in dict. c. tua nos. quem
Felin. sequitur in cap. cùm M. de consti. nume.
80. nisi sequuta foret copula carnalis post
prædicta verba. per quam recessum videtur à
protestatione, quod Felin. expressim adnotauit. & licet sit dubium, an in hac protestatione sufficiat consensus tacitus alterius, qui
præsens tacet, an exigatur expressus, vt notat
latè Deci. in dict. cap. cùm M. numer. 24. & ibi
Ripa. num. 125. Alexan. Ias. & Anto. Rube. nume. 312. in l. non solùm. §. morte. ff. de noui oper. nuncia. Alexand. Ias. & Curtius Iunior in
l. pacta nouissima. C. de pact. Ego tamen in
matrimonio crederem necessarium esse consensum expressum, ne tantum Sacramentum
illusione, & leuitate contrahentium tractetur: nam & in cęteris actibus expressum consensum requiri, docet Bar. in dict. §. morte. numer. 22. vt eum ibi intelligit Alexan. nume. 31.
& esse commu. opin. fatetur Deci. in dict. cap.
cùm M. num. 23. pro qua facit gloss. in c. Cumana. de electi. Verùm si hæc protestatio fieret absque consensu alterius, minimè iuuaret
protestantem. gloss. communiter recepta in
dict. cap. tua nos. Abb. 8. col. & ibi Ripanu. 86.
in d. c. cùm M.
Quid tamen agendum est, quando quis, vt
à
† fœmina carnale commercium consequatur, verbis, non animo, matrimonium contraxit, ac semper animo & affectu fornicario
eam cognouerit, ita, vt coniugium effectum
non sit. & Tho. in 4. distin. 28. arti. 2. dicit hunc
seductorem debere cum ista matrimonium
cōtraherecontrahere sub pœna mortalis peccati, si nondum aliam vxorem duxerit: si verò aliam duxit, tenetur ei resarcire damnum, quod stupro
intulit. Vnde consequens est, vt Iure Canonico ac Ciuili, pœna stupri sit puniendus. c. 1.
& 2. de adulte. hoc ipsum post Thom. notat in
specie Syluest. in verb. matrimonium. 4. q.
8. & dicens id esse communiter
receptũreceptum, comprobat Hadrian. in 4. tracta. de matrimonio.
q. 2. versi. dico igitur ad quæsitum. Ipsa autem
seducta, tutè cum alio contrahet matrimonium, si coniecturis probabilius persuaderi possit in viro consensum coniugalem defuisse. sic Adria. q. 2. & Syluest. quæstio. 9. hoc
dubium diffiniunt: has verò coniecturas tribuit dispar genus, vel diuitiarum, statúsue conditio impar.
Ab hoc eodem capite procedit intellectus
ad textus in c. dilectus. de spons. vbi matrimo|
nium à furioso
† contractũcontractum nullum est, eo quòd
cōsensusconsensus deficiat. notat Magist. in 4. dist. 34. &
ibi Tho. art. 4. Regia l. 6. tit. 2. par. 4.
argumẽtoargumento
deducto à l. furiosum. C. qui testa. fa. po. & Cle.
1. de homici. quibus constat à furioso non fieri
cum effectu
actũactum consensum exigentem. id tamen intelligitur in eo, qui
cōtinuocontinuo furore laborat: is etenim, qui per dilucida
dierũdierum interualla laboraret, posset
matrimoniũmatrimonium contrahere
tẽporetempore, quo furor cessat, ac redijt iam sana
mens, iuxta gl. in d. c. dilectus. & probatur in c.
quamuis. 7. q. 1. l. Diuus. ff. de offic. præs. Furor
autẽautem probandus est, quia quilibet præsumitur
sanæ mentis. l. 2. C. qui testa. fac. po. l. nec codicillos. C. de codicillis. Sed
ꝓbaturprobatur † furor ex
actibus & signis exterioribus, quibus Iudex
cautè arbitrabitur furorem verum esse,
nōnon fictũfictum. l. quidam in suo. ff. de con. inst. res
equidẽequidem
in animo consistens, per exteriora signa iudicanda est. cap. fi. de renunc. in 6. l. dolum. C. de
dolo. cum pluribus alijs, quæ ad idem adduci
poterant. signa verò, ex quibus furor præsumi
possit, tradunt Doctores in cap. fin. de succession. ab intestat. & in l. furiosum. C. qui testam.
face. poss. Areti. in l. 2. ff. de testament. optimè
Decius consil. 448. Alciat. de præsumpt. regu.
1. præsumpt. 38. & egregius Docto. Mar. Naua.
in cap. si quando. de rescript. except. 9. & Corneus consilio 22. volu. 4. è quibus illud signum
notandũnotandum est, num ille, qui semel fuerit furiosus, sit semper in dubio præsumendus furiosus? quod videtur ex gloss. in capit. fina. de success. ab intesta. quam dixit singul. Lanfranc. in
capit. quoniam. de probat. in ver. testium. fol.
vltim. commendat. Præpo. in dict. capit. dilectus. 2. col. dicens eam esse communem receptam. idem notat gloss. per text. ibi in cap. iudicas. 3. quæst. 9. sequitur eam Ias. in dict. l. furiosum. & Areti. in dict. l. 2. procedit tamen, si
probatũprobatum fuerit aliquem furiosum fuisse quodam continuo tempore, nempe vno mense,
vel vno anno. secus, si
ꝓbeturprobetur in aliquot actibus furiosum fuisse, non enim præsumitur
adhuc illum furorem durare. Bart. in l. 2. ff. de
bon. poss. infanti delat. quem Ias. sequitur in
dict. l. furiosum. numer. 3. Alciat. de præsump.
reg. 2. præsumpt. 18. & Steph. Bert. consil. 48.
nume. 24. in noua consi. parte. Secundò procedit dicta furoris præsumptio, quo ad actus,
qui paulò post furoris tempus aguntur, non
autem quo ad illos, qui longo interuallo post
furoris tempus geruntur. ita Imol. & Areti.
col. 3. l. 1. §. final. de verborum obligation. Anchar. in Clem. 1. de homici. fin. col. & optimè
Bertr. dict. consil. 48. nume. 24. Tertiò minimè esset furoris continuatio præsumenda, vbi
iudicio, ac testimonio peritorum probatur illum furorem ex accidenti causa contigisse,
quæ modò sublata est, & verisimili coniectura cessauit. Areti. in l. 2. ff. de testam. 2. col. Postremò illud notandum est, in dubio an
† laborans interuallis quibusdam, ita, vt aliquo
tempore sit in sana mente, actum egerit tempore furoris, an tempore sanæ mentis præsumi illum actum gestum in sana mente, vel furore ex ipsius actus qualitate. quod notauit
Ias. in l. furiosum. tertia colum. idem respondit consulendo, consilio 178. volum. 2. & Bert.
d. consi. 48. nume. 25. & Alciatus in d. præs. 18.
vnde quod Aret. in l. 2. ff. de testa. col. fin. in hoc
casu dicebat, actum præsumi gestum in sana
mente, est intelligendum, quando ex ipso actu
potest colligi & perpendi in sana mente gestum fuisse, attentis ipsius actus circumstantijs. Decius in l. in negocijs. ff. de regul. iuris.
Ex his infertur, matrimonium à furioso contractum nullum esse, neque referre, an alter,
qui sana mente contrahit, sciat alterum furiosum esse, vel
nōnon. ita Præp. post alios in d. c. dilectus. vbi glo. parùm diligenter hoc expediuit.
Secundò deducitur ex prædictis matrimonium à
† mente capto
contractũcontractum inualidum
esse, cùm is careat intellectu, quo consensum
præstare possit, ac furioso similis est. l. 2. C. de
curat. furi. l. furiosi. C. de nupt. notat in matrimonio Soci. consil. 47. in 3. volu. col. 3. quibus
conueniunt plura, quę congerit Mar. Naua. in
c. si quando. de rescr. except. 9. col. 30.
Tertiò hinc patet, matrimonium
† ab ebrio minimè contrahi posse, ob consensus defectum, si ebrietas illum
cōsensumconsensum impediat.
ita Hen. in d. c. dilectus. & Soci. consi. 47. 3. vol.
Deci. consil. 112. & Ripa in l. fi. C. de reuo. don.
q. 22. Quibus & illud adde, matrimonium per
signa contrahi posse à verè mutis, cap. cùm apud. de spons. imò & à muto, & surdo simul, si
is habeat intellectum, quod pulchrè explicat
Parisi. consi. 63. vol. 4.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Consensus in coniugio non est necessarius expressè ad carnalem copulam, sed erit sufficiens
in mutuam corporum traditionem.
-
2 Conditio suspendit matrimonij contractum.
-
3 Matrimonium qualiter sit legitimus actus, qui
conditionem, nec diem recipiat.
-
4 Intellecta regul. actus legitime. de regul. iuris.
-
5 Conditionis euentus in coniugali contractu, absque nouo consensu tacito, vel expresso, matrimonium non efficit, contra receptissimam nostratûm opinionem.
-
6 Conditionis euentus, etiam præmissa opini. commun. matrimonium non efficit, si ante illum euentũeuentum consensus cōditionalisconditionalis fuerit reuocatus.
-
7 Conditione si Papa dispensauerit eueniente, matrimonium minimè censetur contractum, sed
tantùm sponsalia de futuro.
-
8 Impossibile quando iudicetur illud, quod à Principis voluntate pendet.
CAPVT TERTIVM, QVAlis consensus sit ad matrimonium necessarius.
CAETERVM cùm constet ad
matrimoniũmatrimonium esse consensum necessarium, tractare libet, qualis
hîc consensus exigatur. &
† primò consensus hîc exigitur in societatem coniugalem diuinitùs institutam, vt
dicebam cap. primo huius partis. Nec est necessarius
cōsensusconsensus explicitus in carnalem copulam. text. vbi hoc notant Abb. & Doctor. in
cap. commissum. de spon. Thom. in 4. distinct.
28. quæst. 1. arti. 4. Palud. ibi. quæst. 1. & eleganter Caiet. secundo Tomo, q. 3. de matrimo. sat
enim est, quòd consensus præstetur in mutuam potestatem, ac traditionem corporum,
vbi tacitè includitur
cōsensusconsensus ad indiuiduam
cohabitationem, fidem
seruādamseruandam,
atq;atque etiam
ad carnalem commixtionem. Sed & hic consensus non est in
actũactum coitus, sedin potentiam,
vt idem Thom. explicat in 4. distinct. 30. q. 2.
quo fit, vt matrimonium contrahi non possit
cum pacto expresso euitandi coitum, vti dicemus hoc ipso ca. & notat Syluest. in verb. matrimonium. 4. q. 6.
Secundò consensus
† hic coniugalis purè
præstitus matrimonium efficit, ita, vt absque
aliqua conditione, quæ præsentem
cōsensumconsensum
auferat, necessariò exhibendus sit: quia sicut
cæteri contractus pendente conditione suspensam habent obligationem, ita & hic. c. super. eo. c. de illis. vbi hoc notant Innoc. Ioan.
Andr. Card. Abb. & Præp. de
cōdcond. appo. dicentes, ad
coniugiũconiugium non tantùm exigi verba præsentem consensum exprimentia, sed oportere
verba illa fore libera à conditione, quæ ipsum
consensum suspendat, alioqui non esset coniugalis consensus præsens, sed futurus in conditionis euentum. idem notat Henr. in cap. fi.
col. 2. de condi. app. qua in re errauit Spec. tit.
de cond. app. col. 2. dicens consensum de præsenti, etiam
cōditionalemconditionalem, efficere matrimonium statim, nec conditionis euentum expectari, nisi sit conditio relata ad alterius voluntatem, sic intelligens c. super eo. de cond. app.
quod falsum est manifestè. Imò si verba
cōtractuscontractus sunt de futuro, ante conditionem, nec ibi
est
matrimoniũmatrimonium, nec sponsalia de futuro. eueniente verò conditione, sponsalia sunt, quæ de
futuro appellamus. quòd si verba sint de præsenti, conditione tamen adiecta, eueniente illa conditione, coniugium erit, ante illam nec
matrimonium, nec
spōsaliasponsalia de futuro, probat
text. optimus in cap. 1. §. fi. de spons. in 6. atque
hæc omnia intelligenda sunt de
cōditionibusconditionibus
licitis, honestis, & possibilibus: nam de inhonestis, turpibus, & impossibilibus statim longiùs dicemus.
Ex hoc illud manifestum est,
† matrimonium non recipere conditionem, repugnat enim matrimonio conditio, cùm ea pendente,
ad matrimonium consensus præstitus non sit.
at ea eueniente, matrimonium perfectum est.
& sic est legitimus actus, qui iam conditionem
vllam non admittit. Vnde
cōsensusconsensus ad matrimonium conditionem admittit, ipsum verò
matrimonium nullam recipit conditionem:
sunt etenim actus quidam legitimi, id est, à legibus instituti, vt statim ex eis effectus aliquis
purus sequatur, qui conditionem non recipiunt, nec diem: imò eis refragatur conditionis adiectio, quia contra actus ipsius substantiam est, cùm ille sit à lege introductus, vt statim sortiatur effectum. Matrimonium itaque
institutum est ad
cohabitationẽcohabitationem mutuam, atque coniunctionem. repugnat ergo ei conditio, cùm ea pendente, effectum proprium minimè
cōsequaturconsequatur.
† Sic & emancipatio à lege introducitur, vt statim quis à patria potestate liberetur: at pendente conditione, non
potest esse liber. igitur conditio resistit emancipationis actui. Hunc opinor esse sensum illius l. actus legitimi. ff. de reg. iur. in 6. & difficilima sit huiuscemodi dissolutio, vt
cōstatconstat ex
Alcia. qui libr. 3. parer. cap. 4. & seq. prædictę l.
intellectum tractat. omnia
tamẽtamen, quæ ipse adducit, nobis hac in resuffragantur. Nec mihi
placet opi.
cōmucommun. qua asseritur l. actus. solùm
intelligi, quo ad actus ibi expressos,
nōnon quo ad
alios. qui quidem intellectus potest ex Bar. ibi
colligi. & ex Din. in d. reg. actus. gl. in §. omnis.
Insti. de verb. oblig. & expressim id notat Cardi. consi. 103. col. 4. Cuma. consil. 98. Decius &
Ferrar. in dict. l. actus. & Alex. in l. à Diuo Pio.
§. venditione. ff. de re iud. nullam enim præfati
DD. constituunt
rationẽrationem differentiæ, quæ congrua videri possit.
atq;atque multò minus congruit
gl. & DD. solutio in d. c. eo. de condi. app. Hîc
tamen oportet scire, an
† præstito coniugali
consensu per verba de præsenti sub
cōditioneconditione,
ea adueniente, statim sine alio actu
cōsensumconsensum
exprimente tacitè vel expressè, sit matrimonium, an requiratur aliquis actus saltem tacitè
cōsensumconsensum coniugalem significans. Et Iuris
Canonici Interpretes statim sine aliquo actu
alio matrimonium ipso conditionis euentu
perfectũperfectum esse asserunt
frequẽtissimèfrequentissime, ad exemplum cuiuslibet alterius conuentionis
cōditionalisconditionalis. ita Abb. in c. de illis. post Inno. & alios
ibi. idem Abb. in cap. super eo. Henri. in cap. fi.
col. 2. de cond. appo. Palud. in 4. dist. 29. in fin.
argum. text. in d. c. de illis. Sed aduersus hanc
opinionem illa in primis adducitur ratio: Matrimonium sine consensu non contrahitur,
hîc autem consensus non datur, igitur matrimonium non est, etiam adueniente conditione. Non dari consensum patet, non enim est à
principio consensus ad matrimonium sufficiens, quia
cōditionalisconditionalis est: nec oberit conditionis euentus:
nānam si dissentiat contrahens an|
te euentum conditionis, euentus conditionis
non operatur contractum coniugalem. ergo
ille consensus ab initio præstitus, non est sufficiens: si enim sufficiens esset, nil referret, an
medio tempore consentiens ille dissentiret, si
conditio postmodum euenisset, vt est manifestum in cæteris actibus
cōditioneconditione gestis. Sed
si consensus ille ab initio sufficiens
nōnon est, postea eueniente conditione, nullus consensus
interuenit, quia euentus conditionis non efficit nouum consensum, igitur nondum datur
ad coniugium consensus. Præterea hæc communis opinio est contra text. in cap. super eo.
de cond. app. vbi inquit text. adueniente conditione, cogendum esse matrimonium contrahere ipsum, qui conditionalem consensum
præstitit. igitur nondum erat matrimonium
contractum, etiam eueniente
cōditioneconditione. Item
constat in eo. text. consensum de præsenti sub
conditione præstitum habere vim promissionis de futuro matrimonio contrahendo: ergo
non potest transire in matrimonium, nisi ea
interueniant, per quæ solent sponsalia de futuro in matrimonium transire, nempe copula. Qua in re illud admonendum est, prædictam conditionalem sponsionem de præsenti ante conditionis euentum dici sponsalia de
futuro ad hunc effectum, vt per copulam, vel
quid æquipollens censeatur à conditione recessum, non tamen quo ad alia: siquidem ante
conditionis euentum nec oritur publicæ honestatis iustitiæ impedimentum. cap. 1. §. final.
de spons. in 6. nec est cogendus promissor, seu
illa verba pronuncians, contrahere. tex. in d. c.
super eo. quæ
locũlocum habent, si illa essent sponsalia de futuro, vt constat. His & alijs rationibus
probabilior est opinio vltima, quam asseruit
Diuus Tho. in 4. sent. dist. 29. q. 3. ver. ad
tertiũtertium.
Io. Maior in 4. dist. 27. q. 4. col. 2. & Adria. in 4.
sub tract. de matri. c. ad discernendum.
eamq́;eamque
Salmanticæ præuia egregia disputatione publicè professus est Franciscus à Victoria, vir de
sacra Theologia quàm optimè meritus, Anno
1531. cui suffragantur ea, quæ nos præcedenti
part. c. 4. notauimus. §. 2. num. 3. & 4.
Præmissa tamen communi sententia, in fertur, quòd si ante
† conditionis euentum reuocaret illum consensum is, qui eum præstiterat, euentus conditionis non efficeret coniugium. gloss. & Docto. in dict. cap. super eo.
quamuis non possit licitè dictum consensum
reuocare, sed teneatur expectare conditionem. l. potior. & l. qui balneum. ff. qui pot. in
pig. ha. Abb. & Præpo. in d. c. super eo. nec refert ad reuocationis effectum, an altero ignorante, vel sciente fiat. text. est in c. fi. de procu.
in 6. licet gloss. in d. c. super eo. videatur scientiam alterius exigere.
Ex his illud celebre dubium exoritur, quid
dicendum sit, quando duo,
† inter quos suberat Canonicum impedimentum,
cōtrahuntcontrahunt matrimonium per verba de præsenti, sub conditione tamen, si Roman. Pontifex dispensauerit, eumq́ue contractum permiserit, an dispensatione sequuta statim absque nouo consensu sit matrimonium, an sponsalia, ita, vt licet coniugium non sit, cogi tamen possint ad
id contrahendum, etsi opinio Theologorum,
quam paulò antè præmisimus, est tenenda, facilè soluitur quæstio. verùm communi & à nostratibus receptissima opinione præmissa, in
hoc dubio Innocen. Cardi. & Abb. in dict. cap.
super eo. tenent ad coniugium hoc perficiendum esse necessarium nouum
cōsensumconsensum præter Papæ
dispensationẽdispensationem. idem Syluest. in verb.
matrimonium. 3. quæst. 9. Hen. in c. fi. de cond.
app. 2. col. Aretin. consil. 144. col. 5. idem Areti. dicens, hanc opi. commu. esse. in l. apud Iulianum. §. constat. 3. col. ff. de lega. 1. quam l. interpretatur simul cum l. cùm seruus. plures ad
id adducens, asserit hanc opi. esse commu. Ferdi. Loazes Ilerdensis Præsul, in tract. de matrimo. 12. dubio, in prin. hic enim contractus, secundum eos, à principio fuit illicitus: ergo ex
eo
nōnon potuit oriri aliqua obligatio. l. cùm lex.
ff. de fideiuss. præterea hæc conditio impossibilis est, quia à Principis voluntate dependet,
vt in d. §. constat. probatur & in l. continuus. §.
cùm quis. ff. de verborum oblig. & à matrimonio reijcitur, ac remanet purus ipse contractus. c. fi. de cond. app. sed talis contractus purus minimè valet, ergo etiamsi Papa dispensauerit,
nōnon erit matrimonium: imò nec sponsalia de futuro, secundum eosdem. Sed his rationibus responderi potest. Primò hunc contractum fore illicitum, si simpliciter fiat: si verò fiat sub conditione, quæ
cōtractumcontractum ad licitum tempus referat
licitũlicitum esse. l. in tempus. ff.
de hær. inst. vnde qui ita
cōtraherentcontraherent,
nōnon essent
excommunicati. ex Cle. vni. de consang. quod
notat Hadri. in 4. tract. de matrimo. q. 10. ad fi.
Secundò respondetur, id,
† quod à Principis voluntate pendet, reputatur impossibile, quando illud Princeps non solet concedere: id verò, quod Princeps solet
cōcedereconcedere, non
est
dicendũdicendum esse impossibile, qualis est dispensatio in 3. gradu consanguinitatis,
alijsq́;alijsque similibus impedimentis. quod patet ex d. §.
cōstatconstat.
dũdum dicit, cùm distrahi non soleant, vbi hoc notare
vidẽturvidentur Cuma. Paul. & Alex. optimus tex.
in l. intercidit. ff. de conditio. & demonstrat. l.
quidam relegatus. & ibi Socin. & Lusita. ff. de
reb. dub. sensit Aretin. in dict. §. constat. quem
sequitur Sigismund. Lofredus consil. 16. num.
9. idem notat Soci. Iunior consil. 51. volu. 1. col.
vltim. qui omnes expressim asserunt, impossibile iudicari id, quod à Principis voluntate
pendet, quando non solet à Principe fieri. Imò
licet id, quod
pẽdetpendet à Principis voluntate, dici
possit impossibile largè, non tamen ex stricta
interpretatione, etiamsi non soleat à Principe
cōcediconcedi: id etenim, si fieri à Principe potest, pos|
sibile est, quod fiat. tamen quia Princeps,
etiāsietiamsi
id possit, non solet facerè, dicitur impossibile.
Sed non eo modo, quo impossibile dicitur, &
assumitur. in cap. fina. de condi. appo. vbi impossibile ego intelligo, quod natura, vel iure
est impossibile: id ergo quod à Principe fieri
iure potest, licet non soleat fieri, nec erit impossibile à natura, nec à iure. Item conditio
impossibilis de iure, qualis ista, quibusdam videri potest, si ad futurum referatur, non reijcitur à matrimonio, vt notat Adria. in 4. q. 12.
de matrimo. & dicemus paulò pòst. igitur ista
conditio non est dicenda impossibilis. quo fit,
vt Aretin. ratio minimè conuincat pro eius opinione. E diuerso Cald. Anto. & Præpos. in. d.
c. super eo. tenent eueniente conditione ista,
& sic Roma. Ponti. matrimonium permittente, non esse necessarium nouum consensum,
sed esse iam matrimonium ex euentu conditionis, propter illam communem opinionem
Canonistarum, quam præcedenti quæst. retulimus. idem repetit Calder. cons. 1. tit. de sponsa. Decius in l. ea quæ rarò. ff. de regul. iur. in id
etiam inclinat Ias. in dict. §. constat. quam sententiam consuetudine seruari testatur Nicol.
Boër. decis. 264. nume. 27. etsi vera est communis opinio Canon. ego non video, cur ista
opinio Cal. & sequacium non procedat. quòd
si opinio Theologorum vera est, arbitror eueniente conditione, esse iudicanda sponsalia de
futuro, non matrimonium, quod mihi magis arridet.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Conditio contra substantiam matrimonij, & sic
contra aliquod ex matrimonij tribus bonis, ipsum contractum vitiat.
-
2 Conditio illa: Si te adulterandam tradideris, est
contra matrimonij substantiam, aduersus Angel. de Clauasio.
-
3 Conditio, quæ substantiæ coniugali repugnat, etsi
honesta sit, ipsum matrimonium destruit, contra Palud.
-
4 Beatissima Virgo qualiter in matrimonium consenserit, ac virginitatem fuerit professa.
-
5 Matrimonio contracto plura contingunt, quæsi
ab initio intercederent, matrimonium ipsum
irritum facerent.
-
6 Conditio illa: Si negaueris debitum, quoties mihi
non licet exigere, est contra substantiam matrimonij.
-
7 Conditio cōtracontra substantiam matrimonio adiecta, tunc demùm ipsum vitiat, quādoquando adijcientes non suspendunt cōtractumcontractum in euentum conditionis.
-
8 Modus, qui refragatur coniugali substantiæ,
etiam matrimonij contractum nullum reddit.
Secus tamen est in pacto.
-
9 Conditio præteriti, aut præsentis temporis, licet sit contra substātiamsubstantiam matrimonij, ipsum minimè vitiat.
-
10 Conditio contra matrimonij substantiam, etiam
quæ sit resolutiua actus, ipsum contractum vitiat.
-
11 Conditio contra substantiam matrimonij ab vno
adiecta, altero refragante, an irritum faciat
coniugium.
-
12 Conditione contra coniugij substantiam adiecta, nullum effectum habere coitum subsequutum.
-
13 Conditionalis matrimonij contractus purus efficitur, ex solo coitu præcedente defectum conditionis.
-
14 Coitus inter virum & fœminam qualiter probetur.
-
15 Conditio cuius euentus obligationem oriri apertè impedit, ipsum contractum matrimonij vitiat.
-
16 Cautela quædam hac in re à Doctoribus tradita, cautè admittenda est.
-
17 Conditione contra actus substantiam apposita, in quo coniugalis contractus à cæteris differat.
-
18 Conditione professioni adiecta, ex qua habere
propria bona profitenti permittatur, an ipsa
professio valeat.
-
19 Intellectus cap. Diaconi. 28. distinct.
-
20 Ecclesiæ consecratio valet, reiecta conditione,
quæ episcopum ab eius cura excludit.
CAETERVM de his conditionibus acturi, hoc præmisso coniugalem cōsensumconsensum licitas & honestas cōditionesconditiones admittere, quid
dicendum sit de conditionibus
cæteris, quæ vitium secum afferant, videbimus, vt tandem aliquot exempla de conditionibus licitis explicemus.
Conditiones
† autem, quæ omninò licitæ
non sunt, possunt in hoc contractu contingere tripliciter: aut enim conditio est
cōtracontra substantiam matrimonij, aut est impossibilis, aut
turpis. Conditio contra substantiam matrimonij ipsum matrimonium contractum vitiat, ac destruit. cap. fina. de cond. appo. Regia
l. pe. & fi. tit. 3. par. 4. & probatur ratione: nam
sine
substātiasubstantia nihil potest subsistere. c. tua nos.
de spons. c. detrahe. 1. q. 1. l. cùm hi. §. prætor
ait. ff. de transact. l. cum precario. ff. de precar.
notat Bar. in l. vbi ita donatur. ff. de donat. cau.
mort. Substantia verò hîc deficit, igitur contractus fieri nequit. Substantia autem deficit,
cùm ea consistat in consensu ad societatem
coniugalẽconiugalem, sub quo includitur tacitè
cōsensusconsensus
mutuus ad vinculum perpetuum coniugij, ad
fidem seruandam, ad prolem suscipiendam,
quæ quidem tria bona sunt matrimonij. cap.
omne. 27. q. 2. Conditio ergo illa, si generationem prolis euites, est contra substantiam
|
matrimonij: quia est contra illud bonum prolis, in quod consensus coniugalis dirigitur. Illa, si te adulterandam tradideris, contra
bonũbonum
fidei, illa verò, donec inueniam aliam
meliorẽmeliorem
te, contra vinculum indiuiduum. Sic ergo istę
conditiones intelligendæ sunt, vt contra substantiam coniugij appositæ censeantur. vti gl.
& Doct. in d. c. fin. explicant.
Primò, hinc colligitur Ange. in summa, in
verbo, matrimonium. 3. imped. 3. §. 11. manifestè errare, dum dicit hanc conditionem, si
† te
adulterandam tradideris, non esse contra substantiam matrimonij, nisi adijciatur, ita, vt mihi non tenearis reddere debitum coniugale:
quia sine hac adiectione illa conditio non est
contra substantiam matrimonij, id est, contra
fidem, quam alter alteri tenetur exhibere in
reddendo debitum coniugale. Sed tamen
est contra fidem, quam alter alteri tenetur exhibere, non tradendo alij quàm coniugi corpus suum: quæ quidem fides non est de substantia matrimonij: nam sine ea potest esse
cōiugiumconiugium, vt ipse Ang. probare nititur, in ver. matrimonium. 2. quæstio. 23. & ita intelligit text.
in d. cap. fi. cui repugnat Ange. interpretatio,
siquidem de substantia coniugij est seruare fidem alteri coniugi, non tradendo alij quàm
marito vsum sui corporis, vt docet Tho. in 4.
dist. 31. q. 1. art. 2. & Sylue. in verb.
matrimoniũmatrimonium.
4. quæstio. 6. atque ita expressim Ange. reprobat Adri. in 4. quæst. 9. de matrim. nec iniuria,
cùm ex d. ca. fina. constet adulterium esse contra fidem coniugalem, & hac ratione esse contra substantiam matrimonij. idem profitetur
diuus August. lib. vnico, de bono coniug. cap.
4. quem retulit Grat. in cap. ille autem. versic.
adulterium. 32. quęst. 5. idem Augu. in lib. de
nuptijs & concupiscentia. capit. 11. & 12. vnde
Gratia. assumpsit cap. omne. & capit. coniunx.
27. quæstio. 2. tametsi falsò illa duo capita in
libr. Decretorum tribuantur August. in libro
de bono coniug.
Secundò ex hoc dubia videtur conclus. Palud. in 4. dist. 30. q. 2. conclu. 2. dum dicit
† matrimonium non vitiari ex adiectione conditionis honestæ, imò illam conditionem admitti,
licet contra bonum prolis, vel contra bonum
vinculi sit, vt, si quis contrahat matrimonium
cum fœmina hac expressa pactione, si secum
viuat in perpetua castitate, & continentia, vel
si religionem consummato matrimonio profiteatur, eo etiam eam profitente: ex nostris
idem notat Imol. in l. vbi ita donatur. ff. de dona. caus. mor. Barb. in capi. fin. colu. 1. de preca.
non enim vitiat matrimonium perpetua continentia, qualis etiam fuit inter Mariam & Ioseph. & tamen inter eos fuit perpetuum & perfectum coniugium, vt probatur in dict. capit.
coniunx. 27. quæstio. 2. Hæc tamen Palud. opinio falsa videtur, per text. in dict. cap. fin. est enim hęc conditio, quamuis honesta,
cōtracontra coniugij substantiam, quæ consistit in consensu
saltem tacito ad carnalem copulam, nempe
in explicito consensu ad cohabitationem coniugalem: repugnat ergo istius conditionis adiectio ipsi consensui, quia in pactum deducitur isthæc continentia. Tho. in 4. dist. 28. q. fi. in
fi. Adr. q. 9. de matri. Sylu. in ver. matri. 4. q. 6.
& Abb. in c.
cōmissumcommissum. de spons. Nec obst. obiectio ex
† matrimonio sacratissimæ virginis, nec
aliorum coniugum decreta continentia: quia
matrimonio contracto castitas voueri potest
per coniuges. c. quod Deo patri. 33. q. 5. diuus
Augu. in epist. ad Editiam. not. gl. Abb. & alij in
c. tua nos. de iureiur. idem Abb. in c. 1. de conuers. coniug. idem in c. veniens. de regu.
nōnon tamen potest hoc deduci in pactum tempore
contractus. Nec enim beatissima virgo castitatem deduxit in conuentionem tempore coniugij,
quāuisquamuis esset diuinitus certa, Ioseph in eodem esse castitatis & continentiæ proposito:
itaque matrimonium contraxit simpliciter, &
licet certum sit, antea vouisse
virginitatẽvirginitatem, consensit tamen in coniugalem cohabitationem,
& implicitè in omnia, quæ ad
matrimoniũmatrimonium expectant: ex hoc autem
nōnon sequitur
beatissimābeatissimam
virginem consensisse expressè in carnalem copulam: id enim repugnaret virginitati: implicitè verò
cōsensitconsensit, non in actum copulæ, sed in
potentiam, qui quidem consensus non est
cōtrariuscontrarius virginitati,
secũdumsecundum Tho. in 4. dist. 30.
q. 2. ar. 1. probat tex. in c. Beata. 27. q. 2. Sed &
cōtracontra Palud. illud facit, quòd
cōtractocontracto matrimonio multa contingere possunt, quę id non vitiant, & tamen eadem ab initio irritum
cōtractumcontractum facerent, votum enim solenne vtriusque
post copulam matrimonio accedit, quod ab initio contractus contingens eundem contractum vitiaret. c. 1. c. rursus. qui Cler. vel vouen.
Sic licet
† contracto coniugio possint maritus
& vxor expressè continentiam vouere, nec ex
hoc matrimonium irritum erit, à principio tamen ipsius contractus
votũvotum istud explicari
nōnon
potest: cùm sit
contrariũcontrarium ipsi actui contractus.
ex quibus probanda est opi. gl. in c. de infidelibus. de consang. dicentis, etiam inter paganos
pactum de mittendo libello repudij
cōiugalẽconiugalem
contractum irritum facere. quamuis inter infideles libellum repudij permissum esse concedamus: quod alibi dicemus:
atq;atque eò maximè d.
gl.
recipiẽdarecipienda est, quod nec inter paganos libellus repudij sit permissus. vnde opi. illius gl. tenuit Thom. in 4. distinct. 39. quæst. 1. art. 3. ad
quintum. licet Card. Abb. & Prępos. eam reprobent.
Tertiò, ex his patet verum esse, quod notat
Adr. in 4. qu. 14. de matri. dicens conditionem
† hanc coniugio adiectam, si coniugale debitum negare velis, quoties mihi id exigere non
licuerit, esse contra substantiam matrimonij, & ideò ipsum contractum vitiare. quia
non sequitur, mihi non licet exigere, ergo
|
licet tibi negare. vnde
nōnon potest dici, esse hanc
conditionẽconditionem ex his, quæ à iure insunt, cùm constet quandoque,
idq́;idque pluribus casibus non licere marito debitum exigere, & tamen non licere vxori illud negare, si maritus exigat: nam
si maritus velit vxorem cognoscere affectione
sornicaria, & ita exigat debitum, peccat quidem mortaliter, & tamen vxor tenetur reddere illud debitum. Item si maritus fecerit
votũvotum simplex continentiæ, & exigat, peccat mortaliter, non tamen ex hoc poterit vxor ei negare debitum. atque etiamsi maritus credat
matrimonium illud non fuisse, nec esse legitimum, ex aliquo
impedimẽtoimpedimento Canonico, quod
mulier scit certò non subesse, si ipse exigat,
mortaliter peccat, ipsa verò vxor libera non
est ab obligatione reddendi. quæ omnia latiùs
Adrian. explicat in dict. quæst. 14. Nec vxor
mortaliter peccat ex cooperatione ad peccatum, cùm non cooperetur spontè, sed coactè,
nec possit ab hoc peccato
virũvirum auertere, quod
notat Paluda. in 4. distinct. 32. q. 1. artic. 1.
Quartò his adijcienda est non contemnenda huius conclusionis interpretatio, nempe
vt intelligatur
† matrimonium esse nullum
ex adiectione conditionis contra eius substantiam, quando contrahentes intendunt
matrimonium contrahere, & eo contracto,
hanc conditionem seruare, & eius obligationem inducere, cuius rei sit exemplum: Contraho tecum matrimonium animo liberrimo
contrahendi, & tamen volo te adulterari, vel
venenum assumere sterilitatis causa: hi etenim, qui hoc modo contrahunt, matrimonium contrahere intendunt, & eo contracto,
obligationem adijcere, quæ omninò aduersetur substantię coniugij: secus, si contrahentes,
qui has conditiones adijciunt, nolint contrahere, donec conditiones eueniant, tunc enim
conditiones
minimẽminimem concurrunt cum coniugio, sed suspenditur ipse matrimonialis consensus, & illæ conditiones tanquam turpes reijciuntur. ex secunda parte dicti c. fi. quo fit, vt
hoc casu matrimonium valeat, sicuti eleganter notat Adria. in 4. quæst. 9. de matrimo. qua
in re Lectorem admoneo, dubiam esse hanc
opinionem, propter verba in eo. cap. fin. parte
prima expressa.
Quintò hinc infertur, non tantùm
cōditionemconditionem contra substantiam coniugij ipsum contractum vitiari,
† sed etiam
modũmodum contractui
adiectum. Palud. in 4. dist. 29. q. 2. arti. 3. quem
retulit Syluest. in verb. matrimonium. 3. q. fin.
idem notat Deci. in Auth. ingressi. C. de sacro.
eccle. num. 23. modus etenim inest contractui,
cui adijcitur, nec pactum à contractu separatum inducit. vnde si contracto matrimonio,
etiam in continenti fiat
pactũpactum, quod repugnet
matrimonij substantiæ. pactum hoc reijcitur,
& manet ipse contractus firmus, vt si quis matrimonium sine conditione, & modo contrahat, paciscatur tamen, quòd alter generationem prolis euitet, vel adulteretur. hæc pactio
non nocet ipsi contractui iam perfecto. quod
sentit Card. in dict. c. fi. in quodam intellectu,
quem refert, & sequitur Præp. ibi. col. 1. & probari potest in l. perseruum. §. 1. cum l. seq. ff. de
vsu & hab. vbi distinguitur, an in eadem oratione, vel diuersa adijciatur modus
cōtracontra substantiam actus, tametsi Christopho. Castellioneus in rep. l. vbi ita donatur. col. 3. scripserit.
text. in d. c. fi. part. 1. etiam in pacto locum habere: nam & alijs contractibus, præter matrimonium, pactum
cōtracontra substantiam actus reijcitur, manetq́ue actus firmus, vt ibi constat,
& dicetur inferiùs, quamuis Roma. in l. prima. §. sed si mihi. ff. de verborum obliga. teneat
text. in dicto cap. part. 1. non habere locum in
modo. quod Bartol. in dict. Authent. ingressi.
senserat. & Imol. in l. vbi ita donatur. ff. de donat. caus. mort. col. fi. quos in intellectu d. c. fi.
reprobat Aret. in d §. sed si mihi. 2. col. Barb. in
c. fin. de preca. & Ant. Rube. in l. non solùm. §.
morte. ff. de noui ope. nuncia. col. 90. nu. 597.
post Ant. in d. c. fi.
Sexta huius conclusionis interpretatio constat ex Palud. in 4. dist. 29. q. 2. artic. 5. conclu. 1.
dicente text. in d. c. fin. part. 1. procedere
† in
proprijs conditionibus futuri euentus, non
tamen habere locum in
cōditionibusconditionibus præsentis, vel præteriti temporis: si enim quis contrahat matrimonium cum aliqua fœmina, si
adulterium commisit, statim matrimonium
validum est, si
adulteriũadulterium illa fœmina commiserat, vel nullum est ipsum
cōiugiumconiugium ex ipsa pactione, si adulterium fœmina illa non commisisset. siquidem
cōditioconditio de pręsenti, vel de præterito non suspendit actum, nec propriè est
conditio. l. institutio talis. ff. de condit. insti. l.
cùm ad præsens. ff. si cert. peta. gloss. in l. si sic. §.
1. ff. de legat. 1. Soci. Ias. & Deci. in d. l. cùm ad
præsens.
idẽidem Deci. in l. actus legitimi. ff. de regul. iur. not. per Bart. & alios in l. 1. ff. de conditio. & demonstrat. col. 1. competit enim propriæ conditioni actum suspendere.
Septimò ex præmissis patet text. in d. c. fin.
parte 1. esse intelligendum, siue sit conditio
† contra substantiam coniugij suspensiua actus, siue ipsum actum resoluens: si quis enim
ita contrahat cum fœmina, vt si fornicetur, liceat ei aliam vxorem accipere, nihil agit, cùm
hæc adiectio ipsum actum corrumpat. ita Cardi. Abb. & Præp. in d. c. fi. idem Cardi. & Præp.
in c. 1. de condit. appo. & probatur in dict. c. fi.
dum dicit, donec aliam inueniam. ex his poterit hæc eadem res ad exemplum deduci, subiecta conditione per dictionem, si.
Octauò sic est intelligenda cap. fin. decisio,
vt parte prima procedat, quando
vterq;vterque † contrahentium consentit adiectioni conditionis: secus enim, si alter contradicat illi conditioni. tunc equidem
nōnon infirmatur actus. Sed
|
licet matrimonium non sit, erunt tamen sponsalia de futuro, quæ in matrimonium ex carnali copula transibunt. ita Hosti. Inno. Abb. &
Doct. vti fatetur Præp. in d. c. fi. col. 1. & 2. quam
opi. sequitur Ant. Rub. in l. non solùm. §. morte. ff. de noui oper. nuncia. numer. 590. & Castellioneus in dict. l. vbi ita donatur. colum. 3.
& penu. est enim à conditione recessum ex eo,
quòd alter non consentit adiectioni conditionis. idem Sylue. in verb. matrimo. 4. qu. 5. imò
matrimonium ipsum non vitiabitur eo, quòd
quis contrahat sub conditione contra substantiam actus adiecta, alter verò verba proferat
absoluta, & pura, secundum ipsum Syluestr.
quod non potest aliqua ratione rectè defendi.
Nec placet Doct. interpretatio hęc, quæ asserit
altero contradicente ipsum contractum vim
sponsaliorum de futuro sortiri: id enim falsum videtur: nam & si alter contradixerit,
primus, qui
cōditionemconditionem adiecit, hactenus nec
consensit matrimonio, nec sponsalibus: cùm
purè nondum consenserit, sed sub conditione, quæ ab alio non recipitur: igitur ab eo nihil actum est, ex quo consensus elici possit ad
sponsalia, vel matrimonium: ille enim consensus ab eo præstitus vitium habet manifestum,
ipsam scilicet conditionem contra
substātiamsubstantiam
actus: quo fit, vt ab hac communi opi. discedat Adr. in 4. q. 9. de matri. Imo. in l. vbi ita donatur. ff. de donat. cau. mor. 1. & 2. col. & Areti.
in l. 1. §. sed si mihi. ff. de verbor. oblig. vnus etenim contrahit sub conditione, alter purè, diuersitas ergo in substantia, irritam facit ipsam
obligationem. l. 1. si quis simpliciter. ff. de verbor. obligat. & licet Ias. in d. Auth. ingressi. numero 34. dicat hanc opinio. & octauum intellectum commu. esse, addit tamen sibi
nōnon omninò placere. vnde magis probat Adria. sententiam. Verùm pro communi opi. inducitur tex.
in cap. aliquando. 32. q. 2. vbi probatur, quòd si
vterq;vterque coniux ab initio non consensit conditioni sterilitatis, sed alter tantùm, ille erit adulter vxoris, illa autem, si fœmina consensit, mariti meretrix: igitur matrimonium contrahitur, quando alter tantùm hanc conditionem
adiecit. alter verò ei
cōtradicitcontradicit. quod commu.
assertio probat. Sed illi Canoni respondet Adria. loqui illum text. quando alter tantùm animo & facto sic matrimonium deturpat, non
tamen conditione expressim in contractum
deducta. cui interpretationi verba August. refragantur. lib. 1. de nupt. & concupiscentia. ca.
15. à quo transscriptus fuit Canon ille. Quamobrem ego non ita libenter ab hoc octauo intellectu discedo, & planè fateor alterius tantùm consensum esse purum, alterius
cōditionalemconditionalem: ille tamen conditionalis consensus
nōnon
vitiat actum: quia ad eum vitiandum requiritur alterius etiam consensus in illam conditionem, quæ contra substantiam actus adiecta
fuit. sicuti exigeretur ad agendum actum validum. c. 1. de reg. iur. manet ergo ille consensus
in matrimonium conditionalis, eritq́ue considerandus ex conditione: non tamen actus est
vitiatus.
Igitur, si conditio est cōtracontra substantiāsubstantiam actus,
& turpis, impossibilísue reijcietur ab actu. ca.
fi. in fin. de condi. appos. quo casu intelligo illud, quod ex Syluestr. notaueram. Si verò sit
honesta, erit recessum à conditione, si carnalis
copula sequatur. cap. super eo. cap. per tuas. de
cond. appo. atq;atque hunc opinor esse huius communis opinionis cōsonumconsonum intellectũintellectum: tametsi
ingenuè fatear Aret. Imo. & Adria. sententiam
probabiliorem esse.
Nonò, hinc infertur nihil referre, an copula
subsequatur, quando
† matrimonium fuit
cōtractumcontractum adiecta ex vtriusque consensu conditîone
cōtracontra substantiam actus. ille contractus
nullus est, nec valet in vim sponsaliorum: igitur coitus efficere nequit matrimonij pręsumptionem, secundum communem in dict. ca. fi.
quam probat Adria. in 4. de matri. qu. 5. licèt à
conditione censeatur recessum, quando actus
valuit, vt conditionalis, si sequatur copula. tex.
in c. de illis. c. per tuas. c. super eo. de condi. apposit. quę quidem copula duo operatur simul,
ac consequenter.
† Primum, vt hic conditionalis
cōtractuscontractus sit purus ad sponsalia, ac demum
ex hoc sequitur secundum, scilicet, sponsalia
ista hoc pacto facta, matrimonium effici. gloss.
Abb. Præp. & alij in dict. capi. de illis. Adri. eleganter in 4. de matri. q. 8, & Anto. Rub. consil.
60. ex quo infertur intellectus ad text. in capi.
1. de condi. appo. vbi contracto matrimonio
sub conditione etiam honesta, & possibili, si
velit quis dimittere eam, cum qua contraxit,
non poterit. est enim intelligendus ille text.
quando coitus intercessit ante conditionis
defectum, ex quo à conditione recessum est
per ipsam copulam, & matrimonium valet explosa conditione. probatur ex text. ibi, eam
relinquere voluerit. Præmittunt enim illa
verba cohabitationem, & carnalem copulam.
arg. cap. ad dissoluendum. de desp. impub. Carnalis autem coitus hunc effectum operatur,
quando ante defectam conditionem contingit: quia, si post defectum conditionis sequatur copula, nihil conducit ad coniugij præsumptionem: cùm iam pręmissum matrimonium
omninò defecerit. obstat
tamẽtamen tex. in c.
ꝑper tuas.
de condi. appo. vbi
matrimoniũmatrimonium iudicatur propter copulam remissa conditione, & tamen ibi
post defectum conditionis probatur copulam
intercessisse. Sed respondeo in illo casu ex
cōfessioneconfessione viri esse satis probatum ius fœminæ
agentis pro matrimonio: asseruit enim vir
ꝓpriapropria confessione: indistinctè illam fœminam
cognouisse carnaliter: igitur iam constat in illis sponsalibus contigisse copulam, quę pręsumitur ante conditionis
defectũdefectum. Sed ad
euertẽdameuertendam hanc probationem, quæ fauet mulieri,
|
& matrimonio, est necessaria probatio ex aduerso concludens, scilicet ipsum virum post
conditionis defectum sponsam cognouisse, &
non antea. hoc autem ibi probatum non fuit,
nam etsi probatum fuerit post defectum conditionis, virum
spōsamsponsam cognouisse, potuit tamen
cōtingerecontingere, eam ab sponso cognitam fuisse
ante defectum conditionis: ex eo enim, quòd
pòst cognouerit, non sequitur, necessariò eam
antea non cognouisse. Sic ergo cùm probatio
fœminæ esset
cōcludensconcludens, ex aduerso verò minimè conuinceret, matrimonium ibi iudicatur propter copulam omisso defectu
cōditionisconditionis. ita Hosti. Abb. Præp. & alij in d. c. per tuas.
hoc dubium explicant, quamuis gloss. ibi non
rectè id intellexerit. ex quo infertur, fauore
matrimonij dubiam confessionem esse intelligendam contra ipsum confitentem. quod in
d. c. per tuas. Card. & Præpo. notant. licet aliàs
dubia confessio in
fauorẽfauorem confitentis non
cōtumaciscontumacis sit accipienda. Anto. & Præpo. in c. ex
literis. in 1. de spon. Deci. in c. in præsentia. nume. 24. de probat. idem Deci. in l. in
cōtrahendacontrahenda. ff. de regul. iur. explicat optimè in criminibus Feli. in ca. cùm dilecti. de accusat. col. 4. &
Anchar. consilio 179.
Quia tamen ad matrimonij contractum
sæpissimè conducit plurimùm probatio copulæ.
† est sciendum in hac re viro asserenti
se cognouisse aliquam fœminam credendum
esse, vbi de matrimonio cum ea contracto agitur. cap. continebatur. de desp. impub. cap.
si quis acceperit. 33. quæst. 1. imò & mulieri iuranti se à viro cognitam, fauore matrimonij
creditur. Hosti. Anto. Abb. Præp. & alij in cap.
duo pueri. de desp. impub. & Henr. in d. c. continebatur. quamuis Præpo. in d. c. pertuas. in
hoc vltimo contrarium teneat. Prima tamen
opi. quæ vtroque casu commu. est, procedit,
præmissa cohabitatione maris & fœminæ, ex
qua coniectura non leuis capitur verè præcessisse copulam.
vtcunq;vtcunque tamen sit, probari potest contrarium per obstetricum aspectum, aliámue probationem, ex qua constare possit
coitum nondum præcessisse. glo. in d. c. continebatur.
quāquam DD. ibi approbant. alia in c. proposuisti. de prob. vbi Fel. & Deci. 2. col. quibus
similis est in c. 2. vers. affectata. de tempo. ord.
in 6. & est commu. opi.
secundũsecundum Alex. in l. qui
bona. §. qui damni. ff. de dam. infect. col. pe. &
Ias. in l. si quando. C. vnde vi. col. 4. notat Hippo. in Rub. C. de proba. nu. 137. Scribit tamen
Augusti. lib. 1. de Ciuit. Dei, ca. 18. obstetricem
quandam
explorantẽexplorantem virginis integritatem,
manibus eam corrupisse. probatur etiam coitus alijs modis, quos Abb. & DD. not. in cap.
præterea. de testib. & in c. literis. de præsumpt.
& Soci. Iun. consi. 32. vol. 2. col. 2.
Decimò hæc ipsa conclusio, quam ex prima
part. cap. fin. notauimus, ad alia exempla præter ibi à Roma. Pontifice expressa, adducenda est.
† nam & hæc conditio: Contraho tecum,
si veneris ad exequias meas, vel, si Capitolium
non ascenderis, est contra substantiam actus,
cùm euentus harum conditionum non permittat obligationem nasci, vt aduertit Adria.
in 4. de matrimo. q. 5. nec copula subsequuta
matrimonij
præsumptionẽpræsumptionem operatur, secundum eum.
Vndecimò ex eodem cap. fi. part. 1. sic intellecto, solet notari cautela
quædāquædam, qua is,
† qui
animo non omninò libero contrahere cogitur matrimonium, id contrahat verbis, non
tamen verè, sed fictè, si adijciat conditionem
contra substantiam matrimonij, & alterius
consensum saltem tacitum ad id exigat: ille enim contractus ex his nullus est. & ita communiter notant Doct. in dict. cap. fi. quos refert Gerar. singu. 21. & Hippo. singu. 286. caueat tamen Lector, ne hisce Doct. cautelis nimis addictus sit, harum enim vsus non est ita
passim probandus, sed tunc cum iniuria quis
opprimitur.
Duodecimò, quò ista assertio, quam hactenus tractauimus, rectiùs percipiatur, operæprecium erit perpendere, quánam
† ratione
in cæteris contractibus conditio adiecta contra substantiam actus tollatur. atque ea reiecta, actus censeatur validus. l. cum precario. ff.
de precar. & not. in cap. final. de precar. at in
matrimonio ipsum actum corrumpat? Sunt
enim qui legem illam, cum precario. intelligant, quando modus adijcitur contra actus
substantiam: nostram verò decisionem, quando conditio. itaque secundum eos modus reijciendus est, non tamen conditio, sed ipsa actum vitiat. ita Imol. in l. vbi ita donatur. ff. de
don. caus. mort. Iason in Authenti. ingressi. C.
de sacrosan. eccles. nume. 36. quorum responsio quatenus tangit c. fi. de
cōdcond. appo. & id intelligit
nōnon procedere in modo, superiùs à nobis explosa fuit. dum verò l. cum precario. dictat
nōnon habere locum in
cōditioneconditione, sed in modo, nequaquam placet. imò nec in modo l. illa
procedit, modus enim contra substantiam actus, ipsum
actũactum vitiat. l. per seruum. ff. de vsu
& hab. quam ob rem, ni fallor, ita
dicendũdicendum est,
cōditionemconditionem cōtracontra substantiāsubstantiam actus tunc ipsum
actum
irritũirritum facere,
quādoquando resistit initio actus,
quia repugnat conditio illi qualitati, sine qua
actus initium capere non potest, vt est
cōsensusconsensus ad
matrimoniũmatrimonium requisitus, sine quo actus
initium capere non potest. ideo conditio repugnans huic qualitati, vitiat ipsum actum. l.
obligationũobligationum substantia. ff. de act. & obli. l. Diuus. §. cæterùm. ff. de mili. testa. ex quo dicebat
Cor.
cōscons. 75. in 2. vo. col. 4. quòd si
ꝗsquis dicat: Instituo
hęredẽhęredem Titium animo
nōnon instituẽdiinstituendi, est
nulla institutio, quia id, quod adijcitur institutioni,
contrariũcontrarium est ipsius institutionis initio.
Sic ergo ad
cōiugalisconiugalis cōtractuscontractus initiũinitium consensus exigitur liber ab illis
cōditionibusconditionibus: igitur
|
si conditio aliqua interueniat, actus
nōnon tenet.
Sed in l. cum precario. & in l. vbi ita donatur.
atq;atque in c. fi. de preca. non adijcitur
cōditioconditio, nec
pactum, quod initio contractus repugnet:
consensus enim ad gerendum actum illum
non tollitur ex illius conditionis adiectione:
sed id quod adijcitur, est contra quandam illius actus qualitatem, quę ita inhęret actui, vt
contraria qualitas eidem actui, & eius nomini
proprijsq́ue eius effectibus aduersetur. tunc
etenim reiecta illa conditione actus valet, qui
nullo impedimento subsistente initium assumpsit. vnde minimè conuenit, vt sic gestus ex adiectione illi incompetenti soluatur.
Nam & testamentum si fiat cum promissione
& clausula derogatoria sequentis voluntatis,
adhibita iuris solennitate, illa promissione
sublata, qua testator pollicetur se illud testamentum non reuocaturum, valet testamentum: quia illa adiectio non est contraria initio actus, qui ex voluntate adhibita iuris solennitate perficitur, licet repugnet actui &
eius nomini, proprijsq́ue eiusdem actus qualitatibus, ex quibus hoc proprium est, vt
mutari, rescindiq́ue liberè valeat à testatore. l. si quis in principio testamenti. ff. de legat. 3. quæ quidem faciliùs intelligentur ex
traditis à Carolo Molin. de contract. quęst. 59.
num. 353.
Ex his dubium illud celebre explicandum
est, num
† religionis professio irrita sit ex eo,
quòd fiat sub conditione, si possit habere proprium is, qui profitetur, vel si permittatur ei
coniugalis vsus, aliúdue, quod voto continentiæ, paupertatis, aut obedientiæ contrarium
sit: an verò sit hæc conditio reijcienda, ita, vt
actus valeat. & Bernard. in capit. fina. de cond.
appo. per tex. ibi, quem ad matrimonium spirituale, & sic professionem inducit, asserit actum ex hoc irritum esse. idem repetit in ca. 2.
de sta. monac. & Accurs. in l. per seruum. §. 1. ff.
de vsu & habit. Calder. Card. & Abb. in d. ca. fi.
Are. in l. 1. §. sed si mihi. ff. de verbo. oblig. 2. & 3.
colum. Dec. in Authen. ingressi. num. 12. C. de
sacrosanct. Eccle. Adria. in 4. q. 9. de matri. per
tex. à sensu contrario inductum. in ca. dudum.
de conuers. coniuga. quam opinionem asserit
esse communiter receptam. Barb. consil. 3. in
1. volum. col. pen. Alciat. in d. §. sed si mihi. nume. 19. & And. ab Exea. in Rubr. ff. de pact. nume. 510. etiamsi per modi adiectionem is, qui
profitetur, proprium sibi retineat, vt notat Anto. Rub. in l.
nōnon solùm. §. morte. ff. de noui ope.
nũciatnunciat. col. 90. nisi is modus ex interuallo adijciatur. quod notat Ias. in d. Auth. ingressi. colum. 6. & idem Andr. ab Exea. idem & nos notauimus paulò antè in hoc
eodẽeodem §. 5. intel. Rursus hac conditione adiecta validam esse professionem tenet gloss. in d. Auth. ingressi, & in
cap. solet. 32. q. 2. Hostiens. Ioan. Andr. & Anto.
in d. cap. fi. quam opinionem communem esse testantur Imo. & Feli. in c. cùm M. de const. nu.
75. Ias. eam sequutus & Dec. nu. 21. in d. Auth.
ingressi. verùm in dubio conditio ista, vt quis
possit aliqua bona sibi retinere, non nocet
ꝓfessioniprofessioni: quia intelligitur ex licentia, seu permissione prælati, & ea durante, non aliàs gloss.
& Abb. in c. fi. vers. vt in domo. qui Cler. vel vouen. notat And. ab Exea. in d. Rub. de pact. nu.
509. Quibus omnibus adductis
notādumnotandum est,
ad substantiam religionis perfectè pertinere
tria vota, continentiæ, paupertatis, & obedientiæ, vt docet eleganter Tho. 2. 2. quęst. 186. ar.
3. 4. & 5. non tamen ita præcisè sunt hæc tria
vota de substantia, quin
quandoq;quandoque limitata religioni etiam adhæreant. esse etenim hæc tria
vota de substantia perfectæ religionis constat:
posse autem contingere limitata patet, vt
votũvotum paupertatis intelligatur in particulari, non
in communi. Item, votum continentiæ quandoque intelligatur in castitate coniugali: vt in
militibus Sancti Iacobi, qui profitentur castitatem coniugalem: & nihilominùs religiosi
sunt, & tria vota substantialia profitentur: nam
& obedientiam, & paupertatem promittunt,
quamuis
nōnon exactam,
neq;neque præcisam. quod eleganter ostendit Fortunatus Garsias in consilio præstito pro militia sancti Iacobi. 2. part.
ver. præterea. vnde in aliquot religiosis erit
cōtracontra votum continentię ipsum coniugium, non
tamen erit
cōtracontra substantiam religionis. Qua
tamen in re contrarium probat ex D. Thoma.
& alijs Dominic. Sot. lib. 8. de iusti. & iur. qu. 5.
articulo 3. existimans coniugium, & rem vxoriam omninò pugnare cum religione: & deducit ex hoc, milites hos S. Iacobi
nōnon esse simpliciter religiosos: &
idẽidem de similibus. Sic non erit
contra
substantiāsubstantiam religionis vouere paupertatem
limitatālimitatam, licet possit esse
cōtracontra substātiamsubstantiam
voti, attenta qualitate religionis,
quāquam ꝓfiteturprofitetur.
Ex quib. ego infero ad dubij solutionẽsolutionem, ingressum religionis validũvalidum esse, neq;neque irritũirritum fieri,
imò ex religionis professione profitentem teneri ad ea, quæ ei monacho incumbunt, & sic
ad præcisam paupertatem: compellitur enim
ea agere, ac seruare, quæ cæteri monachi seruare tenẽturtenentur: non tamen ex vi voti tenebitur ad
præcisam paupertatem. Sic etiam patet professionem factam hac conditione, vt profitẽtiprofitenti licitum sit bona liberè acquirere, & propria sibi
retinere, etiam Prælato inuito, irritāirritam esse: hoc
enim est contra religionis substantiam: cùm
paupertatem minimè profiteatur. & hoc casu
procedit gl. in d. c. fi. Sed si profiteatur sub hac
conditione, vt sibi liceat retinere quādamquandam domum vti propriam, cum bonis iam acquisitis,
valere professionem religionis, reiecta conditione. c. fi. qui Cleri. vel vouen. atq;atque ita intelligenda est glo. in d. Auth. ingressi. licet votum
paupertatis non teneat, si dicta conditio eius
substantiæ repugnet, attenta peculiari illius
religionis qualitate
Hinc deducitur intellectus ad text. in c. diaconi. 28. dist. dum probat, sacros
† ordines collatos alicui protestanti, & adijcienti conditionem matrimonij, valere reiecta conditione, &
tamen si matrimonium ab eo fuerit contractum, in ministerio debere manere sic ordinatum, & sic in sacris ordinibus, non in matrimonio, vt Abb. explicat, in c. cùm M. de constitu.
colum. 7. Sed si is absque conditione fuerit sacro ordine insignitus, ac demum
matrimoniũmatrimonium
contraxerit, deponitur ab ordine. ita text. ibi.
dicta enim conditio non est contra
substantiāsubstantiam
ordinis sacri: quia iure diuino sacro ordine
præditus non tenetur abstinere à coniugio:
quamuis benè ex constitutione Ecclesiæ, &
iure Canonico, quod inferiùs ostendam,
vbi tractabo de impedimento sacri ordinis: ideò conditio reijcitur, quia est contra naturam actus sic iure Pontificio requisitam.
Hinc etiam Ecclesiæ
† consecratio,
dotisq́;dotisque
constitutio valet sublata conditione, quę Episcopum ab eius cura excluderet. cap. 2. 10. q. 1.
vbi glo. hoc notat. Abb. in c. requisisti, de testamen. col. penul. Barto. in l. quoties. §. final. ff. de
admi. tut. Feli. in capi. cùm venerabilis. de except. numero 33. post Innoc. in cap. in Lateranensi. de præbend. & Abb. in cap. nobis. de iure patro. imò ista
cōditioconditio reijcienda est, etiamsi in pœnam, dictam dotem Ecclesiæ testator
voluerit in alios pios vsus conuertendam esse,
casu, quo Episcopus velit curam illius Ecclesiæ Episcopo
competẽtemcompetentem subire. ita Rota antiqua 868. Felin. in dicto numero 33. & Rochus Cur. in tract. de iure patro. in verbo, pro
eo, quod q. 12. prædicta enim conditio non repugnat substantiæ actus, quamuis refragetur
his, quæ à iure circa illius conditiones statuta
sunt, quod ita intelligunt Abb. ac cæteri, in d.
c. final. de condit. appo.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Conditio impossibilis aut turpis, fauore matrimonij à contractu coniugali excluditur.
-
2 Conditio impossibilis de præterito, tollitur à matrimonio: turpis verò in præteritum concepta
toleratur.
-
3 Conditio impossibilis ex aliquo accidenti, possibilis tamen ex sua natura, non excluditur à matrimonij contractu.
-
4 Conditio impossibilis aut turpis nullum præ se ferunt matrimonij contractum deficiente consensu.
-
5 Defectus consensus qualiter possit colligi adiectis
his conditionibus.
-
6 Conditio turpis, quam tamen adijciens honestam
esse credit, contractum matrimonij vitiat.
- 7 Conditio impossibilis, etiam de iure, manente cōtractucontractu matrimonij, prorsus ex eo tollitur.
-
8 Intellectus ad Clem, vnicam. de consang.
-
9 Perpensa longè latélateque ratio decidendi ad text. in
cap. fin. de cond. app. in vlti. parte.
-
10 Conditio omninò extitura, an ipsum matrimonij
contractum vitiet.
-
11 Actio non oritur ex contractu habente conditionem incertam quando, certum tamen quo ad
euentum, donec conditio eueniat, licet statim
obligatio oriatur.
-
12 Conditio, si te virginem inuenero, tollitur à matrimonij contractu.
-
13 Conditione matrimonio adiecta, si permiserit fœmina se carnaliter ab eodem viro cognosci, sequuta copula matrimonium perficitur.
TVRPIS † verò conditio à coniugij contractu excluditur, ipsumq́ue matrimonium manet
firmũfirmum:
vt si quis dicat, contraho tecum
matrimonium, si patrem occideris. tex. in cap. fin. parte vlt. de condi. appo. cap.
1. eo. tit. Iuxta commu. eius intellectum, quod
quidem dubium videtur, cùm consensus ad
matrimonium requiratur: hic autem consensus non est purus, nec absolutus, sed relatus in
euentum conditionis, ergo priusquàm conditio,
quantumcunq;quantumcunque turpis, eueniat, qui sic
contraxit, non censetur
cōsensisseconsensisse. Verùm his
responderi potest, Ecclesiam iustissimè à contractu coniugali turpem conditionem reijcere, ac reddere ipsum contractum purum, vt
constat: ille ergò, qui contrahit
matrimoniũmatrimonium,
sciens illam turpem conditionem ab Ecclesia
tolli, & manere contractum purum, videtur
contrahere purè matrimonium, &
cōsensumconsensum
purum ad matrimonium pręstitisse, quod notant Innoc. Ioan. Andre. Præpos. & alij in cap. 1.
de conditio. apposi. dum illum text. ita exponunt, in verbo, teneatur, perinde ac si conditio non esset adiecta: quæ quidem turpis conditio reijcitur à Canone fauore matrimonij:
sicut à lege fauore vltimę voluntatis
etiāetiam excluditur. l. reprehendenda. C. de institutionib. &
substitutio. vbi Ias. & Deci. l. conditiones. ff. de
condi. institu. quæ quidem ratio etiam locum
habet in
cōditioneconditione impossibili: siquidem
etiāetiam
illa fauore matrimonij reijcitur, & manet actus purus. text. in d. c. final. sicuti & fauore vltimæ voluntatis eadem ab actu tollitur. l. 1. &
ibi Bartol. ff. de cond. insti. l. obtinuit. ff. de
cōditioniconditioni. & demonstrationi. §. impossibilis. Institu. de hæredib. instituen. sic Imo. in dicta l. 1.
non semel hanc rationem ad matrimonij contractum deducit. Ius etenim ipsa hæc verba interpretatur iuxta sensum simplicem, ac si conditio adiecta
nōnon esset: & hoc quidem in
fauorẽfauorem
matrimonij induxit: cùm dubium esset seriò,
|
an iocosæ hæ conditiones à contrahentibus
expressæ fuerint: quod Ioan. à Medina explicare conatur in tracta. de contract. quæsti. 23.
dicens scientiam huius interpretationis in
contrahentibus exigi, vt ipse contractus purè & simpliciter valeat. distat tamen hac in re
conditio turpis à conditione impossibili: turpis
† enim conditio, si de præterito, vel pręsenti sit, non tollitur ab actu: sed vel statim tenet matrimonium, vel non tenet ex conditionis euentu, vel defectu. nam & in hoc casu nemo ad
delinquẽdumdelinquendum inuitatur, nec ipse actus
suspensus est. Vnde, si quis ita contrahat matrimonium, si Titium occidisti, matrimonium
tenet, si alter Titium occiderat, si verò non
occidisset, matrimonium ibi nullum contrahitur. Sed conditio impossibilis, etiamsi sit de
præterito, vel de præsenti, semper reijcienda
est, & contractus ipse manet purus, vt si quis
dicat fœminæ, contraho tecum, si heri non
fuit ortus Sol. quod notat Palud. in 4. distinct.
29. quæstio. 2. art. 5. ex quo colligo primum intellectum ad text. in dicto capitu. finali, parte
vltima.
Secundò hæc vltima illius capit. pars est intelligenda
† de conditionibus à natura impossibilibus. Secus erit dicendum in conditionibus possibilibus à natura ex accidenti tamen,
vel ex lapsu alicuius in præteritum, quod redire non potest, impossibilibus. Sic enim contractum matrimonium vel valet, vel irritum
est, ex euentu conditionis. Hadri. in 4. de matrim. quæstio. 6. Palud. in d. arti. 5. conclus. 4. &
Stepha. Caiet. in sacramentali q. 49. de matrimo. conclu. 4. quemadmodum si quis contrahat cum fœmina sub hac conditione, si es virgo, si pater tuus viuit: quamuis enim pręmissa
corruptione sit impossibilis virginitatis conditio, sic
etiāetiam morte patris præcedente, est impossibilis vitę conditio: tamen quia contingit
ex accidenti, vel ex transcurso præteriti, quod
redire non potest, & de se propria sui ipsius natura virginitas in fœmina, & vita in patre eius
erant possibilia, non reijciuntur hæ conditiones, sed vel statim valet, vel statim
matrimoniũmatrimonium
est nullum, quod etiam notat Aret. consilio 82.
col. pen. & Syluest. in verb. matrimonium. 3. q.
8. in quo quibusdam videri potest matrimonium ab vltima voluntate differre: quia in vltimis voluntatibus conditiones ex accidenti
impossibiles reijciuntur, & valet actus. l. ab omnibus. §. in testamento. ff. de legatis primo. l.
si Męuia. ff. de hæredibus institu. sed tamen illæ leges loquuntur in conditionibus etiam à
natura impossibilibus, non ex accidenti, nec
ex facto præterito: quia quamuis possibile sit,
aliquem habuisse filiam:
tamẽtamen impossibile est,
& fuit, eam viuere, si eam non habuit, quo fit,
vt leges illæ etiam ad matrimonium deduci
possint. Hinc fieri constat, vt si quis matrimonium contraheret cum fœmina sub conditione, si eius filia viuit, nunquam
tamẽtamen habuit filiam, impossibilis sit dicta conditio in specie,
licet possibile esset illam filiam habere, & eam
viuere. Sed quia eam non habuit, impossibile
videtur eam viuere. Verùm hac in re exactiori
diligentia est notandum, conditionem in pręteritum, vel in præsens conceptam, quæ nec
cōtingitcontingit, nec potuit contigisse, tollendam esse ab vltimis voluntatibus: illam verò, quę potuit contigisse, & tamen non contigit, falsam
censeri, & actum vitiare. text. in l. cùm in
secũdosecundo. §. 1. ff. de iniust. rup. facit l. demonstratio. §.
primo. ff. de conditio. & demonstratio. quòd
si in futurum concipiatur conditio, quæ potuit contigisse: tamen modò contingere non
poterit: vt si Titius viuet, quia iam tempore
adiectæ conditionis mortem obierat, talis
conditio reijcitur, vt impossibilis. l. mulcta. §.
primo. ff. de conditionibus & demonstratio.
secundum communem interpretationem.
Bartol. in l. prima, columna 2. ff. de conditio.
institutio. & in l. circa. ff. de hæredibus instituen. Alberic. Angel. Bald. & Imol. in l. si Mæuia. eodem titul. ex quibus Palud. opinio erit
intelligenda, quando illa conditio in præsens
vel præteritum concepta, licet non contigerit, potuit tamen contigisse. secùs verò erit
dicendum, quando vel hęc ipsa conditio, quæ
potuit accidere, licet minimè euenerit, fuerit
in futurum concepta, vel conditio in præteritum, vel præsens concepta, nec potuit contigisse, nec contigit. his enim casibus actus valet
etiam
cōiugalisconiugalis reiecta conditione, nisi possibilis videretur ipsi contrahenti adiecta conditio, quod alibi tractabo. atque hæc procedunt
perpensa Bartol. & aliorum opinione, qua omissa Petrus Stella Aurelianens. in l. qui Romę. §. Augerius. ff. de verbor. oblig. defendere
conatur conditionem conceptam in præteritum, vel in præsens, siue potuit, siue nunquam
potuerit esse vera, vltimam voluntatem irritam facere, si deficiat: & intelligit dict. l. si Męuia. in conditione concepta in futurum, ex litera Pandectarum, quæ in futurum concipit
illam conditionem, quam opinionem ideò referre libuit, quòd ex ea Palud. sententia indistinctè procedet in conditione in præteritum,
vel in pręsens concepta. respectu huius intellectus, tamen erit falsa eiusdem Palud. opinio,
quam præcedenti intellectu retuli, qua ratione à communi opinione non est
discedẽdumdiscedendum.
ex qua præcedens intellectus optimè confirmatur, quo ad decisionem Palud. ibi traditam
in fine.
Tertiò ex his infertur
† matrimonium contractum sub conditione turpi, vel impossibili
nullum esse, si consensus coniugalis defecit in
contrahente: vnde, cùm in foro interiori animæ ei
credendũcredendum sit,
nōnon iudicabitur matrimonium, auctore Hadri. in 4. quæstion. 7. de matrimo. & Paluda. in quarto sentent. distinctio.
|
29. quæsti. 2. artic. 5. conclus. 5. idem probat Ioan. à Medina de contract. q. 23.
Quartò eadem
cōclusioconclusio ita intelligenda est,
vt etiam in foro iudiciali
quandoq;quandoque † coniugium contractum sub conditione turpi, vel
impossibili nullum iudicetur. quod contingit, quando constat consensum coniugalem
defecisse: quia expressè aliqui sic
cōtraxeruntcontraxerunt,
vt nullo pacto vellent
cōsentireconsentire, nisi eueniente conditione. ita Hadria. in quarta, de matrimo. quęst. sexta. Stephan. Caiet. in sacramen.
Neapo. quæst. 49. de matrimo. conclu. octaua.
idem scribit Adria. quæstione septima. quando ex alijs coniecturis potest iudex præsumere consensum defecisse, atque id potest potissimè colligi, si contrahens credebat conditionem esse natura possibilem.
Si enim esset in controuersia disputatio: an
posset stellarum pars è cœlo in terram cadere,
& contrahens hac conditione contraheret, si
possibile est stellam aliquam liquescere, & in
terram cadere, vel si stella aliqua hoc anno ceciderit in terram: certè etiam in foro iudiciali
non esset hic contractus iudicandus coniugalis, propter manifestum dissensum, quod probatur, nam & in testamentis, vbi conditio impossibilis reijcienda est, actusq́;actusque, vt purè conceptus valet, corruit actus, si testator credebat
conditionẽconditionem esse possibilem, tex. in l. seruo manumisso. ff. de cond. indeb. quam præter alios
explicat optimè Aretin. in l. impossibilis. ff. de
ver. obl. fin. col. dicit singul. Socin. in l. mulcta.
§. 1. de conditio. & demonst.
Quintò ex
eodẽeodem intellectu subinfertur matrimonium
† contractum sub turpi conditione, quæ tamen credebatur honesta, non tenere, nec posse dici purè contractum, vt
idẽidem Adr.
asserit quæstio 7. de matrimo. vt si quis matrimonium contrahat sub hac conditione, si
cōiugaleconiugale debitum mihi non negaueris, in
quocunq;quocunque dubio existas, an licita sit inter nos carnalis copula. Existimant enim quidam licitè posse
tũctunc vxorem debitum reddere viro: ex
aduerso alij
contrariũcontrarium opinantur, quod alibi
tractabimus: credit tamen contrahens licere
omninò id, quod in
cōditionemconditionem deducit, nec
existimat turpem esse conditionem: igitur
nōnon
intendit purè in matrimonium consentire.
Sextò eadem vltima c. fin. conclusio procedit, etiam
† si conditio sit impossibilis de iure,
licet natura possibilis sit. Si quis enim contrahat matrimonium sub conditione, si inter consanguineos intra quartum gradum poterit
coniugium contrahi, vel si filius sine causa possit à patre exhæredari, matrimonium tenet,
reiecta conditione hac impossibili de iure,
sicuti & testamentum. l. 1. iuxta communem
intellectum. ff. de condit. institu. §. impossibilis. Instit. de hæred. instituen. l. continuus. §.
cùm quis. ff. de verb. obliga. refertur enim hæc
conditio in dubio ad ius pręsens: quo iure id impossibile est, quod etiam Adr. probat in 4.
quæstio. 11. de matrimo. dicens conditionem,
quæ ad ius futurum dirigitur, permissam esse,
nec actum purum esse: vt si quis ita contrahat
matrimonium, si aliquando licebit
coniugiũconiugium
contrahi inter attinentes sibi quarto gradu,
vel si hoc anno licitum erit equitare in mulis:
cùm id modo, lege lata à Carolo Cæsare, ac
Hispaniarum Rege inuictissimo prohibitum
sit: quod notandum est: nam Syluester in verbo, matrimonium. tertia quæstio. 9. indistinctè negat matrimonium contractum sub conditione, iure tantùm impossibili validum esse,
reiecta conditione, imò eam minimè reijciendam fore existimat.
Subinfertur ex hoc intelle. ad text. in Clement. vnica, de consangui.
† vbi ipso facto excommunicantur, qui in gradu prohibito matrimonium contrahunt, vt locum habeat, etiam si contrahentes sub hac conditione contraxissent, si inter consanguineos in quarto
gradu licet matrimonium contrahi. nam cùm
ista conditio reijciatur, remanet purus matrimonij contractus: igitur pœna illa locum
habet: nisi consensus coniugalis omninò defecisset. quod in animæ interiori iudicio notandum est, secundum Hadria. in 4. de matrimo. quæst. 11. Mirum
† tamen est, cur matrimonium contractum sub impossibili conditione
valeat: cùm constet absque consensu matrimonium contrahi non posse, is verò, qui sub
impossibili conditione contrahit, non censetur consentire, imò nec consentit, teste Iuriscons. in l. non solùm. ff. de actio. & oblig. conditio enim impossibilis potiùs
tẽdittendit, iuxta
cōmunemcommunem vsum loquendi, in dissensum, quàm in
consensum,
eiusq́;eiusque adiectio potiùs videtur iocosè facta ad irrisionem, quàm seriò ad obligationem. quo fit, vt Durand. in 3. sentent. distin.
29. q. 4. hanc difficultatem
soluendāsoluendam relinquat
peritioribus. Verùm Palud. in 4. distinctio. 29.
q. 2. art. 5. concl. 5. dicebat deficiente consensu
non esse hoc matrimonium in foro interiori:
teneri tamen
contrahentẽcontrahentem sub hac conditione
ad
matrimoniũmatrimonium nouiter contrahendum propter præceptum Ecclesiæ, quod in dicto capit.
fin. exponitur. Sed hoc vltimum non placet Adria. quęst. 7. de matrimonio. quia text. in dict.
cap. fina. nullum nobis exhibet pręceptum de
contrahendo matrimonio: sed esse iam contractum iudicat & decernit. Nec me latet à
viris doctissimis illius capit. fina. conclusionem de conditione impossibili sic intellectam
fuisse, vt loquatur in conditione impossibili, adiecta tamen contractui, vt adimplenda:
quia natura possibilis erat, pensata tamen
contrahentium qualitate impossibilis, vt si
quis
cōtraheretcontraheret cum fœmina matrimonium,
si ei daret centum millia aureorum, & fœmina esset pauper, & manifestè impotens ad illa dandum. vel sub hac conditione, si daret
|
ei regnum: hæ etenim conditiones, quæ vt obseruandæ adijciuntur, repelli debent à matrimonio: cùm enim contrahens, qui hanc conditionem apposuit, sciat eam alteri impossibilem esse, purè contraxisse videtur. Si verò
conditio apponitur, non vt adimplenda, sed
manifestè, vt non sequatur: quia est impossibilis à natura, irrisorius est hic contractus
iudicandus. Nec credendum est, seriò velle aliquem matrimonium contrahere, si dicat,
contraho tecum matrimonium, si digito cœlum tetigeris. Cæterùm, hæc consideratio
hac in re diligentissima est, quippe quæ interiorem sensum illius capit. fin. exactè perpendat: non tamen omninò est immunis ab obiectionibus, quas disputationis causa proponam. consensus equidem ita in primo casu deficere videtur, sicuti in secundo: si quis enim
contrahat hac conditione, si alter, qui omninò pauper est, centum millia aureorum dederit, ita videtur ab actu dissentire, sicuti si contraheret, si digito alter cœlum tetigerit. probat l. cùm hæres. §. primo. ff. de testa. liber. Præterea illa Decretalis, quæ hanc assertionem
probat, condita fuit à Gregorio nono, cuius
Canones sapiunt euidenter phrasim Iurisconsultorum, apud quos conditio illa primi casus
difficilis appellatur, non impossibilis. l. continuus. §. cùm illud. ff. de verborum obligatio.
& ibi Aret. Nam & Theophi. in fine Institutio.
de legat. impossibili conditioni hoc exemplum accommodat, si in cœlum ascenderis. Item, Ius Canonicum in hac decisione voluit
fauere matrimonio, sicut Ius Ciuile vltimæ
voluntati, à qua excludit conditiones impossibiles, licet in eis exigat liberrimum consensum: vult denique has impossibiles conditiones pro non scriptis haberi: & tamen in vltimis voluntatibus
cōditioconditio illa primi casus, quæ
difficilis, non impossibilis iudicatur, non repellitur, sed actum ipsum irritum facit. dicta l.
cùm hęres. §. 1. glossa in §. impossibilis. Institutio. de hęredibus instituen. Bartol. & Imol. in
l. 1. in fine. ff. de conditio. institu. Imò & si prædicta interpretatio admittenda est. text. in dicto capit. final. parte vlti. est intelligendus de
conditione, quæ impropriè dicitur impossibilis, propriè autem difficilis: atque excluderetur à litera illius text. conditio propriè impossibilis, quæ naturaliter nequit contingere:
& tamen ille text. de impossibili loquitur.
Nec esset fauor matrimonij similis fauori vltimarum voluntatum, imò contrarius, vt ex
præmissis constat: ille verò text. has conditiones impossibiles pro non scriptis habendas fore, manifestè statuit fauore matrimonij. Vnde illius cap. sensus mirè reconditus
est, nisi quod antea diximus, modò repetamus, scilicet Ius Canonicum præsumere ex
intentione
cōtrahentiumcontrahentium, & fauore matrimonij illas conditiones non esse adiectas ad consensum suspendendum, sed purè contractum
fuisse coniugium. Sicuti ipse Adria. fatetur dicta quæst. 7.
Est & aliud in hoc tractatu
dubiũdubium,
vtrũvtrum † matrimonium contractum sub conditione omninò extitura valeat explosa conditione: an debeat eius euentus expectari, vt contraho tecum, si cras Sol orietur. in quo glo. in dict. cap.
per tuas. de condi. apposi. tenet expectandum
fore conditionis euentum, & eam sequuntur
Ioan. Andr. & Anto. ibi. E contrario esse matrimonium purum reiecta conditione, asserunt
ibi Host. Card. Abb. & Præp. Thom. in 4. distin.
29. quæst. 3 & ibi Palud. quæst. 2. art. 5. conclus.
3. & Syluest. in verb. matrimonium. 3. quæstio.
2. conditio enim omninò extitura non suspendit actum, imò actus ille purè conceptus censetur. l. hæres meus. ff. de condit. & demonst. l.
quod si sub ea. ff. de conditione indeb. l. si pupillus. §. 1. ff. de nouatio. igitur coniugalis hic
contractus purus erit, non conditionalis. Siquidem quod omninò extiturum est, non potest non contingere, atque ideò præsens esse
videtur. Iaso. tamen in l. impossibilis. fin. colu.
ff. de verb. oblig. dicit gloss. procedere, quando illa conditio omninò extitura est: habet
tamen diem incertum, vt, contraho tecum, si
Titius morietur, quamuis enim certum sit
Titium moriturum: est tamen incertum,
quādoquando morietur: & ideò donec moriatur Titius,
non est matrimonium. ex Bartol. in l. ita stipulatus. secunda quęstio. princi. ff. de verborum
obligationib. vbi
† dixit ex contractu habente
conditionem certam, & omninò extituram:
incertam verò quo ad tempus,
nōnon oriri actionem ante euentum. idem glo. in l. in omnibus.
ff. de regul. iur. & ibi Deci. Imol. Areti. & alij in
d. l. ita stipulatus. per l. 1. C. vt actiones ab hær.
Sed hæc Ias. opi. non placet: quia Bart. dictum
procedit quo ad actionem, illa enim orta non
est:
obligationẽobligationem autem
cōstatconstat statim
ortāortam fuisse. gloss. in d. l. 1. C. vt actio. ab hęred. & in §. post
mortem. Insti. de inut. stip. tex. in l. si quis spoponderit. C. de contrahen. stipu. quemadmodum expressè idem notant Petr. & Cyn. in d. l.
1. Paul. in l. 1. ff. de conditio. & demonst. Ripa in
dict. l. ita stipulatus. num. 90. Alciat. in l. cedere diem. ff. de verb. sign. latè Ioan. Igne. in l. 1. §.
serui appellatione. ff. ad Syllan. in prin. & probatur: quia id, quod sub hac conditione debetur, nouari potest. l. si Stichum. §. 1. ff. de nouat.
Sed si nulla esset orta obligatio, non posset nouatio contingere. l. 1. ff. de nouat. igitur obligatio ante diem orta censetur probatur etiam in l. nam & si cùm moriar. ff. de condictio.
indebi. vbi id, quod sub hac conditione debetur, si soluatur ante diem, repeti non potest:
ergo obligatio ante diem orta erat: vnde sequitur matrimonium purè contractum dici
ante diem, qua ratione Henric. in capitu. final.
de conditio. apposit. aliter hanc quæstionem
|
dissoluit, dicens, hunc contractum
nōnon esse iudicandum, primum, quando verba contrahentium referuntur ad tempus conditionis
euẽturæeuenturæ, vt si quis contrahat matrimonium, si, &
quando cras Sol orietur: si & quando Sol erit
in signo Libræ: hoc enim casu non refellitur ab
hoc contractu ista conditio: quia consensum
suspendit. idem notat Adria. q. 16. de matrimo.
& ita potest primò defendi gloss. opinio, quæ
communi sententiæ aduersatur. Secundò defendi potest opinio gl. quando matrimonium
fuit contractum sub conditione futuro tempore certissimè euentura, non tamen omninò
extitura secundum naturam: exemplum sit, si
Antichristus nascetur: hæc enim conditio non
est naturaliter omninò extitura, sed est contingens in futurum, quia ita constat ex sacra scriptura: tunc etenim matrimonium non tenet,
nec censetur actus ille purus conditione reiecta: ex eo tamen deducuntur sponsalia de futuro ad effectum, vt copula sequuta matrimonium efficiatur. ita Adria. q. 17. de matr. ex quo
patet Accurs. in l. si pupillus. §. 1. ff. de nouat. &
in l. quòd si sub ea. ff. de condi. indeb. non rectè
nec diligenter exemplum assignasse ad
cōditionemconditionem omninò extituram: si Antichristus nascetur: cùm omninò extitura
cōditioconditio dicatur
illa, quæ necessaria est secundum naturam. illa
verò, si Antichristus nascetur, non est
secundũsecundum
naturam necessaria, sed in futurum certissimè
contingens.
Nec omittendum est,
† quod adnotauit glo.
in dicto capit. per tuas. dicens matrimonium
censeri purè contractum, si quis dicat fœminæ, contraho tecum matrimonium, si te virginem inuenero: cùm enim illa conditio ad
periculum carnalis copulæ referatur, turpis
censetur, & ideò reijcienda est: vt gloss. ipsa
notauit, quam ibi sequuntur Doctores communiter, teste Præpos. ibi, colum. penulti. qui
tamen post Cardi. diuersum opinatur, quando illa conditio ad actum licitum refertur, scilicet, si virgo inueniaris per aspectum matronarum, atque obstetricum. idem Syluestr. in
verb. matrimonium. 3. quæsti. 8. & Areti. consilio 82. colum. penulti. Sed & si quis sub hac
conditione matrimonium contraxerit: si fœmina
† permiserit ab eo se carnaliter cognosci, sequuta copula erit matrimonium verum:
imò si per verba
sponsaliorũsponsaliorum de futuro
cōtraxeritcontraxerit, dicens, contraham tecum, si permiseris
te carnaliter à me cognosci, initio copulæ ista
sponsalia purè
cōtinguntcontingunt de futuro,
atq;atque cōsequenterconsequenter ante perfectam copulam efficiuntur
matrimonium. c. is. qui fidem. de sponsa. quod
Vincentio placuit in c. 1. de sponsa. duo. quem
Adria. sequitur in q. 8. de matrim. licet gl. in d.
c. 1. hanc conditionem veluti turpem crediderit reijciendam fore: quod falsum est: quia intelligitur in hac conditione copula coniugalis & licita, non autem illicita.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Conditio lucri ex causa dotis, vel alia honesta in
contractu matrimonij adiecta, omnino admittenda est.
-
2 Donatio potest etiam matrimonio constante à viro sene, vel ignobili, vxori fieri causa remunerādæremunerandæ iuuentutis, vel nobilitatis.
-
3 Donatio ista ab vxore secundas nuptias contrahente, non debet seruari filijs primi matrimonij.
-
4 Intellectus ad l. 16. Tauri.
-
5 Donatio ista, tametsi dotis nomen habeat, priuilegia dotis minimè consequitur.
-
6 Lucri spe potest quis adiecta conditione inuitari
ad matrimonium contrahendum.
-
7 Lucri spe ita potest quis adiecto modo inuitari ad
contrahendum matrimonium, vt eo non contracto lucrum illud amittat.
-
8 Lucro quem priuari an sit pœna.
-
9 Lucrum causa matrimonij alicui, ab alio, quàm
vxore datum, soluto matrimonio an sit mariti,
vel vxoris.
SVPEREST † nunc de illa agere
conditione, quæ ad lucrũlucrum aliquod
tendit, an in matrimonij cōtractucontractu
licita sit? vt si quis contrahat cum
Mæuia, si ei centum aureos dederit, & tex. in ca. de illis. de conditio. appos. probat licitum id esse. cui tamen obstat text. in l. si
ita stipulatus fuero te sisti. §. si tibi nupsero. ff.
de verbor. obliga. vbi id non licere Iurisconsultus palàm asserit: quia censetur promissio facta causa libidinis. Sed respōdeorespondeo hanc conditionem licitam esse ex causa dotis, vt, si vir promittat fœminę cōtraherecontrahere matrimonium cum
ea, si ei centũcentum dederit, intelligitur enim in dotem, & id licitum est. Nec ibi pręsumi potest
causa libidinis adiectam fuisse dictam promissionem, iuxta communem interpretationem
text. in d. c. de illis. atq;atque in dubio honesta causa
præsumitur, nisi causa cognita turpis promittendi causa constiterit. quod in d. §. si tibi nupsero. probatur. notant Angel. Fulgo. & Ias. in
l. 1. C de insti. & substi. ex quib. cōstatconstat præsumi
cāmcausam libidinis, si vir dare vxori ꝓmittatpromittat, nōnon tamẽtamen si ipsa fœmina viro dare aliꝗdaliquid polliceatur.
Potest & secundò ista dandi conditio admitti præter causam dotis, quando † datur vxori
iuueni vel generosæ, atque nobili in præmium
iuuentutis aut nobilitatis, quam vxor amittit
contracto matrimonio cum ignobili. l. mulieres. C. de dignita. libr. 12. ita Abb. & Præpos. in
dict. capit. de illis. Bart. & Pau. in dict. §. si tibi
nupsero. idem Bar. in l. diuortio. ff. de ver. obli.
|
vbi Docto. eum sequuntur. facit glo. rectè intellecta in l. si voluntate. C. de dot. promi. vbi
Bart. notat. & Campe. in tract. de dote. 1. parte.
q. 52. Ioan. Lupi in capi. per vestras. notab. 3. §.
21. de donation. quam opinionem dicit communem Curt. Iunior consil. 6. nume. 20. & Ioan. Lupi in Rubr. de donat. §. 31. qui in §. 32. numero 7. idem asserit,
quādoquando ista donatio fieret
iam matrimonio constante: siquidem fieri potest secundum eum, & notat Abb. in c. fi. de donatio. inter virum & vxorem. & Guid. Pap.
cōscons.
112. & distinguit Salycet. in l. 2. C. de dote caut.
non num. quem sequitur Guli. Mayne. in l. in
ambiguis pro dote. ff. reg. iur. num. 58. prædictam opinionem intelligens post Salyc. quando expressè constat donandi animus in marito causa remunerationis. licet hanc Bar. &
cōmunemcommunem opinionem reprobet Aymon Sauil.
consil. 51.
Ex communi tamen opin. deducitur
nōnon teneri donatariam
† vxorem soluto matrimonio, secundo nubentem, hanc donationem
cōseruareconseruare filijs prioris matrimonij. ita opinatur
Fran. de Ripa in l. fœminæ. C. de secund. nupt.
numer. 35. sic illam legem intelligens, & Ioan.
Lupi in Rub. de donat. §. 50. num. 35. Hinc
† etiam infertur intellectus ad l. 16. Tauri, quæ in
viro & vxore idem statuit, quod prius in dict. l.
fœminæ. fuerat statutum. Solet tamen appellari hæc ipsa donatio, quæ vxori à marito sene
vel ignobili fit, dotis constitutio à marito vxori facta: sed non habet
† vxor priuilegia veræ
dotis, quo ad hanc donationem: cùm non sit
dos. argum. l. assiduis. C. qui potior. in pig. habean. quod ipse colligo ex Rom. consilio 445.
col. pen. ver. vnde inferendo. Ex
† quibus constat, posse quem ad matrimonium inuitari spe
lucri consequendi. quod Iurisconsul. apertè
docet in l. Titio. §. 1. ff. de condi. & demonstrat.
quam præter eius interpretes dicit singul. Ioan. Lupi in c. per vestras. de donat. 3. notabi. §.
21. col. 2. ad id etiam est optimus text. in l. 1. vbi
Ias. C. de instit. & substitu. quæ iura loquuntur
in eo, qui legato vel donatione alium ad matrimonium allicere vult cum aliqua fœmina
contrahendum: atque ibi nulla potest esse turpis præsumptio, vt notat Bartolus in dicto §.
si tibi nupsero. ab alijs ibi receptus. Nec
† tantùm id potest fieri adiecta conditione, sed &
per modum: sicuti si quis Sempronium hæredem instituat, vt matrimonium
cōtrahatcontrahat cum
Næuia: quod si non contraxerit, vult eum priuari illa hæreditate. ita Oldrad. consilio 16.
quem Areti. sequitur in dict. §. si tibi nupsero.
dum tamen hic modus non adijciatur filio in
legitima: id etenim fieri nequit. l. quoniam
in prioribus. C. de inoffici. testam. & expressim Ioan. Lupi in dicto capit. per vestras. 3. not.
§. 21. column. 5. licet Areti. contrarium opinetur in l. Titia. colum. 3. ff. de verbor. obligatio.
Sed cùm hæc priuatio hæreditatis, si matrimonium non sequatur, per viam modi, facta videatur in pœnam non contracti coniugij, siquidem hęreditate purè acquisita priuari, pœna censetur. gl. in l. 1. §. si quis propter. vers. per
in integrum. ff. de itinere,
actuq́;actuque priuato. Iaso.
in l. fi. §. in computationem. C. de iure delib. 3.
col. idem in l.
reprehendẽdareprehendenda. C. de insti. & substi. idem in l. fi. C. de codic. colu. pen. Alexan. &
Ripa in l. 2. ff. de dam. infect. igitur à matrimonio pœna ista reijcienda est. c. Gemma. de
spōsspons.
quo fit, vt licet cum alia contrahat,
nōnon erit priuandus hæreditate.
Verùm huic obiectioni respondeo, priuari
quem lucro
† iam acquisito
pœnāpœnam censeri, nisi
priuetur ab eo, qui
lucrũlucrum dedit pacto,
cōditioneconditione, vel modo adiecto. tunc enim isthæc priuatio pœna non est. gl. rectè intellecta in l. si duo.
ff. de acquir. hæred. singu.
secũdumsecundum Imo. Aret.
ibi, Ias. in l. fi. C. de codic. expressior gl. in l. 2. C.
de inutil. stipulat. iuncta l. ea, quæ. ff. de donat.
inter vir. & vxor. Sic
itaq;itaque intelligenda est opinio Oldr. ex his, quę notat Aret. in dict. l. Titia.
col. 3. & Ioan. Lup. in d. §. 21. licet non ita exactè
id explicuerint.
Dubium tamen est,
† an quantitas ex hac
cōditioneconditione promissa, & data, sit ipsius mariti, an vxoris. & Bart. in l. 2. ff. de his, quę pœnę caus. dicit, non esse hanc quantitatem vxoris, nec eius
dotem censeri: sed eam habere maritum præcipuam matrimonio soluto. Cuius opinio
ꝓceditprocedit, quando ex aliquot coniecturis id esse
consonum voluntati donantis appareat, alioqui in dubio
cōstatconstat hanc quantitatem datam,
& promissam fuisse in vtilitatem & fauorem
fœminę, cum qua matrimonium contrahitur:
& ideò talis quantitas eius dos censeri debet,
vt notat Ioan. Lup. in Rubr. de donatio. §. 44.
& 45. in alio simili dubio. & in specie hanc opinio. contra Bar. tenet Soc. in dict. l. 2. colum.
3. Bald. in l. vnica. C. de his, quæ pœnæ nomi.
colum. 8. & 9. quem sequitur Paul. de Castr. in
l. Titio. §. 1. ff. de condit. & demonstra. column.
2. vbi dicunt, monasterio factum legatum, hac
conditione, si Mæuiam in monialem acceperit, ipsi Mæuiæ videri relictum. tametsi in
exẽploexemplo Bal. & Pauli sententia, omninò expedita
non sit, quod modò non disputo.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Metus diffinitio, atque inibi explicatur Iurisconsul. in l. 1. ff. quod met. caus
-
2 Metus cadens in constantem virũvirum quis dicatur?
-
3 Metus nunquam excusat, nec à mortali, nec à veniali crimine.
-
4 Metu matrimonium contrahens, nec tamen consentiens, mendax non est.
-
5 Eustratij Aristotelici interpretis error atque verba Aristot. aliter intellecta.
-
6 Tyrannus an licitè occidatur priuata auctoritate?
-
7 Metu committens aliquod crimen, an sit venia
dignus?
-
8 Metus cadens in constantem virum arbitrio iudicis, decernitur.
-
9 Metus minor censetur constans in fœmina, quàm
in viro.
-
10 Intellectus l. nihil interest. ff. de adult.
-
11 Tormentorum quæstio à fœmina potiùs incipienda est, quàm à viro.
-
12 Metus excommunicationis an dicatur cadens in
constantem virum.
-
13 Captus ab hostibus promittens pro sua redemptione aliquod precium, illud soluere tenetur.
-
14 Hostis etiam priuatus fidem hosti datam seruare
tenetur, saluo semper iure Reipublicæ.
-
15 Metus carceris quando contractum vitiet, atque
ibi agitur de intell. l. qui in carcere. ff. quod
met. caus.
-
16 Metus illatus à fortuna contractum minimè vitiat.
-
17 Damnatus ad mortem vt euadat pœnam meretricem accipiens vxorem, non potest ratione illius timoris a contractu recedere.
-
18 Metus amissionis bonorum omnium, vel maioris
partis, censetur cadens in constantem virum.
TERTIO pręcipuè in hoc
cōtractucontractu coniugali consensus liber exigitur ab omni coactione: liber enim consensus ad matrimonium
est necessarius: sed coactio liberum consensum tollit: igitur data coactione,
matrimonium contrahi non potest. c. cum locum. de spons. c. veniens. in 1. & 2. eo. tit. l. nuptias. ff. de reg. iur. Sed quia non omnis metus
contractum matrimonij impedit: sed is tantùm, qui cadit in constantem virum. c.
veniẽsveniens.
in 2. de sponsa. l.
metũmetum. 1. & 2. l. continet. ff. quod
met. caus. l. vani timoris. ff. de reg. iur. cùm dilectus. de his, quę vi, metúsue causa tractare oportet, quis dicatur metus cadens in constantem virum. Cuius rei cognitioni
† præmitto.
metum esse instantis periculi, vel futuri, causa
mentis trepidationem. l. 1. ff. quod met. cau. est
enim metus trepidatio mentis: quia ex imaginatione futuri, & propè imminentis mali perturbatur mens. dixit verò Iurisconsul. instantis periculi, quia ea, quæ nimium remota sunt,
nōnon timentur, nec perturbant mentem. omnes
enim scimus nos morituros: verùm quia non
est ipsa mors propè, id non curamus, nec mortis cogitatio mentem perturbat. Vnde Augu.
scribit Sermo. 1. post octauas Paschæ Domi. 2.
nemo futurorum metum cogitat. Futuri periculi dixit Iurisconsul. quia nondum illud periculum euenit: sed propè est, atque non longè imminet. vt explicat Aris. lib. 2. Rhetori. ad
Theodectem. cap. 5. Metum autem passis in
quocunq;quocunque contractu subuenitur. l. 1. ff. quod
met. caus. quæ verba edicti retulit, quòd in ore
prætoris Deum posuisse, scribit Bal. in Rub. de
cōtrocontro. inuest. non tamen omnibus metum passis subuenit Prætor, sed his tantùm, qui damnum aliquod passi sunt ex metu. lege, si mulier. §. si dos. ff. quod met. caus. vnde qui metum
allegat, probare debet se metum passum. & ex
eo sibi illatum
damnũdamnum, ita tandem obtinebit,
modò motus ille fuerit cadens in constantem
virum. Est
† ergo metus cadens in constantem
virũvirum, is, qui illatus, cogit quem eligere minus
malum, ob maius malum sibi imminens effugiendum. Constans igitur vir ille erit, qui eliget potius rem ipsam agere, cuius agendæ causa periculum instat, quàm subire periculum,
quod grauius, atque acerbius est viro prudenti, quàm ipsam
rẽrem agere. quod Diuus Tho. explicat in 4. sent dist. 29. art. 2. Ricar. ibi art. 1. q.
1. & Ioan. Maior. ac Syluest. in verb. metus. q. 1.
Iacob. Almain moral. c. 3. Fort. in tracta. de vltimo fine, illat. 22. col. 4. & colligitur ex Arist.
lib. 3. Ethic. c. 1. & l. metum, in 1. ff. quod met.
caus. ex quibus constantem
virũvirum interpretor
prudentem, qui sciat eligere minus
malũmalum, ob
maioris mali periculum euitandum. Vnde si
quis videat sibi mortem imminere, aut membri mutilationem, nisi cum Mæuia contrahat
matrimonium, eliget prudenter potius matrimonium contrahere, quàm mortis periculum, similéue subire. At si homo diues videat
sibi imminere periculum amittendi centum
aureos, nisi cum Mæuia contraxerit matrimonium, & id contrahit, non censetur hic metus
cadens in constantem virum, nec prudentem,
eritq́ue vani timoris excusatio nullo modo admittenda. ex quo plura inferuntur.
Primò, non esse metum cadentem in constantem virum, nec excusare,
† si quis etiam
ob euitandam mortem eligeret peccare mortaliter: imprudens enim esset omnino, qui
mallet mortaliter peccare, quàm mortem
ipsam corporis subire. Siquidem nullum maius malum, quàm peccatum: et vt inquit Arist.
3. Ethic. 1 propter quæcunque durissima non
est quid turpe agendum. idem asserit textus
in c. sacris. de his, quæ vi, metúsue causa.
Secundò inde constat, non esse metum cadentem in constantem virum, si quis eligat etiam ob euitandam mortem venialem contrahere culpam. notat Abb. in d. c. sacris. col. pen.
& ꝓbaturprobatur in c. primum. 22. q. 2. & in c. ne quis.
ead. q. Tho. 22. q. 110. artic. 3. Mendacium etenim sæpè veniale crimen est, & tamen nullo
pacto licitum esse potest: siquidẽsiquidem veniale peccatum feruori charitatis opponitur. gloss. in
proœm. sexti. versicu. benedictionem. vterque
Thom. 12. q. 72. art. 5.
Tertiò, hinc deducitur obiectio quædam sa|
tis vrgens aduersus præmissa: nam
† videtur
matrimonium metu contractum semper contrahi ex metu vano, & non cadenti in constantem virum, cùm semperis, qui contrahit, eligat veniale crimen committere, ex eo quòd
mentitur, dicens, verbis se eam accipere vxorem, quam animo & consensu minimè recipiat. ergo mendacium committere elegit ob
mortem euitandam. Mendacium verò maius
malum est, quàm ipsa mors. igitur non est hæc
electio minoris mali, sed maioris. Cui obiectioni respondeo, negans ipsum
cōtrahentemcontrahentem
mendacium
cōmitterecommittere, quod probatur, is enim, qui metu coactus, profitetur se illam fœminam accipere
vxorẽvxorem, & huic contractui consentire, verum dicit, cùm simpliciter consentiat, non tamen liberè. l. si mulier. §. fi. ff. quod
metus caus. c. marito. 15. q. 1. notauimus & nos
par. 1. c. 4. atque in hoc sensu veraciter contrahentis verba accipienda sunt. Hoc ipsum est,
quod notant Ioan. Maior. in 4. distin. 29. vers.
contra tertiam. & ibi Almain. col. 5.
Quartò ex hoc deprehenditur Eustratij, viri alioqui doctissimi, error, qui
dũdum Arist. moralia interpretatur libro 3. cap. 1. asserit
† laudandum fore eum, qui cum vxore tyranni consuescat, habeatq́ue carnale
commerciũcommercium, mendaciúmue aliquod committat, ob tyrannum
tollendum,
eiusq́;eiusque oppressionem euitandam.
Is enim vir, qui prudens est in eligendis periculis, potiùs debet oppressionem tyranni pati, quàm adulterium committere, quod ex Arist. constat in d. c. 1. quo autore, is, qui timore
tormentis, aut cruciatu illa, quæ non debet agere, perpetrat, nulla est dignus laude. nam &
secundum Aug. potiùs debet quis omnia mala pati, quàm peccato
cōsentireconsentire. c. ita ne. 32. q.
5. c. sacris. de his quæ vi. idem etiam Augu. libr.
cōtracontra mendacium scribit,
mendaciũmendacium simplex,
quod plerumque veniale crimen est, non esse
committendum ob saluandam proximi animam ab ęterna damnatione. d. c. 1. & c. ne quis.
22. q. 2. prudens autem vir committere
adulteriũadulterium non debet. igitur si id tyranni metu committat, seu ob ipsum
tyrannũtyrannum tollendum laudandus non est. Nec
ꝓpro Eustratio ex Arist. dum
dixit posse cum laude turpissima sustineri honestæ, aut mediocris rei causa: est enim intelligendus de his, quæ molesta, aut ignominiosa
sunt viro nobili, honesto,
atq;atque insigni, & ideo
mala. aliqua tamen circunstantia possunt reddi licita, vt si vir religione, moribus, & honestate insignis in publicum prodiret muliebri
ornamento vestitus, ob metum tyranni comminantis parentum occisionem, nisi vir ille ita
in publicum prodiret. Non autem est intelligendus Aristo. de his, quæ adeò turpia sunt, vt
nulla circunstantia possint licere. ex eod. Aristot. in dict. cap. 1. & 2. Ethic. cap. 6. vbi scribit
adulterium ita
malũmalum esse, vt nullo modo possit
licere, nec rectè committi. quo in loco Eustratius in eundem labitur errorem. Nec me latet
tyrannũtyrannum, qui
† per vim dominatur, nullum habens ius ad illius Reip. regimen, posse à priuato occîdi, vbi
nullũnullum aliud sub est remedium ad
illam
tyrannidẽtyrannidem tóllendam. quod notat Caie.
22. q. 64. arti. 3. etiam veneno, & proditoriè.
Faber. & Ang. in §. ius gentium. Instit. de Iure
Natu. gentium & Ciui. quòd si verus Reipub.
princeps, successionis, aut electionis iure sit,
& tamen in regiminis modo iuris
atq;atque rationis limites excedit, à priuato occîdi non potest: imò hæreticum esset, asserere id licere, vt
tradit Alphons. à Castr. libro de hæresi. in verbo, tyrannus. & Dominic. Soto libr. 5. de iusti.
& iure. q. 1. arti. 3.
Quintò infertur falsam esse glo. in l. pe. ff. si
famil. furt. fec. dica.
† quæ asserit committentem
delictũdelictum aliquod timore, aut per metum,
venia dignum esse, nec
puniendũpuniendum fore. quam
dicit singu. Ias. in §. si minus. de actio. nume. 17.
idem notat Cyn. in l. 1. q. pe. C. vnde vi. Ana. in
c. 2. de homi. fi. col. pro quibus est Arist. in d. c.
1. dicens, venia dignum esse eum, qui cruciatu,
ac timore agit id, quod agere non debet. Eius
tamen verba intelligenda sunt ita, vt venia dignus sit ad minuendam pœnam: non tamen,
vt impunitus maneat. quod Iure probatur in
l. 2. C. de sepul. viola. Abb. in d. cap. sacris. col.
3. de his, quæ vi. Io. Lup. in tract. de reg. Naua.
3. par. §. 2. col. pe. probat tex. in l. seruos. C. ad
l. Iuliam. de vi. quibus omnibus ipse addiderim, venia indignum esse, nec minuendam pœnam ei, qui metu coactus crimen atrocissimum perpetrauerit. ex eodem Arist. in d. ca. 1.
qui cum venia
dignũdignum esse præmisisset agentem
aliquid propter metum, quod aliàs non liceret, subdit. quædam
autẽautem fortasse sunt, ad quæ
perpetranda nemo cogi, compellíue potest,
sed potiùs extrema quæque pati, ac mori conuenit: etenim ridicula sunt, quæ Euripideum
Alcmęonem ad matrem interficiendam compulerunt. Sic in seruis, in quibus gloss. prædicta loquitur, qui ob timorem dominis obtemperantes etiam atrocia committunt, pœnam
minuendam fore, asserit glo. in d. l. 2. C de sepul. viol. quam DD. ibi approbant communiter, & probare videtur Regia l. 12. tit. 9. part. 7.
Hæc tamen iura si exactè considerentur, non
in atrocioribus, sed in grauibus delictis sunt
intelligenda. Hinc & Theophil. in §. Ius autem
Ciuile. Inst. de Iure Nat. scribit seruos oportere dominis obedire, in his tamen, quæ lex non
prohibet.
Sextò infero, arbitrio Iudicis relinquendum
esse,
† quínam metus dicatur cadere in constantem virum, quod notat glo. recepta communiter in l. interpositas. C. de trans. glo. in c.
cùm dilectus. de his, quæ vi. vbi Abb. dicit eam
singul. & magistram. Ias. in dict. l. interpositas,
ordinar. idem Ias. in §. quadrupli. Institut. de
action. numer. 54. idem notat Cæpo. con|
sil. 2. & consil. 4. caus. ciuilium. & Deci. in l. in
omnibus causis. ff. de regul. iur. nu. 7. Iudex enim, vt ipse intelligo, arbitrabitur, an vir prudens, &
cōstansconstans, eligeret potiùs id agere, quod
timoris causa fit, quàm periculum, quod imminet, subire.
Septimò hinc etiam Iudex
† arbitrio proprio decernere debet, non ita anxiè,
atq;atque strictè hanc eligendi prudentiam eligendam esse
in fœminis, quibus à natura inest minor animi vigor, corporisq́ue fortitudo. Sed considerandum esse, quid fœmina constans eligeret, pensata naturali fœminarum prudentia:
aliquid enim cogeret fœminam, etiam constantem, ad eligendum id, quod vir constans
minimè eligeret. Hoc ipsum est, quod gloss. in
d. c. cùm locum. dixit minorem metum excusare fœminam, quàm
virũvirum. quam ibi sequuntur Abb. & Præpo. dicit sing. Roma. sing. 226.
Brixi. in repert. in verb. metus. Areti. consi. 24.
col. 2. Abb. in d. c. cùm dilectus. de his, quæ vi.
2. col. commend. Ant. in ca. consultationi. de
spon. Dec. in c. fin. de appe. idem in l. in omnibus causis. ff. de regul. iur. licet nullus ex eis
exactè d. gl. perpenderit. Scribit tamen Hyppo. in l. 1. nu. 73. de quæst. & idem in rep. Rubr.
C. de prob. num. 417. à viro, non à fœmina esse
tormenta incipienda, quoties vir & fœmina
sunt à Iudice
torquẽditorquendi, quia ipsa fœmina potest ferre maiora vulnera, quàm vir, vt notatur in l. nihil interest. ff. de adul. Sed
† obsecro, vnde Hyp. collegit in dict. l. nihil. vulnera
fuisse illata æqualiter viro & fœminæ, vt hinc
colligamus fœminam fortiorem esse viro in
tolerandis vulneribus? Quòd si gloss. in d. l.
nihil. hoc sensit, certè fallitur, cùm in dict. l.
nihil. id tantùm constet, virum adulterum occisum, at fœminam grauiter vulneratam, non
tamen occisam fuisse: non enim potuit percussor vtrunque occidere, tametsi id animo
gerebat, vt inquit ipsa lex. Non igitur sequitur, fœminam ibi minimè perijsse, quòd maiora patiatur vulnera, quàm vir, sed ex eo,
quòd vulnera illata fœminæ non fuêre letalia,
etsi grauiter fuerit fœmina vulnerata: quo fit,
vt minimè ex d. l. probetur. Hippol. opin. imò
à fœmina incipiendam esse
tormentorũtormentorum quæstionem, asserit Gandi. in tract. de malefic. cap.
de quæsti. col. 3. per text. in l. vnius. ff. de quæst.
idem notat Dec. in l. 2. ff. de regu. iur. nu. 46. &
Ioan. Lupi. in Rubri. de donatio. §. 74. probat
Regia l. 12. titulo penulti. part. 7. quę rationem
habet ab imbecillitate fœminei corporis. opt.
text. in l. qui duos. §. final. ff. de reb. dub. vbi ex
duobus, iam vita functis ruina, vel alio casu,
præsumitur priùs decessisse is, qui imbecillior
erat. Hinc Corne. Tacit. libr. 5. scribit Neronem
ratũratum muliebre corpus minus impar dolori, quàm virile, à Libertina tormenta incepisse. Laudatur tamen illius Libertinæ constantia, quasi illa non sit fœminis communis. Hiero. et iam in epistol. ad Innocenti. de muliere septies icta, 1. epistol. Tomo, meminit
cuiusdam fœminæ, quæ accusata de adulterio,
sæpissimè tormentis subiecta, constans adeò
fuit, vt adultero id crimen confitente, ipsa constanter negauerit, nec vnquam illud
† crimen
palàm fecerit. Laudatur & Attica meretrix,
quæ familiaris Harmodio, & Aristogitoni,
cōsiliaconsilia eorum de tyrannicidio, vsque ad mortem
excruciata, tyrannis non prodidit. cuius meminêre Plini. lib. 7. cap. 23. & lib. 34. ca. 8. Tertul. in Apologet. cap. vlti. idem in libr. ad Martyres. Pausanias in Atticis. & Petrus Crinit. de
honesta disciplina, lib. 9. cap. 8. Atque hæc, &
alia exempla adducens Gandini opinionem
nihilominus probat Andre. Tiraq. in ll. connubialibus. l. 9. nu. 99.
Octauò ex eadem metus definitione sequitur intellectus ad
receptissimāreceptissimam illam sententiam Docto. dicentium, metum
† excommunicationis iustum esse, & cadere in constantem virum, quando est excommunicatio iniusta, quia timenda est, cap. 1. 11. q. 3. ita Ioan.
Andre. Abb. & alij in d. c. cùm dilectus. gloss. in
c. olim. in. 3. de restitu. spoliat. Rota. in nouis.
35. & Rom. consil. 369. dicens hanc opin. esse
communem: est enim hoc intelligendum, nisi
superior adiri facillimè possit ad
excommunicationẽexcommunicationem tollendam, quod Iudex arbitrabitur. Verùm si excommunicatio est iusta, non
excusat eius metus, iuxta ea, quæ d. Doct. ita
tradunt post gloss. in d. c. cùm dilectus. non enim est metus cadens in constantem virum is,
qui non infertur ab aliquo, sed is, qui metum
allegat, sibi ipsum intulit, perpetrando ea, quę
digna sunt excommunicatione, aliáue pœna.
pro quibus facit optimus tex. in l. si mulier. in
princip. ff. quod metus caus. quem adnotauit
Abb. in c. Abbas. col. 3. & in d. c. cùm dilectus.
de his, quæ vi. & Feli. in c. cùm inter. nu. 20. de
except. explicat optimè Domi. in c. ad eius verò. colum. final. 5. distinct. si quis enim iure aliquid facturum
cōminaturcomminatur, vt aliquid ei promittatur, detur, aut fiat,
nōnon videtur res illa gesta per metum cadentem in constantem virum, quia is, qui rem agit, metum sibi intulit
committendo rem dignam illa comminatione. atque ipse illo metu erat constitutus, vnde
non infertur sibi, vt si Patronus exigat à Liberto, timente ob ingratitudinem reductionem in pristinam seruitutem, centum aureos,
quos Libertus promittit, non potest hîc Libertus allegare, se illam promissionem fecisse
per metum, cadentem in constantem virum,
quod in hac specie probat dicta l. si mulier.
Nonò ex his subinfertur,
† captum in bello iusto pro sua redemptione
honestũhonestum, ac moderatum precium promittentem, non eximi
ab obligatione, seu promissione illa, ea ratione, quòd metu captiuitatis dicat id precium
promisisse: nam captiuitatis timor iustè ei im|
minebat, nec timor ei infertur ad illam promissionem: sed ex ea is timor,
quẽquem ipse aliunde habuit, aufertur, &
ꝓbaturprobatur in l. nam & Seruius. ff. de negoc. gest. notat optimè Fortu. in
l. conuentionum. ff. de pactis. Nam
† & hosti seruanda fides est, etiam quę à priuato præstatur, modò bellum sit iustum, vti expressit
eleganter Cicero libr. 3. de Offic. nec detur fides in perniciem publicam. c. noli existimare.
23. q. 1. notat idem Fortun. in dict. l. conuentionum. Deci. in l. ea est natura. ff. de regul. iur.
Alciat. in lib. de singu. certamine. c. 44. Alfonsus à Castro de hęresibus. in verb. tyrannus.
Curt. Symphorian. in 7. à resto amorum. Francisc. Duaren. l. 1. de pacto. fol. 4. contra Barto.
in dicta l. conuentionum. quem alij sequuntur, dicentes, hostem non teneri ad seruandam fidem,
quāquam hosti, vt priuatus dedit. quam
opinionem sequitur Zasi. in q. 3. de Iudæ. &
communem esse contendit ipse in illa nimis
licentiosa aduersus doctissimum Ecchium Apologia. Horum tamen opinio procederet,
quando fides data esset in Reipublicæ
damnũdamnum,
sicuti idem Barto. voluit in l. fina. C. quando
liceat sine iud. se vind. & Alciat. in dict. cap. 44.
quò etiam tendunt omnia, quę Zasi. pro commun. opin. adducit. alioqui tenetur hostis fidem hosti seruare. pro quo præclarum illud &
insigne est M. Attilij facinus, cuius meminêre
Liuius libr. 2. de bello Puni. Valerius Maxim.
in cap. de fide. Aulus Gellius libro 7. cap. 18. ac
Diuus Augustinus libro 1. de Ciuit. Dei, cap.
15. & Iurisconsult. in l. 5. §. captiuus autem. ff.
de capti. is, inquam M. Attilius maluit mortem oppetere, quàm fidem Carthaginensibus
præstitam frangere, ad eosq́ue redire pro subeunda morte, quàm Romæ incolumis manere, fide fracta. quod mirè laudat Cicero libro
primo de Officijs, probans & hosti fidem seruandam esse. Sic & Titius Cæsar apud Hegesippum, libro 5. de Excidio Hierosolymitano,
cap. 24. inquit, inter arma quoque leges valere: fide meliùs bella geri, quæ seruetur etiam
hostibus. quod verò Thomas scribit 22. q. 40.
& q. 71. artic. 3. non pertinet ad eam dubitationem, quæ traditur circa pactiones contingentes, fide præstita, vel metu, vel timore pro
his, quæ bello capta fuerint, id enim tantum
eruditissimus vir verum esse contendit, non
licere iustè bellum gerenti, hostem etiam iniquum, & illicitè bellum tractantem, mendacio, falsitatéue decipere in ipso exercitio belli. quo sensu manifestum est,
absq;absque vllo discrimine hosti seruandam esse fidem. Quòd verò
diximus hanc nonam illationem probari in d.
l. nam & Seruius. id fecimus, Fortunium sequuti, non tamen ex hoc negamus, illam Iurisconsulti decisionem locum habere, etiamsi
hostis, à quo captus redimitur, iniquus, iniustúsue hostis sit: imò & in hoc locum esse Iurisconsulto opinamur, cùm in eius Responso potiùs agant de actione negociorum gestorum competenti ei, qui pro capto ab hostibus,
vt his liber fieret,
preciũprecium redemptionis, vel soluit, vel promisit. ac
tandẽtandem agitur potiùs de pactione expressa, vel tacita inter
redimentẽredimentem, &
redemptu, quàm de pacto cum iniusto hoste
inito: iniquus etenim hostis est Turca, & iniustè aduersum Christianos
bellũbellum gerit, &
tamẽtamen,
si inter tres, quatuor, vel plures Christianos apud Turcas captiuos contingeret
factũfactum, cuius
in d. l. nam & Seruius. Iurisconsult. meminit.
Minimè
dubitarẽdubitarem in eo Iurisconsulti Responsum admittere. pro quo facit tex. in l. 2. & in l.
liber captus. rursus & in l. ab hostib. cum alijs
eiusdem Rubricę. C. de captiuis.
Decimò hinc aperitur intellectus ad l. qui
in carcerem. ff. quod met. cau. vbi metus
† carceris contractum irritum facit: est enim id intelligendum,
quādoquando detrusio in carcerem fuit
iniusta. text. in Clem. 2. de pœnis. quod notare
videtur Oldr.
cōscons. 7. vel si iusta, ad illum tamen
actum contrahendi illata. Vnde si quis homicidæ, aut proditori, nullo prædicto timore pœnæ, comminetur eum ad Iudicem delaturum,
nisi cum Titia matrimonium
cōtraxeritcontraxerit, inito
contractu, nullum erit matrimonium, quia
etsi iustè poterat is ad Iudicem deferri, tamen
quia metus ille iustæ delationis ad illum contractum agendum illatus est nullum timorem
habenti, ipse contractus est nullus, quia contrahens nullum metum sibijpsi intulerit: sed
metus ab alio fuit ei illatus. quo fit, vt diuersum opinemur, quando captus iustè à Iudice, qui poterat eum occidere, Iudici dixerit:
Ducam vxorem filiam tuam, si me dimiseris impunitum. erit namque matrimonium
validum: imò si Iudex, capto iustè, & mortem
timenti,
immunitatẽimmunitatem offerat, si matrimonium
cum ipsius Iudicis filia contraxerit, alioqui
mortem ei iustè inferendam
cōmineturcomminetur, erit
matrimonium, quia metus non infertur ad
contractũcontractum, sed aufertur potiùs. quod Syluest.
sensit in verb. metus. q. 6. qua ratione perpensa, hac in re arbitramur, quo ad
matrimoniũmatrimonium,
potiùs fore
considerandũconsiderandum, an metus sit illatus,
vel ne, quàm quòd iustè inferatur, ex præmissa
ratione, cuius examen Lectori relinquimus.
Vndecimò ex eodem fonte deducitur metum
† mortis à nemine ad contractum agendum, illatum, sed suapte natura, vel fortuna
contingentem, non impedire promissionis
vim. Vnde votum emissum ab ægroto, vel ab
existenti in belli, naufragij, alteriúsue periculi discrimine, non ex eo est inualidum, quod
timore periculi sit factum. text. & ibi Abb. in
c. 2. de renun. text. in c. sicut. in 2. de regu. idem
Abb. in c. 2. de his, quæ vi. Sylu. in verb. votum.
2. q. 12. Sic matrimonium contractum ab existenti in mortis periculo, naufragij, prælij, ægritudinísue causa, cum concubina, non ex eo
nullũnullum erit, quod timore illius periculi sit con|
tractum, quod aliàs minimè contraheretur:
is enim metus ad illum actum non fuit illatus.
Duodecimò præmissa lege,
† quam quidam testantur quandoque obtinuisse, vel vsu,
vel principum, atque Reipublicæ sanctione,
qua quidem lege damnati ad mortem ob delicta, absque pœna liberi dimittebantur, si aliquam meretricem in
vxorẽvxorem acciperent. arg. c.
inter opera. de spons. quod expressim notat
Iaco. de Bello viso in pract. crimi. titul. de leonib. vers. 26. Paris de Pute. in tract. de Syndica.
in verb. pœna. c. an si Iudex. folio magno 80.
col. Gul. Bene. in c. Rainutius. de testa. in ver.
mortuo testatore. in 1. nu. 269. Chassa. in consuetu. Burgun. Rubr. 1. §. 5. vers. Archi. casu 12.
quorum aliquot asserunt id consuetum apud
Hispanos, alij ad Gallos eandem consuetudinem referunt. Sed tamen hunc vsum non crederem esse iustum in quouis crimine, tametsi
in aliquo delicto is vsus permitti posset. Si
quis autem ad mortem damnatus meretricem vxorem acciperet, minimè posset allegare matrimonium esse nullum, propter metum
mortis: is enim metus à nemine ad illum contractum agendum infertur, sed ipse sibi eum
intulit, & eundem metum habebat, ac potiùs
ab eo timor mortis aufertur, quàm infertur,
& ideo non est eius excusatio admittenda. ex
text. celebr. in d. l. si mulier.
Decimotertiò prædictis adnecti potest
† metum amissionis bonorum omnium cadere in constantem virum. text. & ibi gloss. in
c. 2. de his, quæ vi. Bart. in l. si ob turpem. ff. de
condi. ob turp. cau. Bal. in l. 1. in fi. C. quod metus caus. Siquidem patrimonium vita hominis existimatur, vt est in prouerbio ex Hesiodi
carmine:
Pecunia est anima miseris mortalibus.
Quod Erasmus adducit in prouerb. Anima, &
vita. & Ludo. Cęli. lib. 14. antiq. lectio. c 2. apud
nos. gloss. in l. aduocati. C. de aduo. diuers. iudicio. quam notat Bald. in l. 2. C. de consti. pecu. Abb in d. c. 2. Hippo. in l. 1. §. præterea. ff. de
quæstio. nu. 42. pro quibus text. est in l. illicitas. §. nec tenuis. ff. de offic. præs. optimè Catell. Cotta in dictione, Pecunia. Extat etiam
apud Plutarchum in libello, An adolescẽtiadolescenti liceat audire poemata, Carmen illud:
Pergunt alij mihi rodere vitam.
quo in loco Plutarchus opes intelligit. Sic
apud Græcos vna & eadem dictio vitam significat & facultates, quibus viuitur, quod
constat ex Euangelio Lucæ, cap. 15. vbi id Erasmus adnotauit. Hinc etia idem dicendum erit, in metu amissionis maioris partis bonorum, Gofre. in Summa. titul. de his, quæ vi. 1.
col. Abb. & alij in d. c. 2. idem Abb. in c. Gemma. de spons. 1. col. Iason in l. Titia. 3. col. ff. de
verborum obligat. Curt. Iun. in l. interpositas.
C. de trans. quibus suffragatur text. in c. 1. in fi.
princ. de restitu. spol. in 6. nam & amissio magnæ rei, est iusta causa timoris, teste Cyno in d.
l. interpositas. quem sequitur Catell. Cotta. in
vlti. memor. in dictio. absentes. arg. l. propter
litem. in princ. ff. de excusat. tut.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Matrimonium, metu contractum, est nullum
ipso Iure.
-
2 Iuramentum, metu præstitum, valet, & ideo indiget absolutione.
-
3 Matrimonium, metu contractum, etiam iuramento præstito, est nullum ipso Iure.
-
4 Iurare per metum compulsus, mortaliter peccat, si ante absolutionem idiuramentum violet.
-
5 Intellectus c. inter cætera. 22. q. 4.
-
6 Metus, cadens in cōstantemconstantem virum, irritum facit matrimonium, ex propria actus natura,
non tantùm ex constitutione humana.
-
7 Metus matrimonium irritum facit, etiamsi contrahens dederit causam metui.
-
8 Metus contractum coniugalem vitiat, etiamsi
quis cogatur incertam ex certis vxorem sibi
accipere.
-
9 Consuetudo an possit inducere, vt in electionibus
ecclesiasticis incertus ex certis eligatur.
-
10 Testibus paucioribus, metum probantibus, an
sit danda fides, Iudex attenta personarum &
rerum qualitate, hoc ipsum arbitrabitur.
-
11 Vni testi, metum testificanti, non creditur.
-
12 Metus protestatio necessaria non est, plurimùm
tamen coadiuuat timoris probationem.
CONSTAT † igitur matrimonium, contractum metu, cadenti
in
cōstantemconstantem virum, esse nullum
ipso Iure. c. cùm locum. cap. veniens. 2. de sponsa. aptior text. in
cap. significauit. de eo qui duxe. in matrimon.
gloss. in c. 2. de his, quæ vi metúsue causa. latè
Imola in repet. c. tuæ. de sponsa. atque vbique
Docto. id fatentur. & Barb. consil. 54. nu. 10. 1.
volum. hanc
opinionẽopinionem dicit esse commu. idem
asserit Hierony. Grat. consi. 38. in 2. volu. probat Regia l. 15. tit. 2. part. 4. repetunt tanquam
communem eandem sententiam Abb. in d. c.
cùm locum. col. 3. & Parisi. consi. 58. nume. 56.
& consil. 60. col. 1. volu. 4. idem vtrobique notans in sponsalibus, quæ de futuro appellamus. post Abb. & alios in c. ex literis. de spons.
impub. & procedit, etiamsi
matrimoniũmatrimonium, metu contractum, fuerit iuramento firmatum:
adhuc enim nullum est ipso Iure. text. in d. c.
significauit. gloss. expressa in d. c. 2. de his, quæ
vi. Quamuis
† etenim
iuramentũiuramentum metu præstitum non sit nullum ipso Iure, sed sit ab eo
|
expectanda absolutio. c. debitores. c. verum.
de iureiur. vbi Docto. idem tenent, & fatentur
Imol. hanc opi. esse
cōmunemcommunem. in d. ca. verum.
idem notant Tho. & Caiet. 22. q. 89. arti. 7. est
etiam omnium concors sententia in ca. si verò. de iureiuran. vbi text. eam probat. Et procedit, etiamsi iuramentum accedat contractui inualido, vtpote alienationi rei dotalis,
vel contractui minoris: nam semper erit necessaria absolutio à iuramento per
metũmetum præstito. ita Io. Mona. Ioan. Andr. Domi. & Natan.
in c. quamuis pactum. de pact. in 6. super glo.
vers. non vi. Bal. in c. 2. de iureiu. Corne. in Authen. sacramenta. pe. & fi. col. C. si aduer. vend.
& Iacob. ibi. 1. col. Fort. in tract. de vlt. fin. illa.
22. col. 6. licet Abb. in hoc contrarium teneat,
in c. cùm contingat. col. 2. quem Alciat. ibi sequitur. 3. notab. de iureiur. Felin. in c. 2. eo. tit.
Franc. in dict. cap. quamuis pactum. 6. colum.
dicentes, non esse necessariam absolutionem
ab hoc iuramento, quod præstitum fuit per
metum in contractu inualido: nam etsi, quo
ad inferentem metum,
iuramẽtumiuramentum in effectu
non obliget, quia actus rescindi potest. interim tamen, quo ad
DeũDeum, est obligatio. ideo necessaria est absolutio, vel remissio illius, pro
quo Deus, vt testis intercessit. ca. 2. de iureiur.
Tho. & Fort. in d. locis. sat enim est, quòd possit hoc iuramentum seruari sine interitu salutis æternæ, vt in d. cap. si verò probatur. ex hac
verò ratione metus datur facilimè à iuramento absolutio. sic Cicer. verba sunt explicanda,
dum is libr. 3. de Offic. existimat iuramentum
latroni, aut prædoni præstitum, seruandum
non esse. frequentiùs tamen Abb. opi. admittitur apud prætorij Regij Iudices. In
† matrimonio tamen id locum non habet, propter libertatem consensus, quæ in eo contractu, ex
natura eius, à sui primordio requiritur. Iuramentum verò sortitur naturam, quæ à primordio inest actui, in quo præstatur. l. fi. C. de
non nu. pe. quam putauit Abb. esse singul. in c.
cùm contingat. suprà citato, nu. 14. Bald. in c.
cùm omnes. col. penul. de const. & Iure Canonico eam procedere, absque absolutione iuramenti optimè comprobat Fort. in l. si vnus.
§. pactus ne peteret. ff. de pactis. vbi nume. 15.
dicit, exceptionem non numeratæ pecuniæ
opponi posse contractui,
etiāetiam iurato, quia exceptio illa
ꝓpriapropria est ipsius
iuramẽtiiuramenti, non tantùm contractus. Sic ergo in nostro casu iuramentum adhærens coniugio per metum contracto, ita habet illam
conditionẽconditionem, si liber consensus interueniat, sicuti ipse coniugalis contractus. Ideo cùm ipse liber
cōsensusconsensus deficiat,
ad iuramentum, in hoc casu requisitus, ipsum
iuramentum nullum est ipso Iure. idem tenet
gloss. per text. ibi in d. c. significauit. Nec iuramentum defectum consensus supplet, vt not.
in cap. fi. de procur. in 6. Qua in re malè videtur loqui Abb. in d. c. 2. de his quæ vi. col. 3. dicens, quòdis, qui matrimonium
cōtraxitcontraxit per
metum iuramento præstito, tenetur stare illi
matrimonio, vel saltem
nōnon agere contra
iuramentũiuramentum, donec sibi detur eius absolutio. sic intelligens text. in cap. inter cætera. 22. q. 4. quo
probari videtur, matrimonium metu contractum, iuramento præstito, esse validum. Et
† quamuis aliter intelligat illum text. scribit
tamen Fort. de vlt. fin. illat. 21. col. 9. iuramentum obligare ante absolutionem: matrimonium verò non valere.
Additq́;Additque iurantem non
peccare mortaliter, etiamsi ante
absolutionẽabsolutionem
iuramenti cum alia contrahat matrimonium.
quibus ego non consentio. etiamsi Tho. in 3.
sent. dist. 39. art. 3. Fortunio valdè suffragetur.
Qui tamen subdit, ad matrimonium non sufficere simplicem consensum, sed esse necessarium liberum consensum: ad iuramentum verò sufficere simplicem
cōsensumconsensum, & ob id
etiāetiam
metu factum interim, dum absolutio
nōnon præstatur, obligare iurantem. Sed compertum
habeo,
iurantẽiurantem aliquid agere, per metum cadentem in
cōstantemconstantem virum, mortaliter peccare, si id iuramentum violet ante absolutionem impetratam, casu, quo iuramentum obligat, & absolutione indiget. Cardi. Anton. &
Imol. in c. verùm. de iureiur. Cald. & Abb. col.
fi. in c. si verò. eod. tit. Archi. in c. habemus. 22.
q. 1. Tho. 22. q. 98. arti. 3. Caiet. 22. q. 89. arti. 7.
vers. an autem. quamuis glo. Anch. & Abb. in
d. c. verùm. & Fortu. in d. illat. 21. teneant, non
committi ex hoc peccatum mortale. per text.
in d. c. verùm. qui iuxta Tho. sensum id
tātùmtantum
dicit, non esse sic iuramenta violantes, in exteriori iudicio puniendos eadem pœna, ac si
crimen mortale commisissent, non tamen sequitur ex hoc, eos mortaliter
nōnon peccare. Nec
opinor opi. glo. esse magis
cōmunemcommunem, etiamsi
Imol. ibi id asserat. Non obest huic opi. quam
modò probauimus, dicere eum, qui metu cadenti in constantem virum iurauerit, periurum non esse, licet id, quod iurauerit facere,
minimè agat, adhuc absolutione non obtenta, eò quòd defecerit intentio obligandi: hunc
etenim
defectũdefectum intentionis Ecclesia non præsumit, ne mortale crimen præsumat. Is enim,
qui iurat metu, simplicem
cōsensumconsensum exhibet,
quem si non exhiberet, peccaret mortaliter,
cùm adducat falsò Deum in testem. ex Caiet.
22. q. 89. arti. 7. dubio 2. in quo Abb. manifestissimè errauit. in c. si verò. col. fin. de iureiur.
Ex quibus in hac q. quam in coniugali contractu tractamus, dubio
ꝓculprocul peccaret mortaliter, qui non impetrata à iuramenti vinculo absolutione, aliam in vxorem acciperet:
si verum esset, iuramentum istud valere ante
absolutionem. quod aduersus Fortun. vrget,
nec matrimonium interim valet, refragante Panormita. quia iuramentum in coniugali
contractu
præstitũpræstitum, illam propriam
conditionẽconditionem sortitur: si liber adsit
cōsensusconsensus, alioqui nul|
lum effectum id iuramentum habet, propter
præuium,
atq;atque omninò spontaneum consensum, quem hic contractus exigit.
Non
† obstat text. in c. inter cætera. quem
Gratia. Augusti. ad Seuerum, tribuit. Ego verò non satis certus sum, quis fuerit illius Canonis autor. In quo tamen non dubitatur, an
matrimonium metu contractum fuerit, nec
de iuramenti vinculo, quo ad matrimonium,
sed præcipuè ibi tractantur duo. Primum, an
iuramentum pręstitum, de non alenda matre,
nec
alẽdisalendis sororibus, esset licitum. Et respondet Augusti. id illicitum esse. Secundum, an
ille, qui præstitit iuramentum concubinæ, de
ea ducenda in vxorem, ac de matre, & sororibus non alendis, possit, si velit, postea concubinam in vxorem spontè ducere. Et dicitur,
matrimonium esse in Deo firmum & stabile.
Et erat
dubiũdubium, propter tot flagitia in ipsa contractus promissione commissa, & quia illa fuerat promittentis concubina. quod ex responsionis ratione constat, dum dicit: Quia non est
peccatum, eam, quam priùs habuerat in concubinam, postea in vxorem accipere. Vnde in
illo text. post
promissionẽpromissionem, metu factam, matrimonium fuit liberè contractum. & dubitatur, an ille, qui iurauit, posset matrimonium
cum concubina contrahere, non, an teneretur ex illa coacta promissione. ita equidem ille text. est intelligendus, quicquid gloss. ibi &
in c. 2. de his, quę vi. aliter dixerint. Sensit verò hunc intellectum Fortu. in d. illatio. 21. colum. 8.
Ex his illud constat,
† matrimonium, metu contractum, nullum esse ipso Iure ex propria actus natura, non tantùm ex constitutione Ecclesiæ. quod probatur: Consensus liber
est, præcisè necessarius ad hunc contractum.
c. tua. c. cùm locum. de spons. hic autem consensus liber non est, vbi metus cadens in constantem virum concurrit. Igitur ex natura sua
matrimonium, metu contractum, est nullum.
quod Scot. asserit in 4. dist. q. 1. sensit Tho. ibi
col. 3. dicens metum repugnare, & omninò
contrarium contractui esse coniugali: nam
quamuis consensus adsit simplex, quia tamen
liber non est, non tenet matrimonium. Non
sic per metum vanum, ac leuem consensus liber impeditur, secundum eos, quorum opin.
esse receptam communiter testatur Almain.
in 4. dist. 29. col. 4. licet Duran. q. 2. Palud. col.
3. & Ioan. Maior. q. 1. col. 7. in d. dist. 29.
teneātteneant,
metum cadentem in constantem virum, hunc
matrimonij
cōtractumcontractum irritum facere, potiùs
ex constitutione Ecclesiæ, quàm ex natura rei.
Atque eodem modo ex humano Iure metum
cadentẽcadentem in constantem virum, à leui distingui.
Cæterùm hæc ipsa diuini, & humani Iuris
conclusio matrimonium, metu contractum,
† nullum esse, procedit, etiamsi metum passus
dederit coactioni causam. l. nec timorem. §. 1. ff. quod metus caus. gloss. per tex. ibi communiter recepta in c. veniens. in 2. de spons. quem
tex. ad hoc dicit singul. Feli. in c. cum inter. numer. 20. de except. idem probat gloss. in d. c. 2.
de his, quæ vi. optimus text. in c. quia diuersitatem. de conces. præb. vbi impeditus excusatur, etiamsi dederit causam
impedimẽtoimpedimento, cùm
illa culpa directè
nōnon tendat ad impediendum.
Sic nec in matrimonio culpa tendit directè ad
coactionem, seu ad metum
inferẽduminferendum. quem
tex. dicit esse meliorem Iuris Ias. in §. rursus. de
actio. nu. 26. vbi Ludoui. Gomez. explicat numer. 15. Feli. in c. 1. de præscript. & Franc. Balb.
de præscr. 1. par. 6. par. prin. casu 22. ad id etiam
plurimùm conducit glo. in l. athletas §. 1. ff. de
excus. tu. dicens, inimicitiam esse iustissimam
causam recusandi Iudicem, testes, & similes,
etiamsi recusans dederit causam inimicitiæ,
modò id non fecerit data opera, vt recusaret.
quam gl. ibi approbant Doct. idem not. Abb.
& Aret. in c. repellantur. de accus. Abb. & Feli.
in c. de cætero. de sent. excom. Abb. & Imol. &
Deci. nu. 19. in c. vt debitus. de appel. Ripa, qui
hanc opin. esse commu. asserit, in d. c. 1. de iud.
nu. 14. possetq́ue id pluribus comprobari, quę
adducunt Feli. in c. quæ in ecclesiarum. nu. 67.
de const. Hippo. in l. 1. §. cùm quis latrones. ff.
de quæstio. num. 18. & ante alios idem notauit
Innocen. in c. cùm I. & A. de re iud.
Secundò procedit hæc principalis conclusio, non tantùm
† quando quis per
metũmetum cogitur contrahere coniugium cum certa fœmina, sed etiam, si quis cogatur incertam de
certis vxorem accipere, nempe alteram ex filiabus Sempronij: hoc enim coniugium nullum est, quia ad illud deficit consensus liber,
quod manifesta ratione patet: nam is, qui ita
contrahit, matrimonium cogitur contrahere
cum ea, cum qua, cessante metu, non erat contracturus, quia neutram volebat in
vxorẽvxorem accipere: coactus tamen, alteram ex illis in vxorem recepit: ergo inuitus, non liberè, in illam
consensit. notat Bal. in cons. schismatis. col. 4.
Fort. in tract. de vlt. fin. illa. 21. col. 13. per text.
in l. si optio. ff. qui, & à quib. notat etiam Deci.
in c. licet. col. penulti. de electio. quam sententiam miro ingenio comprobat Barto. Philip.
Lusitanus. in c. scindite corda vestra. de pœnit.
dist. 1. in 5. relectionis parte. quamuis contrarium teneant Abb. in c. cum terra. de elect. col.
2. Zochus, & Præp. in c. cùm locum. de spons.
penulti. col. Feli. in c. in præsentia, de probat.
nume. 37. Chosmas. in pragmat. sanct. titu. de
electio. §. ad tollendum. vers. liberè. Imol. in c.
tuę. de
spōsspons. 15. col. Ias. in l. Titia. col. 3. ff. de verborum obligat. Ioan. Lupi. in c. per vestras. 3.
not. §. 11. de donat. Sylua. nup. libr. 2. nu. 119. E
quibus, qui primas obtinet Panormit. ab electione ad matrimonium argumentatur, dicens, consuetudinem non posse tollere libertatem in
eligẽdoeligendo. d. c. cùm terra. & tamen po|
test illa inducere, vt ex certo genere personarum fiat electio. cap. cùm dilectus. de consue.
Igitur non censetur sublata libertas in matrimonio contrahendo, quando is, qui cogitur
contrahere, potest ex pluribus, & certis fœminis sibi vnam eligere. Cui argumentationi facilimè satisfieri potest. Fateor etenim consuetudinem non posse tollere libertatem in eligendo, ita, vt ipsa electio, quæ præmittitur,
omninò tollatur, vt in d. c. cùm terra. probatur.
† Nam si collegio ibi permissa erat electio, nec Ius eligendi erat consuetudine sublatum, non potuit inducere consuetudo, vt eligentes duos eligerent, quorum
vterq;vterque posset à Principe, vel Patriarcha, reprobari, quibus electi erant præsentandi: id enim esset Ius
electionis permissæ omninò tollere, ac ex diametro ipsi electioni repugnaret. Nec tamen
negat ille text. posse consuetudine introduci,
vt eligentes duos eligant, quorum alter possit
à Principe, vel Patriarcha
ꝓbariprobari: quod in Hispania fit in electionibus, quæ in regno Granatæ à
CanonicorũCanonicorum Collegio fiunt: siquidem
eliguntur duo,
quorũquorum alter à Principe admittitur. At
cōsuetudoconsuetudo, quæ de certo genere personarum eligere induxit, non tollit libertatem electionis, cùm & ab initio fuerit voluntarium ita eligere. ac demùm, si necessarium
est, id contingit de Iure. quod quidem Ius id
potest efficere, sicuti statuere potest electionem faciendam esse, ex constitutis in sacerdotio: non enim ex hoc tollitur libertas eligendi. Nec mihi placet, quod Fortuni. opinatur,
non posse
cōsuetudineconsuetudine induci, vt alter ex duobus eligatur, cùm inter duos electio optimè
contingat. atque ista restrictio à lege fiat, nec
repugnet electionis conditioni, vt constat. Et
præterea, vt Panormita. & sequacibus respondeam, id constanter affirmo, in matrimonio
diuersum
quiddāquiddam ab electione esse, cùm adeò
liberũliberum consensum exigat, vt nec lege ipsa constringi possit. Imò ex hac libertate consensus
existimo,
constitutionẽconstitutionem procuratoris, ad causam matrimonialem tractandam, esse nullam
ipso Iure, si metu fiat. quo quidem casu admitto libenter decisionem Hostiens. qui in d.
cap. 2. de his quæ vi. dixit generaliter, constitutionem procuratoris metu factam esse nullam ipso Iure, per tex. in cap. accedens. de procurato. quem dicit singularem esse Rom. sing.
753. hoc tamen minimè probat, vt testantur
Abb. in dicto c. 2. & Roman. singul. 124.
Metus
† autem probari potest ex coniecturis, & per testes. Bartol. in l. ob turpem. ff.
de conditio. ob turp. ob caus. not. Nouiores
in l. interpositas. C. de transactio. & Paris. consil. 58. volu. 4. numero 68. Imò dicebat Innocent. in cap. super hoc. de renunciatio. potiùs
esse credendum duobus testibus afferentibus
metum in actu illatum fuisse, quàm centum
dicentibus, liberè actum gestum: hi enim, qui deponunt de metu, id quod
asserũtasserunt sensu corporeo percipere potuerunt. illi verò, qui testantur, actum spontè, ac liberè gestum fuisse,
cùm sit res in animo recondita, non potuerunt id sensu corporeo percipere. notat Abbas in capitul. 1. de his quæ vi metúsue caus.
fiunt. Corset. in singulari. versicul. mille testes.
consulens ab hac opinione non esse recedendum in iudicando, quam communem esse fatetur Decius, in capitulo finali, colum. final.
de appellationibus. Sed cùm interior voluntas ex signis exterioribus cognosci possit, capitul. final. de renunc. in 6. l. dolum. C. de dolo. potest liber consensus percipi optimè à testibus. Ideo pensare debet Iudex vtrinque rationes, & causas, quas ipsi testes pro suo testimonio reddiderint: his enim pensatis, quibus maior sit exhibenda fides, arbitrabitur,
secundum Ias. in l. interpositas. C. de trans. numer. 5. sensit Ang. in l. fina. in princip. ff. quod
metus caus. & Decius in dict. cap. fina. quòd si
pares sint vtrinque rationes, & tractetur de re
propria metum allegantis amittenda, deq́ue
eius incommodo. Innocen. sententia erit seruanda. ex Alciat. de præsumpt. reg. 3. præs. 7.
Denique Iudex attentè omnia examinabit, vt
Innocent. sequatur, erit enim arbitrio Iudicis
relinquendum, an metus sit legitimè probatus. Innocent. Abb. & Docto. in dict. cap. cùm
dilectus. de his quæ vi. quos sequitur Parisien.
consil. 60. nume. 25. volu. 4. Nec mihi persuaderi potest,
† soli vni testi testificanti, metum in actu intercessisse, integram fidem esse
adhibendam, etiamsi rationem proprij testimonij reddiderit: id enim est contra Iuris regulas, dicentes, in ore duorum, vel trium stare omne verbum. cap. licet. cap. veniens. 1. de
testib. l. vbi numerus. ff. eod. licet Cæpo. caute.
144.
contrariũcontrarium asserat, quem iure optimo impugnat Andr. Alciat. in d. præs. 7.
Verùm ista probatio
† metus plurimùm
coadiuuatur ex protestatione facta per allegantem metum: imò si fiat in ipso actu aduersa parte præsente, nec contradicente, probatur metus ex præmissa protestatione. text. &
gloss. ibi in cap. Lotharius. 31. q. 2. notat post
alios Ripa in cap. cum M. de const. nu. 91. Sin
verò fiat ante actum ex causa tamen legitima,
etiam ex interuallo actus gestus præsumitur
metu expeditus. ita Abb. in cap. 1. de his quæ
vi. Decius in cap. fina. de appellatio. optimè
Ripa in dict. cap. cum M. nume. 101. quo fit, vt
quamuis vtilis sit
ꝓtestatioprotestatio, facta per patientem metum, non
tamẽtamen est necessaria ad ipsius
actus metu facti recisionem. gloss. Abb. & alij
in dict. cap. 1. vers. timore. gloss. in dict. cap. Lotharius. in verbo, innotuit. Innocent. in cap.
ex ratione. de appe. sensit Barto. quem ibi sequitur Ias. in l. 2. §. quid diximus. ff. si quis caut.
Decius in c. fi. de appe. Ludoui. Gomez. in reg.
de annali. poss. q. 76. dicens, ita in summo Ro|
manæ vrbis Prætorio iudicatum fuisse. Idem
notat Alexan. in l. qui in aliena. §. fi. col. 3. ff. de
acquiren. hæredi. Barb. in c. plerunque. de rescrip. tametsi Imol. in c. fi. de appella. Franc. in
d. cap. ex ratione. 6. col. ac sibi parùm constans
Alex. in l. de pupillo. §. si quis. col. 9. ff. de noui
oper. nunci. asserant necessariam fore protestationem, quando ex facto tertij contingit
impedimentum opponi, aut metum contrahenti inferri. Esse tamen vtilem hanc protestationem ex causa metus non negamus, quæ
fieri debet coram viris honestis & publicè.
Quòd si non audeat metum patiens protestari publicè, secretè id agat. Bald. Angel. Paul. &
Imol. in l. qui in aliena. §. 1. ff. de acquir. hæred.
& Ripa in d. c. cum M. nu. 115. Sed si nec secretè valeat protestari, sat erit postea probari metum, iuxta glo. & Abb. in d. c. 1. Gerard. singul.
81. Hoc tamen ideo notauimus, vt res tutiùs
agatur: satis enim est, metum probari, etiamsi
nulla fuerit præmissa protestatio.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Metus præcedens purgatur ex cohabitatione
spontanea.
-
2 Metus inferendi præsumptio est iusta causa deponendi fœminam in loco honesto, vt liberè consentiat matrimonio.
-
3 Metus reuerẽtialisreuerentialis an impediat matrimonium
carnale. & nume. 5.
-
4 Metus solus reuerentialis non rescindit cæteros
contractus.
-
5 Intellectus ad text. in l. si patre cogente. ff. de ritu
nuptiarum.
-
6 Metus reuerentialis impedit matrimonium contrahi ex tacito consensu.
-
7 Metus reuerentialis an impediat matrimonium
spirituale.
-
8 Nullam in hoc differentiam esse inter matrimonium carnale, et spirituale, contra communem.
METVS † tamen purgatur per
spontaneam
cohabitationẽcohabitationem tanti temporis, ex qua possit præsumi
sublatāsublatam fuisse timoris causam &
spontaneũspontaneum consensum accessisse. tex. secundum Ioan. And. Abb. & Præpo. ibi in c. ad id. de spons. vnde secundum eos
cohabitatio per annum & dimidium in illo
text. potiùs ad factum, quàm ad Ius pertinet. quod sensit gloss. ibi, dum ponit Carmen
illud:
Effuge, cùm poteris, ne consensisse puteris.
& Oldr. consi. 35. dicens, cohabitationem metum expurgare, quando illa cohabitatio contingit, postquam causa metus recessit. probat
text. in c. 1. de his quæ vimet. caus. vbi constat, metum durare interim, dum durat causa metus. idem notat Calde. in consi. 1. de his quæ vi.
& Bar. in l. si ob turpem. ff. de condict. ob turp.
cau. fi. col. dicens contractum factum ab vxore præsumi metu gestum, etiam ex interuallo,
si maritus vxorem percusserat, ex eo, quòd illi
contractui nolebat consentire. Secus tamen
dicendum est, si maritus vxorem ob aliam causam verberasset, quod explicat Matth. ab Afflictis, decis. Nea. 246. Ergo dum durat causa
metus, semper præsumitur metus. & potest
hoc ipsum comprobari ex pluribus, quæ adducit Dec. consil. 219.
Ex hoc libero consensu,
† qui ad matrimonium exigitur, deducitur, Iudicem timentem
libertatem consensus in aliqua fœmina impediendam fore, id agere debere, vt fœmina illa
in loco honesto, ac tuto deponatur, vbi liberè
valeat consensum proprium exprimere. text.
opt. in c. cùm
locũlocum. de spons.
nōnon tantùm quando inter duos viros esset contentio super matrimonio, cum illa fœmina
cōtractocontracto, vel contrahendo: sed etiam vbi inter duos nulla contentio sit, si Iudex intelligat, fœminæ consensum liberum impediri. quod probatur in l. 3.
in fi. ff. de lib. homi. exhib. Hinc dicebat Paul.
Castren. consil. 127. 1. volu. quòd si mater legitima tutrix filiæ, ipsam filiam impuberem tradere in sponsam alicui promisit, debet Iudex
illam
puellāpuellam in loco honesto deponere, ad
effectũeffectum, vt in ætate perfecta, cui velit, liberè nubat. refert, & sequitur Aymon Sauillia. consil.
190. dicens, adhuc matrem tutricem, etiamsi
ipsa filia deponatur, iuxta cons. Paul.
Cæterùm, cùm de libero
† consensu agamus, scire oportet, num metus ille, qui
cōtingitcontingit ex obsequio, & reuerentia, quæ Prælatis,
parentibus, & Superioribus debetur, matrimonij contractum impediat. Et glo. in c. præsens clericus. 20. q. 3. tenuit,
nōnon impediri propter
istũistum metum
matrimoniũmatrimonium carnale, quamuis spirituale, quod in religionis professione
contrahitur, impediatur. Primum probate isi patre
cogẽtecogente. ff. de ritu nupt. Secundum, per
tex. in d. c. præsens clericus. 20. q. 3. cuius gloss.
distinctionem dicit peregrinam Ias. in §. quadrupli. de act. nu. 62. Ego tamen distinctè hoc
tractabo, vt expeditior sit huiusce rei intellectus: prima enim illius glo. assertio probatur
in d. l. si patre
cogẽtecogente. propter quam idem notat Abb. in c. veniens. in 1. de sponsa. Præp. in c.
cùm locum. col. 4. eod. tit. Cal. consil. 1. titu. de
sponsa. Hosti. in summa. titu. de matrim. §. penulti. vers. nunquid coactio. & Imol. in ca. tuæ.
de sponsa. col. antepenulti. Sed cùm in matrimonio maior sit exigenda libertas, quàm in
cæteris
† contractibus, notandum est, cæteros contractus non esse rescindendos, ex solo
metu reuerentiali, nisi præcedentibus minis
illatis ab eo, qui solet, quod minatur, exequi.
Barto. in l. 1. quæ onerandæ. ff. qua. re. acti. non
|
det. quamuis gl. ibi indistinctè dixerat
cōtractuscontractus ex hoc metu rescindendos esse. Sed intelligenda est vti Bar. eam intellexit, quem sequitur Abb. in c. cùm contingat. de iureiur. col. 1.
idem Abb. in ca. cùm dilectus. de his quæ vi. &
in ca. 2. col. 2. eod. tit. Alex. in l. si cùm dotem. §.
eo autem tempore. ff. solu. matrim. col. pe. Ias.
cons. 3. num. 6. 1. vol. Roderic. Xuares. in alleg.
24. ad fin. eandem opi. sequuntur profitentes
esse communem. Soci. cons. 263. 2. vol. Ripa. li.
3. resp. c. 15. col. 3. & 4. Iaco. & Curt. Iu. præter
alios ibi, in l. interpositas. C. de transact. fi. col.
Feli. in c. causam matrimonij. de offic. deleg. 2.
col. Georg. Natanus in c. quamuis pactum. de
pact. in 6. col. 11. Anto. Capycius decis. Neap.
159. nu. 34. & Alci. in c. cùm contingat. in prin.
de iureiur. Hi verò omnes, quos dixi fateri
hāchanc
opi. esse communem, eandem intelligunt, nisi
enormis læsio in contractu contingat,
cũcum metu obsequij, & reuerentiæ: hoc enim solum
etiam minis non probatis, sufficiet ad rescindendum
cōtractumcontractum. quod eleganter notauerat Areti. consi. 24. col. 2. etiamsi iuratus esset
contractus. quem sequitur Aymon Sauillia.
consil. 11. colum. pe. & id optimè probat Paul.
Castren. consi. 174. nu. 4. lib. 1. ex text. in l. si superstite. C. de dolo. Quæ
† omnia nec temerè adduximus, sed vt in matrimonij
cōtractucontractu
nullus omninò sit, eo casu, quo cæteri contractus ex hoc metu sint rescindendi, quod est ab
omnibus receptum. qua in re non admittenda sententia Ioan. Ignei, qui in l. 3. §. eleganter.
nu. 176. ff. ad Syllani. dicebat, matrimonium
contractum ex solo metu
reuerẽtialireuerentiali, nullum
esse, ac si ex alio metu cadenti in constantem
virum esset
cōtractumcontractum. pro qua opi. retorquet
l. si patre cogente. ff. de ritu nupt. dum, eo autore, lex illa dicit, contraxit tamen matrimonium, quod inter inuitos contrahitur. Igitur
filius, qui patris
reuerẽtiareuerentia cogente, matrimonium contraxit,
nōnon liberum, sed coactum matrimonium contraxisse videtur, quod nullo
pacto valet. & dum subdit l. illa, maluisse hoc
tamen videtur, eam interpretatur, quando filius nouo
cōsensuconsensu, saltem tacito, ratum habet
matrimonium contractum, metumq́ue purgat. Hæc quidem interpretatio inconcinna
est, deceptumq́ue opinor Ioan. Igne. virum alioqui doctissimum, falsa illius legis lectione:
siquidem in Pandectis Florentinis ita text. ille legitur:
Contraxit tamen matrimonium, quod
inter inuitos non contrahitur. Atque hæc lectio
vulgo receptissima est. Nec etiam placet Ioan.
Ignei opinio, dum aduersus communem opinatur, quemlibet actum, metu reuerentiali
gestum, rescindendum fore. Illud tamen adnotandum est, matrimonium ex tacito consensu filij præsentis, nec contradicentis patri
pro eo contrahenti, iuxta cap. 1. in fi. de sponsal. impub. in 6. minimè tenere, quando filius
tacuit propter metum reuerentialem patris, aliàs non taciturus. Hic enim consensus
† in
tacente præsumptus, facilè eliditur, cùm expressus non sit. Barto. hoc sensit in l. quæ dotis.
ff. soluto matrimo. penulti. col. Anto. Abb. &
Feli. in cap. nónne. de præsumpt. Feli. ipse melius in dict. ca. causam matrimonij. col. 3. idem
Feli. in cap. cùm omnes. de const. nume. 12. Alciat. in dict. cap. cùm contingat, in princ. Hippo. sing. 147. Secunda dict. glo. conclusio, matrimonium spirituale, & sic religionis professionem nullam esse, ex solo metu reuerentiali.
probatur in d. c. præsens. & in c. puellæ. 20. q. 1.
cap. cùm virum. de reg. vbi notat Anto. Puellæ
† enim, quæ non audent contradicere patribus imperantibus religionis ingressum, propter parentum reuerentiam sæpissimè profitentur inuitæ. hanc ipsam
opinionẽopinionem sequuntur Ang. col. 4. & Ias. nu. 62. in d. §. quadrupli.
dicit sin. Hipp. in l. vnic. C. de rapt. virg. nu. 43.
& in sing. 347. Imol. & Alex. in l. si cùm dotem.
§. eo autem. solut. matri. col. pe. Imol. in c. tuæ.
de
spōsspons. col. pe. Ias.
cōscons. 3. col. pe. in 1. vol. & Roder. Xuares allegat 24. Sed ista opinio, licet videatur
cōmuniscommunis, non tamen procedit: tanta
† enim libertas in matrimonio carnali requiritur, quanta in spirituali. c. cùm
locũlocum. de sponsa. & tamen carnale matrimonium ex hoc solo
non est irritum: ergo nec spirituale. & ita Abb.
tenet nullum in hoc esse discrimen, sed ex hoc
solo metu
nōnon esse retractandam professionem
asserit in d. ca. cùm virum. Roma. in d. §. eo autem tempore. Præpo. in d. c. cùm locum. 4. col.
Feli. & Deci. in c. causam matrimonij. de offic.
delega. idem sentit Bart. in d. §. quæ onerandæ.
dum allegat ca. accedens. de conuer. coniuga.
gl. etiam in d. c. præsens. hanc eandem sententiam probat, dum l. si patre cogente. intelligit
in metu leui. illum verè Canonem in d. c. præsens. intelligere videtur in metu, seu coactione graui: non ergo intelligit illum text. in solo
metu reuerentiali. Quæ omnia, si exactè perpendantur, eò tendunt, vt nulla sit
cōstituendaconstituenda differentia inter matrimonium carnale, &
spirituale, sicuti
cōtenditcontendit Ioan. Igne. in dict. §.
eleganter. nume. 166. tametsi vtroque casu nitatur probare, ex solo metu, quem reuerentialem, docendi causa, appellamus, actum esse
rescindendum. Nos verò opi. quam, alios sequuti, probauimus in matrimonio carnali, in
spirituali matrimonio veram esse profitemur.
id autem, quod suprà de minis concurrentibus cum metu reuerentiali diximus,
locũlocum habet in precibus importunis, autore Matth. de
Afflict. decis. 69.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Error personæ, conditionis, alteriúsue qualitatis,
an impediat matrimonium.
-
2 Matrimonium verum contrahitur inter duos
habiles, licet eorum alter subesse impedimentum falsò opinetur.
-
3 Dolus dans causam matrimonio, an illud irritum faciat.
-
4 Matrimonium contractum, lite pendente super
primo, quod nullum est, valet, etiamsi alter ex
contrahentibus credat primum matrimonium
validum esse.
-
5 Pœna à contractu matrimonij omninò reijcienda est.
-
6 Arra in contractibus quid sit.
-
7 Arra in sponsalibus permittitur, siue tradatur in
quantitate, siue in specie.
-
8 Arrarum traditio permissa est in sponsalibus,
etiamsi vtrinque fiat.
-
9 Arrarum traditio in sponsalibus, cuiuscuncuiuscunque sit
quantitatis, licita est.
-
10 Arræ, si tradantur, permittuntur in hoc contractu, promissæ verò excluduntur.
-
11 Arræ matrimonio sequuto, ad dantem reuertuntur: eo verò eius culpa non contracto, amittuntur.
-
12 Arræ apud Hispanos quæ sint. atque ibi de donatione propter nuptias.
EX hac ipsa libertate consensus,
quæ ad matrimonium exigitur,
illud
notandũnotandum est, matrimonium
† contractum per errorem personæ, vel
cōditionisconditionis, minimè valere. text. in c. 1. 29. quæst. 1. Tollit enim hic error consensus libertatem. Imò nihil efficacius
cōsensuconsensu aduersatur, quàm error. l. si per errorem. ff. de iuris. omni. iudi. l. alioqui. ff. de contrahen. emptio. Is ergo, qui contrahit cum Maria, credens esse Catharinam, minimè consentit in matrimonium cum Maria. Item qui contrahit cum Ancilla, credens eam esse Liberam,
nullo pacto in
coniugiũconiugium consentit. c. 2. de coniu. seruo. & Magist. in 4. dist. 30.
Si tamen liber comperta alterius seruitute
debitum coniugale reddiderit, aut exegerit,
matrimonium probare censetur. atq;atque ex hoc
tacito consensu matrimoniũmatrimonium perfectum efficitur. gl. communiter recepta per text. ibi in c.
vlti. de coniug. seruo. tradit Henr. in c. proposuit. eo. tit. & est magis communis opinio, autore Syluestro, in verb. matrimonium. 8. q. 3.
idem probat Regia l. 11. titu. 2. part. 4. quæ quidem opinio poterit confirmari ex his, quæ dicemus huius partis c. 4. nu. 3. & sequentibus.
Priùs tamen, quàm ad alia in hoc erroris tractatu accedamus, libet aliqua circa conditionis errorem prænotare.
Primùm, minimè impediri matrimonium
ex errore Libertinæ cōditionisconditionis: si quis etenim
cũcum Libera, quæ Liberta est, matrimoniũmatrimonium ignoranter cōtraxeritcontraxerit, credens eam liberam & ingenuam esse, nihilominus matrimoniũmatrimonium tenet,
vt Syluester notat in d. verb. matrimonium. 8.
q. 2. nume. 7. post Archidi. in summa. 29. q. 2. in
prin. idem tenet Henri. in d. c. proposuit. col. 1.
post Vincen. Io. Andr. & alios ibi.
Secundò hac in re notandum est, seruum
matrimonium cum Libera cōtrahentemcontrahentem domino sciente & consentiente, nōnon effici ex hoc
liberũliberum, si ipsa fœmina, cum qua matrimonium
cōtrahiturcontrahitur, itidem sciebat mariti seruitutem.
Quòd si ipsa ignorans seruitutẽseruitutem hanc contrahat cum seruo matrimoniũmatrimonium domino præsente, seu sciente, nec tamen seruilem conditionem liberę fœminæ reuelante, tunc seruus hic
liber efficitur. tex. in Auth. de nuptijs. §. si verò
ab initio. DD. communiter in c. 1. & fi. de coniug. ser. Regia l. 1. ad fi. tit. 5. part. 4. Ex quo datur intellectus ad l. 5. tit. 22. part. 4. qua videtur
statutum fuisse, seruum matrimonium cōtrahentemcontrahentem cum Libera domino sciente, nec contradicente, liberum effici: id etenim est intelligendum, quando contrahit seruus cum Libera, seruilem conditionem ignorante, vt in
d. l. 1. & in d. §. si verò ab initio. hũchunc intellectum
admodũadmodum adiuuat. l. 5. tit. 11. libr. 4. fori. ita enim
statuta, & ordinata est. dominus seruum tradens matrimonio Liberæ, dicens eum esse liberum, amittat Ius seruitutis, efficiaturq́ue
seruus ille liber. Sic denique vidi semel in hoc
Regio Prætorio GranatẽsiGranatensi per sententiam definitũdefinitum fuisse. Veruntamen est in hoc casu matrimonium cum seruo contractum ab ignorante minimè valere, etiamsi ex hoc contractu
seruus efficiatur liber: potest enim ipsa ab hoc
contractu discedere. Regia l. 1. titul. 5. part. 4.
cuius contrarium notant gloss. Hosti. Abb. &
DD. communiter in c. vlti. de coniug. seruo. &
Syluest. d. q. 2. num. 5.
Tertiò & illud considerandum, dominum
accipientem in vxorem propriam Ancillam,
non efficere eam ex eo solo liberam, imò necessariam esse manumissionẽmanumissionem, vti probat text.
in Auth. de triente & semis. §. vlti. in cuius interpretationem scripsit Fulgo. consil. 32. sufficere ancillę manumissionem, etiam quo ad filios ex ea conceptos & natos, quod omninò
notandum est. Regia tamen l. 5. titu. 22. part. 4.
& l. 1. titu. 13. ead. part. expressim asserit Ancillam liberam effici ex eo, quòd dominus eam
in vxorem acceperit. eritq́ue eadem decis. minimè iniqua. arg. l. matrimonij causa. ff. qui &
à quibus. & l. vlt. C. commu. de manumiss. quæ
ad hanc conclus. est maximè notanda.
Quartò animaduertendum est, conditionem
illāillam, si quis sine liberis decesserit, deficere omninò, si is decedat, relictis liberis, etiam
in seruitute
cōceptisconceptis, ex matrimonio tamen.
text. in l. ex facto. §. 1. ff. ad Trebell. iuxta communem omnium interpretationem. Ego sanè
hoc admitterem,
quādoquando hi liberi, qui deficere
faciunt
conditionẽconditionem, sibijpsis
acquirũtacquirunt, vtpote
|
nati ex matre libera, patre verò seruo: secus enim arbitror eo casu dicendum esse, quo domino acquirunt, vt nati ex matre serua, & id
ex mente testatoris
præsumendũpræsumendum esse censeo.
Quintum his addendum erit, dominum tradentem seruum in matrimonium, etiāetiam scienti eius conditionem, eundem seruum ex hoc
liberum efficere, si dotalia instrumenta ad
hoc matrimonium constituerit. text. est in l.
vnica. §. sed si quis homini. C. de lat. libert. toll.
gloss. per text. ibi in c. illud. de præsumpt. vbi
Abb. id esse dicendum censet, eo casu, quo ipse
seruus hæc instrumẽtainstrumenta fecerit, pręsente, & tacente domino, nec tamen contradicente, &
hoc fauore libertatis inductum esse manifesti iuris est. Hactenus igitur de errore conditionis.
Is autem, qui contrahit cum Maria paupere, credens Mariam, in cuius persona non errat, nec in eius conditione, esse diuitem, in illam consentit, & matrimonium contrahit.
Idem in eo dicendum est, qui credit Mariam
esse nobilem, cùm
tamẽtamen ignobilis sit, quia error in qualitate seu in fortuna, non impedit
consensum in illam fœminam, qui consensus
coniugalis est. quod probat text. in d. c. 1. 29. q.
1. Regia. l. 10. cum seq. titul. 2. parti. 4. Bald. in l.
cùm Archimedoram. C. vt in poss. legat. Ias. in
§. fuerat. de actio. num. 13. Burgens. in cap. cùm
dilecti. de empt. num. 56. Atque hæc distinctio
procedit, quia error tunc impedit
actũactum, quando contingit circa ea, quæ sunt de essentia
actus. Sic in matrimonio error impedit illud,
quando est circa ea, quæ sunt de eius essentia,
nempe circa personas, & circa
mutuāmutuam corporum potestatem. Error igitur circa conditionem, cùm contingat circa ipsam mutuam, &
liberam traditionem corporum, impedit: seruus enim sui dominus non est, nec habet liberam potestatem, vt explicat eleganter Tho. in
4. distinct. 30. q. 1. col. 3. Hinc potest inferri, illud
† esse matrimonium, quod inter duos habiles ad id contrahitur, licet alter eorum credat subesse inter eos aliquod impedimentum: nullus enim est error circa personas, nec
circa
cōditionemconditionem ad mutuam corporum traditionem necessariam, cùm nullum verè subsit impedimentum. Est tamen in oppositum
text. in l. is qui putat. ff. de acquir. hæredit. vbi
qui putat se necessarium hæredem esse, repudiare non potest, etsi verè voluntarius hæres
sit. Ita qui putat,
nōnon posse dari corporum mutuam traditionem, nec cohabitationem, propter consanguinitatis impedimentum, errat
in substantia coniugij. Igitur matrimonium
non est. Cui inductioni respondeo in dicta l.
opinionem præferendam esse veritati, quia ad
illum actum est necessarium, agentem scire, ex
qua causa, & quo Iure eundem actum agit, vt
ibi notat Ias. 2. col. At in matrimonio non est
necessarium, contrahentem illud, certò scire, nullum subesse impedimentum ad
cōtrahendumcontrahendum: sat enim est, illud impedimentum non
subesse, & contrahentem
cōsentireconsentire matrimonio, etiam refragante Lege Canonica, quæ illud prohibet inter consanguineos. Iuris equidem Canonici est, illum
contractũcontractum retractare:
contrahentis autem est, contractui consentire, quod patet, nam aliàs Canon in Clem. vni.
de consangui. non puniret
cōsanguineosconsanguineos matrimonium contrahentes, si ex eo, quòd scirent se consanguineos esse, nullus esset consensus ad matrimonium sufficiens, semota
Iuris Canonici prohibitione: nam etsi consanguineus
cōtrahatcontrahat matrimonium cum consanguinea, absque coniugali consensu, certè
non incidet in illius Canonis pœnam. ex his,
quæ dicemus in tractatu impedimenti publicæ honestatis, & ex eleganti text. in c. 1. in prin.
de sponsali. in 6. vbi cauetur, impedimentum
publicæ honestatis oriri ex matrimonio contracto inter consanguineos: non alia ratione,
nisi quia consensus naturalis ad coniugium
præstitus fuerat à
cōtrahentibuscontrahentibus. Qui quidem
consensus efficeret matrimonium, ni Canones illud impedirent.
Ex his etiam infertur, quòd dolus
† contingens in contractu matrimonij circa qualitatem personæ, siue circa fortunam, non vitiat ipsum
contractũcontractum, etiamsi det causam contractui. notat gloss. in singu. secundum Abb.
ibi in cap. cùm dilectus. de his quæ vi metúsue
causa fiunt. not. Bal. in Rubr. de iudic. 1. lectio.
col. 2. gloss. in l. à Diuo Pio. ff. de ritu nuptia.
quam dixit esse singul. Bald. in l. 1. col. 2. C. plus
valer. quod agi. Curtius Iu. in l. interpositas.
C. de transactio. col. 1. probat idem tex. secundum Abb. & Præpos. ibi in c. cùm in Apostolica. de sponsal. vbi mendacium, seu surreptio
non vitiat ipsum matrimonij
contractũcontractum. Hinc
etiam est perpendendum id quod not. Abb. &
Ranenna in dict. ca. cùm in Apostolica. dicentes, matrimonium
† secundum contractum
lite pendente super primo, quod nullum est,
minimè valere, si contrahens credebat, primum
matrimoniũmatrimonium validum esse: videtur etenim omninò fictè, & non verè illud matrimonium secundum contractum fuisse. quam opi.
dicit esse receptam
cōmunitercommuniter Præp. ibi. Ego
tamẽtamen eam intelligo, in foro interiori, vbi defectus consensus ex eius confessione constare
potest. At in foro exteriori non arbitror confitenti credendum esse.
Præterea ex hac libertate
† consensus infertur, non posse pœnam promitti pro matrimonio contrahendo, etiam in ipsis sponsalibus. text. in c. Gemma. de spons. l. neque. C. de
nupt. l. fi. C. de sponsal. impedit enim liberum
consensum timor amittendi illam pœnam,
tametsi non semper timor hic censeatur cadens in constantem virum. Sed nihilominus
est prohibita à Iure promissio pœnæ in spon|
salibus, & iustissimè.
nōnon tantùm inter contrahentes, sed
etiāetiam inter eos, qui ipsos
spōsossponsos iure
sanguinis attingunt, ita, vt timor pœnæ ipsos
contrahentes iure proximitatis comprehendat. ex mente Abb. & DD. in d. c. Gemma. Bar.
& communis in l. Titia. ff. de verb. obli. & probatur in d. c. Gemma. secundum vnum intellectum, si intelligamus, pœnæ promissionem,
factam ibi à Gemma matre sposæ, vt frequentiùs intelligitur ille tex. probat idem text. in c.
accedens. iuncta gloss. de procur. Imò etiamsi
pœna promittatur in modica quantitate, nihilominus promissio pœnæ non valet. Abb.
communiter receptus in d. ca. Gemma. Bart.
quẽquem cæteri sequuntur in d. l. Titia. Sed quamuis pœnæ promissio à matrimonij contractu
excludatur: arra tamen potest præstari in eodem sponsaliorum contractu.
† Est enim arra propriè id, quod inter sponsos traditur in
pignus complendi matrimonij. text. in l. arris.
& l. fi. C. de sponsa. notat gloss. in d. c. Gemma.
Doct. in d. l. Titia. Regia l. 1. titul. 11. parte 4. in
prin. ad exemplum eius, quod in venditione,
cæterisq́;cæterisque contractibus traditur, in venditionis, vel rei contractæ
argumentũargumentum, siue pignus.
l. ex empto. §. is qui vina. ff. de actionib. emp. l.
2. C. quando lic. ab empt. dis. l. contractus. C.
de fide instrumen. qua in significatione vtuntur hac dictione Terent. ac Plaut. cæteriq́ue
Latini frequentius, teste Gellio lib. nocti. Atti.
17. cap. 2. Plinius etiam de anulo agens lib. 33.
cap. 1. Celebratior, inquit, vsus cum fœnore
cœpisse debet, argumento est
cōsuetudoconsuetudo vulgi, ad sponsiones etiam, anulo exiliente, tracta
ab eo tempore, quo nondum erat arra velocior. Quamuis Græci hoc pignus, arrhabona
appellent: eaq́ue dictione, pro obsidibus, vsus
est Q. Claudius, cuius ipse Gellius meminit.
Ipsa igitur arra, in sponsaliorum contractu,
permittitur. dict. l. arris. l. fi. C. de sponsa. Regia l. 1. titul. 11. part. 4. non enim ita facilè arra
cōstituiturconstituitur, sicuti promittitur pœna, cùm arra realiter tradi debeat.
† Vnde non est mirum, si in matrimonio permittatur, cùm maturo consilio arra tradatur. Quod locum habet, siue arræ tradantur in quantitate, siue in
specie. Præpo. in d. cap. Gemma. colum. pen.
Bald. & Salycet. in dict. l. final. C. de sponsal.
Imol. Cuma. Paul. Areti. nume. 9. & Ias. in fin.
in dict. l. Titia. contra Bart. ibi & Abb. in dict.
cap. Gemma. quorum opinio vulgo reprobatur. Procedit & hæc arrarum traditio, etiamsi
vtrinque fiat. Bald. in dict. l. fi. Aret. nume. 8. &
Ias. numer. 31. in dict. l. Titia. quamuis Bartol.
ibi, quem alij communiter sequuntur, vt Ias.
fatetur, teneat
arrāarram iure permissam esse, quando ab altero tantùm traditur, alioquin idem
esset quod pœnæ promissio, & facilimè vtrinque traderetur. idem notat Abb. in dict. cap.
Gemma. Sed probabilior est sententia Bald.
† nulla enim videtur constitui ratio differentiæ, quæ efficax sit, an vtrinque, an ab alter
tantùm arra tradatur. Nec ita facilis est traditio arrarum, etiamsi vtrinque fiat, sicuti ipsa
pœnæ promissio.
† Hæc etiam traditio arrarum potest fieri in quacunque quantitate. ex
dict. l. fin. quæ genericè loquitur. Paul. Imol.
Angel. Cuma. & Ias. in dict. l. Titia. numer. 21.
etiamsi Barto. & Abb. in dict. locis, velint arras non posse excedere quantitatem dotis, vel
donationis propter nuptias, seu contentam
in l. iubemus. C. de repud. Est tamen intelligendum totum hoc, quod de arris diximus, in
arris promissis, & traditis omninò.
nōnon in promissis tantùm, etiam ab altero solùm. secundum Barto. Angel. Imol. & Pau. in dict. l. Titia.
& Soci. consil. 3. 1. volum. post Barto. consi. 45.
quia l. fina. C. de sponsa. quæ arras permisit, in
realiter traditis loquitur, vnde earum traditio constare debet. Barto. tamen in dict. l. Titia. quem ibi sequuntur Cuma. Areti. & Ias. &
Anto. consi. 70. Abb. in d. c. Gemma. Paul. in l.
fi. C. de episc. & cleri. dicit,
† super hac traditione standum esse confessioni illius, qui asserit, se arras recepisse, interim dum
cōtrariumcontrarium
non probatur. l. Publia. §. fi. ff. deposi. sed si confessio vtrinque fieret, maximam esse fraudis
præsumptionem. Quæ quidem Barto. distinctio placet, licet Præp. in d. cap. Gemma. 2. q.
dixerit, communiter receptum esse. l. fi. C. de
spons. non habere locum in arris promissis. &
Tiraq. de
vtroq;vtroque retract. 2. par. §. 7. nu. 55. idem
asserat. quod ego non nego, tamen super earum traditione, standum esse
cōfessioniconfessioni recipientis ipsas arras cum Bart. contendam. Vnde non rectè dixit gloss. in c. accedens. de procurato. licitum esse arras vtrinque promitti in
sponsaliorum contractu.
Horum autem pignorum,
† quę arras appellamus, illud
propriũproprium est, ea amittere eum,
per quem stat, quò minus matrimonium sequatur. At matrimonio sequuto, ea redire ad
dantem manifestum est. ita Abb. & ibi Præpo.
col. 5. in d. c. Gemma.
dicẽsdicens hanc opi. communem. quam & Frederi. asserit cons. 69. contra
Hosti. in d. c. Gemma.
Hîc tamen illud adnotare libet, Hispanos,
omissa hac arrarum significatione, arras
† vulgo appellare donationes, factas vxoribus ante, vel post matrimonium contractum, vt eo
consummato, statim eis acquirantur in præmium pudicitiæ, iuxta illud Iuuenalis, saty. 6.
Nec illud quod prima pro nocte datur. quod constat ex l. 1. titul. 2. libr. 3. fori. & l. 50. cum seq. in
Taurinis legibus. explicat Xuares in repet. l.
1. titul. 2. libr. 3. fori. in princip. Nec possunt
istæ arræ decimam partem bonorum mariti
excedere, vt constat in dictis ll. Nec me latet
Reg. l. 1. titu. 11. part. 4. antiquitùs apud Hispanos, &
donationẽdonationem propter nuptias, arram esse
appellatam. Donatio autem propter nuptias
differt plurimùm ab his donationibus, quas
|
hisce
tẽporibustemporibus Hispani arras dicimus: siquidem donatio propter nuptias est id, quod
cōferturconfertur à viro pro matrimonij oneribus, ad similitudinem eius, quod ab vxore ad eadem onera confertur, & dos appellatur. §. est & aliud. Inst. de donat. l. cùm multæ. C. de donat.
ante nupti. dicit. l. Reg. 1. titu. 11. part. 4. Hæc
autem donatio propter nuptias matrimonio
soluto, etiam postquam fuerit
consummatũconsummatum,
redit ad donantem, nec penes vxorem remanet. cap. fi. de donat. inter vir. & vxor. Bald. per
text. ibi in l. 2. C. de bonis, quæ lib. Dec. in Authent. præterea. C. vnde vir & vxo. colum. 8.
Aymon. cons. 185. probat l. Regia 7. & 23. titu.
11. part. 4. Vnde mihi non placet quod notant
Ioan. Lupi. in Rub. de donati. inter vir. & vxo.
§. 12. & 24. & Roderi. Xuares in d. l. 1. titulo 2.
libro 3. fori. in principi dicentes, donationem
propter nuptias, dici in hoc Castellæ regno arras. Id enim quamuis posset procedere attentis Partitarum legibus: non tamen procedit
perpensis legibus fori, atque Taurinis.
Illud tamen nōnon omittam, donationem propter nuptias pro soluenda dote vxori speciali
quodāquodam titulo hypothecæ subiectam esse, arg.
text. in Auth. siue à me. C. ad Velleia. & in Authent. vt immobilia ante nup. §. si quis igitur.
collat. 5. notant in specie Ioan. Lupi. in dict.
Rubr. §. 17. num. 16. & Anto. Burg. in c peruenit. de empt. colum. pen. Coras. post l. filium.
C. fami. hercis. num. 125.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filius vel filia, licèt honestè exigat patris consensum ad matrimonium: tamen eo non petito tenet contractus coniugalis.
-
2 Legatum virgini factum, si Titio nupserit, minimè amitti, si ipsa legataria alteri nubat ex
consensu patris.
-
3 Intellectus ad l. cùm tale. §. rescriptum. ff. de conditio. & demonstratio.
-
4 Intellectus ad l. viduæ. C. de nupt.
-
5 Filia contrahens matrimonium sine licentia patris, non potest ab eo exhæredari.
-
6 Leges quædam Regiæ intellectæ.
-
7 Pater cogitur dotem constituere filiæ, quæ absque
eius consensu nupsit viro digno.
-
8 Lex Regia octaua. titu. 11. part. 4. explicatur.
CONSTAT † denique, ad matrimonium esse necessarium
cōsensumconsensum liberum illius, qui
cōtrahitcontrahit,
ita, vt nec patris consensus requirendus præcisè sit. Quamuis enim honestum sit, patrem pro filio impubere matrimonium contrahere, & coniugale pactum inire. cap. 1. de despons. impube. is tamen contractus sine consensu filij, tacito, vel
expresso, minimè procedit. c. 1. §. fi. de despons.
impub. in 6. Abb. & cæteri in d. c. 1. de despons.
impub. imò solus consensus filijfamiliâs puberis matrimonij contractum perfectum facit.
quod
locũlocum habet etiam in filia. c.
veniẽsveniens. in 1. de
spōsasponsa. c. sufficiat. 27. q. 2.
atq;atque idem
ꝓbantprobant vtriusque Iuris interpretes. Leges enim, quæ in filia nubente patris consensum exigunt, vt in l.
ea quæ patris. ff. de spons. etiamsi filia vidua sit,
& extra patriam potestatem, modò intra vicesimumquintum ætatis annum. l. viduæ. & l. in
coniunctione. C. de nup. quæ etiam leges parentum consensum exigunt, in ipsis nuptijs
filiorum, qui patriæ potestati subditi sunt. l. 2.
ff. de rit. nup. l. in sponsalibus. in 1. ff. de spons.
§. primo. Institu. de nupt. ad honestatem referuntur, non quòd matrimonium, sine parentum consensu contractum, nullum sit. gloss. in
dict. cap. sufficiat. & in cap. cùm virum. de regularibus. & cap. vlt. 32. quęst. 2. licet Chass. in
gloriæ mundi catal. part. 12. consid. 36. velit
probare,
matrimoniũmatrimonium à filia,
absq;absque patris consensu contractum,
nullũnullum esse. quod falsum est,
& receptissimę apud nos
sentẽtięsententię omninò repugnat. Nec mihi placet, quod nouissimè probare conatur Coras. lib. 1. Miscell. c. 17. dicens,
& matrimonium
absq;absque parentum consensu à
filijs contractum rescindi sententia posse, modò carnis commistio sequuta non fuerit, multò minus
recipiẽdarecipienda est opinio Ioan. Oldendorpij, qui 4. class. actionum. 26. act. septem rationibus nititur probare matrimonium à filijs
absq;absque parentum consensu
cōtractumcontractum, nullum
omninò esse: is enim subscribit Chassaneo, cui
nos palàm repugnamus.
Honestum tamen est, atque Reipu. maximè
cōueniensconueniens, filias in nuptijs contrahendis
parẽtumparentum consensum exigere. Nam & Hermione, in
Euripidis Andromacha, propria sponsalia patris curæ commissa esse, palàm profitetur. Nec
virginalis pudoris est, maritum eligere, auctore Ambrosio lib. 1. de Abraham Patriarcha. ca.
9. quem Grati. retulit. 32. quæst. 2. capit. honorantur, vbi pluribus auctoritatibus ipse Grat.
hoc
cōprobatcomprobat. Vnde non miror Stepha. Bertr.
consi. 148. 1. volu. respondisse, legatum virgini
† factum, si Titio nupserit, non esse caducum,
nec amitti, si ipsa virgo alteri nubat ex consensu patris. Honestum enim virgini extitit à patre consensum exigere,
eiusq́;eiusque voluntatem in
matrimonio contrahendo sequi: siquidem &
inhonesta, atque impudica foret, si
parẽtisparentis voluntati refragaretur. His & Tertullia. suffragatur lib. 2. ad vxorem ita scribens: Nam nec in
terris filij sine consensu parentum ritè & iure
nubent.
AttamẽAttamen ex præfatis deducitur verus intellectus ad
† l. cùm tale. §. rescriptum. ff. de
cōditioconditio.
& demonstratio. vbi probatur, legatum Titiæ
|
factum, si arbitratu Sempronij nupserit, reiecta conditione, purum esse, atque valere: cùm
conditio illa libero consensui aduersetur. Secùs tamen
dicẽdumdicendum foret, si esset legatum sub
conditione, si cum consilio Sempronij nupserit. Qui enim tenetur consilium ab aliquo exigere, minimè obligatur illud sequi. sic dict.
l. intelligunt Paul. consilio 300. 1. volumi. Alexand. in l. turpia. §. primo. ff. de legat. 1. Felin. in
cap. ex parte. col. 2. de constit. Aymon Sauilli.
dicens, hanc opinionem esse communem consilio primo.
Secundò hinc deducitur text. in l. viduæ. C.
de nupt. dicentem,
† filiam emancipatam, ante vicesimumquintum annum non posse secundas nuptias contrahere, sine licentia patris: procedere de honestate, non de rigore,
nec de necessitate. quod tenet glo. ibi recepta
communiter, vt constat ex adductis per Ioan.
à Garronibus. in Rubric. de secund. nupt. numero 69.
Tertiò ex pręmissis apparet,
† filiam matrimonium contrahentem in facie, quod aiunt,
Ecclesiæ, etiam sine licentia patris, non posse
iure à patre exhęredari. Nemini enim facit iniuriam filia, quæ iure permittente matrimonium contraxit. At Ius Canonicum permittit
filiam contrahere matrimonium sine consensu patris, quia idem ius liberum constituit
cōsensumconsensum ad coniugium: quod si filia
cōtrahenscontrahens
sine consensu patris, posset paterna hæreditate priuari, minimè auderet liberè nubere cui
vellet. ita Hosti. Abb. & alij in ca. 1. de despons.
impub. latiùs Ioan. Lup. in c. per vestras. de donat. 3. nota. §. 9. cum sequentibus. Alexan. consil. 97. 1. volum. Deci. & Ferra. in l. nuptias. ff. de
regu. iur. Roderi. Xuares in l. 2. titul. de matrimo. libr. 3. fori. & hæc est communis opi. vt fatentur Abb. in dict. capit. 1. Feli. numero 59. &
Deci. nume. 39. in ca. Ecclesia. de constitut. Ias.
in Authen. sed si post. colum. 2. C. de inoffi. testament. qui alios ad id allegant. licet Paul. in
dict. Authen. sed si post. per text. ibi teneat
cōtrariumcontrarium. & Bald. Noue. de dote. 6. par. priu 16.
num. 6. Sed assertio communis locum habet,
etiamsi filia nubat turpi vel indigno, ante ætatis annum vigesimumquintum, etiamsi pater
vellet eam tradere in vxorem æquè digno viro, & honesto, congrua sibi constituta dote:
ob hanc libertatem, quæ in coniugali consensu requiritur. Potiùs enim permittenda est
hæc iniuria, quæ patri fieri videtur indirectè,
quàm quòd libertas matrimonij impediatur.
ita Imol. & Alexand. in l. 1. numero 32. ff. solut.
matrimo. Imol. in cap. accedens. de procurat.
Ias. & Ioan. Lup. in locis paulò antè citatis. Deci. in d. l. nuptias. & Ioan. Campe. in tracta. de
dote. 1. part. q. 13. ex quibus falsa est glo. in c. de
raptoribus. 36. q. 1. quæ contrarium tenet, cui
simile est in d. Authen. sed si post. quas etiam
sequuntur plures, quos retulit Alex. in d. l. 1. & inter alios hoc approbat Anto. in dict. c. accedens. Ancha. consil. 21. colum. 2. & Roderic.
Xuares in d. l. 2. & omnium latissimè Paul. Paris. consil. 29. volu. 3. col. 3. dicentes, posse à patre exhæredari filiam, quæ turpi & indigno, ante vigesimumquintum annum nupsit, sine patris consensu. Sed nec eorum opi. coadiuuat,
nec nostram improbat. tex. in dict. Auth. sed si
post. cum sensu à contrario collecto videatur
gloss. opi. probare: qui quidem sensus contra
Iura Canonica, in coniugali materia, admittendus non est. & potissimè, quia in nouella
Græca Iustiniani. 115. vt cùm de appe. cognos.
§. aliud quoque, à qua deducta est constitutio
præfata: sed si pòst, non sint illa verba, ex quibus prędictus sensus colligitur. Verùm
† ad
leges Regias, quæ expressim sunt contrariæ
suprà dictis conclusionibus, præcipuè ad l. 2.
tit. de matri. lib. 3. fori. ad l. 4. titul. 1. libr. 5. ordina. ad l. 10. tit. 1. part. 4. atque alias, quas Ioan. Lup. congessit in d. 3. notab. §. 8. respondeo
dict. ll. Iure Canonico sublatas esse, nec vim legum habere, quatenus pœnas inferunt matrimonium
cōtrahentibuscontrahentibus, sine parentum consensu. Nam & si Hispaniarum Principes eas
tulerint ad illam honestatem persuadendam,
quæ consistit in exigendo parentum consensu, ab ipsis filijs, ad coniugalem contractum,
non tamen habent vim legum: cùm id sancire
ad Romanos Pontifices pertineat. ita Ioan.
Andre. communiter receptus in ca. statutum.
in 1. de hæretic. in 6. Abb. in repet. capit. Ecclesia. de constit. numero 20. Frederic. consil. 36.
& alij plures, quos refert Felin. in capit. prim.
de sponsa. numero 13. idem Feli. in dict. ca. Ecclesia. numero 59. & ibi Deci. numero 36. dicentes, hanc opin. esse communem, quam etiam sequitur Ioan. Lup. in d. §. 9. Decius consil.
231. dicens, non posse filium à statuto alimentis, nec legitima, priuari, ex eo, quòd sine patris consensu coniugium contraxerit: quo fit,
vt sublata sit iure Pontificum. l. 3. §. si emancipatus. ff. de bono. possess. contr. tab. qua sancitum erat, posse patrem filium exhæredare, si ignominiosam vxorem duxisset absque eius
consensu. Principes enim Laici nihil possunt
statuere, quod matrimonij liberum consensum impediat, vt latè examinat Ioan. Lup. in
dict. 3. notab. §. 3. vsque in finem eiusdem notab. Etiam circa accidentia ipsi matrimonio,
vt constat ex prædictis. & not. Abb. & Præpo.
qui hanc opinionem asserit esse communem
in capit. 1. de sponsalibus. colu. 3. latè Vincent.
Hercula. q. 3. & probatur in dict. cap. 1. c. tuam.
de ord. cogni. c. causam, quæ. in 2. qui filij sint
legiti. scribit, & hanc opinionem communem
esse Alexan. cons. 97. volu. 1. ad finem. vbi Carol. colum. 1. conatur defendere, iustissimè à
Principe seculari statuta pœna prohiberi posse matrimonium cum filia alicuius contrahi
sine consensu patris.
Quartò subinfertur
† patrem
compellendũcompellendum
fore dotem soluere filiæ, quæ sine eius consensu nupsit viro digno, etiam ante vigesimumquintum annum, si filia dotem marito promisit. Abb. in dict. cap. 1. de despon. impub. idem
Abb. consil. 12. 1. volu. idem in capi. 1. de adulte.
Campe. de dote. 1. part. qu. 13. Ioan. Lupin. in d.
§. 9. Iaso. in d. Authen. sed si post. Deci. in dict. l.
nuptias. in qua opinio. omnes conueniunt, teste Ripa in l. 1. numero 57. ff. solut. matri. idem
probat decisio Tholos. 289. Barto. in l. obligamur. ff. de actio. & obligatio. quamuis ipse senserit hoc intelligendum esse, quando filia nupsit post vigesimum quintum annum. Sed si filia dotem non promisit, quę tamen absque
patris consensu nupsit, etiam tunc patrem teneri ad constituendam dotem ei: notant Bald.
Angel. Paul. & Iaso. in Authentic. res, quæ. C.
commu. de legat. Ad duo etenim tenetur pater, scilicet ad tradendam filiam marito, & ad
constituendam ei dotem. Et licet à primo sit
liber ipse pater, quando ipsa iam nupsit: non
tamen est liber à secundo. quam opinionem
dicit esse communem Curti. Iunior. in d. Authent. res, quæ. numer. 25. & Rip. in dict. l. 1. numero 57. & Paris. consil. 29. vol. 3. nume. 62. pro
quibus est gloss. c. fin. 32. qu. 2. quam dicit Abb.
singul. in c. Ecclesia. de consti. numero 20. eam
tamen intelligit, facta promissione dotis à filia. quod glo. non aperit. Solet & ad id induci
gloss. in l. obligamur. ff. de actio. & obligat. illa
verò non dicit patrem teneri ad constituendam dotem filiæ nubenti absque eius consensu. Opinio tamen
cōmuniscommunis verior est. & si Bar.
in d. l. obligamur. & Abb. in d. ca. 1. de despons.
impub. aduersus hanc communem teneant.
Hæc verò omnia cessant, quando filia nupsit
indigno, ac ignominioso viro: tunc enim pater non tenetur ei dotem constituere, etiamsi
eam promiserit filia ipsi marito. glo. in capi. de
raptoribus. 36. quæst. 1. & ibi Archi. idem notant Ioan. And. Card. & Anto. in cap. accedens.
de procur. Bal. in l. 1. ff. solut. matri. Abb. consil.
12. in 1. vol. col. 2. Non enim est compellendus
pater, à filia affectus iniuria, & ignominia, ei
dotem dare. quod receptum est communiter,
vt Ripa asserit in dict. l. 1. num. 59. & Paul. Paris.
dict. cons. 29. num. 65. vol. 3. Sed hoc procedit,
vbi filia vel maritus esset ita diues, vt congrua
alimenta vterq;vterque haberet: quod si pauperes essent, cogendus pater est, ipsi filiæ alimẽtaalimenta præstare, ex ratione tex. in c. cùm haberet. de eo,
qui dux. in matri.
Ex quo potest
† dari intelle. ad l. Regiam. 8.
titu. 11. part. 4. vbi sancitur, patrem esse cogendum dotem assignare filiæ, etiam diuiti. quod
glo. notauit in l. fi. C. de dotis promis. communiter ibidem approbata. & in l. 1. ff. solu. matri.
vbi Vincent. Herculanus nume. 31. & Francisc.
à Ripa. num. 54. asserunt hanc opinionem esse
communem, & eam sequuntur aduersus Bart. in l. mulier. §. cùm proponeretur. ff. ad Trebel.
cuius opini. probat. Soci. in d. l. 1. Alci. de præsump. reg. 1. præsumpt. 26. idem Alciat. libr. 8.
parerg. c. 3. & Ioan. Coras. in l. qui liberos. ff. de
ritu nupt. num. 53. & Iaso. in §. fuerat. de actio.
num. 108. super quo idem Ias. dubitauit in d. l.
1. col. 6. & Ioan. Lupi. in c. per vestras. 3. notabi.
§. 14. Atqui ipse mallem Bart. opi. sequi, ni esset
Regia lex, quę communem opinionem probat. Hæc tamen communis non procederet,
quando filia nupsit ignominioso & indigno,
sine licentia patris. Imò idem dicendum fore
existimo, si dignissimo nupsisset absque licentia patris. Nam si filia diues est, & habet, vnde promissam, vel non promissam dotem constituat marito, minimè conuenit patrem cogi, dotem ei constituere.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Rapta liberè potest matrimonium cōtraherecontrahere cum
ipso raptore.
-
2 Rapta contrahens matrimonium cum raptore, nōnon
amittit bona, à lege sibi delata propter iniuriam
raptus.
-
3 Dos à lege ciuili taxari potest, atque ex hoc Regia
l. defenditur.
-
4 SecũdasSecundas nuptias licitas omninò esse aduersus quosdam hæreticos.
-
5 Pœnæ à legibus statutæ contra fœminas, intra annum luctus nubentes, Iure Canonico corriguntur, cæteræ autem minimè cessant.
-
6 Mater secundò nubens, non petito tutore filijs nec
rationibus redditis, punitur pœnis à Iure Ciuili
statutis.
-
7 Mater secundò nubens, atque etiam pater tenentur filijs, ex primo matrimonio susceptis, reseruare lucra, sibi ex illo matrimonio delata.
-
8 Dimidia lucrorum pars, iure Regio acquisita, non
est filijs prioris coniugij reseruanda.
-
9 Mulier secundò nubens intra annum nōnon est alenda ab hæredibus mariti, etiam nolentibus dotis
bona mobilia restituere.
-
10 Mulier secundò nubens, amittit vestes lugubres,
ab hæredibus mariti sibi præstitas.
-
11 Legatum à marito vxori factum, rectè illam admittit conditionem, si viduitatem seruauerit.
-
12 Legatum à marito vxori factum, si castè vixerit,
perditur, si ipsa secundò nubat.
EX prædicta non semel hac consensus libertate, quam in matrimonio exigimus, oportet intelligere textum in cap. fi. de raptori. vbi
† rapta contrahere potest
liberè matrimonium cum raptore. Et ne id
|
impediatur Iure Ciuili, hoc
matrimoniũmatrimonium prohibente, atque antiquis quibusdam Canonibus. cap. placuit. c. de puellis. 36. q. 2. l. vnica. C.
de rap. virgi. iura illa esse correcta asserimus.
Etiamsi raptor matrimonium contrahat cum
rapta, priusquàm eam restituat his, à quibus
eandem rapuerat. ita Ioan. Maior in 4. distinctio. 29. q. 2. contra Mart. de Magistris, in tract.
de temperantia. q. de raptu. Imò licet Iure Ciuili bona raptoris, quæ raptæ mulieri applicantur, si ipsa rapta nubat raptori, ea omninò
amittat, Authent. de rapt. mulier. quę rapt.
nups. tamen, ne liber consensus impediatur,
illa pœna omninò cessat Canonica sanctione.
gloss. in dict. capit. de puellis. quæ singul. est secundum Ioan. Lupi. in c. per vestras. 3. notab. §.
20. num. 8. vbi eam probat: & eandem sequuntur Abb. Aret. Fel. & Dec. nu. 34. in c. Ecclesia.
de const. Abb. in c. 1. de spons. Frede. consil. 36.
Archidi. in ca. cùm secundum leges. de hæreti.
in 6 Alexand. in l. Seius Augerius. ff. ad l. Falcid. Deci. in l. nuptias. ff. de regul. iur. numero
11. quorum ratio
† est, ne timore amissionis
bonorum, liber consensus ad coniugium impediatur. Nec lex Ciuilis potuit hoc statuere:
vt modò diximus. Quo fit, vt falsa sit censenda
gloss. in dicto cap. cùm secundum leges. quæ
dixit pœnam dictæ Authen. etiam Iure Canonico procedere, & locum habere. quia l. Ciuilis non propriè pœnam infert contrahenti:
sed potiùs aufert lucrum, quod raptæ fœminæ
ipsa lex dederat. quæ quidem gloss. singul. est
secundum Abb. in cap. fi. de præscript. 3. colu.
& sequuntur eam Ant. in c. 1. de spon. & ibi Feli. sibi contrarius nume. 15. Ioan. Lup. in dicto
3. not. §. 3. num. 13. Ioan. And. Anch. & Domi. in
d. c. cùm secundum leges. Ana. in capit. pen. de
rapto. & Salic. in l. vnica. C. de rapt. virgi. num.
12. Sed eorum ratio, quæ in tollendo lucro
cōsistitconsistit, fallit omninò, vbi lucrum iam absque aliqua conditione constitutum fuerat, quod alibi tractauimus. Hîc enim bona raptoris sine
aliqua conditione, à lege ipsi raptæ deferuntur: & licèt lex Ciuilis prohibeat
matrimoniũmatrimonium
inter raptam & raptorem, in dict. l. vnica. illa
tamen lex non adiecit pœnam prędictam huic
prohibitioni: sed simpliciter matrimonium
prohibuit. Vnde non potest eadem Ciuilis
lex auferre in pœnam matrimonij contracti
bona illa, quæ absque conditione raptæ detulerat. Præterea, cùm Iure Ciuili sit pœna illa
statuta iuxta prohibitionem matrimonij: ipsa autem prohibitio Iure Canonum sublata
sit, atque abolita: rationi conuenit ipsam
pœnam cessare, tanquam prohibitioni connexam.
Hinc tamen aduertere oportet. Nam Hippo. à Mars. in singu. 589. scribit legem à Laicis
sancitam, qua
† prohibentur parentes dare
filiabus dotem, certam, atque taxatam quantitatem excedentem, nullam esse, ex eo, quod impediat libertatem matrimonij, quod ipse
non credo. Nullam enim pœnam dicta lex
cōtrahenticontrahenti matrimonium iniungit, nec prohibet contrahi coniugia: sed ad Reipublicæ vtilitatem parentibus occurrit, qui studio tradendi filias in coniuges, maritis genere, & nomine,
atq;atque diuitijs sublimioribus, maria, quod
aiunt, & montes promittunt. Hinc & inuictissimus Cæsar Carolus Hispaniarum Rexanno
1534. in Comitijs Madricij habitis. ca. 101. lege
lata diffiniuit, quanta in his regnis foret filiabus assignanda dos à parentibus. Cui decisioni plurimùm conuenit, quod notat Feli. in capitu. Ecclesia sanctę Mariæ. de constitu. nu. 58.
sic & à Venetis statutum est, ne quantumuis
diues Patritius vltra sex millia ducatorum aureorum dotis nomine filiæ ausit dare: vti refert Postellus lib. de magistratibus Atheniensium. cap. 33.
Ex his etiam constat,
† non iniuria à Canonibus sublatas esse leges Cęsareas, secundas
nuptias, solutis primis, varijs pœnis punientes. cap. cùm secundum. de secu. nupt. adducta
Pauli autoritate: ex qua etiam conuincitur
hæresis Montani, Nouati, & Cataphrygum dicentium
nōnon esse licitas secundas nuptias: quibus & Tertullianus ad id ex professo scripto
libello de Monogamia audacter
cōsentitconsentit. Horúmque omnium meminit August. libro 1. de
hæres. numero 26. & 86. eos inter hæreticos
commemorans: quos & Hierony. execratur
in Symboli explanatione ad Damasum. & in
commentarijs Epistolę Pauli ad Titum, capi.
1. & in Epist. ad Marcellum. & Augu. libr. vno,
de bono viduitatis, cap. 12. quam hæresim
etiāetiam
conuincit Alfonsus à Cast. de hæres. in verbo,
nuptiæ. cap. 2. & Ioan. Arbore. libr. 4. Theosophiæ, capi. 29. Liberè enim nuptias vidua contrahit: lexigitur, quæ obid eam punit, contra
libertatem matrimonij est: & ideò minimè
valet. Verùm hoc intelligendum
† est de legibus, quæ pœnam inferunt viduis, ad nuptias
festinantibus intra annum, seu intra aliud simile tempus: cęteræ autem leges, quæ statutę
sunt, non in pœnam ad nuptias festinantium:
sed fauore filiorum prioris coniugij, non censentur à Canonibus abrogatæ. ita Innoc. Ioan.
Andr. Anto. Henric. & Præpos. in capit. fin. de
secund. nupt. gloss. fin. in capit. fin. 2. quęstio. 3.
Bar. in l. 1. C. de secun. nupt. Vinc. Hercul. q. 7.
colu. 7. & hanc opinionem fatentur esse communem Abb. in ca. Ecclesia. de consti. in repe.
num. 20. Felin. num. 57. & Dec. ibi, nu. 35. Sylua. nup. 2. lib. num. 78. & Ioan. à Garroni. in d.
l. 1. C. de secund. nupt. super glo. fin. numer. 23.
& Coras. libro Miscellan. tertio, ca. 1. Qua in re
cauendum est à Iacobo Curtio, qui libro 3.
coniecturalium, capit. 19. nimis audax ciuiles
leges, quo ad pœnas nubentium intra annum
luctus,
absq;absque vllo iure defendit. Imò rationib.
efficacibus dicebat Abb. in dict. capi. Ecclesia,
|
quem ibi sequuntur Aretin. Felin. & Dec. absque aliqua distinctione leges ciuiles, pœnas inferentes contrahentibus secundas nuptias,
Iure canonico omninò correctas esse. Sed cùm
à recepta ab omnibus sententia non sit tutum
recedere, ex ea infero. Primum, pœnas omnes
in l. 1. C. de secund. nup. contentas, atque item
l. Regia fin. titu. 12. part. 4. aduersus fœminas,
intra annum luctus contrahentes, locum hodie etiam in foro ciuili, non habere. ex dict. capit. fina. cui conuenit Reg. l. 5. tit. 1. lib. 5. ord. &
Pragmatica Sanctio Henrici Regis, inter huius
regni leges, quas pragmaticas appellamus.
Quo fit, vt fœmina intra annum secundò nubens, minimè amittat proprietatem, nec vsumfructum bonorum, quæ sibi prior maritus reliquit. Quamuis d. l. 1. contrarium statuerit: quam illationem in hoc peculiari casu
cōprobatcomprobat Ioan. à Garron. in dict. l. 1. 12. notab. quę
omnia locum habent, etiamsi post mortem
mariti intra mensem, vidua secundò nubat. vt
Panormit. asserit in d. c. fi. idem in d. c. Ecclesia.
num. 20. Aret. & Fel. ibi. nume. 57. & alij, quos
refert Ioan. à Garro. in d. l. 1. super glo. numero
24. quamuis in hoc contrarium teneant Bald.
in d. l. 1. & idem in l. liberorum. §. 1. ff. de his, qui
not. infa. & Corne. consilio 21. in 1. volu. colu. 3.
propter periculum, quod instat ex
cōmixtionecommixtione sanguinis primi, & secundi mariti, ad certitudinem prolis.
Secundò ex dicta opinione, quam communem esse diximus,
† colligitur fœminam filiorum tutricem, non petito tutore filijs, nec administrationis rationibus redditis, secundò
nubentem iustè puniri pœnis expressis in d. l.
1. & in Authen. eisdem pœnis. C. de secun. nup.
quæ quidem Iura Canonibus sublata
nōnon sunt,
secundum communem, quam veram esse asserit in dict. Authenti. Ioan. à Garroni. nume. 7.
Nicol. Arelaten. 1. respons. de secun. nupt. Soc.
consil. 39. 1. volum. colum. 5. Imò dicta fœmina
priuatur successione filij, cui tutorem minimè petijt ante secundas nuptias, si filius intestatus moriatur. l. omnem. & Bald. ibi. C. ad
Tertul. Auth. de nupt. §. si autem tutelam. Sed
vt pœnæ locum
habeāthabeant aduersus secundò nubentes, oportet matrimonium secundum esse carnali copula consummatum. notat Alb. in
l. fœmina. ff. de Senato. & probatur in dict. l. 1.
& apertiùs l. Regia fin. tit. 12. par. 4. quo fit, vt
minimè placeat opinio Bal. in dicta l. omnem.
& consilio 366. volumine 4. dicentis decisionem dictæ l. omnem, habere locum etiam ante coitum, & consummationem matrimonij:
licet Bald. subscribat Soci. Iunior, consil. 8. volum. 1. numeri 4.
Tertiò hinc apparet, etiam Iure Canonico
procedere. l. fœminæ. C. de secund. nupt. qua
cauetur, fœminam
† secundò nubentem, reseruare debere filijs prioris mariti,
quicꝗdquicquid lucratiuo titulo ex bonis prioris viri acquisiuit. Atque idem in viro locum habet. gl. Bar. & alij
in d. l. fœminę. quos Ripa ibi in princip. sequitur. & Oldrad. consilio 33. Decius consil. 230.
vbi hanc esse communem opinionem fatetur.
& tradit latè Ioan. à Garro. in l. generaliter. C.
de secund. nupt. numero 9. quam etiam opinionem lege lata comprobauit Regina Ioanna, Caroli Cęsaris mater in l. 15. Tauri, ad id etiam conducit plurimum d. l. generaliter. quæ
statuit, virum debere præseruare filijs prioris
coniugij, si ad secundum transierit, ea, quæ ad
ipsum ex dote, vel ex bonis prioris vxoris peruenerunt. In quo idem dicendum est in acquisitis ex legis dispositione, si lucratiuo titulo alteri coniugi ex alterius bonis, deferantur: vt, si lex deferat superstiti, ex bonis alterius coniugis, aliquam partem lucratiuo titulo, nullo habito respectu ad onus præcedens,
id debet filijs prioris matrimonij reseruari.
Sicuti resoluit Ripa in dict. l. fœminæ. numero 45. & Ioan. à Garroni. in dicta l. generaliter.
num. 55.
dicẽsdicens, id esse communiter receptum.
eiusdem opinionis videtur esse Ioan. Lup. in
Rubr. de donat. §. 50. num. 35. dicens, secus esse
in illis bonis, quæ
† lege Regia deferuntur ad
coniugem, ex acquisitis matrimonio constante, quo ad dimidiam acquisitorum partem.
Hæc enim pars, & si lege defertur, propter societatem coniugalem defertur, & quia censentur dicta bona vtriusque coniugis industria &
labore acquisita, quod in specie Ripa asserit in
d. num. 45. & 43. & idem Ioan. Lup. in d. nume.
35. & in l. 14. Tauri, dicens, se ita respondisse de
iure, priusquàm lex illa 14. conderetur: qua
tandem prædicta opinio comprobatur. Tametsi Ioan. Fab. in Auth. de donatione. C. de donatio. ante nupt. contrarium in casu dict. l. Regiæ dixerit. Ex quibus etiam constat l. hac edictali. C. de secund. nupt. eadem ratione Iure
Canonico
nōnon esse sublatam: quod omnes passim fatentur.
Quartò, quamuis mariti defuncti hæredes,
iure
teneāturteneantur relictæ vxori, dotis bona immobilia statim tradere, mobilia verò intra annum. l. vnica. §. exactio. C. de rei vxor. act. not.
in c. 3. de donat. inter vir. & vxo. quorum mobilium fructus efficiuntur ipsorum hęredum,
nec tenentur ipsi restituere eos post anni dilationem cum bonis ipsis, iuxta glo. & communem in dict. l. diuortio. ff. solut. matrimo. glo.
& communis in d. §. exactio. quam optimè reprobat Paul. Castr. in d. l. diuortio. vbi Alexan.
nu. 18. dicit eius opinionem veriorem esse de
iure. & Zas. eam defendit satis constanter libr.
2. sing. respon. c. 3. qui omninò
legẽduslegendus est aduersus præfatam Doct. opin. Interim
† tamen,
dum mobilia dotis non restituuntur, est
alẽdaalenda
vxor vidua ab hæredibus mariti, si ipsa non
habeat, vnde possit seipsam alere. gloss. sic intelligenda in dicta l. diuortio. in princip. ibi
communiter recepta glo. Bart. & communis,
|
in dicto §. exactio. quam opinionem communem esse asserit Alexand. in dicta l. diuortio.
colum. 5. & eam esse æquiorem dixit Abb. consil. 39. 2. volum. tenent idem Cynus & Doct. in
l. fi. C. de bonis mater. Zasius in dicto capi. 3. in
fin. quamuis Abb. in dicto consilio 39. & Paul.
in dict. l. diuortio. teneant contrarium. Si tamen vidua intra annum ad secundum matrimonium
trāsierittransierit, hæredes prioris mariti, nec
tenentur mobilia reddere intra annum, nec
alimenta præstare. sentit Cynus in dicta l. finali. Practic. Ferrarien. in forma libelli, quo vxor
agit ad dotem, versic. ac etiam alimenta. & Ias.
in §. fuerat. de actionibus. numero 25. Ioan. à
Garro. in Rubrica. C. de secundis nuptijs. numero 41. pœna decimaseptima. quorum opinionem ego minimè probarem, si maritus hic
secundus esset pauper, nec haberet bona, vnde
posset vxorem alere: quo casu, vel debent hæredes alimenta vxori pręstare, vel ei dotem restituere. Hinc subinfertur, quòd, quamuis dicto casu, quo tenentur hæredes mariti alere vxorem viduam, etiam teneantur ei dare vestes
viduales ac lugubres, etiam preciosas. l. verbo
victus. ff. de verbo. signific. Angel. in l. decreto.
C. ex quibus caus. in fam. irrog. Angel. Areti in
d. §. fuerat. ad finem. attenta personarum & regionis qualitate. Imò si hæredes vestes has viduæ vxori dederint, casu quo dare minimè tenentur, donasse ei eas vestes pręsumuntur, pro
tempore viduitatis. Alex. in l. is, qui quadringenta. §. fi. ff. ad legem Falcid. ad finem. Nec incumbit viduæ probatio consuetudinis deducendi has vestes ex viri præmortui hæreditate.
Sed illius tantùm consuetudinis, ex qua viduæ
his vel illis vestibus solent lugere maritos. ita
explicat Anto. Capycius in Neap. decis. 26. Verùm,
† si fœmina intra
annũannum luctus nubat, reddere tenetur has vestes ipsis hæredibus. Notat
Ioan. Lup. in Rubr. de donatio. §. 11. nu. 8. & ante eum notauerat Bald. consilio 478. 5. volu. &
Campe. in tracta. de dote. 2. part. q. 56. Et licet
Campe. ac Ioan. Lup. de preciosis vestibus loquantur: idem in alijs dicendum est: quia Bal.
indistinctè loquitur, & expressim de omnibus.
idem scribit Alex. in d. l. is, qui quadringenta.
§. fi. in fi. & Ioan. de Garro. in Rub. C. de secun.
nupt. num. 43. pœna 18.
Quintò, eadem principali distinctione pręmissa apparet Iure Canonico minimè esse correctum id, quod Iure Ciuili est statutum. in
Auth. cui relictum. C. de indict. viduit. tollen.
& in Auth. quod locum. C. si muli. secun. nups.
vbi probatur, legatum
† à marito vxori
factũfactum,
si vidualem vitam egerit, vel donec secundò
nupserit, amitti ab vxore, si secundò nubat.
NāNam
conditio cœlibatus, ac viduitatis, & si reijciatur ab vltima voluntate in his, qui
nondũnondum coniugium contraxerunt. l. sed si hoc. §. fi. cum sequen. ff. de condit. & demonstra. in his tamen,
qui iam primas nuptias contraxerant, non reijcitur. l. 2. C. de indict. vid. tollen. notat Ioan.
de Garro. in Rubri. C. de secun. nupt. 9. pœna.
& idem in l. 1. super glo. numero 23. C. eo. quod
comprobatur, quia
honestũhonestum est à secundis nuptijs abstinere. cap. fin. 31. q. 1. l. hæc conditio. ff.
de condi. & demonstra. vbi hoc notat Socy. &
optimè Coras. libr. Miscellan. 3. cap. 1. Nam &
ex secundis nuptijs anima prioris mariti contristatur. Authen. de non elig. secund. nub. fœmi. §. perspeximus. & Authenti. de nupt. §. quæ
verò. in 2.
fitq́;fitque iniuria filijs prioris mariti. vt in
d. §. perspeximus. probatur. Hinc & Plutarch.
in Proble. Rom. 105. scribit, fœdum esse viduis,
multis præsentibus nubere: cùm secundæ nuptiæ sint tristes atque lugubres. Ex quibus infertur,
† vxorem, cui maritus legauit mille, si
castè vixerit, secundò
nubẽtemnubentem legatum amittere, licèt castè viuere is dicatur, qui vitam coiugalem elegit. cap. Nicena. 31. distinct. Thom.
22. q. 151. art. 1. Sic etenim hanc illationem asserunt Angel. & Alex. in l. mulier. §. cùm proponeretur. ff. ad Treb. idem esse dicentes, si dicta
conditio adiecta sit ab aliquo filio præmortui
mariti: secùs verò, si à patre, alióue extraneo,
qui non esset prioris viri consanguineus, filiæ,
vel alteri fœminæ sub dicta conditione
legatũlegatum
fiat: tunc enim non amittit fœmina illud legatum, etiamsi nubat, secundum eosdem,
quorũquorum
distinctio communis est, vt testantur Claud. in
d. l. mulier. cùm proponetur. & Ias. in l. fin. col.
fin. C. de indict. vid. & Ioan. à Garro. in Rub. C.
de secund. nup. num. 98. & eam sequitur Tiraquellus in l. Boues. §. hoc sermone. nume. 149.
de verbo. significat. multa de secundis nuptijs
adducens, quamuis Barto. in d. §. cùm proponeretur. indistinctè teneat, legatum vtcunque
à marito factum vxori, si castè vixerit, minimè
amitti ab vxore, etiamsi contrahat secundas
nuptias. Cuius opinionem defendere conatur Hippo. sing. 577. scribit tamen Ang. in d. §.
cùm proponeretur. minimè castè viuere eam
fœminam, quę tertiò nupserit:
idẽidem Barb. cons.
17. volu. 2. Paris. consil. 260. volu. 4. quorum opinio non aliter mihi placet, quàm, si referatur ad maritum, vel eius filios dictam clausulam proprio testamento adijcientes.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Verba non esse necessaria præcisè ad matrimoniũmatrimonium
contrahendum, sed sufficere signa.
-
2 Signa exteriora esse omninò de essentia matrimonij.
-
3 Anuli traditio an consensum coniugalem præ se
ferat?
-
4 Tacens, & præsens consentire videtur matrimonio, ab eius parente, ipsius tacentis nomine
contracto.
-
5 Cohabitatio coniugalis, adducta Romani Pontifi|cis dispensatione, scienter contingens matrimonium, quod nullum erat, validum efficit.
-
6 Non refert quis prius interrogetur in coniugali
contractu, vir an fœmina.
-
7 Mutuum consensum in matrimonio requiri, qualiter intelligatur.
-
8 Procurator habens mandatum ad id speciale, nomine alterius potest matrimonium contrahere.
-
9 Procuratore, & eo, cum quo contrahendum est cōiugiumconiugium, ignorantibus eius mandatum reuocari
potest.
-
10 Procuratoris mandatum ad matrimoniũmatrimonium contrahendum, etiāetiam iuratum, si reuocetur, matrimonium non potest contrahi.
-
11 Procuratoris mandatum ad contrahendum matrimonium, tacitè, non tantùm expressè reuocatur.
-
12 Procuratoris mandatum ad renunciādumrenunciandum beneficio Ecclesiastico, & si reuocari possit, hæc tamen reuocatio, licet tacitè fiat, est ipsi procuratori denuncianda.
CAPVT QVARTVM, QVAliter consensus exprimatur.
AD huius materiæ cognitionem
scire oportet: num verba sint necessaria, de substantia huius coniugalis contractus? Et glo. in c.
tuæ. de
spōsspons. videtur dicere verba
esse præcisè necessaria, in
valẽtibusvalentibus loqui: at in
his, qui loqui non possunt, exteriora sufficere
signa. ex quibus coniugalis consensus exprimatur, quod probare videtur tex. in d. ca. tuæ.
& id antiquiores
quidāquidam sequuntur: quos Henr.
ibi refert colum. 1. Verius tamen
† est etiam in
valentibus loqui, verba
nōnon esse præcisè necessaria: sed satis esse consensum exprimi per signa. Nam si de substantia matrimonij essent
verba, etiam in mutis matrimonium minimè
daretur.
Siquidem substantia non mutatur ex accidentibus. Et tamen mutus contrahere matrimonium potest. c. cùm apud. de spons. Igitur
de substantia matrimonij non
requirũturrequiruntur verba. Sic glo. à prima opin. recedere videtur in d.
c. tuæ. vbi hoc notant Hosti. Ant. Cardi. Abb. &
Præposi. atque ibidem optimè Ioan. de Imo. in
repe. colum. 7. Abb. in c. ex parte. numero 8. &
28. de rest. spol. gloss. in capit. sufficiat. 27. qu. 2.
Palud. in 4. distinct. 27. qu. 2. art. 3. & ibi Ioan.
Maior. qu. 1. Florent. 3. part. tit. 1. cap. 19. §. 1. Areti. consil. 13. colum. 2. vbi hanc opinio. asserit
esse communem. idem profitetur Syluest. in
verb. matrimonium. 27. quæst. Abb. in dict. ca.
tuæ. & Nicola. Boêri. decisio. 1. numero 18. &
Galiau. in l. 1. in princip. colum. penul. ff. de verbo. oblig. vbi Ioan. Crot. & alij id testantur. ac
post eos Socin. Iunior consilio 29. volu. 2. colu.
2. Nec Thom. contrarium asserit: tametsi ab aliquibus pro prima opinione citetur. Is enim
d. distinct. 27. q. 1. art. 2. dicit, verba requiri, signa tamen verbis æquiualere. Ex quibus text.
in dicto capit. tuæ, dum dicit, verba esse necessaria: intelligendus est, id est, vtilia, quo ad
certiorem probationem consensus: non quòd
alia probatio non sufficiat: sed quia ista probatio ex verbis certior est. ita Imol. ibi. colum.
7. & est de mente Abb. Vel exponi potest verba, id est, signa exprimentia consensum, necessaria sunt: inter quæ verba obtinent principatum. secundum Syluestrum in dicto §. 7
† Ex his etiam notandum est ad essentiam matrimonij exigi exteriora signa: cùm sit sacramentum: atque ideò requirit signum exterius
sensibile. Palud. in dict. distinct. 27. quęstione
prima. articul. 2. & Syluest. dicto §. 7. Nam
quod Ioan. Maior. in 4. distinctio. vigesimasexta quæstio. 1. ad 3. scribit, matrimonium constitui posse absque signis exterioribus, ex interiori consensu, si per Dei reuelationem ille
interior consensus vtrique constaret: ad diuinam reuelationem expectat. Nec aliàs dici potest matrimonium, etiamsi interior consensus vtriusque ad coniugium concurrat,
quod Hostien. Henric. & Docto. in dict. c. tuæ.
fatentur.
Hinc deducitur ratio ad gloss. quam ibi dicit singul. Abb. in cap. penult. de sponsal. vbi
scribit
† matrimonium contrahi ex eo, quòd
fœminæ consensum coniugalem exprimenti,
vir ipse anulum tradiderit. Id enim signum
consensum coniugalem in viro exprimit, præmisso fœminæ consensu, verbis expresso: &
hanc opinionem sequuntur Doctor. ibi communitur. Traditur equidem anulus in pignus
matrimonij contracti, sicuti arra solet tradi in
pignus contractæ venditionis. Vnde deductum est verbum, subarrare. Atque ille anulus, in matrimonij contractu, signum præ se
fert, illo pignore corda maris & fœminæ coniungi: & ob id quarto digito sinistræ manus
infertur, quòd ibi vena sit ad ipsum cortendens. Sic Isidorus in cap. fœminæ. 30. quæsti. 5.
hoc explicat, & idem ex Appione in Aegyptiacis adnotauit Gellius libro decimo, capit. decimo. Macrobi. libro septimo Saturnal. capit.
13. Virgil. Polydo. de inuent. rer. libro secundo. capit. vigesimoprimo. Plinius item libr. 33.
c. 1. quo argumento, inquit, etiam nunc sponsæ anulus ferreus mittitur: isq́ue sine gemma.
Et licet glo. in cap. tenor. de re iudicat. singul.
secundum Abba. ibi. & is simil. in cap. fi. de desponsa. impube. velint per anuli subarrationem matrimonium præsumi, quod verum esse
contendit Aretin. consilio 13. colum. 3. id
tamẽtamen
locum habet, vbi ab altero
contrahentiũcontrahentium præcesserunt verba coniugio apta, & sequuta est
subarratio. vt asserit dicta gl. in c. penul. & notat Abb. in dicto c. fina. cuius opinio magis
cōmuniscommunis est. notat idem Imol. in dict. cap. tenor.
|
vel quando est
cōsuetudineconsuetudine inductũinductum, vt in matrimonio anulus detur, certa signatus forma:
& sub illa daretur, ac fieret anuli traditio. gl. in
dicto cap. fœminæ. 3. quæstione quinta. Abb. &
communis in dicto c. finali. vbi hanc distinctionem exacta diligentia Henric. ex Hostien. & alijs auctoribus, scripsit: & nouissimè Paris.
cōsilioconsilio 55. numero quadragesimotertio. & consilio 6. col. vlt. volu. 4.
Secundò infertur
† matrimonium verè
cōtractumcontractum censeri, si parentibus filiorum nomine expressum coniugalem consensum
præstātibuspræstantibus, ipsi filij præsentes tacuerint. text. in capit. primo. §. fina. de despon. impub. in 6. Consensus enim ille paternus expressim præstitus,
filio præsente, & tacente, signum exterius inducit, quo filij consensus ad matrimonium
exprimitur. Hoc autem ex parentum contractu à iure præsumptione quadam inducitur.
Nec habet locum in alijs extraneis. glo. in dicto cap. tuæ. Abb. in cap. ex parte. de restitutio.
spoliat. Ioan. Andr. & Docto. in dicto c. 1. §. fin.
Henric. in c. 1. de despons. impub. Ioan. de Imo.
in dicto c. tuæ. colum. 12. vbi Præp. col. pe. hanc
opinionem asserit esse communem. quam etiam sequuntur Abb. colum. 3. & Feli. in c. nónne. de præsumpt. & Hippol. sing. 147. etiamsi à
filijs nullum aliud signum exterius processerit. Sylue. in verb. matrimonium. 2. quæsti. 7. &
prædicti Docto. idem dicere videntur. Vnde
falsa est gloss. in dicto §. fina. versiculo, sponsalia. quæ in extraneis idem, quod in parentibus
asserit.
Tertiò, ex præmissa conclusione deducitur
veritas gloss. in capit. non debet. versic. de cætero. de consang. ex qua ego colligo matrimonium
† contractum expresso consensu, qui tamen nullus est, ob impedimentum aliquod
Iuris humani effici legitimum, si adducta Principis facultate ad contrahendum illum, vir, &
fœmina scienter in eodem coniugio perseuerauerunt, quo ad carnale commercium. Ex
hoc enim videntur exhibere nouum consensum, & validum ad coniugium, per illa signa
exteriora, quam opinio. Abb. & Docto. ibi approbat communiter. & pro ea est text. in capi.
proposuit. & capit. final. de coniu. seruo. vbi
ex Bern. glo. notatur. ex coitu carnali tempore idoneo scienter subsequuto, matrimonium
præsumi, si prius consensus verbis expressus,
sed propter aliquam causam nullus, præcesserat. Sicut ex copula post sponsalia subsequuta matrimonium præsumitur. hanc etiam
opinio. asserit esse communem Ferdi. Loazes
pręsul Ilerdensis in tracta. de matrimo. dubi.
12. numero 14. Ex quo subinfertur declaratio
ad gloss. in capit. primo, de eo, qui dux. in matri. dicentem nouum consensum esse necessarium, vt vir, qui viuente prima vxore cum
secũdasecunda hoc ignorante
cōtraxitcontraxit, mortua prima,
cōiugiumconiugium, cum secunda
cōtraxissecontraxisse dicatur. idem ibi notant Ioan. Andre. & Doct. communiter.
ac Bald. Nouell. in tract. de dote. parte 11. §. hactenus. nume. 18. & probatur in cap. veniens.
eod. titu. & hanc opinionem communem esse
fatetur eam sequutus Paris. consil. 52. colum. 1.
volum. 4. qui
sequẽtemsequentem intellectum addit colum. 2. Satis enim erit tacitè aliquo sufficienti
signo nouum consensum præstari. Nempe, si
vir & fœmina scientes primam vxorem
mortẽmortem
obijsse, in coniunctione & cohabitatione perseuerent, quo in casu exigitur scientia in ipsa
fœmina ante hanc coniunctionis perseuerantiam. Oportet enim ipsam scire priorem vxorem iam mortuam esse, & sic primum matrimonium solutum fuisse. quemadmodum in d.
c. 1. Hostien. Præpo. & alij
explicātexplicant. pro quibus
glo. facit, quæ similem notat conclusionem in
d. c. fin. de coniug. seruo.
Hæc autem expressio
† cōsensusconsensus coniugalis
non refert, à quo incipiat, à viro, an fœmina,
quamuis honestum sit, fœminam priùs interrogari. text. sic passim intellectus in cap. pe. de
spon. & in c. licet. de spons. duo. Posset enim
cōtingerecontingere, quòd fœmina requisita à viro, vt eum
acciperet in coniugem, responderet: accipe
tu me priùs in vxorem, ac demum ego te accipiam in virum. At cùm vir eam expressè vxorem accepisset, posset ipsa fœmina ipsum virum irridere, ac liberè refragari. Nec erit ex
hoc matrimonium, quod apertissimi iuris est.
& consuluit in hac specie Ludouic. Gozadi.
consilio 77. Nec est necessarium
vtriusq;vtriusque consensum eodem tempore exprimi, licet mutuus consensus ad coniugium exigatur. cap. tuæ.
de sponsa.
† Satis enim est, eundem consensum præsumptiuè concurrere: veluti, si quis
consentiat prius, ac demum illo consensu non
reuocato, sed tacitè durante, consentiat alter,
etiam ex interuallo: efficitur enim tunc matrimonium, secundum Maio. in 4. sent. dist. 27.
quæst. 1. col. 2. glo. & ibi Præp. in capit. dilectus.
de spons. idem Præp. in c. pen. eo. tit. & Syluest.
in verb. matrimonium. 2. q. 6. Host. in d. c. pen.
& ibi Card. & Henr. colum. 2. per tex. insignem
in cap. vltim. de procurat. in 6. quorum opinio
communis est, vt asserit Alexand. in l. si stipuler, in fine. ff. de verb. oblig. & id manifestum
est in consi. 4. nume. 8. inter consilia Zasij, volum. 2. quo in loco auctor primum
intellectũintellectum,
qui statim sequitur ad Abba. opinionem, verum esse ostendit: atque hæc ipsa quæstio latè
ibi disputatur consil. 2. 3. & 5. & in effectu communis assertio recipitur: quam ita explicat
Parisi. consilio 55. volumi. 4. numero 15. Tametsi Abba. in dicto capit. dilectus. dicat contrariam opinio. esse de iure veriorem, atque idem sentiat Antoni. consil. 64. colum. secunda ad finem. quorum opinio procederet, si interuallum foret longum inter primam & secundam consensus expressionem. text. ita
cōmunitercommuniter intellectus in l. 1. §. 1. ff. de verborum
|
obligation. Haberet etiam locum, quando
is, qui consentit, credit eum, qui prius consenserat, non pœnituisse: cùm tamen pœnituerit.
Nam licet ille primus post præstitum consensum ab altero consentiat, non est matrimonium, quod Antoni. notat in dicto consilio, &
Felin. in capit. ex parte Decani. de rescript. numero 11. pulchrè Anchara. in consil. 228. cum
duobus sequentibus. & potest hoc notari ex
gloss. in cap. fina. de coniug. seruo. & ex cap. veniens. de eo, qui dux. in matrimo. Hostiens. &
Prępos. in cap. 1. eod. tit. & hæc quidem locum
habent, vbi præsentes contrahere volunt matrimonium.
Sed inter absentes constat
† matrimonium
contrahi per procuratores. c. fin. de procur. in
6. in quo plura notanda sunt. Primum, mandatum exigi speciale ad contrahendum cum
certa, & expressim designata persona. gloss. ab
omnibus recepta in d. c. fin. tex. in l. generaliter. ff. de ritu nuptia. not. optimè Abb. in cap.
in causis. de electio. columna 6. idem consilio
114. 2. volumine. Nec refert, quibus verbis
hunc contractum procurator concipiat: an
ipse contrahat absentis nomine, an pronunciet verba in persona absentis. Nempe si dicat: contraho tecum matrimonium nomine
Titij: an dicat, Titius vxorem accipit, me internuncio, vtcunque enim contrahatur, matrimonium est. Bart. quem ibi alij approbant
in l. qui bona. §. si alieno. ff. de dam. infect. Alex.
consilio 149. 5. volum. colum. penult. Tametsi
rectiùs contrahatur secundo modo, quàm
primo, ex Bald. in l. vnica. §. ne autem. C. de cadu. tollen. colum. penulti. Abb. in capi. ex parte. in 2. de conuers. coniug. Franc. & Domi. in
dicto cap. finali. Syluest. in verbo, matrimonium. 5. quęst. fi. Hic enim procurator nuncius
censeri potiùs debet: cùm hic actus non cadat
in procuratorem.
Secundò adnotandum est, minimè valere
matrimonium
† contractum per procuratorem, si tempore, quo procurator contrahit, is,
qui ei mandatum dederat, iam id reuocauerat, procuratore etiam, & eo, cum quo contrahit, ignorantibus. tex. in d. c. fi. in fin. quem putat sing. Feli. in Rub. de spons. col. 5.
Ex quo infert Domi. consilio 33. colum. penulti. quem sequitur Ludo. Gozadin. consilio
77. matrimonio
† contracto inter consanguineos, sub conditione, si Papa dispensauerit,
coniugium illud impedire, ita, vt adueniente
dispẽsationedispensatione Papæ, nullum sit matrimonium,
si alter, etiam altero ignorante, reuocauerit
consensum, quem prius præstiterat. Procedit verò hęc secunda conclusio, etiamsi is, qui
mandatum dederit, iurauerit id non reuocare. glo. in dict. cap. fi. vbi eam sequuntur Doct.
& est singul. secundum Soci. consilio 58. 3. volumi. quam dicit esse auream. Feli. in cap. si diligenti. col. 6. de for. compe. atque sing. Ias. in l. si non sortem. §. si centum. col. 3. ff. de condict.
indeb. sequuntur eam Abb. Feli. num. 12. & Deci. num. 7. in c. cum accessissent. de const. idem
Deci. in c. ad nostram. de confirma. vtili vel inut. Roch. Curt. de Iure patro. in verb. honorificum. q. 12. & Feli. in c. ex parte Decani. de rescript. num. 12. quę tandem opinio, quo ad matrimonia, ita frequenter recipitur, vt minimè
sit in dubium reuocanda.
Tertiò est notandum, non esse necessariam
mandati
† reuocationem expressam, sed
tacitātacitam
sufficere: vt, si is, qui mandatum dedit, ante
contractum matrimonium ex primo mandato, dederit secundum mandatum ad contrahendum cum alia. tex. in cap. si duo. de procurato. in 6. atque idem dicendum est, si ante
cōtractumcontractum matrimonium à procuratore, is, qui
mandatum dederit, cum alia
matrimoniũmatrimonium contraxerit, etiam ignorante procuratore. quod
Abb. tenet in c. in causis. de elect. colum. 6. vbi
fortiùs asserit, electionem factam à Canonicis, qui alteri eligendi potestatem dederunt,
præferri electioni factæ
postmodũpostmodum ab illo
cōpromissariocompromissario, etiam ignorante. quo fit, vt quamuis Clemen. 1. de renunciatio. statutum sit, reuocationem mandati ad
renunciādumrenunciandum beneficio Ecclesiastico, nihil prodesse, nisi mandatario nota fiat: tamen si is, qui mandatum dederat, priusquàm mandatarius eo vtatur, renunciauerit,
etiāetiam mandatario ignorante, prima renunciatio secundæ est præferenda: cùm
ex ea etenim vacet beneficium, non potest ex
secunda vacare. hoc idem asserit Rom. consilio
342. & Feli. in c. ex parte Decani. numero 16. de
rescr. Blasius Aurioli. in additionib. ad Guliel.
de Monte Laud. & Philipp. Probus, in additionibus ad Ioan. Monach. in d. c. fin. quorum opinio dubia mihi videtur in renunciatione beneficiorum, quia reuocatio
† tacita mandati,
quæ fit
constituẽdoconstituendo alios procuratores, est etiam deducenda ad mandatarij scientiam. glo.
in d. Cle. 1. de renunciat. vers. quomodolibet.
& ibi Cardin. quęst. 5. quam glo. & alias rationes ad hanc sententiam adducit Barb. consilio
48. in 4. volum. hanc vltimam opinionem,
quāquam
& ego teneo, liberrimè professus. quo non relato Philipp. Prob. sibi parum constans idem
asserit in Rub. de renunciat. in 6. columna 8. &
Ioan. de Selua. in tract. de benefi. 3. part. quæst.
16. in fi. Nec Roma. est pro contraria opinione:
solũsolum enim asserit, beneficium semel vacans ex
vna causa, non posse ex alia,
absq;absque noua collatione, vacare: At hic nos negamus vacare ex
prima renunciatione. Id verò quod Abb. notat, & si dubium sit. nam & Inno. ibi contrarium dixit, concedi tamen potest: cùm ibi non
sit ita reprobanda variatio, sicuti in casu dictę
Clemen. 1.
Quartò circa eandem c. fi. conclusionem, idem
dicendũdicendum credimus in matrimonio, quod
per Epistolam contrahendum erat, ex gl. me|
morabili in c. nec illud. 30. q. 5. notat Felin. in
d. c. ex parte Decani. nume. 10. Repetunt latè
Zasius, ac plures alij Doct. in eadem controuersia disputantes, cons. 2. 3. 4. & 5. volu. 3. Parisi. consil. 55. volu. 4. col. 1. & 2. Coras. lib. 3. Miscellan. cap. 4. vbi tradit, an per Epistolam matrimonium probetur? quibus omnibus addo
quæstionem huic
proximāproximam & similem, discussam à Carolo Ruino. consil. 6. num. 7. volum. 1.
quam diligenter oportet perpendere ex autoribus, per eum nuncupatim citatis.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Verba quæ sufficiant ad matrimonium contrahendum.
-
2 Verborum communis sensus, qualitas, & cōditioconditio
personarum, attendenda sunt.
-
3 Matrimonium contrahitur frequenter per interpretem.
-
4 Verba hæc, volo cōtraherecontrahere tecum matrimonium,
an efficiant sponsalia de præsenti?
-
5 Verba ista, habeo te in vxorem, an matrimonium
inducant?
-
6 Verba hæc, non habebo aliam in vxorem, nisi te,
quo pacto sint intelligenda?
-
7 Negatiua oratio ex seipsa nihil affirmat.
-
8 Dictio nisi, qualiter sit explicanda.
-
9 Intellectus ad l. Titia. §. final. ff. de manumissis testamento.
-
10 Intellectus ad l. quibus diebus. §. quidam Titio. ff.
de conditionibus & demonstr.
QVAE autem verba sufficiant ad
matrimonium contrahendu, planè constat hoc Canone.
† verba
pręsentẽpręsentem coniugalem consensum
exprimẽtiaexprimentia, matrimonium significant. text. in capit. penultim. de spons. cuius
hæc est communis interpretatio. Si quis enim
fœminæ dicat, accipio te in vxorem, fœmina
verò èconuerso respondeat, & ego te in virum
accipio, matrimonium censetur ibi
cōtractucontractu.
Idem est, si viro dicenti, accipio te in meam vxorem, respondeat fœmina, placet. Verùm
non minima est inter nostrates controuersia,
quibus verbis pręsens coniugalis consensus
exprimatur. Illud tamen primò aduertendum est, in dubio quam significationem habeant verba prolata, communem sensum
eorũeorum
accipiendum fore. cap. ex literis. in 1. de sponsa. & comprobatur ex l. Labeo. ff. de supel. lega. gloss. notanda in l. librorum. §. quod tamen
Cassius. ff. de lega. 3. quæ asserit
† communem
sensum
verborũverborum, præualere propriæ dictionis
significationi. Bart. in l. talis. in princ. ff. de leg. 1. Bald. in l. lege. C. de legit. hęred. dicens sermones prolatos vulgari lingua, iuxta vulgarem sensum esse intelligendos. not. Ant. Burg.
in Rub. de emptio. & vendit. colum. final. Iaso.
in l. si auię. colum. final. C. de success. edict. glo.
in c. nonnulli. vers. diætas. de rescript. & hoc
ipsum in coniugali contractu notat Ioan. in
Summa confesso. lib. 4. tit. 2. q. 4. In quo etiam
attendenda est loquentium qualitas, & conditio. c. solitæ. de maiorita. & obedien. Abb. consil. 78. in secundo volumi. columna 2. latè Francisc. Niconitius in Rubr. ff. de noui operis nunciatio. num. 196. ex quibus
Primò infertur matrimonio
† contracto per
interpretem, quod fieri potest. gl. communiter approbata in capit. ex literis. in 1. de spons.
text. in l. 1. §. fin. ff. de verbor. obligatio. cui dari
debet fides integra, cùm fuerit electus communi contrahentium consensu. Bart. & alij in
d. §. fi. si aliquod incidat dubium ex eo, quod alter contrahentiu dicit, se non intellexisse verba interpretis, in illa significatione ad communem sensum recurritur. ita probat text. in d. c.
ex literis. Imò, & si sine interprete Gallo, & Hispanus verba apta coniugio pronunciarent, vt
iudicemus inter eos matrimonium
contractũcontractum
fuisse, ad actus inter eos subsequutos, vel ab
eis pręmissos, deueniendum est, an ex communi vsu illi actus sint coniugales. Abb. in d. ca. ex
literis. Pal. in 4. sent. distinct. 27. q. 2. art. 3. conclus. 4.
Secundò hinc constat, contracto coniugio
inter duos eiusdem idiomatis, si alter contendat verba prolata accepisse in sensum distinctum à matrimonio, communis illorum verborum sensus erit considerandus, ex sententia omnium, in dicto c. ex literis. Atq;Atque erit exẽplumexemplum: si contrahentium alter dicat, promitto te in vxorem habere, donec terra cooperiat oculos meos. Est enim hic sermo intelligẽdusintelligendus, iuxta cōmunemcommunem sensum, id est, donec moriar: non autem donec ipse viuus terra cooperiam oculos. Eruntq́;Eruntque obuia mille exempla similia. vides igitur quanti momenti sit communis verborum intellectus. Hinc etiam consuluit Felix Malæolus in tract. de matrimo. volu.
9. non cōtrahicontrahi matrimonium his verbis: nunquam te derelinquam.
Sed quid dices, Num hæc verba,
† volo contrahere tecum matrimonium, significent pręsentem coniugalem consensum? Et si verbum,
volo, in his, quę à sola voluntate loquentis pendent, adiungatur infinitiuo designanti initium actus, eiusq́ue suspensionem, erit contractus sponsaliorum. vt, volo contrahere, volo ducere te in vxorem. ita Ioan. Andr. & Abb.
quorum opinio est magis communis in dict.
c. ex literis. Syluest. in ver. matrimonium. 2. q.
9. Matth. de Afflictis in constit. Neapol. libr. 3.
titul. 19. colu. 2. In qua decisione refellenda est
opinio Ioan. in sum. confes. lib. 4. tit. 2. quęst. 4.
|
& Astensis. libr. 8. titu. 3. q. 7. dicentium isto casu nec esse sponsalia contracta. Sic ex diametro aduertenda est Card. sententia in d. c. ex literis. asserentis per dicta verba contractum esse verum matrimonium. Cuius opinio posset
sanè intelligi, si dicta verba forent prolata deliberatè, & ad interrogationem alterius, ex
mente Bartol. in l. gerit. col. 3. ff. de acquir. hæred. vel quando præcessisset tractatus de matrimonio contrahendo. Cardi. in Cle. vnica. de
consang. q. 20. vel si communis vsus loquendi
hanc significationem matrimonij receperit,
ex eodem Card. in d. c. ex literis. Sin autem verbum, volo, adiungatur verbo prænotanti exequutionem actus perfecti, & sic matrimonij
exercitium, censetur matrimonium contractum, vt, volo te habere in vxorem, volo te tenere vxorem. isti enim actus præmittunt contractum matrimonij, & ideò illa verba matrimonium præ se ferunt. in quo conuenire videntur Docto. in dicto capit. ex literis, vbi Hostiens. & Abb. hoc tenent. & Sylu. in dict. §. 9.
Henr. in cap. ex parte. de spon. quod quamuis
sit dubium ex his, quæ dicentur in q. sequenti:
id tamen est apud omnes in confesso, matrimonium contractum censeri,
quādoquando verbum,
volo, adiungitur Rei: exemplum, Volo te in
vxorem. idq́ue sensit Bald. in l. 1. colum. 2. C. de
sum. Trinit. Doct. in l. serui electione. §. fina. ff.
de legat. 1. & in l. in vendentis. C. de contrahen.
emptio.
Solet etiam dubitari, an matrimonium sit
contractum illis verbis, Habebo te in
† vxorem, iuro, seu promitto, quòd te habebo in vxorem. Et ex cap. ex parte. de sponsa. probari
videtur matrimonium his verbis contractum
esse, & ibi gloss. communiter recepta eandem
opinionem asserit. Qui etenim consequens
vult, antecedens illi præmissum velle videtur.
l. illud. ff. de acqui. hæred. cap. præterea. de offic. deleg. Is ergo, qui habere aliquam in vxorem promittit, cùm ea matrimonium modò
contrahere ostendit. idem profitetur glo. in c.
si quis diuinis. per tex. ibi 30. quæsti. 5. in princi. idem tenent Abb. & Deci. in cap. iurauit. de
probatio. columna 1. & esse hanc opinionem
communem constat ex Abb. & Præpos. in dicto capi. ex parte. & fatetur expressè Hadrian.
in 4. senten. quæstio. 13. de matrimo. Sed Magister in 4. senten. distinctio. 28. capit. 2. tenet
in hoc contrarium: cuius opinio probatur
ratione. Verba enim, quæ propriè competunt contrahendo matrimonio, si pronuncientur in futuro tempore, inducunt sponsalia, secundum Palud. in 4. distinct. 27. quæsti. 2.
artic. 4. conclus. 4. ergo & ista, cùm in futuro
tempore pronuncientur, non designant matrimonium. Et præterea illa verba, habebo te
in vxorem, intelligi possunt vera omninò esse,
quamuis modò non habeam te in vxorem, vt
constat: ergo non sunt necessariò referenda ad matrimonium præsenti
cōsensuconsensu contractum.
Ego autem tunc præsentem consensum coniugio præstitum esse opinor, quando ex verbis
prolatis consensus is de pręsenti necessariò sequitur. At in hac quæstione is consensus non
sequitur necessariò, igitur matrimonium non
est. Quo fit, vt Hadria. in 4. senten. quæst. 13. de
matrimonio, à frequentissima nostratum sententia discedat,
MagistrũMagistrum sequutus, in qua sententia antiquiores quidam Canonistæ
fuerũtfuerunt:
nempe Hugutio, & Laurenti. quos Henri. refert in dicto capit. ex parte. idem insinuat Angel. in Authen. quibus mod. natur. effic. legiti.
§. fin. collat. 6. Ex quo ad text. in dicto capit. ex
parte. respondetur, ibi ex illis verbis, ab hoc
tempore, & similibus consensum futurum ad
præsens tempus deduci. Vnde illum text. ad
hanc quæstionem notare, rationi non congruit. Nec obstat ratio: qui enim vult id, quod
sequitur, censetur omninò velle id, quod præmittitur necessariò illo tempore, quo consequens exequutioni tradendum est. Vnde, qui
habet aliquam fœminam in vxorem actu, promittit se cum illa matrimonium contraxisse.
Non sic ille, qui præsenti tempore actu non
habet, sed habere promittit in futurum. Item,
quamuis sic promittens statim teneatur illam
habere in vxorem: si tamen non habeat, matrimonium non est. quod pulchra ratione Hadri. comprobat. licet optimè sequeretur hæc
argumentatio. tenetur statim eam habere in
vxorem. ergo statim tenetur cum ea contrahere: ex quo sponsalia tantùm probantur, non
matrimonium. His tandem & alijs, quæ Hadrian. adducit, communis opinio non applaudet. quæ, & si vera foret, locum non haberet,
vbi post verba sponsaliorum hæc subijcerentur, ita concepto contractu: promitto ducere te vxorem, ac te habere in coniugem. Verba enim subiecta ex præcedentibus intelliguntur. l. final. §. cui dulcia. ff. de vino, tritico &
oleo lega. capit. sedes. de rescript. Clem. 2. de
procurat. Vnde hæc sponsalia de futuro iudicanda sunt. ita Hosti. Abb. & Præpos. in dicto
capi. ex parte. Rom. singu. 338. Deci. in cap. iurauit. de probatio. colum. 1. Alexand. de Imol.
cons. 152. volum. 5. Nam qui ita contrahit, promittit cum illa fœmina matrimonium
cōtraherecontrahere, & eo contracto, illam coniugali affectione tractare.
Verùm hoc in tractatu perplexa valde existimatur quæstio illa, an per hæc verba
† non
habebo aliam in vxorem, nisi te, sit contractum matrimonium, an sponsalia? Et esse matrimonium asserunt Ioannes Andr. Cardin.
Abb. & Præposi. in dicto capitu. ex parte. Alexand. de Imol. consil. 152. volumi. 5. Syluest. in
verbo, matrimonium. 2. quæstio. 10. Barbat.
consilio 6. primo volumi. colum. 4. Iason &
Curtius Iunior in l. actione. C. de transactio. 2.
col. quorum opinio
cōmuniscommunis est, teste Præpos.
|
in dicto cap. ex parte. quibus suffragatur ratio
illa, quòd dictio nisi, præcedentem negationem sequuta, affirmat, quod ponit: at si sequatur affirmatiuam, id negat. l. si eum. §. qui iniuriarum. ff. si quis caut. vbi Bart. l. actione. C. de
transact. l. feriatis. C. de ferijs. Henric. optimè
in cap. de quarta. de præscriptio. & notatur in
cap. inter alia. de sentent. excom. Rursus Gaspar Cald. Anto. & Zochus in dicto cap. ex parte. negant per dicta verba matrimonium contrahi, sed tantùm concedunt, sponsalia esse
cōtractacontracta. His accedunt Cæpol. consil. ciuili. 1. colum. 3. Alcia. in d. l. actione. ex text. in l. si sterilis. §. pen. ff. de actio. empt. vbi, qui promisit
nōnon
vendere equum nisi Titio, quamuis teneatur
actione ipsi Titio vendere: tamen si alteri vendiderit, hæc conditio valet. Sed ille text. refelli
in nostra quæstione potest. Siquidem licet absolutè promisisset rem vendere Titio, non ex
hoc esset facta venditio. At in hac quæstione, si
absolutè promisisset illam fœminam habere
vxorem, esset matrimonium contractum: si
illi stamus assertioni, quam in
præcedẽtipræcedenti quæstione communem esse diximus. Obstat tamen fortiter opinioni Ioan. Andr. & sequacium tex. in l. Titia. §. fin. ff. de manumiss. testament. dicens, his verbis: Onesiphore, nisi rationes reddideris, liber ne esto, potiùs adimi
libertatem, quàm dari. Quia rationibus non
redditis, liber Onesiphorus esse non potest,
nec ab hęrede manumitti, redditis verò rationibus, potest manumitti ab hærede: non tamen censetur manumissus ex
testamẽtotestamento, quia
dictio nisi, subsequitur negationem potentiæ: vnde ponit rationibus redditis manumittendi facultatem. ex interpretatione Bar.
ad illum text. quæ communis est, & eam sequitur Henric. in dicto capit. de quarta. Docto. in
dicta l. actione. His igitur nostræ quæstionis
verbis potiùs adimi, quàm præstari consensus
videtur. Hinc Hadri. in 4. quæstio. 12. de matrimo. asserit prædictis verbis matrimonium
minimè contrahi, sponsalia verò
cōtractacontracta censeri, quando verba ita conciperentur: non habebo aliquam in vxorem, nisi te, non ducam
aliquam in vxorem, nisi te. & subdit, nec sponsalia contracta censeri, si ita dictum fuerit:
nōnon
habebo aliam mulierem in vxorem, nisi te.
Quæ differentia, si communis verborum sensus, vt dixi, accipiendus est, nihil ad hanc rem
conducit. Idcircò illud adnotandum est,
† orationem negatiuam nihil asserere, nec ponere
ex seipsa, nisi aliquid extrinsecus addatur, iuxta Dialecticorum traditiones. Si enim quis
promittat non alienare domum extra familiam, non promittit se omninò alienaturum intra familiam: nec ponit hæc negatiua oratio quicquam ex seipsa. Item, si Cæsar
promittit non gerere hoc anno bellum, nisi
cōtracontra Turcam, non promittit ex hac oratione se
gesturum hoc anno bellum contra Turcam. Sed
† tunc dictio, nisi, resoluitur in conditionem hoc pacto, Si bellum gesturus est hoc anno Cæsar, illud promittit gerere contra Turcam:
nōnon tamen promittit purè illud gerere: ita
intelligendus est textus in dicta l. si sterilis. §.
penultimo. ff. de action. empti. Is enim, qui
promisit non vendere equum, nisi Titio, censetur promisisse se illum equum venditurum
Titio, si eum vendere ei libuerit: non tamen
promisit purè vendere. Sed & si fundum ita
vendidero, inquit lex illa, vt nulli. alij, quàm
mihi eum venderes, actio eo nomine ex vendito est, si alij vendideris. Nec refert, quòd
Iurisconsultus vtatur dictione, quàm, nos verò loquamur de dictione, nisi: cùm idem sit
dicere, non vendam domum hanc, nisi tibi:
& non vendam domum hanc alij, quàm tibi, adnotante Laurentio Valla, lib. elegant. 3.
capit. 54. & probatur in l. consulta diualia. C.
de testament. Nec circa illius §. penulti. intellectum libet hîc immorari: quem tamen
tradit Ludoui. Gomes. in capit. 1. de constitu.
in 6. numero 107. & 91. idem Gomes. in princip. de actio. numero 7. post Ias. ibi. Ex adiectione verò extrinseca potest oratio negatiua
aliquid asserere & ponere: quæ quidem res
exemplis manifestè constabit. Homicidium
hodie commissum est, & nullus, nisi Ioannes
illud commisit: igitur Ioannes illud homicidium commisit, Sic, promitto vendere hanc
domum, & non alij quàm tibi: ergo promitto vendere domum tibi. Promittit Cæsar hoc
anno gerere bellum, & non contra aliquem,
nisi Turcam: ergo promittit gerere bellum
hoc anno contra Turcam. Nec valet isthæc
collectio, nullus nisi Socrates currit: ergo Socrates currit. Cùm igitur dictio nisi, subsequitur negatiuam orationem, tollit illam in
casu excepto: nihil tamen asserit ex propria vi
ac natura negatiuæ orationis, nisi aliquid extrinsecus affirmatiuè additum fuerit, aut
subintellectum ex materia subiecta: quidquid
aliter rem hanc diffinierint Ias. & Gomes. in
dict. princip. de actio. 2. colum. vnde deducitur intellectus ad reg. peccatum. de regul. iur.
in 6. nam dum in ea dicitur, peccatum non dimitti, nisi restituatur ablatum: non statim sequitur, ablati restitutione facta peccatum dimitti: sed id apertè intelligitur, facta restitutione: non esse locum illi negatiuæ orationi præcedenti dictionem nisi, sed potiùs dimitti peccatum, modò alia contingant,
quæ ad peccati remissionem necessaria sunt.
Sic dum in eisdem Iuris Canonici regulis
scribitur, Peccati venia non datur, nisi correcto: cùm appareat ex natura rei peccati
veniam concedi verè correctis, manifestissimum est, dictionem nisi, ibi affirmare,
& ponere, quod præcedens oracio negauerat:
nec hoc ex propria vi, sed ex materia subiecta:
& id maximè ea ratione procedit, quòd re|
gula illa loquatur de remissione peccatorum,
quæ remitti à Deo constat. & tamen non nisi
correctis, ergo correctis datur peccatorum
venia.
Rursus ita libet argumentari: Actio aliquid
est, & nihil aliud quàm ius persequendi in iudicio, quod sibi debetur: igitur actio est ius
persequendi in iudicio, quod sibi debetur. vnde hæc negatiua, quæ ex natura rei præmittit
affirmationem, ponit omninò. atq;atque ita intelligendus est text. in principio de actioni. Item,
peccatum dimittitur, quo ad proximi iniuriam, & tamen non dimittitur, nisi restituatur
ablatum: ergo facta restitutione omninò peccatum, quo ad proximi iniuriam, dimittitur.
Ecce, qua ratione oratio negatiua nihil ponat
ex seipsa, nisi aliquid extrinsecùs addatur, vel
expressim, vel ex materia subiecta, & natura rei.
Ex quibus audacter opinor, nec matrimonium, nec sponsalia per verba suprà concepta
contrahi. Tota namque oratio negatiua est,
eaq́ue hunc sensum habet: promittentem contracturum matrimoniũmatrimonium cum illa fœmina, seu
illam habiturum in vxorem, si coniugalem vitam promittens elegerit, non tamen promittit se absolutè coniugalem statum electurum,
eritq́ue promissio sponsaliorum sub conditione, si coniugalem vitam promittens elegerit. Poterit tamen continere, atque in cœlibatu viuere, nec reus erit fractæ promissionis.
quod Palud. asserit in 4. dist. 27. q. 1. arti. 1. col.
2. dicens ex oratione negatiua non contrahi
sponsalia. & subdit exemplum: Non ducam aliam in vxorẽvxorem nisi te. quo fit, vt nec matrimonium, nec sponsalia absolutè contrahantur,
his verbis: Nolo aliam in vxorem, nisi te. contra Ioan. Brun. in tracta. de spons. conclu. 13.
Secundò subinfertur matrimonium contrahi
his verbis: CōtrahoContraho matrimoniũmatrimonium, & non cum
alia, nisi tecum. Sic etiam erunt sponsalia. Ducam vxorem, & non aliam, nisi te. Atque præmissa nostratiũnostratium opinione, cuius meminimus
in præcedenti quæstione, si dixero: Habebo
vxorem, & non aliam, nisi te. erit cum illa contractum matrimonium. Quibus ita discussis,
exactè potest Doctor. controuersia explicari.
Hinc & ipse Adria. fatetur, esse sponsalia contracta, si dicatur: Promitto contrahere matrimonium, & non cum alia, nisi tecum.
Tertiò ex eisdem ego deduco intellectum
† ad text. in dict. l. Titia. §. fina. vbi verba illa,
liber ne esto Onesiphore, ita accipienda sunt,
vt omninò sublata sit hæredi facultas dandi
libertatem Onesiphoro. & sic
potẽtiapotentia, vt Docto. asserunt, illa oratione tollitur, non actus:
aliter enim verba illa vana forent. cùm eis
etiam non prolatis, liber Onesiphorus non
esset, quod Bald. animaduertit in dict. c. cùm
accessissent. de consti. Dictio ergo, nisi, ibi adiecta conditione, ita, inducit, vt liber Onesiphorus esse non possit, nisi redditis rationibus. Liber verò esse possit; si rationes reddiderit. Hæc autem conditio vtilis est testanti; qui
voluit rationes reddi ab Onesiphoro; pœna
adiecta seruitutis perpetuæ. Sic tandem defendendus est communis illius §. intellectus,
etsi Riminal. in dict. l. actione. negligenter eum defendat. qua in re non placet, nec recipiendus est Alciati sensus, dum libr. 5. paradox. cap. 4. contendit, redditis rationibus Onesiphorum liberum fore, & verba illa testamenti esse referenda ad actum. ratione per eum adducta, quam priùs subtilis Riminal. excogitauerat in dict. l. actione. Eodem pacto
non est admittendus Stephanus in Necyomantia iuris, qui Dialogo 52. Magico carmine, Scæuol. Iurisconsulto, ab Inferis euocato,
vt illius §. proprium, ac germanum sensum ostenderet, existimat, redditis rationibus Onesiphorum liberum ex testamento fore. cuius
opinio ex eo etiam corruit, quòd inducta ad
diminutionem
nōnon possunt augmentum operari. Sic ergo verba illa testantis inducta ad adimendam libertatem minimè possunt manumissionem dare. qua ratione nouissimè
Nicola. Bellonus, libro secundo supputatio.
c. 117. præter
communẽcommunem opinionem defendit,
Onesiphorum redditis etiam rationibus liberum
nōnon esse. hanc tamen rationem priùs scripserant Dinus in reg. peccatum. de reg. iur. in
6. & Benedi. à Plumbino in d. §. vlt. l. Titia.
Quartò hinc apparet, nōnon contemnenda interpretatio in d. l. Titia. §. vlt. vt non procedat,
quando oratio assertiua libertatis præmissa foret illi negatiuæ orationi. Nempe si testator
dixisset: Onesiphore liber esto, & nisi rationes
reddideris, liber ne esto.
Tunc enim redditis rationibus, liber omninò esset Onesiphorus. l. si quis ita libertatem.
§. final. ff. de statu liber. sentiunt Iason & Alciatus in dict. l. actione. ex illa oratione assertiua libertatis: quæ redditis rationibus, manet in sua propria significatione, & libertatem
confert.
Quintò ex hoc apparet verus
† sensus ad l.
quibus diebus. §. quidam Titio. ff. de
cōditionibusconditionibus, & demonstrationibus. vbi per illa verba, Hæres meus ne des Titio centum, nisi mater mea moriatur, conditionale legatum est,
& mortua matre, debetur: ex eo enim procedit, quia ante illam orationem præmissa fuit
oratio assertiua, quæcentum illa dederat Titio ex legato: sic enim dixit testator: Centum
lego Titio. & subdit, Hæres meus ne des Titio
centum, nisi mater mea moriatur.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Aetas conueniens Reipublicæ ad matrimonium
contrahendum.
-
2 Aetas ad matrimonium iure Canonum necessaria.
-
3 Aetas à Canonibus requisita ad matrimonium
malitia præueniri potest, atque inibi declaratur, quid sit hæc malitia.
-
4 Infans an possit matrimonium contrahere, malitia præueniente ætatem, vt Hostien, existimat.
-
5 Proximus pubertati quis dicatur in matrimonio, cæteriścæterisque actibus.
CAPVT QVINTVM, DE
ætate ad matrimonium
requisita.
QVA ætate
† conueniat Reipublicæ
matrimoniũmatrimonium contrahi, quáue
cōtrahicontrahi id possit, vt valeat, plurimùm distat. Et Philosophi variè
scribunt de ætate, qua conuenit
marem &
fœmināfœminam matrimonio
cōiungiconiungi: marem etenim ferè in tricesimo ætatis anno, fœminam verò pubescentem decimoquarto anno, posse decimoquinto nuptijs copulari, autor est Hesiodus, cuius Carmina Io. Stobæus
adducit, Sermone 69. multò
diligẽtiusdiligentius, quàm
Ludo. Cæli. lib. lect. Antiq. 15. cap. 20. Aristot.
autem libro 7. Politic. cap. 16. admonet marem esse coniungendum cum fœmina paulò
ante tricesimum septimum annum, fœminam
verò in decimooctauo. Cui subscribit Andr.
Tiraquel. in legibus connub. l. 5. ad fin. Canonibus tamen
† ad matrimonij vinculum ætas
diffinita est duodecim annorum in fœmina, &
quatuordecim in viro. cap. puberes. cap. attestationes. cap. continebatur. cap. ex literis. de
despons. impub. l. quæsitum. l. in sponsalibus.
vbi glo. ff. de sponsa. l. mulierem. ff. de ritu nupti. Qua in re extant pulchra verba Macrobij
libro 1. in somn. Scipionis, cap. 6. is, inquam,
de puero sic loquitur:
Post annos autẽautem bis septem
ipsa ætas necessitate pubescit: tunc enim moueri incipit vis generationis in masculis, & purgatio fœminarum. Ideo & tutela pueris, quasi virile iam robur, absoluitur, de qua tamen fœminæ propter votorum festinationem maturiùs biennio legibus liberantur.
Hactenus Macro. qui votorum festinationem
appellat, quam nos doli capacitatem, aut malitiam
ætatẽætatem supplentem dicimus. Alias etiam
rationes huius legalis discriminis inter marem & fœminam, ipse Macrob. notat lib. 7. Satur. cap. 7. Verùm ante dictam ætatem prohibetur à Canonibus carnalis coniunctio, ne
postmodum dubitetur de matrimonij valore,
propter malitiam, quæ forsan aderat, & supplere ætatem poterat. text in cap. 2. & ibi Abb.
& Præpo. de spons. impub. Hæc tamen ætas à
Canonibus diffinitur, quia tunc præsumitur
quis habilis ad copulam, & ad consensum coniugalem, quod colligitur ex dict. cap. puberes.
vbi gloss. finalis hoc notat. Tamen dum subdit ille text. puerperam dici
illāillam, quæ parit in puerili ætate. Receptum hoc
nōnon est apud Latinos
Iurisconsult. qui puerperam appellant quamcunque fœminam, quæ recens est à partu. l. illa verba optimus. ff. de verborum significat.
vbi Alciat. dictionis originem deducit. Igitur
si quis etiam post decimumquartum annum
habilis non sit ad copulam,
matrimoniũmatrimonium contrahere non potest. interim tamen dum id legitimè constat,
matrimoniũmatrimonium iudicandum est,
atq;atque expectādumexpectandum est tempus aliquod, ex quo
possit colligi, illum inhabilem esse ad carnalem coniunctionem. cap. laudabilem. de frigid. Sic ergo is minor expectandus est, donec
constet ipsum non ex debili ætate, sed ex frigiditate, natura ipsa, esse omninò impotentem,
alioqui infirmus, qui debilis est, illo tempore
matrimonium contrahere non posset. quod
falsum est. Vnde matrimonium contractum à
maiori quatuordecim
annorũannorum, & si tunc non
possit carnaliter cum fœmina
cōmiscericommisceri, nec
generare valeat, nihilominus tenet. ita Hosti.
Ioan. Andre. Card. & Henri. in dict. cap. puberes. primam opinionem gloss. ibi sequuti, Angel. in verb. matrimonium. 3. impedim. 16. §. 6.
Syluest. in ver. matrimonium. 5. q. 7. & est opinio communis secundum Abb. in dict. c. puberes, qui eam asserit æquiorem esse, licet contrariam veriorem esse opinetur.
Hinc patet,
† ætatem hanc à Canonibus
requisitam malitia suppleri, vt probatur pluribus Canonibus, sed potissimùm in c. de illis.
in 2. de desp. impub. cap. puberes. cap. fi. eod.
titu. Malitia verò ista in duobus consistit, indiscretione scilicet, ad consensum coniugalem intelligendum, & in potentia ad carnalem copulam.
atq;atque hæc malitia ob id prudentia appellatur in dict. c. fi. & probantur hæc in
gloss. c. de illis. in verb. malitia. & in verb. copula. ibi idem notant Innoc. Abb. & Præp. Regia l. 6. titu. 1. part. 4.
potẽtiapotentia verò ad copulam
probatur, etiamsi inter coniuges copula non
fuerit præmissa, si ipsa ab alio fuerit cognita,
& ipse cum illa fœmina carnale commercium
habuerit. gloss. & Docto. in c. 1. §. 1. de despon.
impub. in 6. quam communiter esse receptam
fatetur Præpo. in dict. c. de illis. Item ex aspectu, alijsq́ue verisimilibus signis, vt ibi notant
Inno. Abb. & Præp. Allegans tamen impuberem cum fœmina aliqua copulam carnalem
habuisse, probare debet actum copulæ. quòd
si probare copulam velit, ex eo, quòd fœmina
cohabitans cum impubere, reperiatur corrupta, oportet probare illam impuberi traditam fuisse virginem, & tempore cohabitationis cum eo
corruptācorruptam reperiri, secundum Domi. consi. 24. col. 4. sentiunt Hosti. & Præpo. in
dict. c. de illis. Ex quibus satis colligi potest,
non sufficere ad coniugium inter impuberes
potentiam ad copulam, nisi discretio ad consensum coniugalem concurrat. pro quo text.
|
adest insignis in c. continebatur. de desp. impube. vbi ex
cōmunicommuni intellectu probatur, copulam ibi à Roma. Pontifice perpensam fuisse
in proxima pubertati, ex eo, quòd discretio
ratione ætatis proximæ pubertati præsumatur. vnde exætate proxima pubertati præsumitur discretio, & prudentia. non tamen præsumitur potentia coëundi. Sic econuerso ex
nixu coitus præsumitur potentia, non tamen
discretio. text. in cap. attestationes. cuius alibi
meminimus, de desp. impub. Imò ipsa copula
satis potentiam arguit, non tamen discretionem, vt in dict. cap. continebatur. Nec consensus expressim præstitus cum discretione,
id est, iuxta ipsam pubertatem arguit potentiam coëundi, nisi nixus pręcesserit, vt in dicto
c. attestationes. Ex quibus etiam subinfertur,
proximum ætati, matrimonium contrahere
nōnon posse, nisi in eo præsumi possit coëundi potentia. text. in cap. ex literis. de despons. impu.
ibi,
cōpleatcompleat. & rursus ibi. peruenerit. Nec mihi
placet Hostiens. opinio in dict. cap. puberes.
dicentis, infantem, qui sit potens ad coëundum, posse matrimonium contrahere: nam
cùm consensus sit etiam necessarius, non efficit matrimonium copula: igitur nisi
† in illo infante adesset discretio maxima, non esset
iudicandum matrimonium ex potentia coëundi. ita Abb. in dict. cap. continebatur. not.
Præp. in dicto c. puberes. vbi ipse Hostien. fin.
col. hoc ipsum explicat, & comprobatur ex decis. eiusdem Abb. in cap. 1. de deli. puero. Rarò
tamen
cōtingitcontingit coëundi potentia infantibus,
imò nec maioribus septennio ante duodecimum ætatis annum, tametsi gloss in sum. 20.
q. 1. meminerit pueri, qui cum esset nouem
annorum, nutricem imprægnauit, ex autoritate D. Gregorij, qui id narrat libr. 4. Dialog.
cap. 19. testatur etiam Hieronym. in episto. ad
Vitalem
presbyterũpresbyterum, se audisse puerum quendam in decimo anno
grauidāgrauidam fecisse eius
nutricẽnutricem. vbi subdit, Salomon emin decimo anno
genuisse Roboam: Achaz etiam in anno ætatis
vndecimo Ezechiam procreasse, idem scribit.
referunt aliqua ex his Lud Cælius lib. 8. lectio.
antiq. c. 8. Ioan. Igneus in l. 1. §. impubes. nu. 9.
ff. ad Sylla. & And. Tiraq. de Iure maritali. l. 5.
Cæterùm, quia ad hanc rem conducit plurimùm scire, quis dicatur proximus pubertati, notandum est,
† proximum pubertati eum
dici, qui annum decimum & dimidium peregerit, si sit masculus: fœmina verò proxima est
pubertati, si nonum annum cum dimidio
compleuerit. gloss. in §. pupillus. Instit. de inuti. stipu. & in l. pupillum. ff. de reg. iur. quas esse
communiter approbatas asserit Ias. in l. properandum. §. etsi quidem. C. de iud. Soci. in l.
1. §. adipiscimur. ff. de acquir. possess. Areti. in
d. §. pupillus. Deci. in dict. l. pupillum. & probatur Regia l. 8. titu. 31. part. 7. Sunt alij, qui,
quo ad delicta illum esse proximum pubertati,
opināturopinantur, cui ad ætatem perfectam sex tantum menses deficiunt. Bald. in l. excipiuntur.
ff. ad Syllan. quem Ias. sequitur in Authent. sacramenta puberum. numero 15. C. si aduers.
vend. idem Ias. in d. §. etsi quidem. Alij eandem
hanc opinionem vltimam sequuntur
nōnon tantùm in delictis, sed & in alijs quibuscunque actibus. gloss. in cap. attestationes. & in ca. continebatur. de desp. impub. probat tex. in l. notantur. ff. de excusat. tutor. notat Zasius q. 2.
de Iudæis. latè Ioan. Ign. in l. 1. §. impubes. ff. ad
Syllani. quam opinionem in coniugali contractu dicit esse communem Ioan. Staphilæus
in libr. de literis Grati. & Iusti. fo. 74. His tamen omissis, arbitrio Iudicis opinor relinquendum fore, quis dicatur proximus pubertati: hoc enim Iudex arbitrabitur ex discretione pueri, & ex alijs circumstantijs contingentibus. ita Faber in dict. §. pupillus. Salyce. in l. impunitas. C. de pœnis. Anani. in c. 1. de
delict. puer. Ant. in c. attestationes. in fin. Abb.
& Præp. c.
cōtinebaturcontinebatur. de despon. impub. Deci. in d. l.
pupillũpupillum. col. 2. Hoc tamen
arbitriũarbitrium Iudicis, ante illam
ętatẽętatem, communi opinione diffinitam,
nōnon est passim
exhibendũexhibendum: imò Iudex,
qui ante illam
ętatẽętatem arbitrari debet,
puerũpuerum esse
proximũproximum pubertati, maximis adducendus est
coniecturis, & cautissimè id aget, ac
tandẽtandem rarò. At post illam
ætatẽætatem non exiget Iudicis arbitrium ita vrgentes coniecturas: sat enim erit
aliquot mediocria signa
perpẽdereperpendere, ex quibus
arbitretur, puerum esse
proximũproximum pubertati.
Illum verò puerum, cui sex tantùm menses ad
ætate perfectam deerunt, audacius, ac leuioribus argumentis,
proximũproximum esse pubertati arbitrabitur. Ex his omninò falsa est gl. in c. 1. de
delict. puer. quæ tex.
dicentẽdicentem, puerum doli capacem, puniendum esse, intelligit, in puero
septenni. Ad illius tamen text. intellectum legendus est Deci. in l. ferè. ff. de reg. iur. & Hippoli. in l. si quis te. C. de sicarijs.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Matrimonium contrahi non debet ab existenti in peccato mortali, contractum tamen tenet.
-
2 Periurus matrimonium contrahere non debet, si
tamen contrahat, tenet contractus.
-
3 Excommunicatus si contrahat matrimonium,
valet ipse contractus. idem de professione religionis ab eo facta.
-
4 Incestus crimen quo pacto matrimonium impediat.
-
5 Homicidium presbyteri an impediat matrimonij contractum.
-
6 Interdictum Ecclesiæ, vel Iudicis, an irritum faciat matrimonium, post prohibitionem contractum.
-
7 Clandestina coniugia an teneant, quáquaque ratione
prohibeantur.
-
8 Clandestinum matrimonium, an sit peccatum
mortale.
-
9 Intellectus ad constitutiones, excommunicantes
eos, qui contrahunt clandestina coniugia.
-
10 Clandestinum matrimonium quod dicatur.
-
11 Clandestinum matrimonium, etiamsi probetur
legitimè, nōnon præfertur secundo, in facie Ecclesiæ contracto.
-
12 Clandestinum matrimonium, dato aliquo impedimento, prolem illegitimam reddit, non obstante vtriusvtriusque parentis bona fide.
-
13 Clericus, qui interfuit cōiugioconiugio clandestino, qualiter puniatur.
-
14 Suspensus ab officio, an sit suspensus à beneficio.
-
15 Episcopus an possit suspensionis pœnāpœnam tollere propria dispensatione.
-
16 Suspensio ad tempus, finito tempore, tollitur absque absolutione: secus est in excommunicatione.
-
17 Lex Taurina 49. defenditur.
-
18 Inferior, qui legem Principis tollere non potest,
addere tamen pœnas legi superioris optimè poterit.
-
19 Vsurarum crimen potest per leges Ciuiles puniri.
-
20 Lex Regia de vsuris, defenditur.
-
21 Lex Tauri 49. rursus in praxim deducitur, &
variè intelligitur. & nume. 22.
CAPVT SEXTVM, DE
his, quæ matrimonium
impediunt.
EX his,
† quæ hunc contractum
illicitum reddunt, quædam sunt,
quæ impediunt matrimonium
contrahendum: non tamen dissoluunt illud, si
cōtrahaturcontrahatur. Quędam, etsi ante contractum contingentia illud
omninò impedirent, & contractum irritum
facerent, post illum tamen accidentia non dirimunt matrimonium. Quædam verò ita impediunt, vt contractus matrimonij nullus sit
ipso Iure. Et prima
quidẽquidem variè proponi possunt: nam existens in mortali crimine,
nōnon potest absque nouo peccato matrimonium contrahere: tractat enim indecenter Sacramentum hoc maximum, autore Floren. 3. part. titu. 1. c. 19. §. fi. cui accedit egregius Doct. Mart.
Nauar. in prin. de pœnit. dist. 5. in 6. part. gloss.
nume. 33. & 39. idem comprobat Coloniens.
Concilium, titu. de matrimo. c. verbum. & per
totum illum matrimonij tractatum disserens,
religiosè tractandum fore hoc
SacramẽtumSacramentum.
Et tamen
cōtractumcontractum matrimonium ab eo, qui
mortali peccato est irretitus, valet. quod passim receptum est, nec cuiquam dubium videtur. Item
† contra iuramentum à periuro
matrimonium contractum, firmum est. c. de
illis. de sponsa. aptior text. in c. sicut. eod. titul.
gloss. in c. mulieri. de iureiur. gl. in c. fi. de procurato. in 6. cuius & nos meminimus in ca. 4.
huius secundæ partis. Actus etenim spiritualis, cuius laicus capax est, contra iuramentum
factus valet. notat Imol. in c. dilecto. de præb.
Alex. Imol. consil. 16. col. 2. vol. 3. idem Imol. in
c. cùm contingat. de iureiurand. nu. 81. Decius
in cap. cùm accessissent. de const. num. 6. Imò
etiam actus spiritualis, qui in laicum cadere
non potest, factus contra iuramentum, validus est. Abb. in d. c. dilecto. vbi dicit hanc esse
communem. Alex. in l. stipulatio hoc modo.
col. 3. ff. de verborum obliga. idem asserit eam
sequutus Alcia. in d. c. cùm contingat. nu. 180.
idem Selua. in tract. de benefi. 3. part. q. 27. licet in hoc vltimo Innoc. in d. c. dilecto. teneat
contrarium. quem sequuntur Imol. & Deci. in
dictis locis. Alex. in d. consil. 16. Anto. in c. cum
M. 2. col. de const. & decisio Rotæ in antiquis.
140. per text. in d. c. dilecto. cui conantur respondere, qui communem
sentẽtiamsententiam approbant, quod hîc altiùs disputare non vacat. Sic
† etiam matrimonium
cōtractumcontractum ab excommunicato, validum est. text. in c. significasti. de
eo, qui duxit in matri.
quāquam pol. per adult. sing.
secundum Franc. in c. decreuit. de hæret. in 6.
eundem in c. 1. col. 3. de except. eod. libro. Feli.
in Rub. de spons. col. 5. quem tex. ad idem valdè commendat Io. Maio. in 4. sent. dist. 29. ad
fin. notat gloss. in c. illud. 95. dist. & in cap. alma
mater. de sent. excommuni. in 6. versi. sacramentis. probat & hoc optimus text. in c. cùm
illorum. de sent. excommu. vbi professio facta
ab excommunicato omninò valida est. quod
Abb. ibidem notat. & post
eũeum Feli. dicens eum
text. singu. esse. atque idem Feli. in c. fi. col. 2. de
excep. idem probat Abb. in c. veritatis. de dolo & contu. nu. 35. idem in c. ex publico. de conuer. coniug. etiamsi excommunicatus per rescriptum Principis, ab eo impetratum tempore excommunicationis, profiteatur Religionem. Hæc enim professio valida est, secundum Ludo. Gomez. in c. 1. nu. 32. de rescript. in
6. contra Feli. in dicto c. cùm illorum. & in d. c.
fin. cuius opinio, quo ad effectum professionis, falsa est.
Secundò matrimonium
† prohibetur ob
crimen incestus commissum cum affini. c. 1. c.
ex literis. de eo qui cog. consang. vx. suæ. c. qui
dormierit. 32. q. 7. non tantùm quando quis
carnale commercium habuit cum consanguinea vxoris, verùmetiam quando cognouit
carnaliter fœminam illam, cum qua habeat
publicæ honestatis iustitiæ impedimentum.
Hoc tamen vltimo casu prohibitio tantùm fit
durante vita alterius
delinquẽtisdelinquentis. c. duo pueri. de despon. impub. Contractum tamen matrimonium firmum est,
etiāetiam vtroque casu, non
obstante dicta prohibitione. glo. in c. 2. de pœnit. & remiss. Regia l. 14. & 13. titul. 2. part. 4.
Qua in re illud adnotandum est, ob
crimẽcrimen incestus commissi cum propria consanguinea,
|
non prohiberi coniugium. Tho. in 4 dist. 34.
quæst. 1. arti. fi. Florenti. 3. part. titul. 1. cap. 16.
§. 4. Syluest. in verb. matrimo. 7. impedimento vlti. & Alphonsus à Castro libr. 1. de potesta.
legis pœnalis, c. 7. ad fi. contra Angel. in Summa, in verb. incestus. & Regiam l. 13. titul. 2.
part. 4. & Abb. in cap. 1. de eo, qui cogno. consangui. vxor. vbi hoc sensit per text. in c. si duo
viri. 35. q. 6.
Tertiò,
† si quis clericum presbyterum
occîderit, in
pœnāpœnam prohibetur matrimonium
contrahere: tamen si contraxerit, tenet
cōtractuscontractus. text. ita gloss. & Docto. communi sensu
intellectus in c. presbyterum. de pœnit. & remis. Reg. l. 14. titu. 2. part. 4. Sic sponsus prohibetur cum alia, quàm sponsa, contrahere matrimonium. & tamen si contrahat, matrimonium tenet, vt constat ex his, quæ prima huius
Operis parte adduximus, cap. 5.
Quartò coniugium
† contrahi non debet
contra prohibitionem Iudicis, tamen si contrahatur, valet contractus. text. in c. 1. cum alijs. de matri. contracto contra interdi. Eccles.
Idem erit, si contra prohibitionem legis, aut
Romani Pontificis,
quādoquando illa prohibitio habet temporalem,
nōnon perpetuam, causam prohibitionis. gloss. in cap. tua. de spon. duo. vbi
Abb. idem Abb. in cap. ad dissoluendum. de
desponsa. impube. Domi. consilio 33. volum. 5.
per cap. fi. de matri. contract. contra interdi.
Eccles. notat Decius in cap. 2. colum. 2. de testi. notat & gloss. insignis in Cle. 1. versic. inhibentes, de iure patro. quam Alexand. Imolens.
commendat in l. 1. col. 2. ff. de libe. & posthum.
dicit solennem Ias. in l. non dubium. C. de legibus, numero 18. dicit tamen Decius in dicto
cap. 2. hoc esse speciale in matrimonio, quod
dubium est ex prædictis. Fit autem separatio
matrimonij ita contracti, ad tempus in pœnam. glo. in dict. cap. tua. quam dicit ordi. Feli. in cap. penultim. col. 5. de constitu. Hinc patet, matrimonium ex legis prohibitione lite
pendente contrahi non debere. cap. tua nos.
de spons. duo. cap. cum Apostolica. de sponsa.
tamen contractum tenet tex. in dict. cap. cum
Apostolica. iuxta
communẽcommunem eius intellectum,
nisi contrahens crediderit primum matrimonium, super quo litigatur, validum esse: tunc
enim esset defectus consensus. ita Abb. in d. c.
cum Apostolica. cuius
mentionẽmentionem egimus parte hac secunda, vbi tractauimus, quando error matrimonium impediat.
Quintò
† matrimonium contractum clàm
valet. cap. nec illud. 30. q. 5. cap. 1. vbi Abb. & alij de clandest. despon. Tho. 4. sent. distinct. 28.
artic. 3. Decius consilio 231. numero 6. idem
Decius consil. 163. numero 3. Præpo. post alios in Rubri. de clandest. despons. Prohibetur tamen ab Ecclesia hic clandestinus matrimonij contractus propter damna, quæ Reipub. ex his coniugijs clandestinis contingunt quotidie: lites enim
oriũturoriuntur plures, ac discordiæ maximæ. vnde in cap. 1. 30. q. 1. potiùs, inquit text. hæc clandestina matrimonia adulteria appellanda sunt, quàm coniugia. quæ
etiāetiam doctissimè reprehendit Coloniense Concilium, tract. de matrimonio. cap. incipienti,
De ritibus. & cap. verbum
itaq;itaque. Regia l. fi. titul. 3. part. 4. Nam & Apuleius libr. 6. Asini
Aurei inducit Venerem argumentantem non
videri legitimas nuptias inter Cupidinem &
Psychen, ob distantiam, & quòd res acta esset
furtim, & sine testibus, patre non cognoscente. quæ verba retulit Vergil. Polyd. libr. 5. de
inuen. rer. cap. 5. Quo fit,
† vt mortale peccatum sit matrimonium clandestinè contrahere, nisi adsit causa aliqua, ex qua talis contractus, circumstantia illa videri possit licitus, quemadmodum si virgo sub tutela iniqui
tutoris constituta clandestinè contrahat, ne
tutor eam viro ignobili, ac indigno tradat in
vxorem. ita Caieta. secundo Tom. opusculorum. q. 2. de vsu matri. & Henric. in cap. fi. in fi.
de cland. despons. Sic intelligenda est gloss. in
cap. nostrates. 30. q. 5. quæ dixit, peccare mortaliter contrahentes clàm, vti eam refert Præpo. in Rubr. de cland. despons. glo. tamen non
addit illud aduerbium, mortaliter. Ex quibus
ego
etiāetiam dicendum censeo, non peccare mortaliter clàm contrahentes, quando ipsi priùs
in facie Ecclesiæ bona fide contraxerant, qui
tandem, postmodum sciunt, subesse aliquod
impedimentum, ac secretè impetrant dispensationem à Romano Pontifice, & nouo præstito consensu ex vi dispensationis ob euitandum scandalum, clàm contrahunt
matrimoniũmatrimonium, vt res tutiùs agatur. hi equidem non peccarent mortaliter, imò nec venialiter, vt docet
Caieta. in dict. q. 2. tametsi verè & propriè hoc
matrimonium minimè dicatur
clādestinumclandestinum,
autore Ambrosio Cathari. libr. 5. contra Caietanum.
Hinc in pluribus
† diœcesibus, Synodali
cōstitutioneconstitutione excōmunicanturexcommunicantur ipso Iure clàm
contrahentes matrimonium. Quæ quidem
constitutio Salmanticæ sancita est numer. 42.
vbi etiam additur pœna pecuniaria.
atq;atque ibidem cauetur, ita excommunicatos vitandos
esse absque denunciatione. quorum primum
frequentiora fecit matrimonia clandestina.
Secundum apparet repugnare constitutioni
Martini quinti, quæ incipit, ad euitanda scandala, quæ statuit non teneri quem euitare excommunicatos, etiam à Iure, donec nominatim denuncientur. Vnde contra legem superioris lata dicta Synodalis constitutio, hac
in parte dubia videri potest, ex capit. cùm inferior. de maior. & obed. Verùm post sponsalia de futuro, si sponsus cognouerit carnaliter sponsam, hac excommunicatione vtrunque ligari, expressim notat Adria. in 4. quæst.
11. de matri. in resp. ad 3. dicens ex hoc præsu|
mi, ab eis
cōtractumcontractum fuisse
matrimoniũmatrimonium clandestinè. Oportet tamen tractare, quod dicatur matrimonium clandestinum. Et primò
† dubium non est, illud dici
clandestinũclandestinum, quod
sine testibus fit. Sed tota controuersia est, an
illud
matrimoniũmatrimonium dicatur
clandestinũclandestinum, quod
contrahitur non præmissa solennitate, quæ in
cap. cùm inhibitio. de clandest. desp. exprimitur. & l. 1. titu. 3. part. 4. quamuis publicè contractum sit, in conspectu maioris partis viciniæ, seu vicinis ipsis scientibus. & Abb. in d. ca.
cùm inhibitio. asserit ex ratione illius tex. hoc
matrimonium non dici clandestinum, cùm
publicè contrahatur. Idem Ioan. Lupi. Segobiensis in tract. de matri. fol. 6. col. 4. Syluest.
in verb.
matrimoniũmatrimonium. 2. in fi. & hæc opinio moribus recepta videtur, teste Palud. in 4. sent.
distinct. 28. q. 2. art. 3. conclus. 3. id enim, quod
fit scientibus vicinis, dicitur publicè fieri. notat Ioan. Lupi. in cap. per vestras. 3. notab. §. 21.
nu. 14. Nec obstat Bart. sententia in l. fi. ff. de ritu nupt. dicentis, illud fieri clàm, quod fit omissis his, quę in eius actu à lege requiruntur:
id enim procedit, nisi aliquid æquiualens in
actu interueniat, in quo effectus à lege prætensus deducatur, vt in hoc matrimonio contracto publicè euenit. Cæterùm quando dicantur alij actus clàm fieri, explicat Iason in l.
clàm possidere. col. 1. ff. de acquir. poss. & Decius in l. quo tutela. ff. de regul. iur. Hæc verò
opinio Abb. comprobatur ex text. in d. c. cùm
inhibitio. §. 1. adiuncta eiusdem Abb. & Præp.
ibi. col. 5. & 6. interpretatione. vbi scribunt,
matrimonium dici
cōtractumcontractum in facie Ecclesiæ, quod contrahitur in congregatione fidelium. Hinc plurima deducenda sunt, vt videamus, quàm iniuriosè clandestina matrimonia
contrahantur, quamq́ue sint ipsis Canonibus
ac legibus Ciuilibus inuisa.
Primò ex hoc vitio matrimonij clandestini
insurgit insignis Vincent. sententia in ca. 2. de
clandesti. despons. qui asseruit,
† matrimonium secundum publicè contractum, præferri primo clandestinè contracto, quod probatur vno integerrimo teste, & fama, etiamsi secundum duobus tantùm testibus probetur.
Nec standum est priori contractui, sed illi, qui
ex Ecclesiæ
cōstitutioneconstitutione clariorem probationem habet, tametsi aliàs vnus testis cum fama
plenè probet. idem Abb. ac cæteri in d. ca. 2. &
est speciale in hoc casu, vnum testem cum fama
nōnon probare matrimonium clandestinum,
in præiudicium secundi in facie Ecclesiæ contracti. Feli. in c. 1. vt lit. non conte. 2. col. ex decisione Vincentij, quę communis est, teste Soci. consil. 119. 3. vol. & consil. 270. 2. volu. Areti.
consi. 13. in 3. dubio. Lud. Goza. consil. 77. licet
de opinio. Vincen. dubitet Card. in d. c. 2. Areti. in d. consil. 13. Barb. & Decius in locis paulò
pòst citandis. Verùm intelligenda est Vincen.
opinio ita, vt locum non habeat, quando secundum matrimonium in facie Ecclesię contractum fuit, habita scientia primi, & sub conditione, si primum
clandestinũclandestinum verè non præcesserit, vel irritum fuerit: hoc enim casu refertur secundus contractus ad primum, qui
probari potest per legitimas probationes, &
ordinarias. ita Barb. consil. 40. col. 2. in 3. volu.
Secundò locum non habet Vincent. assertio,
quando secundum matrimonium
cōtractumcontractum
fuit lite pendente super primo clandestino: ex
eo enim, quòd lite pendente fuit contractum,
amittit priuilegium illud, quod ei Vincentius
tribuendum fore existimat. Sic notat Ioan. ab
Imol. in consil. 125. & Decius consil. 163. col. 4.
Tertiò ex eodem Deci. communis opinio locum sibi non vendicat, vbi pro matrimonio
primo clandestinè
cōtractocontracto adsint aliquot indicia pręter dictam probationem, nempe nominatio coniugalis, subarratio, copuláue. ex
quibus opinor, vt plurimùm hanc rem arbitrio iudicantis diffiniendam esse, quod placet
Areti. consil. 82. col. 4. sensit Bald. consi. 51. vol.
4. Pluribus enim dicta Vincent. opinio dubia
videtur. atque dubium magis videri potest,
quod Abb. ex ea ibi adnotauit, dicens, data
ꝓbationeprobatione, à duobus facta, de titulo alicuius rei,
non præferendum probantem plenè priorem
titulum, sed eum, qui plenius probauerit. refert & sequitur Ant. Cors. in sing. in verb. probatio. Sed esto, quòd Vincent. opinio procedat, propter vitium, quo matrimonium clandestinum contrahitur. non
tamẽtamen videtur opinio Abb. vera.
Secundò ex eodem vitio clandestini matrimonij ab Ecclesia cautum est,
† prolem illegitimam fore ex clandestino matrimonio susceptam, etiam bona fide vtriusque coniugis,
si matrimonium illud ob consanguinitatem,
vel affinitatem, irritum fuisse constet. tex. in d.
c. cùm inhibitio. §. 1. de clan. desponsa. Reg. l. 2.
titu. 15. part. 4. Atque idem erit in quocunque
alio impedimento. Inno. & Card. in d. §. 1. Hostiens. Ioan. Andre. Anto. Anchar. Abb. & Præpo. in c. ex tenore. qui fil. sint legi. Nam quamuis text. in d. §. 1. pœnalis sit, non tamen ob id
restringendus est, cùm fauore animæ sit conditus, imò ampliandus. ita Abb. in d. ca. ex tenore. post gloss. in c. sciant cuncti. de elect. in 6.
vers. alios. Bart. & Ias. ibi. nu. 72. in Auth. sacramenta puberum. C. si aduers. vend. Ioan. Andre. in c. 1. de homi. in 6. Barb. in tract. de præst.
Card. 1. part. q. 7. col. fin. Catellianus Cotta in
vltimis Memor. dictione, anima. Vnde falsa est
Gofred. & Vincent. opinio, dicentium in d. c.
ex tenore, præfatum text. in d. §. 1. non habere
locum in impedimento alio, quàm ibi expresso, quos Dom. sequitur consil. 66. & Ioan. Lupi. Segobiensis in tract. de matri. fol. 6. col. 3. &
seq. Hæc tamen illius §. pœna locum non habet, quando matrimonium esset clandestinè
cōtractumcontractum in periculo mortis cum ea, ex qua
|
prolem ipse ægrotans susceperat: licitus enim
est talis
cōtractuscontractus, nec illo tempore vacat, publicè, ac solenniter contrahere. quod eleganter probat Domi. consi. 66. col. pe. & fi.
Tertiò ex hac eadem prohibitione Presbyter parochus,
† qui negligit clandestina coniugia impedire, suspendendus est per triennium ab Officio, atque eadem pœna puniendus est quilibet alius Presbyter, qui clandestino coniugio interfuerit. text. ita communiter
intellectus in d. c. cùm inhibitio. §. fi. Hic verò
ab Officio suspensus, à Beneficio etiam censetur interim, suspensione durante, segregatus.
Præp. in dict. §. fi. gloss. Abb. & alij in cap. latores. de cleri. excommu. minist. gloss. & ibi Ancha. in Cle. fi. de pœnis. Syluest. in verb. suspensio. quæst. 5. Abb. in c. vestra. colum. 4. de cohabi. cleri. & mul. Ex quibus constat,
† suspensum ab Officio ob
crimẽcrimen graue, etiam suspensum esse à Beneficio. Sin autem suspensus
quis esset ab Officio ob contumaciam, vel ob
crimen leue,
nōnon esset ex hoc à Beneficio suspensus,
quemadmodũquemadmodum dicti DD. asserunt. Ab hac
verò suspensione dict. §. fi. episcopus absoluit,
secundum Præp. ibi. cùm non sit reseruata Papæ. c. nuper. de sent. excommuni. qui text. locum habet, etiam in suspensione. Innocent. in
c. 2. de solu. Dicta tamen interpretatio Præpo.
quam priùs Hostiens. & Cardi. ibi probarunt,
falsa est, vti docet vrgentissima
argumẽtationeargumentatione, Iuris Vtriusque vir consultissimus, Ioannes Bernardus à Luco, qui ob eius
summāsummam integritatem, ingentem, vberrimamq́ue doctrinam, ad Indicæ ditionis summum Prætorium
à Cæsare selectus, eodemq́ue munere sincerè
functus Calagurritanæ, & Calciatensi Ecclesijs Præsul ab ipso Cæsare designatus: tandem
Romani Pontificis, & Cardinalium summo
suffragio, vt Christianæ Reipubli. esset maximum ornamentum, episcopi titulo insignitur. Is, inquam, in pract. crim. Canoni. c. 67. ab
hac opi. recedens
cōtrariamcontrariam expressim asserit.
siquidem illa Inn. decisio tunc demùm locum
habet, vbi quis à Iure suspenditur indefinitè,
nullo præsignato termino. vbi
† verò terminus suspensioni adiectus esset, constat episcopum intra illum non posse à suspensione absoluere. gloss. & ibi Imol. in Clem. 1. §. verùm.
de hæreti. quam Præp. sequitur in summa 50.
distinct. colum. 2. Felin. in cap. nuper. de sent.
excommu. dicit eam singul. Abb. in c. quàm sit
graue. de exces. præ. idem in cap. tam literis. de
testib. 2. col. asserit communiter esse approbatam, licet ab ea discedat. Sed in d. c. cùm inhibitio. §. fin. suspensioni certum fuit adiectum
tempus: ergo episcopus ab ea absoluere nequit. Præterea multò minus locum habet Hosti. Card. & Præpo. intellectus, si eligamus opinionem illam, quæ dictat, suspensionem à Canone inductam propter delictum, & in pœnam, non posse ab episcopo tolli. gloss. in cap. cupientes. §. cæterùm. versic. suspensos. de elect. in 6. quamuis illa, quæ ob contumaciam
inflicta sit, benè possit ab episcopo remitti.
Domi. in dict. §. cæterùm. Paul. in Clem. 1. de
rebus eccles. Abb. in cap. 2. de solu. idem Abb.
in dict. c. tam literis. col. 2. Feli. in c. pastoralis.
§. præterea. de offic. ordi. Siquidem in dict. §.
fi. negari non potest, suspensionem in pœnam
delicti, non ob contumaciam à Iure indictam.
Vtcunque ergo sit, episcopus non potest illam suspensionem tollere, quæ in dict. §. fi. pro
illo crimine infertur. Præmaximè cùm sit illa
constitutio à Concilio
cōditacondita, & episcopi nequeunt
cōtracontra Concilia dispensare, ex frequentiori sententia Docto. in cap. at si clerici. §. fin.
de iudi. Nec tamen mihi placet, quod Paul.
Abb. & sequaces de suspensione à Iure ob contumaciam lata, scribunt, dicentes, posse ab episcopo tolli: aut enim contumax ad certum
tempus suspenditur, & tunc suspensio non est
inducta, vt cesset suspensus à contumacia, sed
in pœnam delicti commissi
cōtemnendocontemnendo Superioris mandata. quo casu ipsi asserunt, suspensionem ab episcopo non posse tolli, aut
simpliciter inducitur suspensio ob contumaciam, & censetur restricta ad tempus, quo durat contumacia. text. & ibi communis in c. ex
literis. de const. Sed suspensio
† ad tempus,
tollitur absque aliqua absolutione elapso illo
tempore, in ea designato. gloss. in Clem. 1. de
decimis. versic. donec. dicens, secus esse in excommunicatione ad tempus lata. quam gloss.
dicit singu. Abb. & ibi etiam Feli. in cap. ad aures. de simo. sequuntur eam Abb. & Anani. in
c. cùm tu. de vsuris. Domi. in c. 1. §. si verò. de elect. in 6. col. 2. & est hęc communis opi. secundum Feli. Deci. & Rip. not. 6. in c. 1. de iud. vbi
Abb. nu. 6.
idẽidem tenet, licet Alcia. ibi not. 6. probare nitatur, idem esse in excommunicatione, quod in suspensione. Imò
cōmuniscommunis locum
habet,
etiāetiam in interdicto ad tempus lato: nam
lapso tempore, cessat
absq;absque Iudicis relaxatione, vel absolutione. gloss. mihi insignis in cap.
non ex vobis. de sponsa. à qua Docto. ibi non
recedunt, tametsi Ripa in d. notab. 6. in interdicto diuersum esse opinetur. His verò, quæ
diximus, & illud
addendũaddendum erit, Presbyterum,
qui matrimonio clandestino interfuit,
nōnon esse
legitimum testem, nec ad probationem semiplenam, vt notat Paris. consi. 57. nu. 37. volu. 4.
post Præpo. in d. c. cùm inhibitio.
Quartò hinc erat Iure Regio cautum, virum
cōtrahentemcontrahentem † clandestinè cum aliqua
fœmina, tradendum fore cum ipsa simul vxore, ipsis consanguineis vxori proximioribus,
in seruitutem perpetuam. l. fina. titul. 3. part.
4. quæ quidem lex vti rigorosa nimis antiquata fuit. Sed l. 49. Taur. condita à Regina Ioanna Caroli Cæsaris matre, tribuitur facultas parentibus, exhæredandi filiam contrahentem
matrimonium clàm: ipsis verò contrahenti|
bus, ac testibus pœna amissionis bonorum
omnium imponitur, cum exilio perpetuo à
Régno, sub mortis pœna minimè violando.
Cùm tamen à Principe seculari abdicata sit
potestas statuendi leges circa sacramentum
matrimonij. cap. tuam. de ord. cogn. cap. causamq́ue. in 2. qui filij sint legiti. cap. 1. de spons.
dubium est, qua ratione dict. l. defendi possit.
Et Io. Lupi. eius interpres, qui in d. l. condenda, suam sententiam dixerat: quippe qui vnus
esset è summis Regij Prætorij Iudicibus, testatur, conditores illius legis credidisse potestatem habere ad condendam illam legem, ex gl.
in Clem. ne Roma ni. de elect. vers. tolli dicenti, posse
† Iure Canonico inferiorem addere
pœnam prohibitioni, & legi Superioris, etsi
contra legem Superioris id statuere non possit. quam gloss. dicit singul. Feli. in c. 1. de sponsa. nume. 13. commen. idem Feli. in cap. 2. col. 2.
de probat. & Decius in c. quæ in ecclesiarum.
de consti. col. 4. Igitur Princeps secularis, etsi
non valeat statuere in matrimoniali materia,
poterit tamen prohibitioni Romani Pontificis hac in re pœnas addere. Nec oberunt quæ
ex Fel. in d. c. 1. possunt obijci, scilicet non procedere à glossa prædictum argumentum, quia
in casu illius gloss. episcopus habilis est, & capax statuendi in qualibet re ecclesiastica, at
Princeps secularis minimè. Item lex Ciuilis,
quæ pœnam imponit contrahentibus matrimonium, est nulla, etiamsi aliquam honestam
solennitatem in nuptijs
cōtrahendiscontrahendis induxerit. notatur in cap. 1. de spon. & alibi nos diximus. Ergo & dict. l. Regia nulla erit, quorum
primum diluitur facilè, si consideres, ab episcopo esse
potestatẽpotestatem abdicatam condendi Canones, contra Ius à Romanis Pontificibus statutum, ac eodem pacto à secularibus Principibus Ius condendi leges, contra Pontificum
Decreta in materia ad Romanum Pontificem
pertinenti, esse remotum. Vnde sicuti ille potest pœnas addere casu, quo
nōnon potest statuere, ita & hic: nam & in hoc eodem tracta. de matrimo. lex Principis secularis, iusta alioquin, &
honesta, valet, quatenus
nōnon repugnat Iuri Canonico. tex. in cap. 2. de despons. impub. quem
ibi not. Abb. & Fortu. in tract. de vlti. fin. illat.
10. col. 5. Secundum multò minus obstat, quia
pœnam imponere
cōtrahenticontrahenti matrimonium,
quod Iure Pontificio validum est, & iustum,
non licet seculari Principi. Cur tamen non licebit pœnam adijcere contrahentibus matrimonia, quæ Canones ipsi prohibent? argum.
cap. dilecto. in fin. de sententi. excommunicatio. in 6. Alioqui dicendum foret, leges punientes contrahentem incestas nuptias minimè valere. quod ipse dicere non auderem.
Præterea, licet crimen vsurarum merè ecclesiasticum sit. gloss. in cap. 1. de offic. ordina. &
communis, in cap. cùm sit generale. de foro
competent. potest tamen à lege seculari pœna
† aliqua vsurarius puniri. ita Iacob. Butri. in l. improbum fœnus. C. ex quibus causis
infami. irrog. Corne. consil. 19. 3. volum. Ioan.
Mona. Archi. Ioan. Andre. & Domini. in cap.
1. de vsur. in 6. & nouissimè Carol. Molinæ. de
contract. quæst. 10. ipse tamen contendit, non
esse crimen istud merè ecclesiasticum. Fortu.
in tracta. de vltim. fin. illat. 5. ad finem. Alciatus in dict. cap. 1. de offic. ordina. numero 76.
vbi fatetur
hāchanc opinionem receptam esse, contra Deci. consil. 170. quem defendere conatur
Aymon Sauil. consil. 6. nume. 104. Sed & Corneum refert & sequitur Antoni. Rube. consil.
65. Ex quo defenditur Reg. l. 1. titul. 2. libr. 8.
in Regijs Ord. quæ vsurarios pœnis quibusdam persequitur, & iustissimè.
† Sic etiam
lex Ciuilis contra periuros pœnam potest statuere, licet crimen ecclesiasticum sit, Roman.
consil. 512. Sic & periurium punit. l. si quis maior. C. de trans. Nec inconuenit crimen aliquod ecclesiasticum esse, ita, vt nullus nisi Iudex Ecclesiasticus de illo crimine censere possit, pœnas verò temporales aduersus id crimen committentes à secularibus Principibus
statui, idq́ue ad laicam potestatem pertinere,
vt probat eruditè Alfonsus à Castro libr. 2. de
iust. hære. punitio. cap. 26. Eadem etiam Taurina lex comprobari potest ex eo, quòd lex
Principis secularis in quacunque re disponat,
etiamsi mentionem clericorum faciat, si iusta
sit, honesta, nec contraria Canonibus, seruari debet, quia ab ipsis Roman. Pontific. tacitè
videtur recepta. text. in capit. 1. de noui operis
nunciat. cap. 1. de iura. calum. cap. venientes.
de iureiurand. cap. inquisitionis. de hæretic.
in 6. probat signanter Fortu. in tract. de vltim.
fine, illat. 14. cuius opinio mihi admodum placet, licet pluribus Iuris Vtriusque Professoribus displiceat: Canones enim, quibus disponitur, quòd laici, secularesq́ue potestates de
personis ecclesiasticis, aut de rebus
earũearum nullam habeant potestatem disponendi, condendi leges, vel statuta, sunt secundum dispositionem naturalis æquitatis interpretandi. quod
optimè probat Ioannes Driedonius de libert.
Christ. pagina 153. eandem opinionem, quam
ex Fortunio retulimus, aliquot rationibus sequutus. His quinque rationibus Taurina lex
defendi potest. Atque hinc etiam Matthæ. ab
Afflict. legem Regiam Neapolitanam, quæ
punit clàm matrimonium contrahentes, libr.
3. Rubric. 19. defendere conatur: anxius tamen, ac dubius est. Et fortassis attenta grauissima pœna. dict. l. 49. & quòd
† ex ea quandoque matrimonia, quæ liberè contraherentur, impediuntur, ac sæpissimè filiæ
nōnon audent
eos, quos cupiunt, maritos accipere, videbitur impensè, & piè rem ipsam consideranti,
legem illam quodammodò libertati, à Canonibus in coniugio requisitæ, aduersari, tametsi
semota grauissima pœna decens omninò,
atq;atque
|
honestum sit, filias parentum consilio, & consensu, maritos sibi eligere. Hinc Iudices Ecclesiastici ad effectum, vt constet de matrimonio, liberè, & testes liberiùs dicant veritatem,
Iudices seculares admonent, vt ad forum Ecclesiasticum remittant contrahentes,
ipsosq́;ipsosque
testes, quos captos detinent ad Regiæ legis
pœnam exequendam. Atque inhibent Iudices Ecclesiastici ipsos seculares à cognitione
huius causæ. argu. eius, quod notant Ioan. Andre. Domini. & Franc. in cap. statutum. in 1. de
hęreti. in 6. Has verò inhibitiones ægrè ferunt
seculares Iudices, eisq́ue renituntur, quod agendum
nōnon est, vbi de matrimonio plenè adhuc non constat, ne eius probatio impediatur timore pœnarum. Est tamen intelligenda
Regia lex, quando matrimonium clàm contrahitur cum filia sine
cōsensuconsensu parentum, non
aliàs. quod patet ex ratione legis, quæ accusationem huius delicti, ipsis tantùm parentibus
defert.
Et constat, minimè illam legem habere
locũlocum, quando filius masculus, inuito
atq;atque ignorante patre, contraxit coniugium, etiam clandestinum. In filia verò vidua, an lex illa procedat, dubium videri potest.
† Crederem tamen eam procedere, vbi filia vidua habitat simul cum parentibus, & sub eorum cura degit. argument. gloss. in Authent. sed quamuis.
C. de rei vxor. actione. Nec illa lex Regia considerat patriam potestatem, cùm etiam matri. huius criminis querelam præstet, licet Didacus à Castello, eius legis interpres, asserat,
legem illam non procedere in vidua. Nec omittendum est, Iura punientia contrahentes
matrimonia clandestina, non habere locum,
quo ad pœnas, in contrahentibus sponsalia de
futuro. glossa recepta communiter, in Clementina vnica, de consanguin. & affinita. in
verb. contrahere. Cardinalis in dict. cap. cùm
inhibitio. in princip. sensit Felin. in Rubric. de
sponsal. prima colum. Et licet Abb. & alij in
dict. cap. cùm inhibitio. teneant illius cap. solennitatem seruandam fore in contrahendis
sponsalibus de futuro, non tamen opinor id
esse verum, quo ad pœnas, quamuis idem Didacus à Castello in dict. l. 49. Tauri. existimet,
eandem legem, quo ad pœnam, habere locum
in sponsalibus de futuro. Eandem verò Taurinam constitutionem Carolus primus Pintianis Comitijs
cōprobauitcomprobauit anno tricesimoseptimo. l. 41. vbi eam
extẽditextendit ad filiam maiorem vigintiquinque annis, quæ tamen nouercam non habeat.
Est & alia Iure Canonico inducta matrimonij prohibitio, ex eo, quòd quis eam duxit
in vxorem, quam priùs adulterio polluerat. &
hæc constat in cap. 1. de eo, qui duxit in matrimon. quam poll. per adult. cuius intellectum
tradit Paul. Parisiens. consilio 52. colum. 2. & 3.
volum. 4.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Affinitas, ante matrimonium contingens, impedit illud contrahi: non tamen, si post contractum accidat, illud irritum facit.
-
2 Seruitus post matrimonij contractum, aliqua
ex causa eueniens, ipsum non vitiat.
QVAEDAM † autem impediunt
matrimoniũmatrimonium, si eo nondum contracto eueniant, non tamen dirimunt matrimonium: si eo iam
contracto acciderint, nempe Affinitas, quæ impedit matrimonium contrahi,
etiamsi contingat contractis iam sponsalibus
de futuro: sponsus enim cognoscens carnaliter consanguineam sponsæ, non potest cum
sponsa matrimonium contrahere. cap. literas.
de desponsa. impub. c. 2. de eo, qui cog. consan.
vxor. suæ. Regia l. 8. titu. 1. part. 4.
Sed si matrimonio
† contracto maritus
cognouerit consanguineam vxoris, non dissoluitur matrimonium. c. 1. c. discretionem. c.
penult. de eo, qui cogno. cons. vxor. suæ. Sic &
seruitus, quæ coniugio à liberis contracto, alteri eorum contingat, ex eo, quòd libertus ob
ingratitudinem in seruitutem reuocatur, non
dirimit matrimonium, licet hoc coniugium
nullum fuisset, si tempore contractus esset maritus seruus, & hoc ignoraret vxor. quod probatur ex his, quæ diximus de errore impediente consensum. c. 3. & diximus aliàs, cùm
tractauimus de matrimonio
cōtractocontracto à seruis.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Publicæ honestatis iustitiæ impedimẽtumimpedimentum etiam
ex nullis sponsalibus, consensu tamen præstito,
contractis oritur.
-
2 Publicæ honestatis iustitiæ impedimentum oritur ex matrimonio, vel sponsalibus a Monacho
contractis.
-
3 An consensus interior ad hoc impedimentum sit
necessarius.
-
4 Publicæ honestatis impedimentum non oritur ex
sponsalibus, etiam sub conditione, etiam quæ à
Iure inest contractis.
§. SECVNDVS, DE
impedimento publicæ honestatis.
QVAEDAM ita impediunt matrimonium contrahendum, vt
eorum aliquo existente matrimonium contractum, nullum
sit,
† quorum primum se exhibet
|
publicę honestatis iustitię
impedimentũimpedimentum. Honestum enim est, vt frater cum illa, quæ fratris sponsa fuit, etiam fratre præmortuo, minimè contrahat matrimonium. Oritur ergo
impedimentum hoc ex sponsalibus de futuro, vel de præsenti, ante coitum. Huius etiam
honestatis meminit Iurisconsultus in l. si qua.
§. 1. & l. semper. ff. de ritu nupt. & in §. vxor. Inst.
de nupt. vbi Theophilus idem notat. Nec refert, an sponsalia nulla sint, modò consensus
eis præstitus fuerit. ca. ad audientiam. cap. iuuenis. cap. sponsam. de sponsa. pulcher text. in
cap. 1. in princ. eod. titu. in 6. Quo quidem impedimento consanguinei intra quartum gradum prohibentur, matrimonium contrahere
cum sponsa cognati, etiam præmortui, vti ab
omnibus
receptũreceptum est in d. c. sponsam. vbi potissimùm id notat Abb. & Præp. glo. Io. Andr.
& Franc. in dict. c. 1. in princ. Abb. in d. c. iuuenis. de spons. notat Io. Brune. in tract. de sponsa. conclus. 10. Nec item refert secundum Anchar. in d. c. sponsan. an sint consanguinei spurij, vel illegitimi, an legitimi. Ex quibus plura
deducuntur.
Primum ex sponsalibus vtcunque cum minori septennio cōtractiscontractis, hoc impedimentum
non produci, cùm ibi consensus desit. c. literas. de despons. impub. ita communiter intellectus. Nisi discretio ætatem illam peruenerit,
attenta opinione, quam 1. part. c. 2. retulimus.
Secundum
† matrimonio, Iure Canonico impediente, contracto, dari impedimentum publicæ honestatis, si coniugio præstitus
consensus fuit talis, qui cessante impedimento, coniugium efficeret. ca. ad audientiam. de
sponsal. etiamsi contractum esset cum Monacho, vel Moniali. glo. in c. si quis desponsauerit
vxorem. 27. q. 2. quam approbat Præpo. in d. c.
ad audientiam. 2. col. pro quo est text. apertus
in dict. c. 1. de sponsa. in 6. in princip. quamuis
Cald. in dict. cap. ad audientiam. contrarium
opinetur.
Tertium ex his infero, istud
† impedimentum oriri, ex sponsalibus contractis per verba, seu exteriora signa consensum exprimentia, etsi interior consensus desit: est enim hoc
impedimentum ab Ecclesia constitutum, ob
publicam honestatem. quæ quidem adest in
hoc casu, vti existimat Palud. in 4. dist. 27. q. 2.
arti. 5. & idem dist. 21. q. 2. arti. 3. Florent. 3. par.
tit. 1. cap. 10.
Quartò hinc perpendi potest intellectus ad
text. in cap. 1. §. fi. de sponsa. in
† 6. vbi non oritur publicæ honestatis iustitiæ impedimentum ex sponsalibus sub conditione
cōtractiscontractis,
nondum ea adueniente: tunc enim consensus
deficit, igitur nullum inde subest impedimentum, etiamsi conditio adiecta, à Iure inesset
contractui, vt si Ecclesiæ placuerit. gloss. in d.
§. fin. quam ibi approbant Ioan. Andre. Domi.
& Franc dicit singu. Feli. in c. 2. col. 1. de sponsa. commendat Abb. in ca. significasti. de electio.
nume. 7. hæc enim
cōditioconditio, quamuis à Iure insit, actum agit conditionalem, quia aliter expressa fuit, quàm inerat: inerat enim hoc pacto, vt si impedimentum aliquod appareret,
propter quod Ecclesiæ coniugium displiceret, consensus ab initio in contractu pręstitus,
& voluntas illa absolutè exhibita, euanesceret. At exprimitur aliter, cùm nullus consensus ab initio pręstetur, donec ab Ecclesia iudicetur, an liceat contrahere. Est ergo consensus
in pendenti, hac expressa conditione, non sic
ea tacita, ex his, quæ Felin. notat in cap. ad audientiam. in 2. de rescript. nume. 10. l. si ita legatum. §. illi si volet. ff. de legat. primo. adiuncta Paul. Castr. interpretatione, dum dicit: Lego Titio centum, si volet, esse conditionale
legatũlegatum, id est, si declarauerit se velle. Hoc ipsum
in hac quæst. de matrimonio adnotauit Syluest. in verb.
matrimoniũmatrimonium. 8. quæst. 14. subobscurè Ange. in verb. matrimonium. impedimento 3. §. 1.
atq;atque Adria. in 4. de matrimo. §. circa. quæst. 4. dicens à Iure inesse dictam conditionem actui, & contractui, non voluntati.
Quo fit, vt si conditio esset de præsenti, vel inesset necessario ex natura actus, non haberet
locum opinio gloss. quemadmodum, si quis
ita contraxisset, Si vixero, te accipiam in vxorem. Illa etenim conditio vitę ad actum est necessaria, vnde actus conditionalis non est. Ex
quo infertur Ioan. Andre. Domini. ac cæteros
plurimùm aberrare à vera huius rei cognitione, dicentes, ex dictis sponsalibus, in specie
quæstionis principalis, contractis: tunc demùm oriri impedimentum, quando constaret, illa sponsalia potuisse contrahi, atque Ecclesiæ placere: nam etsi hoc constiterit, ex dictis sponsalibus non oritur impedimentum
ante euentum conditionis, cùm ante Ecclesię declarationem nullus fuerit præstitus consensus. Nec recipiendus est Arch. qui in d. c. 1.
§. fi. gloss. illam reprobat.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Sacer Ordo matrimonium impedit omninò, &
irritum facit.
-
2 Coniugatus suscipere non debet sacrum Ordinem, alioqui punitur, si eum suscipiat.
-
3 Coniugatus an possit ex consensu vxoris sacrum
Ordinem recipere.
-
4 Ordo minor non impedit matrimonij contractum, contrahens tamen amittit Beneficia Ecclesiastica.
-
5 Coniugatus in minoribus cōstitutusconstitutus amittit regressus, accessus, & alia iura, ad Beneficia Ecclesiastica, sibi competentia ante matrimonij
contractum.
-
6 Pensiones an vacent per matrimonij cōtractumcontractum
§. TERTIVS, DE IMpedimento sacri Ordinis.
SECVNDO † matrimonium
impeditur à sacro Ordine: is enim, qui sacris Ordinibus, vel eorum aliquo insignitus est, coniugium contrahere non potest.
quod si contraxerit, nec tenet contractum. c.
si quis. & cap. erubescant. 32. distinct. Imò irregularis est, qui sic contrahit. c. 1. & 2. qui cleri. vel vouen. ipsoq́ue Iure excommunicatus.
Cle. vnic. de consang. & affinit. alijsq́ue pœnis
puniendus, quas longiùs explicat Ioan. Bernar. Calagurritanus Præsul, in sua praxi. c. 74.
sat enim est, quo ad nostrum
institutũinstitutum, de matrimonio sic contracto, tractare. Nec vnquam
licuit in Ecclesia, sacris Ordinibus initiatos,
matrimonium contrahere. Imò ab initio renascentis Ecclesiæ hoc prohibitum est. quod
constat ex Canonibus Apostolorum, cap. 25.
cuius verba ex Haloandri translatione hæc
sunt: Ex his, qui cœlibes in clerum peruenerunt, iubemus Lectores tantùm, & Cantores,
si velint, nuptias contrahant. Hactenus Canon. Græcis enim solis licuit vti coniugio contracto ante sacrum susceptum Ordinem, non
autem post sacrum Ordinem contrahere, cap.
cùm olim. de cleri. coniug. cap. de Syracusanę.
28. distinct. pulchrè Alphonsus à Castro libro
de hæresi. in verb. sacerdotium. Ioan. Ecchius
contra Lutherum, ca. 19. Enchiridij. Alfonsus
Viruesius in Philip. 19. Docet & post alios Io.
Maior in 4. senten distinct. 24. quæst. 2. & dist.
27. quæst. 1. Ioan. Arboreus Theosophiæ lib. 5.
capit. 7. doctè, & eruditè Albertus Pypius controuersia 15. diligenter Robertus Arboricensis in tractatu de sacerdot. cœlibatu. Hinc est
intelligendus text. in c. aliter. 31. distinct. dum
dicit, quòd Orientales clerici in sacris matrimonio copulantur, id est, vtuntur copulato.
ita gloss. ibi. & in cap. quæsitum. de pœniten. &
remiss. etiamsi hęc interpretatio displiceat Caiet. in 2. To. quæst. 24. quem reprobat præmissum gloss. intellectum sequutus, Ambros.
Catha. contra Caiet. libr. 6. cap. 2. Scribit tamen Hieronym. Paulus in prouinciali. fol. 18.
ex consilio Cardi. Alexandrini Romæ datam
fuisse liberam licentiam contrahendi matrimonium cuidam Subdiacono, qui illo Ordine fuerat insignitus ante
pubertatẽpubertatem, & priusquàm esset doli capax. Is autem,
† qui matrimonio contracto Ordinem sacrum susceperit, vti coniugio non potest in Occidentali
Ecclesia. dict. cap. quæsitum. Imò irregularis
est tex. in extrauag. antiquæ. de voto. Nec exigere potest coniugale debitum ab vxore, reddere tamen tenetur vxori debitum coniugale, notant omnes in cap. 2. de cler. coniug. text.
ad id in c. quidam, de conuers. coniugato. Sic
sanè & Canon quintus Apostolorum: Ne Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus vxorem
suam prætextu religionis eijciat, ita intelligendus est: Ne quis eijciat vxorem, non quidem à
consuetudine corporis, sed à victus cura scilicet & vestitus, non vt cum ea cubet, sed vt eam
alat, & vestiat. c. omninò. 31. dist. Ex Leone nono in epistolam Nicetæ Abbatis, cuius meminit Iuo Cernòtensis libr. 3. de continentia cleric. hoc ipsum
quandoq;quandoque apud Græcos vsu
receptũreceptum fuisse, præsertim vbi Canonum obseruationi indulgebatur, testis est Epiphanius
aduersus hæreses libr. 2. Tom. 1. in Catharis.
tametsi constet, in Ecclesia
GræcorũGræcorum permissam fuisse copulam coniugalem Presbyteris,
Diaconis, & Subdiaconis cum ea vxore, quam
ante susceptum sacrum Ordinem habuissent.
atque ita iuxta sententiam istam accipiendum
est, quod ex Nicena Synodo Gratianus refert
in c. Nicena. 31. dist. Et præterea text. in c. quoniam in Romani. ead. dist. ex sextę Synodi Canonibus. Hanc ipsam
opinionẽopinionem, imò Catholicam assertionem de continentia clericorum,
quāquam ab initio huius paragraphi probauimus.
probat eleganter aduersus Græcorum & hæreticorum impudentiam Franciscus Torrensis in libro vno de Canonibus sextę Synodi super Canone 13. quo loco conatur ostendere,
falsò tribui Synodo Nicenæ, quod in d. c. Nicena. traditur. nec in sexta Synodo statutum
fuisse Canonem illum, qui à Gratiano in d. c.
quoniam. refertur, licet inter Canones Synodi sextæ passim relatus sit. Idem tradit pluribus de continentia clericorum expositis conclusionibus Dominic. So. lib. 8. de Iusti. & iur.
quæst. 6. arti. 1. & 2.
Ex licentia tamen † & consensu vxoris potest maritus sacris Ordinibus insigniri. ipsa tamen, si iuuenis est, aut suspecta circa
cōtinentiamcontinentiam, compellitur religionem profiteri. Si verò suspecta non est, nec iuuenis, satis est, quòd
extra religionem voueat continentiam. c. coniugatas. de conuers. coniug. vbi Abb.
idẽidem Abb.
in c. 1. eod. tit. Syluest. in verb. matrimonium.
8. impedimento 12. & q. 12. In episcopi tamen
vxore id speciatim cauetur, vt quamuis suspecta non sit, religionem profiteri cogatur. text.
ita ab omnibus intellectus in cap. sanè. de conuers. coniug.
† Sed est & is, qui in minoribus
Ordinibus est constitutus, licitè, &
absq;absque peccato contrahit matrimonium ante Subdiaconatum. c. 1. vbi Docto. notant de cler. coniug.
& Syluest. d. q. 12. idem in verb. clericus. q. 4.
Ecclesiastica tamen beneficia, quæ obtinebat,
amittit. text. in dict. cap. 1. qui hoc apertè probat, ita, vt ipso Iure vacent omninò per contractum coniugalem. quod notat gl. ibi communiter recepta, etiam ante carnalem copulam. Rota Noua. 26. Io. Lupi. in Rubri. de donat. §. 55. nume. 7. & Ioan. Staphileus in libr. de
lit. grat. & Iusti. folio 73. qui idem notat, quando matrimonium esset contractum cum im|
pubere. ita ipse Staphi. fo. 74. post decisionem
Rotæ antiquam. 103. Sed cùm hic contractus
cum impubere sit sponsaliorum tantùm, nec
per sponsalia de futuro
vacẽtvacent beneficia ecclesiastica, videtur hæc vltima opi. dubia, imò certiùs est per talem contractum non vacare ecclesiastica beneficia, quę per matrimonij contractum amittuntur, & vacant. & ita optimè
probat Henri. in c. diuersis fallacijs. de cleric.
coniuga. col. penult. Ioan. And. Card. Anchar.
& Imol. in c. Ioannes. eod. titu. quorum opinio
communis est. Quòd si is, qui habet ecclesiastica beneficia,
matrimoniũmatrimonium contraxerit, nullum ex impedimento Canonico, validum tamen ex consensu, vt cum consanguinea, vacare beneficia ipso Iure ex hoc, tenent Cardi. &
Abb. col. fi. in dict. c. Henri. in dict. cap. diuersis
fallacijs. qui enim beneficium ecclesiasticum,
quod cum primo simul obtinere non potest,
absq;absque aliquo iure occupat, ipso facto, primum
amittit. ca. eum qui. de præb. in 6. Sic ergo qui
matrimonium facto potiùs, quàm Iure contrahit, amittit ipso Iure beneficia ecclesiastica: quippe qui actum gerat,
beneficiorũbeneficiorum possessioni contrarium. idem asserit Bartho. Brixien. q. 9. Ioan. Staphil. libr. de literis gratiæ, &
iustit. fol. 75. licet Card. in Clem. gratiæ. de rescrip. q. 17. contrarium asserat. Sic etiam Anto.
Imol. post glo. ibi in d. cap. 1. non vacare existimant, ipso Iure, beneficia illius, qui dicto casu
matrimonium, quod nullum est,
cōtraxitcontraxit, sed
priuandum fore ita contrahentem beneficijs,
per
sentẽtiamsententiam Iudicis. cui opinioni subscribit
Deci. cons. 166. casu, quo scienter is matrimonium contraxit: tunc enim
secundũsecundum Deci. videtur in contrahente defecisse
cōsensumconsensum contrahendi. quod falsum est, ex his, quę notaui c.
3. huius Partis. Vnde à prima opinione, quæ
mihi verior, & receptior est, non discedo. cui
etiam accedet, quod notant Io. And. & Ancha.
col. fi. in c. Ioannes. de cleri. coniug. Card. in d.
c. 1. Roma. cons. 483.
dicẽtesdicentes clericum in sacris
constitutum, ipso facto beneficia amittere, si
matrimonium contrahat, etiam cum consanguinea, vel aliàs nullum.
Hinc constat,
† per coniugalem contractum etiam amitti regressus, accessus, atque
alia quælibet Iura ad beneficium ecclesiasticum ipsi contrahenti competentia. gl. & communis in c. 1. de cleri. coniug. in 6. vers. clericalis. quam dicentes
ordinariāordinariam approbant Paul.
& Alex. in l. si à primo. ff. de libe. & posthu. comprobat etiam Marti. Naua. c. si quando. 5. exceptione. de rescript.
Ex his etiam subinfertur,
† non posse contrahentem beneficia repetere, etiamsi sponsa
religionem profiteatur ante coitum. Sic Docto. notant in dict. cap. 1. & Ioan. de Imol. in
Clem. gratiæ. de rescript. in gloss. resignaueris.
quos sequitur insignis moribus, & Iurisprudentia vir Ioan. Bernar. in pract. crim. Canonica. cap. 74. quibus addendum censeo, eodem modo pensiones, quas contrahens matrimonium obtinet, vacare per hunc contractum, quando constitutæ fuerunt in titulum
beneficij ecclesiastici, aliquo onere spirituali adiecto, vt tradit Hieronym. Gigas in tract.
de pensionibus. quæst. 54. Si tamen pensio
non sit in titulum beneficij præsignata, iure
potest laico concedi. autore Cardin. in Clem.
1. §. eadem. quæstio. 6. de sup. negli. prælat. Ioannes Baptist. de S. Seuerino in tracta. de pensionib. quæstio. 13. sensit idem Cardin. in Clement. 1. quæsti. 16. de rebus ecclesi. notat idem
Hieronym. Gigas quæstio. 21. pro quibus facit text. in cap. si qui. 32. distinctio. quem putat esse singul. gloss. reg. Cancel. 61. Vnde Ludouic. Gomez in regu. de annali posse. quæstione vigesimaprima, dixit non vacare pensionem per contractum matrimonij. Verùm
Romanæ Curiæ vsus obtinuit, pensiones vacare per
cōtractumcontractum matrimonij, etiamsi simpliciter nullo adiecto onere spirituali, fuerint
constitutæ, nisi concessæ fuerint à Summo
Pontifice alicui laico, pro re in defensionem
Ecclesiæ vtiliter gerenda, vel gesta: aut quando ex voluntate Romani Pontificis colligitur
eum velle pensiones per coniugalem contractum non extingui. ita Io. Baptist. in tract. de
pensio. q. 30.
Tertiò coniugalis contractus impeditur,
ac omninò resoluitur religionis solenni voto, & professione præmissa. At si præmittatur simplex votum, impeditur matrimonium
contrahendum. non tamen dirimitur, si contractum fuerit, cap. meminimus. cap. rursus.
cum alijs, qui cleri. vel vouent. cap. 1. de voto,
libro sexto.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Cognatio spiritualis matrimonium impedit, ex
constitutione Ecclesiæ.
-
2 Cognationis spiritualis prima species.
-
3 Cognatio spiritualis non oritur ex illicito coitu.
-
4 Cognatio spiritualis deducitur ex Baptismate,
etiam collato à laico, tempore necessitatis.
-
5 Cognatio spiritualis solùm contrahitur cum leuante, vel suscipiente à sacro fonte, licet plures
illi actui intersint.
-
6 Cognatio spiritualis nec per nuncium, nec per
procuratorem contrahitur.
-
7 Cognatio spiritualis an contrahatur sine responsione ipsius suscipientis, vel leuantis à sacro fonte.
-
8 Cognationis spiritualis secunda species.
-
9 Cognationis spiritualis tertia species.
-
10 Cognatio spiritualis ascendit, non tamen descendit.
-
11 Cognatio spiritualis non oritur ex Catechismo.
§. QVARTVS, DE
cognatione spirituali.
QVARTO, † spiritualis cognatio
matrimoniũmatrimonium impedit, ne contrahatur, & contractum post hoc
impedimẽtumimpedimentum dirimit.
Atq;Atque hoc
impedimentum Iure Canonico
institutum fuit, non naturali nec diuino: quod
ab omnibus receptum est. Oritur verò ex baptismi,
cōfirmationísueconfirmationisue sacramento, in quo is,
qui sacramentum confert, parentis vicem gerit: is autem, qui baptizato aut confirmato assistit, ac pro eo respondet, ipsúmue in sacramento baptismi tenet, aut à fonte suscipit, pædagogus censetur. capit. vos ante omnia. de
conse. dist. 4. Tho. in 3. part. qu. 67. arti. 7. quibus addenda est decisio cap. 1. & fi. de cog. spiri. in 6. Ex quibus miror, cur Conrad. Lagus in
Methodica iuris, tit. de nupt. dixerit prohibitionem matrimonij, in cognatione spirituali,
sine causa factam ab Ecclesia,
eamq́;eamque valere sua
auctoritate, quantum possit. Verùm hæc spiritualis cognatio tres sortitur species. Prima
quidem est,
† quæ inter ipsum
baptizatũbaptizatum, confirmatúmue, & confirmantem, baptizantem,
ac vtriusque sacramenti pædagogum, quem
patrinum vulgus appellat, oritur: ac denique
illa, quę inter filios, & parentes spirituales
cōtrahiturcontrahitur. cap. de eo. 30. quęst. 1. cap. 1. de cog. spiri. in 6. Regia l. 1. tit. 7. par. 4. Tho. d. ar. 7. Palu.
in 4. dist. 42. ar. 1. & consequenter hæc prima cognationis spiritualis species includit
illāillam, quæ
inter filium spiritualem, & vxorem patris spiritualis, tempore suscepti sacramenti à viro
cognitam, datur à iure. cap. 1. de cog. spiri. in 6.
† Nec tamen ad fœminam, à patre spirituali
fornicariè cognitam, refertur. Nullum enim
subest inter eam, & spiritualem filium, impedimentum, vt asserit glo. in cap. si quis de vno.
30. quęst. 4. ea ratione, quòd istud sit spirituale
vinculum, nec deceat id ex illicito coitu oriri.
idem approbant Henri. & Abb. in c. Martinus.
de cognat. spirit. Ricard. & Palud. dict. distinct.
42. Ioan. Andr. cæteriq́ue Doct. in d. c. 1. Ang. in
verb. matrimonium. 3. versi. septimum impedimentum. Regia l. 1. tit. 7. part. 4. quam hisce in
rebus iuris
vtriusq;vtriusque professoribus, quos nuncupatim citamus, non veremur adiungere:
cùm sapientissimorum virorum
cōsilioconsilio leges
Regias, quas partitarum appellamus, conditas fuisse, Hispanis omnibus sit
compertũcompertum. His
igitur opinor præfatam sententiam
frequẽtiorifrequentiori calculo probari: quam veriorem esse existimat Ioan. Brunellus in tract. de sponsalib. conclusi. 20. casu 7. aduersus Thom. in 4. senten.
dist. 42. cui subscribit Syluest. in verb. matrimonium. 8. q. 7. Notandum est
† laicum tempore
necessitatis alium
baptizātembaptizantem, ipsi baptizato
patrem spiritualem esse, ac subinde in hac prima cognationis specie includi. quod notat Florentin. 3. part. tit. 1. c. 15. §. 3. ex c. 1. vers. eandem.
de cog. spirit. in 6. Nec refert, an vnus, plurésue sint pædagogi: tametsi conueniat vnum
tantùm esse, qui filium spiritualem in sacro baptismatis lauacro teneat, aut à fonte suscipiat.
c. non plures. de consecra. distin. 4. cap. fin. vbi.
id not. Ioan. And. & alij, de cognat. spirit. in 6.
Moribus tamen receptum est in aliquot Regionibus, plures ad id officium
cōstituiconstitui. quod
insinuat Regia l. 7. titu. 4. part. 1. quo
† quidem
casu solus is pater spiritualis est, qui
baptizatũbaptizatum
in sacro fonte tenuit, vel à fonte suscepit, non
alij, etiamsi præsentes actui fuerint, atque pro
baptizato responderint, ita Florenti. 3. part.
titul. 1. capit. 15. §. 3. Deci. optimè consilio 501.
pro quibus text. est in capit. veniens. de cog.
spirit. & gloss. in capit. primo. eodem titu. in 6.
versi. spiritualem.
† vnde hæc cognatio per
ꝓcuratoremprocuratorem minimè contrahitur, teste Bart. in
l. Gallus. §. forsitan. ff. de lib. & posthum. quem
ibi magis communiter sequuntur alij, & Præpin dict. capit. veniens. Freder. consil. 15. Rom.
sing. 53. Capel. Tolos. 157. Syluest. in verb. matrimonium. 8. qu. 7. versicu. 14. & Ioan. And. in
reg. potest quis. de regu. iur. in 6. Ioan. Brun. in
tract. de spons. conclus. 20. casu 12. Petrus Loriotus in l. non facilè. §. cognationis. ff. de gradibus affinitatis. Nec etiam contrahitur per
nuncium ad id speciali consensu delegatum,
quamuis Abb. & Card. in d. c. veniens, contra
Bart. id fieri posse opinentur. quorum opinio
apud posteriores in procuratore, & nuncio
cōmunitercommuniter est reprobata. Nam & Henr. in d. c. veniens. Archid. Domi. & Francis. in dict. ca. 1. de
cognat. spirit. in 6. primam opinionem admittunt. Sunt
† tamen, qui existiment
nōnon sufficere ad
contrahẽdamcontrahendam hanc cognationem suscipere à fonte, nec in fonte ipsum baptizatum
tenere, nisi is, qui tenet vel suscipit, respondeat
nomine ipsius baptizandi. & hi sunt Hostiens.
in summa tit. de matrimo. §. qualiter contrahatur. vers. & nunquid. Archi.
vterq;vterque tamẽtamen sub
dubio. in cap. paruuli. de consecr. distinctio. 4.
quos sequuntur Henric. in c. veniens. de cogn.
spiritu. Io. And. & Franc. in d. ca. 1. eod. tit. in 6.
col. 1. Lancel. Galiaul. in l. 1. in princ. ff. de verb.
obl. colu. 5. Io. Brunel. in tract. de sponsa. conclus. 20. casu 10. ea ratione, quòd patrinus tenetur respondere, & profiteri Christianam
fidẽfidem pro ipso, qui baptizatur. c. nos ante omnia.
capit. paruuli. de
cōseconse. dist. 4. Igitur patrinus loqui debet: atque in hoc actu verba requiruntur. Sunt & alij, qui hanc opinionem Hosti. &
Archi. veram esse existimant,
quādoquando baptizatus esset infans, qui
respōdererespondere non potest, si verò
respōdererespondere posset, quippe qui adultus erat,
nulla verba esse necessaria ad contrahendam
hanc
cognationẽcognationem, existimant, quia is, qui baptizatur, tenetur
respōdererespondere, non patrinus. capit. cùm pro paruulis. de
cōsecconsec. distin. 4. quem
tex. dicit singul. Rom. singu. 54. idem probat
|
Regia l. 6. titu. 4. part. 1. qua ratione Hostien.
sententiam ita intelligunt Domi. in d. c. 1. Præpo. in c. contracto. col. fin. eod. tit. Alcia. in d. l.
1. in fine princip. Henri. in c. veniens. de cogna.
spirit. His tamen opinionibus omissis, verior
est opinio illa, quę dictat, non esse verba patrini respondentis vllo casu necessaria ad contrahendam hanc cognationem, siquidem sola susceptio à sacro fonte est de substantia: cætera
autem ad solennitatem expectant. text. in d. c.
1. vbi hoc not. Archi. quem in hac specie Barb.
sequitur in d. l. 1. 15. col. in princ. de verb. oblig.
idem asserit Florent. 3. part. tit. 1. c. 15. §. 3. Ioan.
in summa confess. Astensis, & alij, quos Henri.
refert in d. c. veniens. col. fi. quorum
opinionẽopinionem
etiam probat Syluest. in verb. matrimonium.
§. impedimento. 7. versi. decimumtertium. dicens eam apud Summarum auctores receptissimam esse. Quibus omnibus illud addendum
est, minimè contrahi hanc cognationem inter
procuratorem, alterius nomine patrini officium exercentem, & ipsum baptizatum seu confirmatum. secundum Card. & Abb. in dict. cap.
veniens. Fred. consil. 15. Paul. de Cast. in d. §. forsitan.
cōtracontra Ioan. And. in d. reg. potest quis per
alium.
Secunda huius
† cognationis species, inter
spirituales parentes baptizati, seu confirmati,
& carnales, constituitur. ca. veniens. eod. titu.
Ad vxorem tamen parentis spiritualis extenditur, quæ carnaliter cognita fuerat tempore
contractæ cognationis. c. Martinus. eod. titul.
non sic ad vxorem patris carnalis, etiam cognitam. Nam licet cognatio contracta à parente
spirituali, communis fiat eius vxori carnaliter
iam cognitæ:
nōnon tamen illa cognatio, quæ per
parentem carnalem contrahitur, eius coniugi, etiam cognitæ, communis est. vnde gloss in
c. spiritualem. 30. q. 4. dixit in hoc impedimento inter coniuges communes esse actiones,
nōnon
passiones. idem aperit glo. in c. 1. de cogn. spirit. in 6. Flor. 3. part. tit. 1. c. 15. §. 3. sentiunt Tho.
& Palud. in 4. sent. dist. 42.
Tertia huius cognationis species solùm diffinitur inter filium spiritualem, & filios carnales ipsius parentis spiritualis. c. 1. ca. super. cap.
tua. eod. tit. c. super quibus. 30. quæst. 3. Quo
fit,
† vt inter filium spiritualem & carnalem filiam vxoris ipsius patris spiritualis, ab alio viro susceptam, matrimonium contrahi possit.
Cùm nulla inter eos sit cognatio, sicuti consulendo respondisse Antonium, ipsemet fatetur
in d. c. Martinus. cuius opinionem esse
veriorẽveriorem
asserit Deci. cons. 501. col. fin. Syluest. in verb.
matrimonium. 8. qu. 7. versi. sextum. & Angel.
versi. matrimonium. 3. imped. 7. contra Domi.
& Franc. in dict. c. 1. §. fi. eo. tit. in 6. Atque adeò
mihi persuasum est Ant. responsum, vt opiner
Deci. Syluest. & Ang. nimis anxiè dixisse, ante
contractũcontractum matrimonij
cōsulendumconsulendum esse, iuxta
Domi. opinionem. Hinc etiam
cōstatconstat † patrem spiritualem posse matrimonium contrahere
cum filia carnali ipsius filij spiritualis. glo. per
text. ibi. in c. illud. 30. q. 3. cui similis in ca. 1. de
cogn. spirit. in 6. tenent Flor. 3. part. tit. 1. ca. 15.
§. 1. Abb. & alij in c. 1. de cog. spirit. Palud. in 4.
senten. dist. 42. probat Regia l. 5. titu. 7. part. 4.
Ascendit etenim hæc cognationis species, non
descendit.
Nec illud hac in re est omittendum, ex Catechismo
† cognationem spiritualem minimè
oriri, quæ matrimonium, post Catechismum
contractum dirimat: tametsi contrahendum
impediat. cap. 2. de cogn. spirit. in 6. Regia lex
2. tit. 7. part. 4. etiamsi Catechismus fiat ex interuallo maximo post baptismum, vt docet
Hierony. Paulus in Prouinciali, fol. 16. col. 1. Ex
hoc tamen deduci potest, irritam fore Romani Pontificis dispensationem, ad
matrimoniũmatrimonium
contrahendum concessam, sublato aliquo Canonico impedimento, quod legitimè illud matrimonium contractum dirimeret, si in eadem
dispensatione mentio non fiat, de cognatione spirituali, quæ inter impeditos aderat, per
Catechismum tantùm contracta. Forsan enim
Princeps, si eiusce cognationis notitiam habuisset, coniugium non permitteret. arg. cap.
postulasti. de rescript. Sic insigniter hanc opinionem docet Domi. in cons. 33.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Cognatio legalis qualiter contrahatur.
-
2 Cognatio legalis etiāetiam oritur inter filiam adoptantis, vel arrogantis, & ipsum adoptatum vel arrogatum.
-
3 Cognatio legalis an perpetua sit?
§. QVINTVS, DE
cognatione legali.
QVINTO, † matrimonium impedit legalis cognatio, quæ ex adoptione vel arrogatione insurgit. Ex adoptione, inquam, cùm
quis in proprium filium assumit
eum, qui sub patris carnalis potestate est. Ex
arrogatione verò, cùm quis liberum à patria
potestate accipit in filium, quo casu arrogatus
in arrogantis potestatem transit. Est igitur legalis cognatio inter filium legalem, eiusq́ue
vxorem, & patrem itidem legalem,
eiusq́;eiusque cōiugemconiugem,
aliasq́;aliasque personas expressim nuncupatas. in l. adoptiuum. ff. de ritu nup. c. 1. 30. quæstio. 3. glo. in cap. 1. de cogn. leg. Regia l. fin. tit.
7. part. 4. Hinc infertur matrimonium
cōtrahicontrahi
non posse inter patrem, & filiam legalem, nec
inter filium, & matrem legalem: nec cum vxore patris legalis, etiam finita adoptione vel arrogatione. quod notat glo. in dict. c. 1. de cogn.
|
legali. quam Iuris Canonici interpretes approbant, & non temerè per iura paulò antè
adducta. ex quibus idem prorsus dicendum
censemus in cæteris per dict. leg. adoptiuum.
connumeratis. notat Petrus Loriotus, in l.
non facilè. §. in adoptionem. ff. de gradi. affinitatis.
Contrahitur etiam
† hæc legalis cognatio
inter filium arrogantis, & ipsam arrogatam.
Nec differt in hoc adoptio ab arrogatione. Imò idem vtroque casu dicendum est. gloss. per
text. ibi in ca. 1. de cogn. leg. quam ibi sequuntur Doct. communiter, vt fatetur ibi Panorm.
& Syluest. in verb. matrimonium. 8. quęstio. 8.
tametsi ipse velit, non ita oriri cognationem
hāchanc, vt matrimonium impediatur, inter filiam
adoptantis, & ipsum adoptatum, ex eo, quòd
non adsit patria potestas in adoptione. Verùm prima opinio receptior atque verior est.
† Ipsa tamen adoptione seu arrogatione finita, hæc legalis cognatio inter fratres & sorores
cessat, & dirimitur. Matrimonium tamen, ea
durante contractum inter prohibitos, minimè valet, nec subsistit, nisi nouus accesserit
cōsensusconsensus. gloss. in dict. cap. 1. quam nostrates communiter sequuntur, teste Syluest. in verb. matrimonium. 8. quęst. 8. qui eam approbat. Hoc
autem, quod modò diximus, intelligendum
erit in filia
adoptātisadoptantis, sub patria potestate existenti. Nam cùm ea, quæ sui iuris sit, potest
cōtraherecontrahere filius adoptiuus. glo. in dict. ca. 1. Host.
Inn. & Henr. ibi. & Syluest. in d. q. 8.
cōtracontra Abb.
in d. ca. 1. Conuenit tamen inter omnes, excepto Hosti. nullum subesse impedimentum inter ipsos filios legales, ex legali cognatione:
nisi aliud Canonicum obstet.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Consanguinitatis diffinitio.
-
2 Consanguinei vnde dicantur, & ibi de proximis,
cognatis & agnatis.
-
3 Consanguinitatis antiquiorum diffinitiones refelluntur.
-
4 Linea cognationis quid sit.
-
5 Linea paterna vel materna, quos ex cognatione
contineat.
-
6 Gradus quid sit in cognatione.
-
7 Graduum ex regulis computatio.
-
8 Graduum computatio Canonica an in vtrovtroque foro seruanda sit.
-
9 Consanguinei quo gradu matrimonium contrahere, veteri iure prohibebantur.
-
10 Consanguinitas nouo iure ad coniugia diffinita.
-
11 Cognatorum coniunctio matrimonialis, in recta
linea, an sit perpetuò prohibita.
-
12 Consanguineorum matrimonialis coniunctio, quibus rationibus sit prohibita.
§. SEXTVS, DE
consanguinitate.
CEXTVM sese nobis offert
impedimẽtumimpedimentum, quod primas in hoc
coniugali tractatu obtinet: nempe illud, quod ex
cōsanguinitateconsanguinitate
deducitur: ob id diligentiùs
tractandũtractandum, quòd frequentiùs contingat. Prius tamen, quàm gradus cognationis explicemus,
operæpreciũoperæprecium erit ipsam carnalem
cognationẽcognationem
diffinire, quo apertiùs hanc rem explicare possimus.
† Est igitur consanguinitas vinculum
personarum, ab eodem stipite propinquo descendentium, vel quarum vna descendit ab alia carnali propagatione contractum. Vinculum esse nemo ambigit, inter eos, qui sanguine coniuncti sunt. quod præter alios Cicero
li. 1. de Offi. egregiè pandit: Sanguinis, inquit,
coniunctio & beneuolentia deuincit charitate homines. Idem ait. Arctior verò colligatio
est, societatis proquinquorum. Diximus, ab
eodem stipite propinquo, ex eo, quòd descendentes ab eodem stipite, remoto tamen, non
sunt consanguinei: alioquin omnes homines
consanguinei forent: cùm ab Adamo descendant. Ipsa namque virtus naturalis, quæ in
procreatione viget, quatenus mouet ad similitudinem ipsius
procreātisprocreantis in indiuiduo:
nẽpenempe, vt filius sit similis patri: per varias transfusiones fit debilior, ac tandem deficit: etiamsi ipsa eadem virtus, vt mouet ad id: quod est in
specie, id est, vt ab homine genitus sit homo:
non potest deficere per varias transfusiones.
ita Tho. in 4. sent. dist. 40. art. 1. vbi Palu. hanc
partem nostræ diffinitionis subiecit.
† Hinc
cōsanguineiconsanguinei propinqui dicuntur, quòd eodem
propinquo sanguine fuerint geniti. l. Lucius.
ff. de petit. hęred. l. cùm pater. §. à te peto. ff. de
legat. 2. Dicuntur etiam proximi. l. capitis. & l.
si spurius. ff. vnde cogn. l. dudum. C. de contrahen. emp. vbi glo. & Bal. l. cùm rem alienam. C.
de legat. optimè Deci. in l. si bonorum. colu. 1.
C. qui admi. & Alci. in l. proximi appellatione.
ff. de verb. sig. qui propriè, proximos non ad agnatos, sed ad cognatos referunt. Atque inde, licet propriè consanguinei
dicāturdicantur fratres
ex eodem patre. l. 2. §. agnati. & l. 1. §.
cōsanguineosconsanguineos. ff. de suis & leg. hæred. §. cæterum. Inst. de
leg. agn. success. & in §. sunt autem. eod. tit. vbi
Theophil. scribit, fratres ex eodem patre natos Græcè appellari
ὀναιμοσ, quasi consanguineos. not. Petr. Lor. in l. Iurisconsultus. §. inter.
ff. de gradibus affinitatis. Hinc Sophocles in
Aiace Teucrum Aiacis fratrem,
συναίμον, id
est, consanguineum, dixit. & apud Claudianum lib. 1. de rapt. Proserpinæ, Pluto ad Iouem
sic loquitur:
Te consanguineo recipit post fulmina fessum,
Iuno sinu.
Ex eadem verò matre dicuntur vterini fra|
tres, Auth. de consang. & vteri. fratri. col. 6. tamen & cæteri remotiores, consanguinei
dicũturdicuntur, quòd eodem sanguine sint geniti. Cice. ad
Att. libr. 2. Sed Boopides noster consanguineus, non mediocres terrores iacit, atque denunciat. idem Cic. lib. 1. de Inuentione, Parentes,
inquit, liberi, coniuges, & consanguinei. Tacitus libro tertio, cùm super Agrippinam, &
Drusum, & Claudium, cæteri quoque consanguinei nominatim perscripti sint. Sicuti & cognati appellantur, quasi quòd vnà, communitérue nati, vel ab eodem orti, progenitíue sint.
l. non facilè. §. 1. ff. de gradibus affinitatis. l. Iurisconsultus. §. cognationis nomen. ff. eodem
tit. Est enim & cognatio nomen, ad natos ex
fœminis, & procreatos à maribus. naturali iure generale: tametsi Lex ciuilis propriè,
descẽdentesdescendentes à maribus, agnatos appellet. l. non facilè. §. 1. l. Iurisconsultus. versicu. cognati. ff. de
gradibus affinitatis. Qua ratione frequentiùs
hac in re libet vti consanguinitatis nomine,
quippe quod sit commune descendentibus â
fœminis, & à maribus. l. 2. ff. vnde cogn. l. vel si
sanguine. ff. de manum. vindict. explicat optimè Andr. Tiraq. in lib. 1. de retract. §. 1. in gloss.
nu. 4. Vtitur etenim & pręter alios hac dictione, consanguinitas, Titus Liu. libr. 7. ab vrbe
cōditacondita, Ceritem, inquit, populum misericordia consanguinitatis, Tarquiniensibus adiunctum, fama ferebat. l. item prima. & l. consanguinitatis. C. de legi. hæred. Diximus pręterea
in diffinitione: vel quarum vna descendit ab
alia: ne maximam illam patris & filiorum
cōiunctionemconiunctionem excluderemus in primo parente.
Cùm enim Adam & Cain ab eodem stipite minimè fuerint deducti, non forent consanguinei dicendi, ni ita compacta foret diffinitio.
Carnalem etiam propagationem exigimus,
ne dicendum sit, Adamum & Euam fuisse consanguineos. Ex quibus sequitur, diffinitiones
per Io. Andr. in expositione Arboris assignatas, imperfectas esse, nec admittendas. quamuis Thom. dist. 40. illam sequitur, quæ ita diffiniuit. Est
† consanguinitas, vinculum personarum, ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Nec altera admittenda est, quæ diffiniuit esse attinentiam
personarum ex eo prouenientem, quòd vna
descẽditdescendit ab altera, vel ambę ab eadem. tametsi
Præp. in Arbore eam eligat. Prima enim ex his
ostendit omnes homines esse consanguineos:
negat verò Adam & Cain cognatos fuisse. Secunda Adam & Euam consanguineos fuisse
probat, ac subinde omnes homines cognatos
fore censendos: quę omnia absona sunt.
Superest cognita consanguinitatis diffinitione, eius gradus ac discrimina cognoscere.
Hoc etenim nobis plurimùm
cōducitconducit.
Cumq́;Cumque
ea ex lineis
gradibusq́;gradibusque constet, quid linea sit,
Io. Andr. in Arbore exponit.
† Præter quem
linea dici potest clariùs, Collectio
personarũpersonarum, quæ iure sanguinis propinquę censentur, gradus continens,
numerosq́;numerosque distinguens. ex Paluda. in 4. dist. 40. Linea verò in hac materia
dici potest ex eo, quòd linea ipsa
filũfilum sit, quod
ex lino, aut alia re simili fieri solet. vnde linea
margaritarum apud Iurisconsultos in l.
lineālineam.
ff. ad l. Falci. in l. si seruus seruum. §. si cùm maritum. ff. ad l. Aquil. quo in loco explicat hoc
eleganter Budæ. & Ludo. Cælius lib. 3. lectio.
Antiq. c. 14. Hinc igitur linea seriem, atque ordinem cognationis significat apud eosdem Iurisconsultos in l. Iurisconsultus. ff. de gradibus
affinitatis. §. sed & ex lateribus. quod & Tiraq.
adnotauit. lib. 1. de retract. §. 1. in glo. 9. in prin.
Hinc & Romani Pontifices vtuntur eadem dictione sæpissimè. Cuius vsus potest ex eo etiam deduci, quòd linea longum sedendi ordinem quandoque significet, vt nonnulli illud
Ouidianum, primo de Arte amandi, interpretantur.
"?>Et bene te cogit, si nolit linea iungi.
Qua tibi tangenda est, lege puella loci.
Item illud eiusdem in amoribus li. 3. Elegia 2.
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
Etiamsi proprius quidam intelligant in dictis carminibus, lineam longurium esse, seu
longiores perticas ad arcendum populum in
ludorum spectaculis, aut signum de Creta
factum, quo vtebantur Romani in ludorum
celebratione. vti not. Lud. Cæli. lib. 3. c. 14. His
addo lineam apud Latinos accipi pro funiculo, cui alligatur hamus à piscatoribus. Plin. lib.
9. c. 43. Vulpes marinę, simili in periculo, glutiunt amplius, vsq;vsque ad infirma lineæ, quæ facilè
perrodant. Item eodem lib. cap. 17. eadem dictione sæpissimè vtitur.
Verùm ex pręfata lineæ diffinitione illud
dubium explicari potest, quæ dicatur linea paterna, maternáue, quarum in testamentis,
cōtractibuscontractibus,
cęterisq́;cęterisque viuentium actibus, mentio fit quotidiè. & Socy. consil. 33. col. 5. volu. 3.
opinatur
† illam dici lineam paternam, cuius
caput est pater: maternam autem, cuius caput
mater sit. senserat ante eum idem Anchar. consil. 95. dum lineam paternam distinguit effectiuè, & comprehensiuè: effectiuè intelligens lineam paternam, cuius caput sit pater:
cōprehensiuècomprehensiue, in qua pater
cōtineturcontinetur: atque subdit,
primũprimum modum intelligendi
obseruādumobseruandum fore
omninò, nisi aliud ex mente
agẽtisagentis,
testātistestantis,
donātisdonantis, aut aliquo pacto
disponẽtisdisponentis, colligi possit. Ego tamen
vtrũquevtrumque intellectum assumendum esse existimo, eundem Soc. sequutus in l.
Gallus. §. nunc de lege. ff. de lib. & posthum. &
Curt. Iuniorem cons. 5. nu. 10. ex ipsa diffinitione, ac propria lineæ significatione. ex quibus etiam
perpẽdiperpendi & examinari potest
respōsumresponsum Alex. consil. 53. vol. 6. vbi explicat, quę dicatur linea masculina testatoris, vel alterius:
quo in loco eleganter eius opinionem interpretatur Carol. Mol. ipsum legito.
Gradus
† verus dicitur habitudo, id est,
mẽsuramensura distātiumdistantium personarum, qua cognoscitur,
quota agnationis vel cognationis
distātiadistantia duæ
plurésue personę differant. ita Io. Andr. quem
Præp. in arbore sequitur. Gradus autem dicti
sunt ad similitudinem scalarum, locorúmue
procliuium, quos ita ingredimur, vt à proximo in proximum: id est, in eum, qui, quasi ex
eo nascitur, transeamus. autore Paulo
IuriscōsulIurisconsul. in l. Iurisconsultus. versi. gradus. ff. de gradibus. Sed, vt computationem graduum explicemus, regulas quasdam prænotare oportet,
quarum prima sit.
Iure Ciuili,
† & Canonico, ascendentium, &
descendentium, linea, quot sunt personæ, vna
adempta, tot sunt gradus. Filius ergo primo
gradu patri coniungitur, ac nepos auo, secundo. Pronepos proauo, tertio. Abnepos abauo,
quarto.
Secunda regula. In linea transuersa æquali,
id est, quādoquando vterq;vterque distat eodem gradu ab stipite: quoto gradu alter distat à communi stipite, toto distant inter se, & sibi attinent.
Tertia regula, in linea transuersalium inæquali: id est, quando alter distat à communi stipite, gradu remotiori, quàm alter, quo gradu
remotior distat à communi stipite, eodem distant inter se. Nec in his regulis est controuersia apud veteres Iuris Canonici professores.
Iure verò ciuili vnica constitui potest regula
pro omnibus lineis. Quot sunt personæ, vna
dempta, tot sunt gradus. His equidem regulis
graduum computatio distinguitur, quas Ioan.
Andr. Præpo. & Stephanus à Costa in arbore
exactiori diligentia exponunt. Sed ita facilia
isthæc sunt, vt nec repetenda fore existimemus. Sat enim nobis sit, prædictas antiquiorum regulas, veluti præuias ad matrimonij ꝓhibitionemprohibitionem tradidisse, quæ Petro Lorio. in eleganti interpretatione tituli. ff. de gradibus. aliquot rationibus minimè applaudent. Penes
quem poterit Lector nouas hac in re traditiones inquirere.
Ex his tamen
† constat, inter Ius Ciuile &
Canonicum in hac graduum computatione
differentiam esse, cuius rationem assignat tex.
in c. 2. 35. q. 5. Canones enim, quo ad matrimonium gradus distinguunt: quod quidem matrimonium inter duas personas contrahitur:
& ideò in transuersalibus, ex duobus vnicum
gradum constituit Ius Pontificium. At Ius
Cæsarum quo ad successionem, quæ ab vno
in alium defertur, consanguinitatis iura & gradus diffiniuit. Quo fit, vt promiscuè in
vtroq;vtroque
foro quo ad coniugia
CanonũCanonum computatio
ꝓbandaprobanda sit. ita glo. in Arbore consanguinita. cui
similis in §. hactenus. Insti. de gradibus cognationum, quam putat singu. esse Franc. in c. 2. de
arbitr. in 6. hæc est magis communis opinio. idem notat Deci. in cap. 2. col. 2. de testib. In hęreditatibus verò, ac successionibus
vtroq;vtroque foro, legalem computationem esse
aduertẽdamaduertendam
& obseruandam, prædicti omnes sentire
vidẽturvidentur. In alijs autem contractibus, actibúsque
cæteris similibus, quælibet computatio in proprio foro est seruanda, ex Ioanne Andr. in additionibus ad Specul. titu. de success. ab intest.
§. 1. in fine magnæ additionis, quem Prępo. sequitur in dicta Arboris interpretatione. colu.
19. & 20. Cuius conclusionis plurima exempla
cuicunq;cuicunque facilè erunt obuia.
Prohibitio
† autem coniugij, inter consanguineos variè contingit in antiquis Canonibus: siquidem Fabianus, Summus Pontifex,
anno Christi ferè ducentesimo quadragesimoquinto, matrimonium omninò vetuit
cōtrahicontrahi in tertio consanguinitatis gradu: at in
quarto ita prohibuit, vt contractum non obstante prohibitione, minimè dissolueretur.
capit. de propinquis. 35. quæstione 2. Sed
Iulius primus in septimo gradu matrimonium omninò prohibuit anno ferè trecentesimo quadragesimo. capit. nullum. dict. capit. &
quæst. Verùm Innoc. Tertius, anno salutis
ferè millesimo ducentesimo, ad quartum
gradum hanc prohibitionem reduxit, in capi.
non debet. de consang. & affinitat huius verò
variæ sanctionis meminit Virgil. Poly. libro 5.
de Inuent. rerum. capit. 5. Porrò
† ad quartum gradum matrimonia prohibentur, ad similitudinem compacti corporis humani, auctore ipso Innocen. quod constat etiam ex capit. in quadam. de celeb. miss. constat etenim
humanum corpus ex quatuor elementis, quæ
Bernardus explicat in dict. cap. in quadam. &
intelligit frigidum, calidum, humidum, & siccum. rectiùs gloss. in proœmio Instit. §. igitur.
Nam humanum corpus compactum est ex pituita seu phlegmate, quod humidum est, &
frigidum, cholera, quæ calida & sicca est, melancholia, quæ frigida & sicca est. Item sanguine, qui humidus & calidus est. Sanguis
aëris elemento respondet, qui humidus & calidus est: pręcipuè tamen humidus censetur:
atque ob id humidum est hoc elementum.
Cholera igni similis est, qui, etsi calidus & siccus sit, calidum tamen hoc elementum ex
propria vi dicitur. Atra bilis, seu melancholia, terræ elemento confertur, quod propriam
habet siccitatem, etiamsi frigidum sit. Pituita
comparatur aquæ elemento, quod, etiamsi humidum sit, id tamen peculiare habet, quòd
frigidum sit. Hæc ergo quatuor elementa corpus humanum constituunt. Humidum, id est,
sanguis. Calidum, id est, cholera. Siccum, id
est, atrabilis. Frigidum, id est, pituita. & sic aêr,
ignis, terra, & aqua: quod Ludoui. Cęlius adnotauit lib. 2. lectio. antiq. ca. 11. ante eum Galenus libro secundo de elementis. quem Latinum fecit Ioannes Andernacus. explicat idem
Leonardus Fuchsius in compendio medicinę.
cap. 8. & cap. 10.
Quartus igitur gradus ex dicto concilio
ꝓhibeturprohibetur, in transuersa cognationis linea.
† At
in linea recta ascendentium, descendentium,
nullis finibus prohibitionem contineri, quibusdam placet, quorum primas obtinet Caius
Iurisconsul. in l. nuptiæ. in 4. ff. de ritu nupt. vbi gloss. idem notat. cui simil. in arbor. consanguinit. quam ibi approbat Præpo. columna secunda. Abb. in dict. capit. non debet. columna
4. Regia l. 4. tit. 6. part. 4. Syluest. in verb. matrimonium. 8. quæst. 6. colum. 4. Scot. & Paluda.
in 4. senten. dist. 40. qui inde confingunt hoc,
quòd rationes huiusce prohibitionis in linea
recta ascendentium, &
descẽdentiumdescendentium semper
quocunque gradu locum habeant. Tota
† enim prohibitio coniugalis inter consanguineos, ex eo iusta censetur, & rationi consentanea, quòd amicitia ex sanguine orta satis sit
sufficiens, absque matrimonij contractu, ad
charitatem in Repub. custodiendam. Oportet
ergo coniugia inter eos
cōtrahicontrahi, qui à sanguinis vinculo remoti sunt, quo inter eos coëat amicitia. quam rationem & aliàs Plutar. adducit in problematibus. Rom. nu. 108. & Diuus
Augusti. lib. 15. de ciuit. Dei, capit. 16. Gratia. in
cap. 1. 35. quæst. 1. potest adnotari. & ex Cice. libro 5. de finibus. His etiam suffragatur, quòd
reuerentia Iure Naturali parentibus debita,
minimè patitur hanc coniunctionem. quod
Tho. tradit. 22. quæstio. 154. art. 9. exactè huius
prohibitionis rationem
inquirẽsinquirens, quibus plura adiungi possunt ex Tiraq. 7. lege connubial.
numero 32. Rursus quibusdam placet, in hac
linea recta solum quartum gradum, & citeriores prohiberi. Sic Goffred. scribit in summa
tit. de consan. quem Ange. sequitur in ver. matrimonium. impedimento 6. Ego verò nullo
pacto his assentior opinionibus. Prima enim
corruit manifestè, quia rationes huius prohibitionis in tricesimo gradu cessant prorsus,
nōnon
tantùm in centesimo, millesimóue. & id docet
Caiet. 22. quæstio. 154. art. 9. Secunda autem
opinio manifestè falsa est. Constat enim adhuc in quinto, ac decimo lineæ rectæ gradibus, rationes prohibitionis omninò vigere.
Illud tandem in hac controuersia planè fatemur, nihil esse, quod nos ad eam definiendam
cogat: cùm in iudicijs, aut regimine Reipublicæ minimè continget, si probabili coniectura
id diuinare licet. Et tamen in disputatione,
hanc coniugalem prohibitionem vltra vigesimum gradum non extendi liberè contendam.
In collateralium linea, quæ transuersa à Iurisconsultis dicitur, id manifestum est, quintum
gradum nulla prohibitione vrgeri: quo fit, vt
quis possit vxorem accipere fœminam à fratre, recta linea, quinto, seu quarto gradu distantem. Ita Ioannes Andreas in gloss. arboris, in fine: quem sequuntur Antonius & Cardina. in capitu. tua. Ancharan. in capitu. final.
per textum, ibi, & Henricus in capitu. non debet. de consanguin. quamuis Hostien. in summa. titulo, de consanguin. §. vsque. versiculo,
sed nunquid, contrarium teneat.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Affinitatis diffinitio.
-
2 Affinitas vnde dicatur.
-
3 Affinitas ex coitu etiam illicito oritur.
-
4 Affinitas frequenter concurrit cum publica honestate.
-
5 Affinitatis impedimento sublato per dispensationem publica honestas etiam tollitur.
-
6 Affinitas matrimonium impedit, solum in primo
genere, & intra quartum gradum.
-
7 Affinitas an detur inter virum & vxorem?
§. SEPTIMVS, DE AFFInitatis impedimento.
SEPTIMO loco agendum erit
de affinitate, cuius cognitio à diffinitione pendet, quam Ioannes
Andr. ita concepit.
† Affinitas est
personarum proximitas, ex coitu
proueniens, omni carens parentela. Ita ipse in
arbore affinitatis, quòd, si in vltimis verbis voluit Ioan. And. ex affinitate consanguinitatem
necessariò non deduci, planum erit id, quod
diffinitio proponit. At si sensit, affinitatem
nōnon
posse concurrere cum
cōsanguinitateconsanguinitate, falsum
est. Si quis enim carnaliter cognouerit alteram ex duobus sororibus, quæ tamen erant
eius consanguineæ intra quartum gradum,
nōnon poterit alteram ex his vxorem ducere, impediente matrimonium ipsum affinitate,
atq;atque
etiam consanguinitate. vt Præp. notat post glo.
ibi in arbore affinitatis. col. 4. Vnde in dispensatione ad
contrahendũcontrahendum matrimonium, à Romano Pontifice impetrata, oportebit vtrumque impedimentum sublatum fuisse. Ego verò
affinitatẽaffinitatem esse arbitror, proximitatem personarum, ex coitu deductam.
† Sic tamen dicitur, eò, quòd duæ cognationes, quæ diuersæ
sunt, per nuptias copulentur. l. non facilè. §. affines. ff. de gradibus affinit. vnde affines propriè dicuntur inuicem, viri & vxoris cognati:
licet
quandoq;quandoque affines dicantur, qui
cōsanguineiconsanguinei sunt. sicuti optimè adnotauit Tiraqu. lib. 1.
de retract. §. 1. in gloss. 9. nume. 20. Diximus in
diffinitione ex coitu, non ex nuptijs, quia, quo
ad
cōiugiumconiugium impediẽdumimpediendum, affinitatem ex coitu deduci, constat, etiamsi coactus sit, text. in
cap.
discretionẽdiscretionem, de eo, qui cog. cons. vxor suæ.
Nec refert, an sit ex vi præcisa, an ex conditionali: vt ibi probare videtur text.
dũdum dicit,
quātumquantum potuit renitentem. Quinimò coitus cum
dormiẽtedormiente hanc affinitatem producit. quod ibidem
notātnotant Card. & Præpo. exeo, quòd copu|
la carnalis etiam cum dormiente contingit.
Vnde constat, coitum esse de substantia affinitatis, vti tradit post alios Ferdinand. Loazes,
Præsul Illerdensis in tractatu de matrimo. dubio 1. fol. fin. & dubio 15. Atque
† etiam ex
coitu illicito affinitatem oriri, probat tex. melior cæteris, secundum Abb. ibi. in d. c. discretionem, vbi Henr. idem not. post glo. ibi. idem
gl. in arbore affinita. aptissimus tex. ad id in c.
in literis. secundum Abb. & Aret. ibi, de testi.
tex. in ca. 2. de consang. not. Capel. Tolo. & ibi
Aufre. 96. quam opinionem asserit esse communem Syluest. in verb. matrimonium. 8. impedimento. 15. eamq́ue tenet Hierony. Paul. in
prouinciali. fol. 38. & probatur eadem sententia in l. liberi. C. de nuptijs, quæ prohibet ob
affinitatem filium patris concubinam in vxorem accipere: non tantùm ob solam honestatem: quod falsò existimat Coras. lib. 1. Miscell.
cap. 3. dicens ex concubinatu minimè oriri affinitatem, nec eius ad nuptias
impedimẽtumimpedimentum:
cùm Iure Ciuili permissus fuerit concubinatus: ea enim consideratio ex eo deficit, quòd
coitus coniugalis licitus omninò est: ex eo tamen deducitur dubio procul affinitatis impedimentum. Vnde constat, ex sponsalibus,
etiam de præsenti. ante copulam non oriri affinitatem: & si Diuus Thomas contrarium opinetur in 4. dist. 41. quæst. 1. art. 1. colum. 4. dicens, ex sponsalibus de præsenti ante coitum,
affinitatem oriri, non publicæ honestatis impedimentum: cui adstipulatur Florent. 3. par.
tit. 1. c. 11. in fine princ. quod tamen falsum est.
Nam oritur ex his publicæ honestatis iustitiæ
impedimentum, non affinitatis. Abb. & Præp.
in c. sponsam. de sponsa. Syluest. in verb. matrimonium. 8. q. 14. & Palud. in 4. sentent. dist. 41.
q. 2. colum. 1. & q. 1. art. 3.
Illud tamen animaduertendum
† est concurrere posse frequentissimè affinitatem cum
publica honestate: nempe subsequuta inter
sponsos carnali commistione. Vnde in dispensatione à Rom. Pontifice impetrata, non erit
satis derogare impedimento affinitatis, nisi
derogetur etiam impedimento publicæ honestatis, ibidem concurrenti, gloss. recepta communiter in arbore affinitatis. Abb. in ca. sponsam. de sponsa. Domini. consilio 33. colum. 4.
Verùm hęc opinio, quam vulgus probat, subuertitur manifestè. Nam Præpos. & Steph. in
arbore affini. planè fatentur satis esse,
† si in
petitione ipsi Rom. Pontifici oblata, affinitatem ex coniugio ortam fuisse, mentio fiat. idem not. Syluest. in verb. dispensatio. qu. 5. &
in verb. matrimonium. 8. q. 14. & Ferdin. Loazes in tract. de matrimo. dubio 10. nu. 10. & tamen Rom. Pontifex,
derogāsderogans affinitatis
impedimẽtoimpedimento, potissimùm de licita intelligit,
atq;atque ei
simpliciter
etiāetiam derogare videtur,
absq;absque alia expressione. Sicuti tradit Franc. de Ripa. li. 2. respon. c. 1. Licita tamen affinitas non potest esse absque publica honestate: igitur sublata affinitate simpliciter, etiam publica honestas tollitur, quę cum affinitate aderat. ita expressim
not. Nicol. Milis, in ver. dispensatio. quem refert & sequitur Feli. in cap. postulasti. de rescri.
17. colum. & Nicol. Boëri. decisio. 264. colum.
penulti. dicens, se ita vidisse bis in iudicio obtentum mota controuersia. Huic etiam opinioni accedit Hieronym. Paul. in prouinciali.
fol. 58. colum. 2. quibus conducit plurimùm
sententia gloss. quam ibi Abb. Præp. & alij approbant. in cap. non debet. de consangu. quæ
dicit, sublata affinitate vltra quartum
gradũgradum,
publicam etiam honestatem sublatam & antiquatam esse: pro qua opinione notant Abb. &
Præp. ibi statutum in vna re, in alia, quæ ei sit
consequutiua, locum prorsus habere: sic ergo,
inquiunt, sublata affinitate vltra quartum gradum, publicam etiam honestatem censeri eodem iure remissam: cùm ea ex affinitate omninò consequatur, & affinitatis sit socia Ex quo
ipsi dict. gl. ad probandum hunc
argumentādiargumentandi modum inducunt, perperam tamen: cùm
absque affinitate detur publica honestas, non
sequuta copula inter sponsos. Item, affinitas
sine publica honestate, vbi ex coitu illicito illa
oritur. Rectiùs tandem ex glo. collegissent alium argumentandi modum: nempe ex duobus, quorum alterum instar alterius est statutum, si demum vnum lege noua corrigatur,
sublatum & alterum censeri, quòd eius instar
antea sancitum fuerat. notant Domi. in c. primo, vers. quintò fallit. & ibi Francisc. versi. nono. de tempo. ordi. in 6.
Affinitas autem
† gradus sibi peculiares
nōnon
habet, præter eos, qui in consanguinitate distinguuntur. Is enim, qui Semproniæ per
coitum adiungitur, affinis erit ipsius Semproniæ propinquis eo gradu, quo illa eis est consanguinea. Genera
tamẽtamen affinitas habet. Nam
persona alteri addita per carnis copulam genus mutat, non gradum. Genus inquam, ita, vt
prima persona genus mutet vinculi: cæteræ
autem genus affinitatis ipsius. Is enim, qui
cognouit Semproniam, non mutat genus affinitatis, sed vinculi, quippe, qui nouus fiat affinis ipsis Semproniæ consanguineis. At ea,
quæ Semproniæ viro per
copulācopulam adiuncta fuerit, mutat genus affinitatis: erit enim in
secũdosecundo genere affinitatis ipsis Semproniæ consanguineis: cùm vir Sempronię esset in primo genere, quæ omnia apertè docet Ioan. And. in gl.
Arboris affinit. & ante eum Bernar. in d. c. non
debet. Nec secundum genus affinitatis hodie
prohibetur, vt ibi ab Ecclesia est decisum. Ex
quo patet, posse quem in vxorem accipere relictam à propriæ vxoris fratre. Item, posse
quenquam diuersis temporibus duas: vel
plures fœminas vxores sibi accipere: quæ tamen cum duobus pluribúsue fratribus matrimonium contraxerant. secundum Card. in d.
|
c. non debet. Stepha. & Præpo. in arbore affinit. contra Ioan. Andr. & Innoc. qui in his casibus videntur prohibitionem matrimonij adhuc admittere.
Ex quo subinfertur, legem municipalẽmunicipalem, qua
sanciri solet, compromíttendas fore omnes lites, quę inter affines oriantur, minimè locum
habere in affinibus secundi generis. Hoc enim
genus nullũnullum iam debet effectũeffectum habere, ita not.
Ias. in l. quod Seruius. 2. col. ff. de condict. caus.
dat. idem Iaso. in l. qui se patris. C. vnde liber.
num. 59. & ibi Curt. Iunior. num. 78. aduersus
Pau. Cast. qui ibidem contrarium dixerat. Solent tamen quandoque dari literæ Apostolicæ
declaratoriæ super secundo genere affinitatis. teste Hierony. Paulo in prouinciali. fol. 19.
quod fieri opinor ad se dandum contrahẽtiumcontrahentium
scrupulos.
Secundò,
† hîc notandum est, virum & vxorem non esse affines: ex eis tamen producitur
vinculum hoc affinitatis. ita glo. in arb. affinit.
& in §. affinitatis. C. commu. de success. notat
Theophilus in §. diximus. Institu. de nuptijs.
Abb. & alij in cap. quod super his. de consang.
& affinit. Bald. in l. 1. C. vnde vir & vxor. Tho.
in 4. sent. distin. 41. q. 1. contra Porcium, & Ias.
in d. §. affinitatis. Prædicta tamen municipalis
lex, de controuersijs affinium
compromittẽdiscompromittendis, in viro & vxore locum habere debet. secundum Ias. in d. l. quod Seruius. 2. colu. cuius
opinio communis est, secundum Cur. Iunior.
in d. l. qui se patris. num. 79. In sponsis tamen
ante consensum de præsenti, id non crederem
ita facilè recipiendum fore: tametsi Ias. in d. l.
quod Seruius, contrarium opinetur, dicens
post glo. ibi ipsos sponsos impropriè esse affines: quod ego non admitterem, siquidem eodem pacto dicere posses esse impropriè affines, eos, qui nec centesimo gradu sanguinis
vinculo coniuncti sunt. Fortassè tamen Ias. opinio, remota prędicta ratione, propter illam
spem matrimonij, erit ex
quadāquadam æquitate seruanda. Nam & spem matrimonij maximos effectus habere constat, & nos superiùs
quādoquequandoque id probauimus.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Incestus definitio, eiuśeiusque denominatio.
-
2 Pœna Laici committentis incestum.
-
3 Clericus propter crimen incestus est perpetuò deponendus.
-
4 Incestus propriè non dicitur, si quis cognouerit cōsanguineamconsanguineam sponsæ nondum ab eo cognitæ.
-
5 Incestas nuptias contrahens, qua pœna sit puniendus.
-
6 Pœna amissionis bonorum ipso iure inducta, etiam
ab hæredibus delinquentis exigitur.
-
7 Priuandus per sentẽtiamsententiam beneficio, vel alia qualibet re, vtrùm facìat fructus suos post commissum delictum.
-
8 Fructus bonorum quibus quis ipso iure priuatur à
die commissi criminis, sunt fisco adiudicandi.
-
9 Priuatus bonis ipso iure, à die delicti, nec alienari
potest: imò rem alienatam fiscus vendicat non
soluto emptori precio.
-
10 Pœna ipso iure inducta, an locum habeat in foro
conscientiæ.
-
11 Pœna conuentionalis an debeatur in foro conscientiæ.
-
12 Damnum culpa leui, vel leuissima illatum, an in
iudicio interiori sit resarciendum?
-
13 Intellectus ad l. in lege. ff. ad l. Aquil.
-
14 Incendium, quāquam culpam præse ferat ex legis præsumptione?
-
15 Intellectus cap. primi, de adulter.
-
16 Pœna an præscribi possit mala fide.
-
17 Regia l. prima. tit. de excommunicatis. li. 8. ordi.
intelligitur.
-
18 Incestæ nuptiæ in legibus eas punientibus, ex Pontificio iure sunt considerandæ.
-
19 Incestas nuptias contrahentes bona fide: sed postea detecto impedimento in eis perseuerantes,
nec Canonicis, nec legalibus pœnis puniuntur.
-
20 Incestas nuptias cōtrahentescontrahentes, à pœnis prædictis liberi sunt, si matrimonium nondum est carnali
copula consummatum.
-
21 Error iuris, aut ignorantia crassa, an excuset à
pœnis, contrahentes incestas nuptias? & numero 22.
-
22 Intellectus ad l. qui contra. C. de incest. nup.
-
23 Maritus an possit excludere, ex iure fisci, vxorem
dotem repetentem, quæ nuptias incestas scienter contraxerat?
-
24 Maritus in dote putatiua soluenda nōnon habet annuam dilationem.
-
25 Maritus non lucratur fructus dotis putatiuæ.
-
26 Maritus ad dotem putatiuam conuenitur vltra
quàm facere possit:
§. OCTAVVS, DE CONTRAhentibus incestas nuptias.
HIS omnibus, quæ in duobus
ꝓximisproximis paragraphis diximus,
† addendũaddendum est, incestum dici coitum
inter consanguineos vel affines.
c. lex illa. §. incestus. 36. q. 1. l. si
adulteriũadulterium cum incestu. in prin. ff. de adult. notat
optimè Tho. 20. q. 154. art. 9. Abb. in c. 1. & in c.
veniens. de eo, qui cogno. consang. vxo. suæ. gl.
in Rub. C. de adul. tex. in §. ergo. & ibi Doct. Insti. de nupt. Reg. l. 1. tit. 18. iunct. l. 2. tit. 19. part.
7. Erit tamen hæc diffinitio intelligenda,
quādoquando coitus contingit inter affines vel
cōsanguineosconsanguineos, qui iure
ꝓhibẽteprohibente matrimoniũmatrimonium contrahere
nequeũtnequeunt: in his enim incestus dicitur:
atq;atque
nuptiæ ab his contractæ vtroque iure incestæ
appellantur: quasi in his nuptijs minimè adsit
|
cestus: id est, cingulum illud, quo Venus vtebatur ad honestas nuptias. Has tamen nuptias,
quæ inter consanguineos contrahuntur, appellat quandoque lex nefarias, & naturæ contrarias. text. in Authen. de incest. nup. in princip. collat. 2. & Canon. in c. cùm secundum leges. de hæret. in 6. Sed isthęc denominatio ad
nuptias in gradu naturali, vel diuino iure prohibito, contractas, referenda est. ita gl. in dict.
Authentic. de incest. nupt. & in Rubr. C. de incest. nupt. Archid. Ioan. Andr. Domi. & Franc.
in dict. c. cùm secundum leges. Vnde non est
admittenda glo. quæ in d. c. cùm
secundũsecundum, intelligit, nuptias naturę contrarias eas esse, quę
ex vitio Sodomiæ contrahuntur: cùm ibi text.
huius criminis pœnam minimè tractet, nisi
glo. interpretationem referamus ad text. in l.
cùm vir. C. de adulter. vbi puniuntur nuptiæ,
quæ inter mares fœdissimè celebrantur. Hinc
etiam apparet, non esse omninò recipiendam
distinctionem Constantini Harmenopuli, qui
lib. 4. tit. 6. ad finem scribit, incestas dici eas nuptias, quæ ratione sanguinis prohibentur, vt
inter consanguineos. Damnatas autem eas,
quæ à iure vetantur inter tutorem & pupillam: liberum & patronam: seruum & dominam. Nefarias verò eas, quę iniquitatis causa
passim improbantur: sicuti cum moniali, rapta, & similibus.
Incestus
† autem crimen absque matrimonio commissum, Iure Ciuili pœna adulterij
punitur. gl. Bar. & Doct. in l. si adulterium cum
incestu. in prin. ff. de adult. gloss. & communis
in l. inter liberas. ff. eo. tit. Ange. in tract. de malefi. versi. che m'ay adulterato. colu. pen. Paul.
Gril. lib. 3. de pœnis omnifariam coitus. quæst.
3. Reg. l. 3. tit. 18. part. 7. Pœnam verò adulterij
trademus statim. cap. 7. §. 6. Item iure Regio
hoc crimen committens dimidia
bonorũbonorum parte priuatur, eaq́ue fisco adiudicatur. l. 7. titu.
vlt. lib. 8. in ordinat. Regijs. Quod
† si Clericus hoc delictum commiserit, deponitur ab
ordinibus perpe. argum. text. in capit. tuæ. de
pœnis. gloss. in cap. Maximianus. 81. dist. & in
c. lator. 2. quæst. 7. quas dixit sing. Imol. in ca. vt
Clericorum. de vit. & hon. Cle. & eas sequuntur Abb. & Doct. in c. at si Clerici. §. fi. de iud. dicentes, Clericum pro fornicatione, quæ simplex non sit, sed maximam habeat deformitatem,
deponendũdeponendum fore: sicuti pro adulterio, incestu, stupro, & similib. quod
etiāetiam notat Paul.
Gril. d. lib. 3. q. 3. & 7. Qua pœna punitur & is,
qui carnaliter cognouit fœminam intra quartum gradum
cōsanguineamconsanguineam eius, quam antea
cognouerat. ita egregiè Ioan. Bern. Calagurritanus Antistes in pract. crimi. capit. 78. quod
comprobatur ex eo, quòd affinitas
etiāetiam ex coitu illicito oriatur. vt in pręce. §. notauimus.
† Si
verò quis fornicetur cum ea fœmina, cum qua
habet publicæ honestatis iustitię impedimentum, quippe qui eius
consanguineāconsanguineam intra quartum
gradũgradum desponsauerat, absque carnali commistione: punietur arbitrio iudicis,
nōnon his pœnis, quas modò prædiximus: licet gl. in d. c. lex
illa, existimet, hanc fornicationem posse incestum dici: id etenim
locũlocum habet ex impropria
dictionis significatione, quę in pœnis admittenda non est. Pro qua opinione est insignis gl.
in Cle. vni. in verb. eos. de consangui. quam ibi
Doct. communiter approbant, dicentes ex ea,
cōtrahentemcontrahentem matrimonium cum fœmina, impediente publicę honestatis iustitia, non esse
excōmunicatumexcommunicatum: ex illo Canone, qui consanguineos, affines, religiosos, moniales, &
cōstitutosconstitutos in sacris, matrimonium contrahentes, ipso iure excommunicat.
Is autem,
† qui incestas nuptias contrahit,
Iure Ciuili, si humilis & vilis sit, verberatus in
exilium mittitur, bonis omnibus fisco adiudicatis,
nōnon existentibus ipsius delinquentis filijs
legitimis, qui fisco in bonis præferuntur. Vir
autem honestus, infamis effectus, ac bonis eodem pacto amissis in Insulam perpetuò relegatur. text. in Authen. de incest. nupt. collatio.
secunda. Auth. incestas. C. de incest. nupt. Regia l. 3. tit. 18. part. 7. Angel. in tract. de malefic.
vers. che m'ay adulterato. colu. penul. & Paul.
Grill. d. lib. 3. q. 3. qua in re plurima sunt adnotanda.
Primum, bona
† cōtrahentiumcontrahentium incestas nuptias, fisco ipso iure, à die
cōmissicommissi criminis, esse
adiudicata. probat text. in d. c. cùm secundum
leges. & in Auth. de incest. nupt. vnde non est
iudicis sententia ad condemnationem necessaria: quod plurimùm refert. Nam licet aliàs
morte delinquentis crimina extinguantur. l.
1. & 2. C. si Reus vel accus. mort. fue. capit. admonere. 33. quæstio. 2. capit. causam, quæ. in 2.
qui filij sint legit. vbi gloss. ca. à nobis. in 2. & ibi
glo. de sent. excom. tamen quando à lege vel
Canone pœna amissionis bonorum inducitur ipso iure, etiam mortuo delinquente illud
crimen tractari potest, & in iudicium deduci
contra hæredes, ad effectum, vt fiscus bona illa
omninò
cōsequaturconsequatur. gl. est in l. 3. §. quod
autẽautem.
ff. quod
quisq;quisque iuris. quam Doct. ibi communiter approbant. dicit ordin. Io. Anan. in c. in literis. de rapt. 2. col. & sing. Bal. in l. vni. C. de priuile. dotis. col. pen. & Bal. nouel. in tract. de dote. par. 12. nu. 25. pro qua optimus tex.
secundũsecundum
Bar. & Doct. ibi in l. commissa. ff. de public. &
in l. Caius. ff. ad Syl. Bart. in l. 1. ff. de priuat. delict. Dec. in l. pupillum. §. in hæredes. ff. de regul. iur. quam opinionem probat text. insignis. in c. accusatus. §. pen. iuncto c. cùm
secũdumsecundum. de hæret. in 6. & esse eam communem asserit Andr. Tiraqu. in l. si vnquam. C. de reuoc.
do. in ver. reuertatur. nu. 241. & Ias. in d. §. quod
autẽautem. vbi ipse, & Ioan. Igneus in d. l. Caius. nu.
15.
cōtracontra hanc communem disputant. Hinc etiam & illud est
tractādumtractandum, an fructus
bonorũbonorum,
quę ipso iure fisco propter crimina
deferũturdeferuntur,
|
sint ipsi fisco adiudicandi à die commissi criminis, an à die litis contestatæ? qua in re difficilis est quęstio in bonorum amissione, quę ipso iure à lege non infertur, sed per
sentẽtiamsententiam.
Nam is,
† qui priuandus est per sententiam re
propria ob delictum, donec sententia feratur,
aut saltem litem in criminis accusatione contestetur, ita fructus recipit, vt nec iudex in sententia possit eosdem fructus fisco adiudicare,
siue sint extantes, siue consumpti. notat Card.
in Cle. constitutionem. §. cæterùm. ad finem,
de elect. & Felin. in capit. de quarta. de pręscript. nu. 33. ea ratione, quòd hic delinquens,
donec per iudicem priuetur re propria, seu
dignitate, officio, aut beneficio, titulum habeat, quo ipsius Rei fructus iure optimo percipiat. idem notat Corne. in l. 1. C. de his, quibus vt indig. cuius opinionem Fel. in dict. cap.
de quarta, pluribus rationibus comprobat,
quibus tamen respondet Anto. Burgens. in ca.
ad nostram. de empt. & vendit. nu. 34. contrariam opinionem sequutus: ex qua fructus percepti ab ipso delinquente ex ipsis bonis, quib.
priuandus est per
sententiāsententiam, fisco
adiudicāturadiudicantur
à die commissi criminis, propter malam fidem, quam delinquens habuit commisso crimine. & quia titulus ille, quem in re habuit, reuocatur per sententiam, probat hanc opinionem text. in l. 1. C. de his, quibus vt indig. vbi
Paul. Castrens. Salyc. Alex. & Ias. idem notant.
quorum opinionem idem Paulus asserit in l.
prædonis. per tex. ibi. ff. de petit. hære. post Bal.
& Angel. ibi. & esse eam communem testatur
Ioan. Bernar. in pract. crim. can. c. 133. qui opinionem Card. Corne. & Fel. existimant procedere, quando ipse delinquens etiam post delictum, in dignitate, beneficio, aut officio, debitum ministerium exhibuisset. quod tamen
ego intelligerem, nisi delictum, etiam occultum, etiam peracta pœnitentia delinquentem
ipso iure, ministrare impediret: vt, si esset crimen, quod irregularem delinquentem
cōstitueretconstitueret: tunc etenim seruiendo, ac ministrando
in officio, quod exercere non poterat, dignus
esset maiori pœna, ac delictum maximè augeret: quo fit, vt fructus ei non sint iusta ratione
concedendi, nec dimittendi. pro quo facit,
quod Feli. notat in c. inquisitionis. 1. colum. de
accus. dicens, delinquentem non posse tutè in
animę iudicio retinere beneficium Ecclesiasticum, cui est annexus ordo sacer, quem ipse
ꝓpterpropter crimen exercere
nōnon potest.
† Verùm si à
lege vel Canone, bonorum beneficij, vel dignitatis priuatio ipso iure fit: & sic ipso commisso
crimine, fructus à die criminis perpetrati, per
iudicem fisco adiudicantur indistinctè. tex. in
l. eum, qui. in princip. ff. de his, qui. vt indig.
glo. notabilis in Authenti. de incest. nupt. §. 1.
vers. imminere. quam ibi Docto. communiter
sequuntur. & dicit sing. Repert. inquisitorum,
in verb. confiscatio. & auream Petrus à Velluga. in Specul. princip. Rubr. 14. §. nunc videamus. num. 8. notat idem Feli. in c. Rodulphus.
de rescript. nu. 38. idem in d. c. de quarta. num.
33. & Tiraquel. in d. l. si vnquam. in verb. reuertatur. num. 219.
His accedit, quòd retinens beneficium Ecclesiasticum, quo est priuatus ipso iure, dicitur intrusus: vt ex Brixiensi notat Feli. in ca. in
nostra. de rescript. corolla. 2. quod ipse intelligerem, quando quis fuit per sententiam priuatus, & retinet illud beneficium, vel quando ipso iure priuatur, & fuerit sequuta sententia
declaratoria: ex c. cùm secundum leges, de hæret. in 6. & Nicol. Milis in verb. intrusus. imò requiritur vtroque casu sententiæ exequutio, vt
scribit additio Rotæ. 16. in nouis. & Probus in
pragm. Sanctio. tit. de pacifi. possessoribus. in
verb. violentus: vbi Chosmas idem quod Brixiensis adnotauit.
Ab eadem iuris decisione, qua bona contrahentis incestas nuptias, fisco ipso facto deferuntur, & illud insurgit, quòd à die commissi
criminis administratio bonorum ipsi delinquenti aufertur, atque bonorum dominium
statim in fiscum translatum censetur. quod
probatur in l. commissa. ff. de publ. & vectig.
vbi Bartol. & Imol. hoc notant, Ioan. Andr. &
Doct. in d. c. cùm secundum. Cynus & Bald. in
Authen. incestas. C. de incest. nupt. quo fit, vt
res quælibet ex fisco delatis per
delinquẽtemdelinquentem
alienata, ab ipso fisco rei vendicari possit, precio ipsi emptori minimè soluto.
† Nam si
dominium in fiscum transfertur, & siscus agit
rei vendicatione, sequitur minimè debere fiscum precium emptori soluere: siquidem agens rei vendicatione, ad precium non tenetur. l. inciuilem. C. de furtis. hoc ipsum in hac
specie notat Bartol. in l. post contractum. ff. de
donat. colum. 4. Deci. consilio 235. colum. 3.
Andre. Tiraquel. in dict. verb. reuertatur. numero 267. latè Ioannes Hannibal in repet. d. l.
post contractum. in 2. tempore. numero 360.
Si tamen precium datum ab emptore reperiretur inter bona ipsius delinquentis, teneretur fiscus bona illa capiens, illud emptori reddere, sicuti notat Repertorium inquisitorum,
in verb. alienatio. idem dicens, quando precium illud fuit conuersum in vtilitatem bonorum delinquentis, atque illa vtilitas ad fiscum
cum bonis fuit delata. quod Bar. notat in l. 3. ff.
de his, quæ in fraud. cred. per l. emptor. ff. de
rei vendicat. & vtrunque probat Conrad. tracta. 1. de contract. quæstio. 7. conclusio. 3. Sed
& si alienatio à delinquente facta fuit ex causa necessaria: nempe pro alimentis, alienatio
licita videtur, nec potest res alienata per
fiscũfiscum
vendicari, vt notant Paul. de Monte Pico. colum. 19. & Ioan. Hannibal. num. 481. in d. l. post
contractum. & Syluest. in verb. hæresis. 1. q. 8. &
licet ex Bar. in d. l. post contractum, in secundo
tempore, possit
cōtrariumcontrarium colligi: æquior ta|
men, & verior. videtur præmissa opinio. Ex his
considerandum est, delinquentem non esse à
fraude, nec à peccato immunem, si prædicto
casu, quo bona eius sunt ipso iure fisco delata,
rem aliquam alienauerit, ipsum emptorem
hoc ignorantem decipiens. Syluest. in ver. hæresis. 1. quęst. 8. Ioan. à Medina de restitut. folio
4. col. 3. & Hadria. quodlib. 6. art. 1. illat. 3. cùm
ipsi emptori immineat, ex culpa
vẽditorisvenditoris periculum amittendi rem & precium. Hinc etiam constat, fiscum non teneri ad
soluẽdasoluenda debita, ab ipso delinquente contracta post commissum delictum: illa verò, quæ tempore criminis perpetrati ipse delinquens
cōtraxeratcontraxerat,
soluere tenetur fiscus. l. 1. §. an bona. & ibi Barto. ff. de iure fisci. latè Guliel. Benedictus in ca.
Raynutius. de testa. in verb. & vxorem. numero 50.
Sunt etiam,
† qui existiment bonorum amissionis pœnam, ipso iure à lege inductam,
tantam habere vim, vt etiam in conscientiæ
foro locum habeat. Vnde fit, vt nulla sententia
expectata, ipse delinquens illa bona teneatur
fisco restituere, nec tutè ea possit obtinere,
quia pœna ipso iure inducta per leges exteriores, locum sibi vendicat in foro interiori. Abb.
& Feli. in c. 1. de constitutio. nu. 44. idem Abb.
in c. dilecti. de arbit. cui opinioni & plures alij
Doctor. accedunt, quos refert & sequitur Andre. Tiraquell. in d. l. si vnquam. in verbo, reuertatur. nu. 236. pro quibus est optimus text.
in capit. 2. de præscriptio. in 6. per quem apertè probatur, hæredes hæretici, scientes defunctum hæresis crimen commisisse,
nōnon posse vsucapere bona defuncti aduersus fiscum, qui malam
fidẽfidem habent: igitur non possunt iustè bona
illa possidere, quippe qui ea detineant iniustè.
Sed contrariam opinionem veriorem esse probauimus, nulla etenim pœna, etiam ipso iure
statuta, in conscientiæ foro debetur, nec exigenda est necessariò ab ípso Sacerdote, qui pœnitentem iudicat, quod probatur primò ex l.
fina. §. sin verò. C. de iure delibe. & in l. si quis in
tantam. C. vnde vi. quibus legibus imponitur
pœna ipso iure, & tamen communiter Docto.
asserunt, illarum legum pœnas in foro conscientiæ non deberi. Attenta quorundam interpretatione, qui tenent non confecto inuentario hęredem in foro animæ vltra vires
hæreditarias minimè teneri: vt tradit Iaso. in
Rubr. ff. de acquirend. hæredit. ita intelligens
d. §. sin verò. quod ipse latiùs deduxi in ca. 1. de
testamen. Sed & quoad l. si quis in tantam. & si
gloss. ibi communiter recepta velit illius legis
pœnam, sententiam exigere: teste Ripa. in cap.
sæpè. colum. pen. de resti. spoli. non desunt tamen, qui ipso iure
pœnāpœnam ibi sanciri existiment.
quod apparet ex traditis per Tiraq. in d. verb.
reuertatur. num. 126.
Secundò eadem sententia coadiuuatur ex
cap. cùm secundum. de hęretic. in 6. vbi statuit Roma. Pontifex in pœnis etiam ipso iure incursis, requiri, vt earum exequutio fieri iustè
possit, declarationem iudicis igitur ante hanc
declarationem non tenetur delinquens in interiori iudicio pœnam soluere. ad idem tex. in
l. eius, qui delatorem. & ibi Bartol. ff. de iure fisci. Felin. in c. Rudolphus. numero 37. de rescr.
Tertiò, eidem assertioni suffragatur ratio illa,
qua comprobatur, pœnam legis exterioris, nōnon
habere vigorem in interiori foro. Id etenim
ea ratione probatur, quòd iure diuino delinquens nihil tenetur restituere, præter damnum, quod proprio delicto intulit: pœnam autem, per exteriores leges statutam,
non tenetur soluere, quia illa actum iudicis,
id est, exequutionem exigit, is verò qui deliquit, nulla lege tenetur pœnam aduersus seipsum exequutioni mandare, eandem iudice minimè exequente. quam rationem Diuus Thom. tradit 22. quæstione 62. art. 3. &
ibi Caietan. Felin. in capit. audiuimus. de symo. optimè Fortu. in tractat. de vlti. fine. illat.
18. ad finem. & Adria. quodlibet. 6. art. 1. ex quo
plura inferuntur.
Primò, ratio vera ad gloss. in ca. fraternitas.
12. quęst. 2. quæ insigniter asseruit, pœnam in
conscientiæ foro non deberi. quam Docto. omnes commendant. in c. 1. de constit. maximè
Abb. Felin. & Dec. dicit singul. Cors. in sing.
verb. pœna. Adria. quodlib. 6. art. 1. illat. 3. Ludou. Gomes. in §. sic itaque. numer. 6. & in §. ex
maleficijs. nume. 14. de action. Atque ista est
communis opinio, licet Gomes. in dictis locis.
& Dec. in d. ca. 1. num. 20. dubitent, & quibusdam friuolis rationibus reprobare, vel falsò
restringere velint prædictæ gloss. assertionem,
quam etiam Dynus probat in reg. peccatum.
2. colum. de regu. iur. in 6. Nec Theologi dissentiunt ab hac communi Canonistarum sententia, vt constat ex paulò antè adductis. ex
quibus procedit prædicta opinio, etiamsi pœna ipso iure à lege vel Canone imponatur.
quod in specie notat Caieta in d. art. 3. Fel. in d.
cap. audiuimus. Deci. in dict. cap. 1. de constit.
num. 20. & Sylue. in verb. pœna. quæstio. 25. &
Adria. quodlib. 6. art. 1. Pulchrè & eleganter
Dominic. Sot. lib. 1. de iust. & iur. quęst. 6. ar. 6.
Nec obstat tex. pro prima opinione adductus
in c. secundo. de præscript. in 6. quia ibi exigitur bona fides in præscriptione, ne, etiam probato crimine in exteriori iudicio, possint bona illa per fiscum capi: non
tamẽtamen ex hoc innuit
tex. hęredes teneri ea bona restituere ante præscriptionem, absque sententia iudicis, etiamsi
sciant defunctum deliquisse. Hæc enim scientia mala fides ibi appellatur, respectu præscriptionis, quæ ignorantiam criminis requirit.
Cæterùm quoad hanc primam illationem omninò legendus est Alfonsus à Castr. libr. 2. de
iust. hære. pun. vbi c. 7. & latissimè lib. 2. de potest. leg. pœn. aliquot fortissimis rationib. pro|
bare nititur, pœnam ipso iure impositam à lege, in conscientiæ foro, statim
cōmissocommisso crimine ante sententiam deberi. & omninò soluendam esse non expectata iudicis declaratione,
nec eius executione.
Secundò infertur ex ratione, quam cōmunicommuni
opinioni aptauimus, etiam lata sententia cōdemnatoriacondemnatoria, vel declaratoria, non teneri delinquentem ad solutionem pœnæ in conscientiæ
foro. Solùm etenim tenetur iudici exequenti sententiam obedire, nec ei resistere potest:
non tamen tenetur ipse contra se sententiam
exequutioni mandare, neq;neque fisco bona ipsa offerre. quod Hadri. in d. illat. 3. notauit. Caieta.
d. art. 3. & Dec. in d. c. 1. num. 20. contra Fel. ibi.
nu. 43. qui pro se allegat Tho. 22. q. 62. art. 3. dicentem, pœnam in foro conscientiæ non deberi, donec Reus sit condemnatus: ergò Reo
condemnato debetur pœna. Nam, vt Feli. respondeam, intelligo S. Tho. donec Reus sit cōdemnatuscondemnatus, & sententia exequutioni per iudicem tradatur: ex ratione ipsius Tho. & aliorum, qui Thom. ipsum sequuntur, quāuisquamuis Fel.
opinionem ante ipsum Bald. probauerit in l.
id, quod pauperibus. C. de Episc. & Cler. 9. qu.
Horum verò auctorum opinio fortassè tunc
procederet, cùm iudex expressim Reum condemnaret ad soluendum, seu aliquid agendũagendum,
quod nōnon pertineret ad corporalem læsionem:
quemadmodum censet Dom. Sot. dict. arti. 6.
conclu. 5. probans, in hisce casibus Reum post
cōdemnationẽcondemnationem teneri ad solutionem, etiāetiam ante
executionem, item & teneri ad agendum id,
quod in sententia fuerit eidem iniunctũiniunctum. Practici autem iudices, cùm Reos condemnant
ad pœnam amissionis bonorum temporaliũtemporalium,
non damnant eos ad solutionem, sed simpliciter vtuntur cōdemnationecondemnatione bonorum omniũomnium,
vel partis eorum, ea fisco Regio adiudicantes.
At vbi fit condemnatio ad rationem alicuius
mulctæ pecuniariæ, tunc etiam Reum condemnant ad eius solutionem.
Tertiò hinc deducitur, pœnam non deberi
in foro interiori, etiamsi lex pœnalis addiderit, ad incurrendam pœnam nullam requiri declarationem, nec sententiam. Adhuc enim
erit iudicis exequutio necessaria, quia, si lata
condemnatoria sententia non debetur pœna
in conscientiæ iudicio, nec etiam debebitur
casu, quo nulla sententia est necessaria. quam
illationem aduersus Syluestr. in ver. emphyteusis. quęstio. 2. & verbo, Assassinus, in fi. proponimus. Is enim dixit, nullam requiri sententiam, si lex pœnalis prædictis verbis vtatur.
Cuius opinio vel est falsa, vel intelligenda in
foro exteriori, non in iudicio interiori. Sed
si lex adderet pœnam, quam infert, soluendam esse in conscientiæ foro: crederem communem opinionem non esse hoc casu admittendam: tametsi cautè à legibus sit hoc statuendum. Sic Regiæ leges fin. titu. 14. & fin. tit. 15. & 2. tit. 9. lib. 2. in Regi. ordi. pœnam quādamquandam imponentes addiderunt, eam in foro cōscientiæconscientiæ esse omninò soluendam. quod quibusdam nimis asperum videbitur, tamen vrgentissimis rationibus probatur ab Alfonso
de Castro lib. 2. de potest. leg. pœnal. c. 5. Illud
tamen considerandum est, esse pœnas quasdāquasdam,
quæ ipsis delinquentibus inferuntur, vt eas illatas patiantur: in quibus communis sententia locum habet: quasdam verò, quæ imponũturimponuntur ipsi delinquenti, & earum natura dictat, vt
eas is exequatur: vt peregrinatio, exilium, habitatio in certo, & à iudice constituto loco: has
quidem etiāetiam in conscientiæ iudicio, condẽnatumcondemnatum cogendum esse peragere: manifestum mihi videtur, & id expressim notat Driedonius
de libert. Christia. pagina 226. post Caiet. 32. q.
69. artic. 3.
Quartò
† ex eadem ratione non tenetur
quis in foro
cōscientiæconscientiæ pœnam etiam
cōuentionalemconuentionalem soluere, nisi ab alio petatur. quod notat Corne. cons. 69. 2. volum. & consil. 55. in 3.
vol. quem sequitur Rebuf. in l. vnica. C. de sen.
quæ pro eo, quod int. proferuntur. nume. 40.
Nam sicut iudici exequenti legis pœnam
nōnon licet resistere, ita petenti
pœnāpœnam ex conuentione,
& promissione non licebit refragari. Et sicut
iudicis exequutio in legali pœna est necessaria, ita in conuentionali petitio creditoris expectanda est: cùm is, qui pœnam promisit, iusta
cōiecturaconiectura pręsumat, alterum nolle pœnam
recipere, si eam non petierit. Vnde Anchar.
sententia ín regu. possessor. tertia quæst. de regu. iur. in 6. quem referunt & sequuntur Fel. &
Dec. in d. c. 1. quę asserit pœnam conuentionalem in foro conscientię deberi: est intelligenda, si ab illo, cui soluenda est, petatur. Is verò,
qui ex conuentione, vel ex lege pœnam exigit,
& extorquet, nullum peccatum committit.
quod probat Fortu. in tract. de vlti. fine. illat.
18. & est apud omnes probatissima opinio,
quando lex est iusta, vel pœna conuentionalis licitè in contractum deducitur. notat Corne. d. consil. 69. & Bald. in l. 1. C. vnde vi. colum.
antepenul.
Quintò ex eadem opinione defenditur à
quibusdam Innocen. qui in cap. sicut dignum.
de homi. scripsit,
† damnum alteri inferentem culpa leui, vel leuissima, non teneri,
in conscientiæ foro illud resarcire: quamuis
in iudicio exteriori, per iudicem cogi debeat ad id soluendum. per l. in lege. ff. ad l. Aquiliam. Hoc enim damnum in pœnam soluitur præcedentis culpæ: igitur in iudicio interiori non debetur. & Innoc. sequuntur Abb. in
c. si egressus. de iniu.
idẽidem Abb. in c. cùm causam.
col. 5. de testibus. & in c. dilecti. de arbitr. Abb.
& Dec. nume. 31. in c. quoniam contra. de probat. Areti. in c. sicut. col. 2. de testi. Roma. sing.
105. Anan. in d. c. sicut dignum. §. fi. in fin. & ibi
Fel. idem Fel. nu. 41. & Dec. nu. 10. in 2. lect. in c.
|
1. de constit. post Abb. ibi col. 7. & Ias. in §. sed
iste. numer. 130. de actio. Barb. in ca. 1. colu. 1.
de commodat. quam
opinionẽopinionem asserunt communem esse Anto. Cors. in sing. in verb. forum
conscientiæ. & Syluest. in verb. culpa. §. 4. &
verb. aduocatus. §. 24. & verb. restit. in 2. §. 12. &
17. pro qua considerandum est, quòd in foro
interiori voluntas
nocẽdinocendi est attendenda, quæ
tamen cessat in culpa leui, & leuissima. Verùm
aduersus hanc opinionem communem tenet
idem Abb. in cap. fi. de iniur. Barb. in cap. Rainaldus. de testa. col. 114. & Angel. in summa, in
verb. culpa. in fin. & Adria. in 4. senten. in tracta. de restitutione. c. vtrum in foro conscientiæ. quibus suffragatur, quòd lex Ciuilis, modò iusta sit, ligat quem in foro conscientiæ, &
in eo seruanda est. gloss. communiter recepta
in cap. quæ in ecclesiarum. de constitu. Diuus
Tho. 12. quæstio. 96. articu. 4. Lex autem Ciuilis hac in re iusta est, igitur erit in interiori
foro seruanda. Item prædicta lex dum mandat restitui damnum illatum, non infert pœnam, quia istud damnum est ex parte patientis interesse & propriæ rei amissæ acquisitio.
Nec de voluntate damnum inferentis curandum est, cùm possit eum lex obligare ad damni solutionem. Ex quibus respondetur rationibus pro prima opinione adductis, & dubia
valde redditur huius quæst. definitio. Atque
in culpa leui mallem ego tenere opinionem
vltimam, quam & in culpa leuissima probabilem esse opinor, maximè vbi natura contractus ex legis dispositione etiam leuissimam
culpam considerat.
Est tamen adnotandum
† text. in dict. l. in
lege, procedere in culpa commissa in facto,
non in culpa, quæ in omissione commissa fuerit. gloss. notab. secundum Paul. ibi. in l. si mora. ff. soluto matrimonio. quam dicit auream
Cors. in singu. in verbo, pœna. cui est similis in
l. lege Cornelia. ff. ad Syllani. quas communiter Docto. approbant secundum Alex. in d. l.
si mora. col. 6. maius enim crimen est, quod
in facto committitur, quàm quod in omissione perpetratur, autore Tho. 22. quæst. 79. artic. 1. hunc etiam intellectum ad l. in lege. not.
Bart. in l. quod Nerua. ff. depositi. nume. 29.
Imol in c. 1. de commod. num. 28. & Alex. Imol.
in l. prætor ait. ff. de edendo. col. pe. Salycet. in
l. quæ fortuitis. ad fi. C. de pig. actio. Stephanus Bertra. consil. 140. in 3. volum. Ex quo infertur intellect. ad gloss. in §. præterea. Instit.
quibus modis re contrah. obligatio,
† dicentem in incendio semper præsumi culpam leuissimam, quam dicit singul. Salycet. in dict. l.
quæ fortius. fi. colum. & idem in l. in iudicio.
C. locati. & Ias. in d. l. prætor ait. §. prætor. colum. fi. Alexand. & Ias. in l. domos hæreditarias. ff. de leg. 1. vbi Ias. asserit hanc opinionem
esse communem: est enim intelligenda dicta
opinio, quo ad culpam
leuissimāleuissimam in omittendo, non quo ad leuissimam in committendo
contingentem. Vnde, nisi ex natura contractus veniat leuissima culpa, ex incendio non
tenebitur quis actione legis Aquiliæ ex illa leuissima culpa à lege præsumpta. ita Alexand.
in d. l. domos. & in d. §. prætor. Bald. consil. 136.
volum. 4. & Bertrand. in dict. consil. 40. 3. vol.
licet contrarium notauerit Thom. Grammat.
decis. 3. ad fi. Hinc subinfertur text. in l. qui ædes. ff. de incend. rui. & naufrag. dicentem, teneri quem ad damni illati solutionem, quando damnum illatum fuit ex incendio, propter
illius negligentiam, esse intelligendum, de negligentia, quæ culpam leuem præ se fert, perpensis ipsius facti circumstantijs: non de illa,
quæ ex culpa leuissima contingit, cùm constet
ex suprà dictis neminem teneri ad satisfactionem damni, quod est
illatũillatum propter eius omissionem data culpa leuissima. His etiam exactè
animaduersis, constat, qualiter sit
intelligẽdaintelligenda
Regia l. 10. tit. 15. part. 4. quę in incendio optimè considerat per aliquot exempla culpam,
ex qua incendiarius teneatur. Est tamen hac
in re aduertendum, contra communem opinionem, verius esse. tunc demùm lege Aquilia
quem teneri ex culpa leuissima, quando natura actionis, cum qua legis Aquiliæ actio concurrit, id exposcit, non aliàs. quod subtiliter
comprobat Carol. Molin. in l. vnic. C. de sent.
quæ pro eo, quod interest. nu. 180.
Sextò ex gloss. in dict. cap. fraternitas. adiuncta præmissa declaratione, constat, pœnam
etiam in foro conscientiæ deberi, quando ex
parte recipientis non est pœna, sed amissæ rei
acquisitio, & sic interesse. Domi. in cap. commissa. colum. final. de elect. in 6. Felin. nume.
43. & Decius in dict. cap. 1. de constit. num. 20.
in 1. lect. & Ancha. in reg. peccatum. de regul.
iur. in 6. colum. 23. quorum opinio est intelligenda iuxta Inno. opinionẽopinionem, quam modò explicuimus.
Septimò infertur intellectus ad text. in c. 1.
& 2. de adult. vbi expressè cauetur,
† vitiantem virginem esse compellendum eam dote
congrua donare, hoc enim procedit in foro
exteriori.: nam in iudicio interiori, &
cōscientiæconscientiæ solùm tenetur is damnum resarcire. & sic
ipsi stupratæ dare tantum, quanto pluris eget
corrupta ad inueniendum virum sibi coëqualem, quàm indigeret, si esset virgo. non tamen integram dotem: hoc enim est damnum
illatum resarcire. soluere autem dotem integram, & necessariam ad nubendum viro æquali, vt ex intellectu communi illius cap. de
adult. colligitur, ad pœnam criminis spectat,
quæ in foro conscientię non debetur. ita hunc
intellectum expressè notat Floren. 2. part. tit.
5. cap. 6. §. 1. & Ioan. Bernar. in illa elegantissima praxi criminali. cap. 77. Et licet text. in
c. 1. responderit, quòd corrumpens virginem,
si eam
nōnon duxerit vxorem, teneatur in foro iu|
diciali eam dotare iuxta dotem, quam virgines accipere consueuerunt. dicunt tamen Io.
And. Abb. & alij, esse vlterius ad text. supplendum, quòd teneatur item dare illud, quo pluris indiget corrupta ad inueniendum virum
æqualem sibi. Quod illic Anania ægrè admittit 2. col. scribens, quòd ille textus sic simpliciter intelligendus, vt iacet, sine vlla additione,
quando corruptor vult contrahere matrimonium, ipsa vero, vel pater hoc recusant: tunc enim sat erit constituere ei dotem, quæ sufficiens fuisset ei, si esset virgo. Ego tandem Ananiæ accedo, vbi corruptor est vir conueniens
ipsi virgini ad matrimonium, & iniustè recusatur. alioqui sequor Abb. & confirmo eius intellectum procedere, quia text. ille intelligitur, quando corrupta cum dote consueta dari virginibus potest consequi, aut consequitur maritum sibi æqualem & conuenientem
atque parem.
Octauò,
† quamuis mala fide præscriptio
non procedat. cap. possessor. de regul. iur. in 6.
cap. fi. de præscrip. pœna tamen præscribi potest, etiam cum mala fide, eò, quòd
nōnon debeatur in foro conscientiæ. ita Abb. & Feli. in dict.
c. fi. 2. col. & Franc. Bald. in tract. de præscript.
2. part. 3. part. princ. q. 13. & 14. idem not. Ioan.
Crott. in l. nemo potest. fol. antepe. col. 4. ff. de
legat. 1. quibus non obstat text. in c. 2. de præscript. libro 6. cuius mentionem paulò antè
fecimus, vbi bona fides requiritur ad præscribendam
pœnāpœnam: ille enim text. procedit, quando pœna ipso Iure est per legem statuta. quo
casu licet in foro conscientiæ
nōnon teneatur delinquens, nec eius hæres eam fisco offerre, tamen ipsi hæredes bona illa fisco delata non
possunt absque bona fide pręscribere, ad hunc
effectum, ne bona illa per sententiam Iudicis
auferantur ab eis. quanto autem tempore, in
bonis fisco delatis, aut deferendis, procedat
præscriptio, tradunt Bart. in l. in omnibus. ff.
de diuers. & tempo. præscrip. Imol. in l. quamuis. ff. de vsucap. Angel. in §. res fisci. Insti. de vsucap. text. & ibi Doct. in c. 2. de præscrip. in 6.
Abb. in cap. cùm nobis. col. 3. & pe. Feli. ibi col.
pe. de præscrip. Verùm si rationem Abb. & sequacium
diligẽterdiligenter perpendamus, minimè satisfaciet responsio præfata ad text. in dict. c. 2.
Cùm etiam ipso Iure imposita pœna in conscientiæ foro debita non sit, ideo
crederẽcrederem præscriptionem cum mala fide in pœnalibus procedere etiam Iure Canonico, si ea sit præscriptio, quæ Iure Ciuili cum mala fide approbatur, non aliàs. atque ideo in d. c. 2. bona fides
exigitur, quia illius capitis præscriptio à Iure
Ciuili inuenta non est, nec statuta: omninò
etenim à Iure tantùm Pontificio inducitur, &
cum bona fide, seclusa penitùs mala fide. Ex
quo infero Iure Ciuili aduersus fiscum secularem, bona ob non solutum vectigal ei ipso
Iure delata, vsucapi aut præscribi quinquennio, etiam mala fide. l. 2. C. de vectig. & commi.
quem text. commendat Abb. in c. cùm nobis.
colum. 3. de præscript. Roma. singu. 477. Bertachi. in tract. de gabellis, parte 9. nume. 5. addo tamen hac in re leges Regias 5. titu. 7. part.
5. & 9. titul. 10. lib. 6. ordina. Infertur etiam Iure Ciuili post quinquennium ab obitu hæretici nondum accusati, tutè ab hæredibus bona illius obtineri, eosq́ue dicta præscriptione
defendi, licet sciuerint illum hęreticum fuisse.
sensit Bar. in l. 2. C. de Apost. cuius opinionem
in fisco seculari procedere existimant Abb. in
d. c. cùm nobis. 3. col. & ibi. Feli. col. pe. Franc.
in c. 2. de præscriptio. in 6. col. 2. Balb. de præscript. 5. part. in princ. col. 7. pro quibus facit
gloss. in l. Manichæos. C. de hæreti. dicens, in
crimine læsæ Maiestatis non posse quem accusari post quinquennium ab eius morte. idem
notat Rom. singu. 43. Ex quibus illud sanè colligere licet, Ius Ciuile hæc tempora statuisse
in his pœnalibus actionibus, etiam data criminis scientia in hęredibus delinquentis. Verùm in fisco Ecclesiæ aliud disponit text. in d.
c. 2. cui adde text. in c. accusatus. §. pe. de hæreti. eod. lib. quo constat hæreticum, quo ad bona, etiam posse post mortem accusari. imò ex
eo in perpetuum poterit defunctus hæreticus
accusari, vt eius memoria damnetur, vt ibi Io.
Mon. ac cæteri adnotarunt. quibus accedit Feli. in d. c. cùm nobis. col. pe. post Abb. ibi col. 3.
& Gonsalus à Villadiego de hæretic. quæst. 22.
col. 2. atque idem erit in apostatis, licet Afflict.
in constitu. Neapolit. titu. 3. teneat, non posse
eum post quinquennium accusari. Imò in his
regnis, quo ad bonorum confiscationem fisco
seculari applicandam, locum habet illius cap.
constitutio. ex his, quæ notat repertorium inquisitorum in verbo, præscriptio, & instructio
inquisitorum c. 20.
Verùm ex præmissis considerandum est,
bona ob delictum semel fisco delata, & per sententiam ei tradita, non posse vsucapi mala fide, nec præscribi: iam enim non agitur de pœna præscribenda, sed de re propria ipsius fisci
per præscriptionem acquirenda. sic sanè intelligo l. omnes. C. de præscripti. triginta, vel
quadraginta annorum, ex qua anni quadraginta ad hanc præscriptionem requiruntur.
quod Bart. in dict. l. in omnibus. Imol. in dict.
l. quamuis. Ange. in dict. §. res fisci. fatentur, &
latè Boër. quæst. 264. nume. 21. qui etiam examinat quæstionẽquæstioneem istam de præscribendis bonis fisco delatis, aut deferendis. hoc, inquam,
adeò verum est, vt & bona fides sit in hac præscriptione necessaria.
Nonò ex præmissis probari potest, pœnas
censuræ à Canonibus indictas, item pœnam
irregularitatis, ac etiam quasuis alias, quibus
propter crimen aliquis efficitur indignus, atque incapax alicuius rei, in foro conscientiæ
vim, & effectum habere, quia nullum actum
|
Iudicis exigunt istæ pœnæ, quod notat Caieta. 22. quæst. 62. artic. 3. & probatur ex ratione,
quam ad gloss. in cap. fraternitas. notauimus.
tametsi Domi. Sot. d. artic. 6. in censuris Caiet.
sequatur, ab eo discedens in ea ratione, quam
ipse tradit, & nos hoc loco sequimur.
Decimò hîc notandum est,
† non tantùm
in foro pœnitentiali, sed & in iudiciali, quo ad
tollendam pœnam spiritualem, quæ infertur
non satisfacienti, minimè considerari pœnam
temporalem, quæ damni, vel debitæ rei, satisfactionem non spectet. gloss. in Clem. 2. versic.
officij. de hæret. quam dicit sing. Areti. in l. 4. §.
Cato. 1. col. ff. de verb. obl. Ex quo subinfertur
intellectus ad l. Regiam, quæ prima est titu. de
excommunicatis. libr. 8. ordin. qua pœna imponitur perseueranti in excommunicatione
per mensem, aut annum: nam sic excommunicatus, si omninò satisfaciat alteri, cuius causa fuit excommunicatus, absoluendus est, licet pœnam illius l.
nōnon soluat, tametsi possit ab
eo illa pœna exigi, præstita semel absolut.
Vndecimò & illud est considerandum, pœnam à testatore adiectam in foro conscientiæ
deberi, vel ea ratione, quòd nulla sit Iudicis
executio necessaria, vt existimat Abb. in cap.
Rainaldus. de testa. nu. 25. & Cremen. singu. 7.
vel ex eo, quòd eueniat casus, quo testator noluit hæredem vel legatarium eius bona possidere, vel voluit eorum aliquam partem amittere, quod facere iure optimo potuit. l. ab eo.
C. de fidei com. cum simil. notat Caiet. in sum.
verb. pœna. Florent. 3. part. titu. 10. cap. 3. §. 12.
Ex quo infertur, fœminam, quæ ex mariti testamento vsufructuctuaria relicta est, in bonis
ipsius mariti, hac lege & conditione, vt castè
viuat, omninò teneri vsumfructum restituere
mariti hęredibus, in animę iudicio, ex quo castitatem non seruauit.
Duodecimò nec illud est omittendum, donatarium, susceptis à donatore filijs, teneri in
conscientiæ iudicio restituere res donatas, iuxta l. si vnquam. C. de reuoc. donat. Nec id improbatur ex communi opinione glo. in c. fraternitas. 12. q. 2. quia reuocatio donationis per
l. illam inducta, nōnon fuit facta in pœnam donatarij, sed ex præsumpta ipsius donantis voluntate, plurimùm à lege coadiuuata, quod ibi notat Tiraq. in verb. reuertatur. num. 238. in quo
forsan diuersum erit dicendum, quando donatio reuocatur ob ingratitudinem donatarij. ex l. fi. C. de reuoc. donat. & c. fi. de donatio.
tunc enim in pœnam criminis, & ingratitudinis fit reuocatio.
Cæterùm, vt illuc, vnde abij, redeam,
† prædicta pœna amissionis
bonorũbonorum omnium, quæ
Authenticorum iure, contrahentibus incestas nuptias infertur, ita est intelligenda, vt
incestas nuptias dicamus eas, quæ gradibus
Iure Canonico prohibitis contrahuntur, licet
Iure Ciuili prohibiti non sint: Lex enim Ciuilis in hac re ad Canones est omninò referenda. ita Card. Abb. & Præpo. in c. & si necesse. de
do. inter vir. & vx. Alex. in l. si auiæ. C. de succe.
edi. in fi. Deci. in c. 2. col. 2. de testi. idem Deci.
consi. 158. vbi hanc esse communem opi. fatetur, licet
cōtrariumcontrarium notauerit Anch. cons. 391.
Domi. consil. 71. Cald. consil. vlti. de consang.
idem Dec. consi. 268. num. 5. & Andr. Alciat. in
c. cùm contingat. de iureiur. nu. 53. dicens, statutum prohibens incestas nuptias, & pœnam
contrahentibus adijciens, esse referendum ad
Iuris Canonici prohibitionem, quia tempore, quo statutum fit, Ius Canonicum viget. At
Iustiniani leges
nōnon posse hunc intellectum accipere, probat ex eo, quòd illo tempore nondum Ius Canonicum
cōiugalemconiugalem prohibitionẽprohibitionem induxerat. In quo fallitur apertè, cùm ante
Iustinianum, imò & ante Valentem, Theodosium &
ArchadiũArchadium Cæsares, qui l. qui contra. C.
de incest. nupt. ediderunt. Calixtus, Fabianus,
& Iulius, Romani
PōtificesPontifices,
cōiugiaconiugia inter consanguineos & affines prohibuerant, paulò latius, quàm per c. non debet. prohibita fuerint.
vnde communis opinio iure verior videtur.
Secundò
† leges, punientes incestas nuptias, & etiam Canones locum habent, vbi ab
initio scienter contractæ fuerunt. secus tamen, si ab initio bona fide contractis nuptijs
postea detecto impedimento vir & fœmina in
eodem coniugali contractu perseuerant. glo.
est in Clem. vnic. in verb. scienter. de consangui. quam Docto. ibi approbant. & eam dicit
auream & singul. Feli. in cap. examinata. col. 4.
de iud. & notab. Franc. in c. decreuit. de hæret.
in 6. vbi gl. fi. eandem
sentẽtiamsententiam probat. quam
& DD. ibi sequuntur.
Tertiò leges
† Ciuiles, incestas nuptias
punientes, sunt
intelligẽdęintelligendę, quando sunt contracta sponsalia de præsenti. Bart. Ias. & alij in
l. fi. ff. de condict. sine caus. Imò, quo ad Ciuiles, de incestis nuptijs, vt locum habeant, est
necessarium
matrimoniũmatrimonium copula carnali consummatum. text. in c. & si necesse. de do. inter
virum & vxor. quem ita intelligunt ibi Anto.
Abb. & Præpo. & Bald. Nouel. in tract. de dote.
par. 11. col. 11. nam cùm leges Ciuiles in his nuptijs incestum punire velint, copula requiritur, sine qua incestus verè committi non potest, vt superiùs diximus.
Quartò pœna amissionis
† omnium bonorum, quæ Iure Authenticorum contrahentibus incestas nuptias infertur, minimè
locũlocum
sibi vendicat, data in ipsis contrahentibus ignorantia Iuris, vel facti, etiam crassa, & quæ
ex lata culpa
cōtingatcontingat. ita Bar. in l. si
adulteriũadulterium
cũcum incestu. in princ. nu. 11. ff. de adulte. optimè
Imol. in Cle. vni. de
cōsanconsan. col. 2. & ibi Anchar.
col. 3. Bart. expressim sequutus, pro qua opinione facit ratio, quæ ab ipso Imo. adducitur:
nānam vbi dolus expressè ad
pœnāpœnam requiritur, lata
culpa non sufficit. l. igitur. §. & generaliter. ff.
|
de libe. caus. not. Bar. in l. 1. §. 1. ff. si quis testam.
liber esse iuss. fuerit. Ang. per tex. ibi in l. si quis
id quod. §. doli. ff. de iuri. omni. iud. text. opti.
in cap. si verò. in 2. de sent. excom. iuncto cap. si
quis suadente. 17. quæst. 4. not. Abb. & Fel. col.
2. In c. 2. de consti.
idẽidem Feli. in d. c. si verò. dicens
illum text. ad hoc esse singu. not. gl. ibi recepta
cōmunitercommuniter, teste Ias. nu. 23. in l. in actionibus.
ff. de in lit. iu. facit l. in lege Cornel. ff. de sicar.
notat Bart. in l. quod Nerua. 7. col. ff. depositi.
Nec obstant, quæ
cōtracontra hanc communem adducunt Dec. in d. c. 2. & latè Zasius in lib. 2. singu. intel. c. 2. illa enim intelligenda sunt, quando lata culpa versutiam pręsefert, & ita dolum
admixtũadmixtum habet, vt
cōstatconstat ex adductis per eundem Zasi. probatur etiam opinio communis
in l. 2. vers. doli mali. & vers. si quis igitur suam
rem. ff. vi bonor. rapt. ex quibus infertur, excommunicationis pœnam in d. Cle. vni. statutam. non comprehendere ignorantes, etiam
ex lata culpa. quod notant ibi Imol. & Bonifa.
col. 2. quibus patrocinantur quæ Io. Crot. adducit in c. 2. in prin. de const. in 6. col. 3. quamuis glo. in d. Clem. vnic. vers. scienter. contrarium notauerit.
Verùm in hoc eodem tractatu ante iura Authenticorum statutum fuerat, contrahentes
† incestas nuptias, ex eisdem nihil lucri, aut
commodi capere posse. Imò ex lege vxor dotem, arras, sponsalitiam largitatem, maritus
donationẽdonationem propter nuptias amittebant:
eaq́;eaque
omnia ad fiscum deferebantur. l. qui
cōtracontra. C.
de incest. nupt. de cuius intellectu præter iam
adducta, agendum vlteriùs est, quia sublata
non est, licet pœna per iura Authenticorum
augmentum receperit: est enim d. l. qui contra, intelligenda, in his qui scienter matrimonium
cōtraxeruntcontraxerunt: nam hi, qui ignorantia facti incestas nuptias
cōtrahuntcontrahunt immunes sunt,
& liberi ab illius legis pœna, quod est receptissimum. Sed & ignorantia Iuris eosdem excusat à prædicta pœna amittendi propria bona,
licet non operetur lucri acquisitionem. tex. &
ibi gloss. in versi. illicitum. Bart. & Alber. in l. si
adulterium. §. 1. ff. de adult. glo. in d. l. qui contra. Bart. & Paul. Cast. contra gloss. ibi in l. fi. ff.
de condict. sine cau. gloss. & ibi Doct. in dict. c.
& si necesse. quam opinionem asserit esse communem Bald. Nouel. in tract. de dote. part. 11.
col. 8. Quæ tamen procedit, quando contrahitur matrimonium palàm, secus, si clàm contractum sit: tunc enim non excusat ignorantia
Iuris, etiam humani, & ciuilis. text. in l. fi. ff. de
ritu nupt. notat Albe. in dict. l. si adulterium. §.
1. gloss. in dict. l. qui contra. quam commendat
Roma. sing. 714. Secundò communis opinio
procedit, quo ad pœnam, d. l. qui contra. in ignorantia probabili, non tamen in ignorantia crassa, & quę in ipso Iure gentium versatur.
l. fi. ff. de ritu nup. vbi Iurisconsultus scribit, in
coniunctione matrimoniali, quæ contra Ius gentium fit, ignorantiam non excusare. quod
Bart. notat in d. l. si adulterium. §. 1. vbi quo ad
d. l. qui contra. hac distinctione vtitur, & eum
cæteri sequuntur, maximè Anchar. in d. Cle.
vnica.
Sed & si mulier, quę scienter matrimonium
in gradu prohibito contraxit, dotem
† à marito repetere velit,
nōnon repellitur à marito criminis participe, qui fisci ius
cōtracontra vxorem allegat, dicens, dotem fisco deberi. ita Bar. in l. fi.
ff. de
cōdcond. sine caus. in fi. quamuis dubius, sicuti Raphaël Fulgo. & Ias. ibi etiam dubitant. sed
tenent eandem
opinionẽopinionem Card. in d. c. & si necesse. & Fran. de Ripa in Rub. ff. solu. matri. nu.
29. ex text. iuncta glo. celebratissima in l. consequenter. §. 1. ff. famil. hercisc. vbi notatur, neminem posse aduersus agentem in iudicio ius
fisci opponere. dicit prædictam gl. singu. Alex.
in l. si patroni. §. qui
fideicōmissumfideicommissum. ff. ad Trebell. pe. col. Ias. in l. 2. C. de iure emphy. num. 6.
notat Bal. in c. tuæ. de procur. Bart. in l. 2. ff. de
excep. rei iud. Ias. in l. si seruus
pluriũplurium. §. si quis.
ff. de lega. 1. probat tex. in l. 2. ff. si ager vecti. vel
emphy. pet. ex quibus opinio Bar. probari videtur: nam etsi ipso Iure hæc bona ad fiscum
deferantur, non tamen possunt ab ipso delinquente, etiam per Iudicem auferri, donec feratur
sentẽtiasententia declaratoria. c. cùm secundum.
de hæret. in 6. l. eius qui. ff. de iure fisci. quæ tamen sententia in pręsenti casu minimè fertur,
nec tractatur. igitur vxor excludi non debet à
marito
excipiẽteexcipiente, ius fisci esse
potẽtiuspotentius, quàm
vxoris,
eamq́;eamque à lege, illa dote priuari. Agit autem vxor ad dotem condictione sine causa, eò,
quòd matrimonium, propter quod dos data
fuit, sequutum non sit, nec contrahi potuerit.
Nec causa dandi
saltẽsaltem proxima, turpis est censenda, sed potiùs nulla, vt explicant Bart. & alij in d. l. fi. ff. de condict. sine cau. dicentes, non
competere ipsi vxori
actionẽactionem de dote, sed condictionem sine causa, etiamsi matrimonium
esset ignoranter
cōtractumcontractum. l. 1. C. de cond. ob
caus. l. si cùm dotem. §. fi. ff. solut. matrimo. tex.
& ibi gloss. in c. 3. de donat. inter virum & vxo.
Cùm ergo actio de dote non competat, plurima sunt hîc notanda, ex quibus, quid hoc referat, apertissimè constabit.
Primò etenim infertur, in pręsenti casu non
esse locum l. vnicæ. C. de rei vxor. actio. §. exactio.
† quæ marito tribuit dilationem annuam ad restituenda mobilia dotis. Imò statim erunt omnia bona dotalia restituenda. gl.
singu. in d. §. exactio. quam ibi præter alios sequitur Sali. Alex. in l. si cùm dotem. §. fi. ff. solu.
matrim. Abb. & Cald. in dict. c. 3. quam etiam
dicit singul. Bal. Nouel. in tract. de dote. part.
11. nume. 27. quibus suffragatur text. in l. 2. §. fi.
ff. de priui. credit. & in dict. l. si cùm dotem. §. fi.
vbi respectu mulieris ignorantis, & bona fide
contrahentis, non respectu ipsius viri bona,
quæ vxor dedit marito, dotis nomen habent.
|
Atque hæc est communis opinio, contra gloss.
& Anto. in d. c. 3.
Secundò hinc deducitur, maritum huius
dotis fructus non lucrari, quia
† nec fuit vera dos, nec matrimonium. argum. l. si ante. ff.
soluto matrimo. & l. incestæ. ff. de ritu nupt. &
probatur in l. insulam. §. fructus. ff. solut. matri. notat Alex. in d. l. si cùm
dotẽdotem. §. fi. nisi bona
fide maritus illos fructus perceperit: tunc enim eos percipit tanquam bonæ fidei possessor,
nōnon tanquam maritus, & ideo eos restituere tenebitur eo pacto, quo possessor bonæ fidei. gl. in d. §. fructus. per tex. ibi. quam approbant Paul. Imol. & Alex. ibi. idem Alex. in d. l. si
ante. & Bal. Nouel. in tract. de dote. par. 11. col.
pe. & fi. ex quibus ita est intelligenda gloss. in
cap. 1. de donatio. inter virum & vxorem. quæ
expressè voluit, maritum lucrari fructus dotis putatiuæ.
Tertiò constat ex his,
† prędicto casu maritum conueniri ab vxore posse, vt ipsa dotem
exigat in iudicio exactè, & ita integrè, vt nihil
à marito deducatur
alimentorũalimentorum ratione, imò
vltra quàm facere possit, condemnandus erit, quia nec maritus fuit, nec vt maritus ad
iudicium vocatur. Ioan. Andre. & Abb. in c. 1.
de dona. inter virum & vxo. Bal. Imol. & Alex.
in l. diuortio. §. fin. ff. soluto matrimo. eandem
opinionẽopinionem existimat veriorem esse Rode. Xuares in l. 1. titu. 3. libr. 3. fori. col. 3. & esse communem asserit Bald. Nouel. in tracta. de dote. par.
11. numer. 28. quamuis gloss. in dict. cap. 1. contrarium asserat. cui videntur consentire Cardi. & Ancha. Quid autem in his bonis contrahentium incestas nuptias,
dicẽdumdicendum sit, quando alter eorum bona fide contrahit, dicemus
cap. 7. huius Partis. §. 1.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Dispensare quid sit, & de dispensatione, ac dispensatore,
-
2 Differentia inter dispensationem & declarationem.
-
3 Dispensatio etiam Romani Pontificis, non habet
effectum in Iure naturali.
-
4 Dispensatio Papa non potest dari contra Ius diuinum.
-
5 Intellectus ad text. in c. contra. 25. q. 1.
-
6 Dispensare potest Papa super statutis à iure humano.
-
7 Dispensatio in iure humano, tamẽtamen sine causa facta, an reddat quem tutum, quo ad Deum.
-
8 In dispensatione circa Ius humanum facta, cur
subsistente iusta dispensandi causa, autoritas
Principis sit necessaria.
-
9 In dispensatione Principis circa Ius humanum
concessa, causa præsumitur.
-
10 Dispensatio sine iusta causa facta, valet, licet iniquè concedatur.
- 11 Dispensatio ab inferiori à Principe, sine causa iusta concessa, non tenet.
§. NONVS, DE DIspensatione.
HAC in parte agendũagendum erit de gradibus, naturali, diuináue lege, ꝓhibitisprohibitis. Qua in re ita celebris est
controuersia, vt planè doctissimus quisque conatus fuerit, exactissima diligentia, id inuestigare. Huic tamen
dubio, de dispensatione, quæ solet à Romanis
Pontificibus concedi, aliqua præmittemus,
quò percipi possit, quantæ sit vtilitatis isthæc
disputatio.
Dispensare
† apud Latinos frequentius, distribuere significat, ac expendere. Vnde dispensator seruus apud Iurisconsultos dicitur,
qui impendia domus curat: quiq́ue victui diligenter distribuendo præest, ac rationibus
expendendis. ita Alciat. in l. vrbana. ff. de verborum significat. qua dictione vtitur Alphenus in l. in lege censoria. ff. eod. titu. Item Paulus in l.
dispensatorẽdispensatorem. & in l. dispensatori. ff. de
solutio. & alibi sæpissimè. Scribit
etiāetiam Theophilus in §. rectè quoque. Insti. de mandat. dispensatorem dici seruum, qui fœnori dare consueuit pecuniam domini: idem Theophil. in §.
de his. Inst. per quas personas. ita de dispensatore loquitur. Ex re mea est, quando curam ei
possessionum mearum credidi aut permisi, vt
pecunijs meis mutandis præesset, dispensatoremq́ue, vt vocatur, eum feci. Inde & dispensatio deducitur pro hoc munere, & officio dispensatoris, ex Suetonio in Othone. ca. 5. Ante paucos dies seruo Cæsaris, pro impetrata
dispensatione, decies sestertium expresserat.
Idem Suetonius hac dictione vtitur in Vespasiano: Quendam è charis ministris, dispensationem cuidam, quasi fratri,
petẽtempetentem cùm distulisset, ipsum candidatum ad se vocauit, exactaq́ue pecunia, quantam is cum suffragatore
pepigerat, sine mora ordinauit. Nos verò passim dispensare pro soluere legibus dicimus, ac
subinde verbari nomine vtimur pro concessione, aut indulgentia, quæ
cōtracontra Ius à Principe impetratur. qui
dicẽdidicendi modus minimè placet Budæo in l. 1. col. 14. ff. de iust. & iur. nec Oldendorp. libr. de iure sing. vbi scribit: Qui dispensat Ius, is cuique suum distribuit, & curat,
ne alicui fiat iniuria, ne aliquis lædatur, quod
summum iustitiæ munus est. Nec tamen verebimur his dictionibus vti, siquidem & his Canones, quos interpretamur, vtuntur.
CondonandũCondonandum etenim aliquid est,
atq;atque indulgendum
commoditati loquendi, &
cōsuetudiniconsuetudini quamlibet disciplinam profitentium: nam & Rom.
Pont. dispensator à Diuo Bernardo dicitur, libro 3. de
cōsideratconsiderat. ad Eugenium. & à Tho. 12.
q. 97. arti. 4. atque à Diuo Paulo, 1. ad Corinth.
|
cap. 9. & ab ipso Christo, Lucæ 12. ex eo, quòd
distribuat, ac expendat potestatem sibi à summo Deo concessam.
Cæterùm in Iure duo sunt, quæ ex diametro, quod aiunt,
† distant declarare Iura, &
dispensare circa Ius: Ius enim interpretatur
quisquis ita illud explicat, vt ostendat apertè,
an Ius illud, id quod agitur, includat, nec ne. l.
fi. C. de legi. cap. cùm venissent. de iudic. l. scire
leges. cum sibi proximis. ff. de legi. Lex
namq;namque
illa naturalis:
NōNon occîdes, per humanas leges
sæpissimè ita explicatur, vt
cōstetconstet, per eam homicidium ad defensionem commissum minimè prohiberi. l. vt vim. ff. de iust. & iure. Naturalis enim ratio dictat, defensionem omnibus
permissam esse. Sic etiam lex illa, furtum non
facies, ita intelligenda est, vt furtum committere
nōnon dicatur, qui fame coactus, victus gratia alienum assumit. c. si quis propter
necessitatẽnecessitatem. de furt. Dispensat verò circa Ius, qui data
legis obligatione, ab ea priuatim aliquem eximit: etenim secundum Tho. 22. q. 88. artic. 10.
lex ponitur
respiciẽdorespiciendo ad id, quod est vt in pluribus bonum, sed quia contingit huiusmodi
in aliquo casu non esse bonum, oportuit per
aliquem determinari in illo particulari casu legem non esse
seruandāseruandam, & hoc est, autore Thoma, propriè dispensare in lege, cuius rei sit exemplum in cap. de mulcta. de præben. Iure enim humano nobiles & literati duo beneficia
curam animarum habentia obtinere prohibentur. at Romanus Pontifex aliquem nobilem, aut literatum, ab hac iuris humani prohibitione eximere potest. ita hæc explicant Cardi. à Turre Crema. in tract. de ecclesia. libr. 3. c.
55. Iaco. Almai. in tract. de potest. eccles. c. 13. &
Ambro. Cat. contra Caiet. libr. c. 2. ferè ad fi.
Paris. consil. 68. nume. 195. volu. 4. Quo fit, vt
circa Ius diuinum, aut naturale, interpretandi potestas Romano Pontifici competat, non
dispensandi: declaratio enim ex eo etiam
contingit in iure naturali, quia licet illud sit
immutabile, quo ad prima principia, scilicet
ratione viuendum est, & quo ad ea, quæ necessariò ex primis principijs deducuntur, vt sunt
præcepta Decalogi, quæ & iure humano declarari possunt, quo ad actus, quos prohibent,
vel imperant. conclusiones tamen, quę ex primis principijs iuris naturalis oriuntur frequentius, non tamen in vniuersum. quandoque ex causis specialibus à Iure ipso naturali
deductis deficiunt: ratio enim dictat, vt deponenti reddatur
depositũdepositum, si illud exigat. id tamen frequentius est. nec semper ratio id suadet, cùm iustissima ratione denegari aliquot
casibus possit. l. bona fides. ff. deposi. Pulchrè
Cicero libr. 3. de Offic. cuius oratio similima
est verbis Iurisconsulti: sic enim inquit de deposito verba faciens: Multa, quæ honesta natura videntur esse, temporibus sunt inhonesta. Nec tollitur lex naturalis humana lege, sed declaratur. Tho. 12. q. 54. art. 5. Fort. in l. veluti.
ff. de iusti. & iur. colum. 7. Ex his infertur Abb.
eiusq́;eiusque sequaces errasse in c. fi. de consuet. dum
dicunt,
† Ius naturale posse ex causa tolli.
Falsum enim id est, tex. in prin. 5. dist. §. sed naturalia. Inst. de iur. nat. gent. & Ciui. declarari
enim humana lege Ius naturale potest: tolli verò non potest. cui assertioni adstipulatur Cicero lib. 3. de repud. dicens: Huic legi nec propagari fas est, nec derogari ex hac aliquid licet, nec tota abrogari potest. nec verò aut per
Senatum, aut per populum solui hac lege possumus. Nec erit alia lex Romæ, alia Athenis,
alia nunc, alia post hac, sed omnes gentes, &
omni tempore vna lex, & sempiterna, & immutabilis continebit. Hactenus Cicero, cuius
verba maxima cum laude retulit Lactant. Firmianus lib. 6. de vero cultu Dei, ca. 8. nam Cicer. libr. de Repub. non extant, præter quoddam sexti libri fragmentum, quod somnium
Scipionis nuncupatur. Sic & Dionysius Tyrannus respondit, autore Plutarcho in Solone, ciuitatis leges abrogari, naturæ verò leges
cogi nullo modo posse.
Secundò hinc etiam constat, non rectè loquutum fuisse Abb. in c. non est. de voto. dum
sensit,
† Papam posse cum causa in Iure diuino dispensare. idem not. Fel. in c. quæ in ecclesiarum. de constit. nu. 19. Deci. consil. 112. post
alios Ferdi. Loazes in tracta. de matri. 2. dub.
arg. 2. pro parte affirmatiua. dicit & hanc opi.
communem Hiero. Gratus, consi. 1. in 2. volu.
nu. 31. tradit Sigismundus Lofredus, consi. 50.
id enim nullo iure subsistere potest, habet enim potestatem Rom. Pontif. interpretandi,
& declarandi Ius diuinum, ex qua declaratione constabit, Ius illud ad casum aliquem non
extendi, ex aliqua causa. dispensandi verò nulla competit ei facultas, nec causa aliqua id pati potest. Tho. quodlib. 4. artic. 13. & quod lib.
9. artic. 15. Angel. in verb. Papa. Card. à Turre
Crema. lib. 2. de eccles. c. 107. Tho. 12. q. 97. art.
4. ad 3. Ioan. Maior. in 4. distinct. 24. quæst. 12.
Ambr. Cath. in d. c. 2. Syluest. in verb. Papa. q.
16. Parisi. dict. consi. 68. nu. 199. volum. 4. Ioan.
Driedo. de libert. Christia. pagi. 204. Ioan. Baptist. de S. Seuerino in tracta. de pensio. q. 19.
Iac. Almain. in tract. de potest. eccles. c. 13. nostrates iure optimo reprehendens, eò, quòd
passim asserant, posse ex causa Roma. Pontificem circa Ius diuinum dispensare, quorum
opinio posset procedere, si ad declarationem
vel
interpretationẽinterpretationem referatur. Audacius certè
multò dixit Ludo. Goza. consil. 51. colu. fi. propriam dispensationem Roma. Pontif. competere circa Ius diuinum. Quamobrem fugere
omninò oportet, dispensandi verbum iura diuina & naturalia tractanti. si id verbum assumatur ea significatione, qua
frequẽtiusfrequentius, & strictè apud nos assumitur, ac tutius erit dicere,
iura naturalia & diuina posse Ro. Ponti. inter|
pretari, quod probat text. in cap. maiores. de
Baptismo. cap. per venerabilem. qui filij sint
legitim. Etenim lex diuina continet ea, quę ab
ipso Deo determinata sunt, non solùm in communi ratione iustitiæ, sed etiam quo ad singulares actus, qua ratione dispensationem ab alio, quàm ab ipso Deo non recepit, secundum
Tho. 12. q. 100. arti. 8.
Tertiò ex his deducitur
† intellectus ad
text. in c.
cōtracontra. 25. q. 1. quo Zozimus Papa asserit, Romanum Pontificem nil posse
cōtracontra Patrum statuta sancire: est enim id intelligendum, quatenus illa statuta Ius naturale, vel diuinum referunt, vt ibi notauit gl. quæ ex præmissis comprobari optimè potest.
† Dispensare autem potest Papa circa Ius humanum,
etiāetiam in his, quæ ab Apostolis fuêre statuta. no.
Tho. quodlib. 4. art. 13. etiam contra sancita in
Concilio totius Ecclesiæ. gl. & communis in c.
proposuit. de conce. præb. gl. in c. vbi periculum. de elect. in 6. vers. Concilio. Abb. in c. significasti. de elect. Iacob. Almain. in tracta. de
potest. eccle. c. 14. & Feli. in c. 1. nu. 23. de const.
Latè Iacobat. de Concil libr. 5. artic. 15. Potest
enim Romanus Pontifex Ius humanum tollere. At in Concilio statutum, Ius humanum est,
igitur & illud potest tollere. Vnde Ius dispensandi in Iure humano Romano Pontifici non
aufertur, etiamsi Concilium vniuersale, futuris Romanorum Pontificum dispensationibus deroget, vti docet Card. à Turre Cremata
in libr. 3. de ecclesia. cap. 52. & 53. siquidem potestas Romano Pontifici à Deo, non à Concilio data est, cap. 3. de const.
Ex quibus dubium illud explicari potest,
num ille, qui
† ex dispensatione Romani Pontificis, contra Ius humanum aliquid fuit assequutus, aut aliquem
actũactum agit, si quo ad Deum
tutus, an peccet. In quo celebris est sententia
Ber. in cap. non est. de voto. dicentis, minimè
tutum esse hunc, si absque rationabili causa, sit
ei hoc concessum, cuius rationem Tho. adducit in 12. quæst. 97. artic. 4. quo autore, nec ipse
Princeps tutus erit, qui sine iusta causa Ius,
quod subditis omnibus commune est, vnius
gratia violat: frangit enim
illāillam æquabilitatem,
quæ mera iustitia erga omnes seruari debet.
Princeps ergo sine causa has indulgendo dispensationes peccat, fortassis & frequentissimè mortaliter, qui sub mortalis peccati pœna tenetur subditis iustitiam exhibere. Is verò, qui à Principe hanc Iuris relaxationem petit sine causa, venialiter peccat: non enim tutus erit, quo ad Deum, autore Bernard. in epistola 271. ad Theobaldum Comitem: forsan &
mortaliter peccabit, quippe qui rem illicitam
petat à Principe, & ei sit coadiutor in peccato mortali. ex his, quæ tradit Caieta. 22. quæst.
78. artic. 4. Sed & his, qui vtitur peccato ipsius
Romani Pontificis, & sic dispensatione ab
ipso sine causa concessa, simpliciter mortaliter non peccat, nisi sequuto graui scandalo,
vel damno alterius. quod & Domin. Sot. probat libr. 1. de iusti. & iur. quæst. 7. art. 3. contingit tamen dispensandi facilitas in matrimonij impedimentis frequentibus erga diuites,
Duces, Comites, ac Principes: nec temerè,
cùm dispensatio hæc præcipuè concedatur ob
firmandum pacis fœdus. quod magis necessarium est, magisq́ue Reipub. conueniens circa
personas præcellentes his dignitatibus, quàm
in popularibus, vt colligit S. Tho. 22. q. 63. ar. 2.
ad secundum.
Verùm si causa exigitur,
† & iusta, vt Sempronius contrahat matrimonium, in gradu
humana lege prohibito, iam in eo cessat ratio
legis, igitur & cessare debet lex ipsa, cur ergo
dispensatio est necessaria? Ex eo, inquam,
quòd ratio legis non cessat in communi, sed
in particulari actu, & ideo lex non cessat. Cle.
ad nostram. de hæreti. cap. & si Christus. de iureiurand. sensit Fort. in tracta. de vltim. fin. illat. 15. & 16. leges enim, quarum ratio continua est, quarum finis
cōmuniscommunis est, & vniuersalis, non cessant, licet in particulari casu finis
per eas intentus
nōnon sequatur. Prohibentur sanè iuramenta sine causa, ex eo ne periuria sequantur ex incauta iuratione. sit ergo aliquis,
qui nulla ex causa iuramentum fecerit absque
periurio, pręmissa veritate affirmationis. procul dubio & is contra
prohibitionẽprohibitionem fecit, text.
in d. c. & si Christus. Sic & ieiunia præcipiuntur ad reprimendam carnis tentationem, &
tamẽtamen tenebitur ieiunare is, in quo periculum
illud tentationis cessat, dict. Cle. ad nostram.
non sic in legibus, quarum ratio in finem particularem dirigitur, vt est lex, de correctione
fraterna, quæ tendit, vt correctio fratris sequatur, & ideo cessat eo casu, quo correctio
non speratur. ita explicat Ioan. à Medina de
cōtractcontract. quæst. 14. hæ verò matrimonij prohibitiones, prioris classis sunt. vnde in nostro
†
casu necessaria est dispensatio, etiam existente
causa, quæ actum videtur honestum reddere.
Tho. quodlib. 9. art. 15. Hoc igitur
vnũvnum ex præfatis notandum est, in quo inter omnes
cōuenitconuenit,
dispẽsationemdispensationem à Romano Pontifice concessam contra Ius sine causa, etsi sit contra ius
positiuum, animæ
tutātutam non esse: malè enim agit, qui dispensatione, sine causa sibi concessa,
vtitur. Caieta. 12. q. 66. art. 5. glo. communiter
recepta in dict. cap. non est. talis enim dispensatio, dissipatio potius censenda est, autore
Bernardo libr. 3. de considerat. ad Eugenium.
notant Ioan. Andre. Abb. ac cæteri in c. quia in
tantum. de præb. Abb. in c. de mulct. de præb.
eo. tit. nu. 20.
idẽidem Abb. in c. cùm adeò. de rescri.
alijq́;alijque plures Iuris diuini & humani Professores, quos hîc nominatim exprimere
nōnon expedit: nam id agit Fel. longè
lateq́;lateque in c. quę in
ecclesiarũecclesiarum. de const. nu. 25. quibus
addendũaddendum censeo causam præsumi iustam, quando Princeps
|
in Iure humano dispensat. ita aduertit Barto.
post Cyn. in l. fin. C. si contra Ius, vel vtili. pub.
Fel. nu. 60. Deci. 29. in d. c. quæ in ecclesiarum.
Fortu. in l. Gallus. §. & quid si tantum. ff. de lib.
& posth. col. 138. Hipp. sing. 8. Ias. cons. 105. in 1.
vol. nu. 4. & plures alij, quos refert, & sequitur
Ferd. Loazes Præsul Illerdensis in tract. de matrimo. 4. dubio. nu. 13. pro quibus optimus est
text. in c. si quid culpatur. 23. q. 1. c. in præsentia. de renunciat. glo. in c. ad aures. de tempo.
ordina. & in c. 2. de maio. & obedi. Sed si in humano Iure Romanus Pontifex
dispẽsetdispenset nulla causa existente, ipsa Iuris relaxatio tenet, &
valet, licet malè faciat Princeps eam concedendo,
† quo ad hoc enim, vt dispensatio, &
actus ex ea sequutus valeant, est in Principe
pro ratione voluntas. glo. quam ibi notat Bar.
in l. relegati. ff. de pœnis. quæ sing. est secundum Ias. in l. quo minus. ff. de flum. 2. col. & Felin. in c. quæ in ecclesiarum. de consti. nume. 6.
Vnde quamuis sine iusta causa Princeps dispensationem
cōcedatconcedat contra Ius humanum,
valet concessio, actusq́ue ex ea sequutus, firmus erit. quod notat Caiet. 12. q. 96. artic. 5. ad
fin. Inno. in c. cùm ad monasterium. de stat. regu. sentiunt Abb. in cap. non est. de voto. in c.
de mulct. nume. 20. de præb. idem in cap. quæ
in ecclesiarum. de consti. nume. 17. & ibi Decius nume. 29. dum probant, in foro exteriori, dispensationem validam esse, licet peccet,
qui eam sine causa concesserit, & is etiam, qui
ea vtitur. At in foro interiori animæ de hoc
peccato tractatur: in foro autem exteriori, de
actus ipsius valore, tametsi Fort. in l. Gallus. §.
& quid si tantum. ff. de libe. & posthu. col. 135.
in ea sit sententia, vt opinetur dispensationem
contra Ius humanum, sine causa concessam,
etiāetiam in interiori iudicio nullam esse, nec actum
ex ea sequutum
validũvalidum fore, pro se citans Diuum Tho. 12. quæst. 97. artic. 4. sed id durum
est: nam etsi Princeps malè agat, si contra Ius
humanum, absque causa dispenset, nihilominus dispensatio valida censetur, actusq́ue ex
ea sequutus, in foro interiori tenebit: si quis
enim dispensatione à Romano Pontifice impetrata, matrimonium in quarto gradu contraxerit sine aliqua dispensandi causa, etiamsi
contrahendo peccauerit, quis tamen vnquam
dicet, etiam in animæ iudicio, hoc matrimonium
inualidũinualidum esse? Quis vnquam doctus sacerdos, in
eodẽeodem iudicio filios ex hoc matrimonio conceptos, illegitimos esse iudicabit? Id
etenim admittendum est, committi crimen in
actione alicuius rei, & tamen ipsum actum firmum esse, vt Syluest. argumentatur, in verbo,
Papa, quæst. 15. contrahit enim quis clàm matrimonium, & forsan cum mortali peccato, &
tamen matrimonium tenet. quod latiùs superiùs disputauimus. Nec Tho.
ꝓpro Fort. est quippe qui tantùm id dixit, malè agere Principem,
qui sine causa contra Ius dispensat. Posset tamen Fortu. opinio locum habere in inferiori à Principe, is
† enim si à Principe licentiam habeat dispensandi
cōtracontra Ius humanum,
ea vti debet cum causa, alioqui dispensatio
nōnon
tenebit vtroque foro. Innocent. in dict. cap.
cùm ad Monasterium. & in cap. dudum. in 2.
de electio. Nicol. Milis. verbo, dispensatio. latè Curtius Senior consil. 75. versicu. veniamus
ad quartum. optimè Ripa libr. 2. respons. cap.
35. Felin. in cap. ad audientiam. in 2. de rescriptis. colum. 5. idem Felin. in cap. postulasti.
numer. 13. eod. titul. gloss. Bald. & Alexand. in
l. filius à patre. ff. de libe. & posthu. Ex his mihi
non placet, quod Felin. scribit in dict. cap. ad
audientiam. colum. 4. dicens, in his, quæ sunt
iuris positiui, etiam in animæ foro, tutum esse
eum, cui Papa dispensationem concessit, nulla præexistente causa: hoc enim falsum est,
etiamsi Felinum sequatur Hieronym. Gygas
in tracta. de pensioni. quæstio. 6. numero 13.
nisi intelligamus eum tutum esse, quo ad actus valorem.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Nullus gradus iure diuino hodie prohibitus est,
qui non sit & lege naturali vetitus.
-
2 Graduum prohibitiones Leuiticica. 18. expressim factæ, non omnes sunt iuris naturalis.
-
3 Intellectus cap. fina. de diuort.
-
4 Gradus primus in recta linea, secundum omnes,
& vlteriores, iuxta tutiorem opinionem, iure
naturæ prohibentur.
-
5 Gradus primus in transuersa linea Iure natura
prohibetur.
-
6 Nouerca Iure naturæ in coniugium admitti non
debet.
-
7 Relictam fratris potest quis, secluso Iure humano, in vxorèm accipere.
-
8 Eusebij in Historia Ecclesiastica locus animaduersus.
-
9 Patruus Iure naturæ potest neptẽneptem accipere vxorem, & ideo nunc poterit ex Romani Pontificis dispensatione.
-
10 Papa potest dispensare in aliquot gradibus, ex
contentis cap. 18. Leuit.
-
11 Episcopus, nec Legatus à latere non possunt dispensare in prohibitione cap. non debet. de consang. & affinit.
-
12 Gradus remotior à stipite tantùm considerandus est, in prohibitione coniugali, & in dispensatione.
-
13 Proles, ex consanguinea suscepta, potest esse iusta
dispensandi causa.
-
14 Impetratio dispensationis nōnon tenet, si tacetur matrimonium contractũcontractum fuisse scienter inter prohibitos.
-
15 Dissimulatio Principis an habeat vim dispensationis.
-
16 Lex Ciuilis non potest matrimonia prohibere.
-
17 Romanus Pontifex qua ratione possit prohibere
coniugalem contractum.
-
18 Consuetudo an possit aliquot personas reddere
inhabiles ad coniugium contrahendum.
-
19 Consuetudo ista an exigat scientiam Romani
Pontificis.
-
20 Fama an probet impedimentum matrimonij.
-
21 Testis vnicus an probet matrimonij impedimentum.
-
22 Fama sola, vel vnicus testis, an impediat matrimonium contrahi præcedentibus sponsalibus
iuratis.
§. DECIMVS, DE GRADIBVS
diuina, naturali, vel humana
lege prohibitis.
CAETERVM cùm ex præmissis
cōstetconstet, quo in iure possit Romanus Pontifex dispensare, operæprecium erit agere, qui gradus
sint, quo ad matrimonia, in affinitate, & consanguinitate, diuina, naturalíue
lege prohibiti. Ac primùm omnium illud notandum est, nullum
† gradum Iure diuino
prohibitum hodie esse, qui idem naturali Iure
prohibitus non sit: lex enim vetus aduentu
Christi expirauit. cap. translato. de consti. docet Tho. 12. q. 98. arti. 1. & q. 104. art. 3. Magist.
in 4. sent. dist. 3. & ibi cæteri Theologi. atque
Alfonsus de Castro libr. de hæresib. in verb.
lex. In lege autem Euangelica nullum præceptum continetur, quod non sit Iuris naturalis, præter præcepta de Sacramentis, atque de
Fide. Tho. prima secundæ, quæstio. 108. artic.
primo, & secundo. idem quodlib. 4. artic. 13.
igitur circa matrimonium nullus gradus erit
diuina lege prohibitus, qui non sit Iure naturali. Aduertendum ergo est ad gradus Iure naturæ prohibitos.
† Nec enim gradus omnes
Leuitici 18. prohibiti, Iure naturali prohibentur. quod probat Thom. 12. quæstio. 105. artic.
quarto. Caiet. 22. quæstio. 154. artic. 9. Rofensis in libello de matrimon. Regis Angliæ, &
Alfonsus à Castro libr. 1. de potest. legis pœnal. cap. vltim. quo in loco scribit, sententiam
hac in causa latam à Romano Pontifice fuisse,
eiusq́ue retulit literam, prout Romæ fuit pronunciata. Quòd autem prohibitiones ibi expressæ non sint Iuris naturalis, probatur: ibi
enim prohibetur frater relictam fratris sibi
matrimonio copulare. & constat eadem lege
Mosaica licitum fuisse fratri, relictam fratris
decedentis
absq;absque prole vxorem accipere. Sed
si lege naturali relictam à fratre in vxorem accipere non liceret, nullo pacto licuisset cum ea
matrimonium contrahere, fratre
absq;absque prole
defuncto. id
equidẽequidem licebat: igitur dicta prohibitio non est Iuris naturalis. Præterea si naturali lege illicitum foret, relictam à fratre accipere vxorem, non probasset Romanus Pontifex coniugia contra dictam prohibitionem contracta in c. fi. de diuort.
† Verùm cùm ibi
illa coniugia essent contracta, ante conuersionem contrahentium ad fidem, ex legis Mosaicæ licentia, cur
indigẽtindigent approbatione Romani Pontificis? siquidem ab infideli iuxta propriam legem, naturali Iuri minimè contrariam, matrimonium contractum firmum est,
atque legitimum, & durat, etiamsi ad Christianam fidem conuertantur
cōtrahentescontrahentes, &
sit contractum contra Canones. c. de infidelibus, de consang. inspicitur enim initium contractus, & illius tempore licebat ita vxorem
ducere: igitur dissolui non debet hoc matrimonium, quod ab initio legitimè contractum
fuit. cap. gaudemus. de diuort. in princ. & in c.
fin. qui filij sint legiti. Regia l. fi. titu. 6. part. 4.
Ille etenim contractus licitus fuit ab initio,
cùm Iudæi etiam inter Christianos habitent
Mosaicis legibus regantur. ex notatis per Feli.
post alios ibi in c. 1. de constit. eundem Felin.
in cap. Iudæi. in 2. de Iudæ. & ibi Anani. Ias. in l.
qui se patris. C. vnde liberi. num. 24. Soci. consil. 119. in 4. vol. etiam quo ad coniugales prohibitiones, vt notat Barba. in consil. 13. in 4.
volu. Quare igitur in dict. cap. fina. de diuortijs dispensatio Romani Pontificis exigitur.
Illud profectò
respōderiresponderi potest, Romani Pontificis
approbationẽapprobationem ideo ibi exigi, quòd prohibitio coniugalis, quæ ibi violatur, potissimùm accedat prohibitioni naturali. qua ratione autoritas Romani Pontificis ad euitandum
scandalũscandalum exacta fuit. Possum, & rectiùs,
respondere dictæ obiectioni, si dixero illa matrimonia ibidem
cōtractacontracta fuisse post conuersionem ad fidem Christi, & propter fragilitatem
eorũeorum, qui nouiter Christi fidem professi
fuerant. approbat summus Pontifex matrimonia iam contracta, & prohibet contrahenda, quod sensit Paris. consi. 68. vol. 4. num. 275.
Item non omnes gradus, & prohibitiones Leuitici 18. expressas esse Iuris naturalis. probatur ex eo, quod ibi
prohibitũprohibitum est, ne quis sororem vxoris in coniugem accipiat. & tamen Iacob duas sorores in vxores accepit, Lian scilicet, & Rachel, vt constat Genes. cap. 29. Si id
equidẽequidem Iure naturali non liceret, minimè hoc
Iacob fecisset. Consequitur
tandẽtandem ex his, non
omnes prohibitiones Leuitici, Iuris naturalis
esse. Imò in dict. c. 18. non agi de impedimentis
cognationũcognationum circa matrimonia, sed ibi prohiberi, ne consanguinei, aut affines in incesta
facinora
prolabāturprolabantur, probare conatur Alfonsus Viruesius in tract. de matri. Regis Angliæ
3. hypothesi.
Omnibus tamen diuini, & humani Iuris
Professoribus id placet,
† primum gradum
in recta ascendentium, ac descendentium linea Iure naturali prohibitum esse rationibus,
quas nos adducimus hoc c. §. 6. & notant Tho.
& Caieta. 22. quæst. 154. artic. 9. nec in hoc est
cōtrouersiacontrouersia, tametsi apud Barbaras quasdam
|
nationes fas fuerit parentibus stupro coire
cum liberis, sicuti
cōmemoratcommemorat Quintus Curtius libr. 8. de regione proxima Scythiæ, quam
quidem regionem Nauram
appellatāappellatam esse tradit, idem Persis lege lata licuisse
cōstatconstat ex Strabone, Catullo, Quintiliano, & Tertulliano:
scribitq́ue Ludoui. Cæli. libr. antiq. lect. 10. c.
18. quod etiam testatur Constant. Harmenopul. libr. 1. Epitomes Iuris. titul. 1. Scribit & ad
hæc Xanthus in ijs, quæ inscribuntur Magica,
coire Magos cum matribus & filiabus, & fas
eis esse coire cum sororibus, quemadmodum
ex ipsius Xanthi testimonio tradit Clemens
Alexandrinus libr. 3. de Stromatibus: id etenim ferinis moribus tribuendum est potiùs,
quàm humani iudicij decretis. ad hæc autem
plura scribit Tiraquel. 7. lege connubia. nume. 22. Nec mirum videri cuiquam debet plerunque apud gentes palàm permitti vitia, &
crimina, quæ legi naturali aduersantur, id enim contingit ex errore in particulari, non in
vniuersali: nam licet in aliquo homine dictamen naturalis legis extinctum, & sopitum sit
in sua specie, non tamen inde sequitur in eo
prorsus extinctam esse legem naturę communem, ex qua tanquam ex principio communi
illud particulare deducitur Sic nulla est tam
effera gens, quæ dubitet, sit ne licitum contra
iustitiam agere, aliquem innocentem occidere, alicui iniuriam inferre. quæ item ignoret à
malo declinandum, bonum agendum esse, sed
an ex tali causa, nempe sacrificij ratione liceat
aliquem occidere, rem alterius sagaci quadam industria occupare: apud plerasque nationes ex errore in particulari licitum, & probum existimatur, quemadmodum docet Ioannes Driedonius de libert. Christia. pagi. 52.
idem explicat Domini. Sot. libr. 1. de iustit. &
iur. q. 4. art. 4. & 5. nam apud Germanos latrocinium non reputabatur iniquum, vt scribit
Cæsar de bello Gallico. nec apud Aegyptios
autore Gellio, nec apud Lacedęmonios, autore Cæl. libr. 10. lect. antiq. c. 1. rapto enim viuere quibusdam honestum fuit ex Quintiliano
libr. 3. cap. 9. Sensit tamen vterque Thomas,
iure naturali
nōnon prohiberi secundum gradum
in linea recta ascendentium, & descendentium. idem Thom. probare videtur in 4. sentent. distinct. 40. q. 1. artic. 3. vbi idem sentiunt
Bonauen. & Ricard. quæst. 2. Rofensis in tract.
de matrimo. Regis Angliæ. fol. 3. & Alexan. de
Hales. 2. par. q. 169. eidem opinioni suffragantur, dum Iure naturæ tantùm prohiberi coniugium inter matrem & filium, patrem & filiam constanter asserunt. Sed è contrario Scotus, Durand. Palud. in 4. sent. dist. 40. Florent.
3. part. tit. 1. c. 14. §. 2. & Syluest. in verbo, matrimonium. 8. quæst. 6. col. 4. in ascendentibus, &
descendentibus Iure naturali matrimonia
ꝓhiberiprohiberi, existimant. pro quibus ego animaduerto. l. fin. ff. de ritu nupti. vbi Iurisconsultus scribit, iure
gentiũgentium, quod ego naturale ibi intelligo, incestum
cōmitterecommittere eum, qui aliquam
ex ascendentibus, vel descendentibus vxorem
duxerit. quam etiam opinionem tutiorem esse existimo, omissa Accursij interpretatione
dict. l. fin. Ambrosius item Catharinus libr. 5.
contra Caieta. vbi de matrimo. agit, eandem
vltimam opinionem comprobat. Sed ne quis
huic quęstioni exemplum confingat ex primo
parẽteparente Adam, qui modò resurgeret, exponam,
quę D. Augustinus scribit libro 15. de Ciuitate
Dei, cap. 8. de longa ætate veterum hominum,
quorum mentio fit in libris Geneseos expressim agens. Quis itaque, inquit, dubitauerit,
per vnius hominis ætatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, vt esset vnde
constituerentur non vna, sed plurimæ ciuitates. Quod ex hoc conijci facilimè potest, quia
ex vno Abraham
nōnon multò amplius quadringentis annis numerositas Hebreæ gentis tanta procreata est, vt in exitu eiusdem populi ex
Aegypto sexcenta milia hominum fuisse referantur bellicæ iuuentutis, vt omittamus gentem Idumæorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahæ, & alias gentes natas ex semine
Abrahæ non per Saram coniugem procreatas. Hæc Augustinus, cui in
CommẽtarijsCommentarijs addit Ludouicus Viues. Fuit memoria Patrum
vicus penè centum domorum in Hispania,
cuius omnes incolæ
erāterant à sene quodam, quia
adhuc viuebat, progeniti, ita, vt proprinquitatis nomen iam deesset, quo à minimis natu
vocaretur, lingua enim nostra supra abauum
non ascendit. Hactenus Viues.
In linea verò
† consanguinitatis transuersa, etiam primus gradus Iure naturæ prohibitus non est, ex Tho. & Caietan. in dictis locis,
Durando, ac cæteris, quos in q. præcedenti ad
primam
opinionẽopinionem citauimus. idem notat Ferdi. Loazes in tract. de matrimo. dubitatione 2.
responsione ad
secundũsecundum. & prima dubitatione. col. 2. Hinc apud Assyros scribit Lucianus
in lib. de sacrificijs, lege lata licuisse matrimonium inter fratrem, & sororem. cui exemplo
plura aptari possunt, quæ congerit Alexand.
ab Alexand. libr. 1. dierum geniali. cap. 24. &
Andre. Tiraq. 7. lege connu. nu. 23. nam quod
modò prohibitum esse constat, legi humanæ
tribuendum esse videtur his, qui præfatam opinionem approbant. Sed probabilius est,
matrimonium Iure naturæ prohiberi in primo gradu lineæ transuersæ consanguinitatis,
& sic inter fratrem, & sororem. Ex Augustino
lib. 15. de Ciuitate Dei, cap. 16. & lib. 22. contra
Faustum, cap. 35.
atq;atque ita notant Palud. & Florent. in prædictis locis. Ioan. Maior. in 4. sent.
dist. 40. quęst. 3. Abulensis Leuitici 18. & Ambros. Cathari. libro 5. contra Caieta. capit. de
matrimonij Sacramento. Nec oberit, quod
Gen. c. 11. scribitur Abraham
matrimoniũmatrimonium con|
traxisse cum Sara sorore sua. vbi Hieronymus
in quæstionibus Hebraicis super Genesim,
Saram veram Abrahæ sororem fuisse ex patre,
palàm asserit. idem priùs scripserat Clemens
Alexandrinus libr. 2. Stromatum. qui tradit
ex hoc
cōstareconstare, eas sorores, quæ ex eadem matre nascuntur, non esse ducendas vxores, quia
refragante Hierony. Sara non fuit verè soror
Abrahæ, sed filia fratris sui Aram, & sic neptis
ex fratre. secundum Augusti. libr. 16. de Ciuitate Dei, cap. 12. & super Genes. ac rursus dict.
lib. 16. cap. 19. Iosephum libr. 1. Antiq. cap. 14.
& 15. eundem Hiero. aduersus Heluidium de
virginitate perpetua Beatæ Mariæ, 2. Tomo.
Gratianum in princ. 35. q. 1. & Abulensem d. c.
11. Genes. etiamsi Caie. & Alois. Lippomanus
super Genes. c. 20. adhuc contendant, Saram
verè fuisse Abrahæ sororem, Hieronymum in
ea opinione sequuti. est tamen Augusti. sententia admodùm vero similis: nam qui maximè propinqui erant, solebant fratres, & sorores appellari. Sic propter maximam, & propinquam consanguinitatem, consobrini fratres appellabantur, autore Augustino, libr. 15.
de Ciuitate Dei, cap. 16. & probatur Matth. ca.
12. ex Hieronymi interpretatione, quam alijs
adductis autoribus comprobat Ioannes Ecchius in Homilia de S. Anna. Sic Cicero libr. 5.
de Finib. statim in initio, Lucium Ciceronem,
patrui sui filium, fratrem appellat. Quibus &
illud addendum est, propriè nepotes dici natos ex filio, vel filia. l. fi. §. nepos. ff. de gradibus
affi. §. fi. Instit. de patria potest. notant Abb. &
Præpo. in c. tua nos. de consangui. & affinita.
Areti. Feli. & Decius in cap. per tuas. de probatio. Ias. in l. si auiæ. C. de success. edict. Barto.
in l. si instituta. §. de inofficioso. ff. de inoffi. testam. Sed tamen quandoque propter
proximitatẽproximitatem sanguinis, nepotes dicuntur fratrum,
vel sororum filij. text. in c. 1. §. similiter. quibus
modis feud. amit. c. felicis. §. cæterùm. de pœnis. in 6. cap. per tuas. de probat. c. quod super
his. cap. tua nos. de consangui. Corne. Tacitus
libr. 3. Crispum equestri ortum loco, Caius
Salustius rerum Romanarum florentissimus
autor, sororis
nepotẽnepotem in nomen adsciuit. Suetonius in Iulio Cæsare cap. 83. sed nouissimo
testamento tres instituit hęredes sororum nepotes, id est, ex sororibus nepotes, nempe
Octauium, Lucium
PinariũPinarium, & Quintum Pedium: quæ quidem verba ita Erasmus interpretatur in Adnotationibus ad Tranquillum,
cui nos addimus
autorẽautorem Epitomes in Liuium,
qui lib. 116. Caium Octauium Augustum, scribit, Cæsaris ex sorore nepotem fuisse, eundem
appellat Cæsaris nepotem Eutropius libr. 7.
cap. 1. sic & Plutarchus in vita M. Tullij Ciceronis eum fuisse filium sororis ipsius Cæsaris
manifestissimè asserit, sicuti & Dion Historicus libr. 45. tametsi ex Suetonio in Augusto
cap. 4. Sexto Aurelio, Plutarcho in Bruto & in Antonio & alijs constet, Caium Octauium ex
Octauio, & Accia genitum fuisse. Acciam verò ex Balbo & Iulij Cęsaris sorore. Verùm si de
interpretatione alicuius testamenti, donationis, legis, vel alterius cuiuslibet dispositionis, agamus,
nepotẽnepotem filium filij, vel filię intelligemus, non filium fratris, aut sororis, nisi aliud ex verbis præcedentibus, aut sequentibus, vel ex qualitate loquentis, aliísue circumstantijs manifestè colligatur, secundum Aret.
Felin. Deci. & Ias. in prædictis locis. Barb. in l.
cùm acutissimi. fol. 5. col. 3. C. de fideicom. Sic
& in regno Valentiæ Hispani filios fratrum,
aut sororum, nepotes appellant. His ergo constat, vt ad
institutũinstitutum redeamus, Saram non fuisse sororem Abrahæ, & subinde apparet, veriorem esse sententiam Aug. asserentis inter fratrem, & sororem naturali iure matrimonium
prohiberi. quod ex Aristot. comprobatur, qui
lib. 2. Polit. cap. 2. absurdum putat coniugium
inter patrem, & filiam, atque inter fratrem, &
sororem, licet priori sententiæ subscribat Albert. Pyghius controuers. 15. ad fi.
Consonum & his est de nouerca tractare,
† nam iure naturali cum ea coniugium non
prohiberi, autor est Augu. 3. Tomo. lib. 3. quæstionum, in quæst. 61. super Leuiticum. Is, inquam, scribit, illa verba Leuitici 18. turpitudinem vxoris patris tui non discooperies, minimè intelligenda fore patre viuente, cùm id
prohibitum sit lege, quæ adulterium prohibuit, sed ibi prohiberi matrimonium contrahi cum illis, quas seclusa lege liceret vxores
ducere. idem probat Thom. in 4. sent. distinct.
40. quæst. 1. artic. 4. dum asserit matrem tantùm comprehendi iure naturali. Nec oberit
locus Pauli 1. ad Corinth. 5. dicentis: Auditur
inter vos fornicatio, qualis nec inter gentes,
ita, vt vxorem patris sui quis habeat. Si inter
gentes, quæ viuunt ex sola lege naturali, non
auditur isthæc fornicatio: igitur iure naturali
ista coniunctio est prohibita, quia Pauli autoritas referri debet ad incestum simul, & adulterium, ita, vt viuente patre intelligatur, vt ibi
interpretatur Caiet. adnotans vxorem dixisse
Paulum,
nōnon relictam patris. Sic Valerius Maximus memoriæ tradit libr. 5. cap. 7. Antiochum Seleuci filium, patris vxorem Stratonicem in vxorem viuente patre accepisse. Huc
pertinent pulchra Phædræ ad Hippolytum,
apud Ouidium Carmina:
Nec quia priuigno videar coitura nouerca,
Terruerint animos nomina vana tuos.
Ista vetus pietas æuo moritura futuro,
Rustica Saturno regna tenente fuit.
Iupiter esse pium statuit quodcunque iuuaret,
Et fas omne facit fratre marita soror.
Verùm probabilius erit idem, quod de matre, de nouerca asserere, cùm ea loco matris
sit: iure igitur naturali prohibitum erit matrimonium cum nouerca, quod Diuus Tho. su|
per epist. Pauli, d. cap. 5. profiteri videtur. & Abulensis, Leuiti. cap. 18. Cæterùm præter gradus, modò expressos, & speciatim adnotatos,
à Theologis
receptũreceptum est frequentissimè, nullum gradum Iure naturali
prohibitũprohibitum esse, sed
Iure tantùm humano Romanorum Pontificum. Ex quibus deducuntur plura. Primum,
† Iure naturæ & diuino, posse relictam fratris
in vxorem accipi, secluso Iure humano: quam
illationem multis corroborat Ioan. Rofensis
in peculiari huiusce dubitationis libello. &
post eum Ioan. Cochle. Perdinandus Ilerdensis, & Alphonsus Canariensis episcopus, editis
super eodem matrimonio Regis Angliæ tractatibus. Nec oberit, quòd Ioannes Baptista
impensè Herodem incusauerit, ex eo, quòd
fratris vxorem accepisset, Marci ca. 6. Id enim
contigit, quia Herodes viuente fratre, vxorem eius vi quadam secum in
cōcubituconcubitu habebat, quod Ioannes Cochleus in dicto libello
de matrimonio Regis Angliæ, ex autoritatibus probat. Siquidem habens ipse Herodes
vxorem legitimam filiam Aretæ Regis Arabiæ, ea depulsa Herodiadem filiam Aristobuli,
vxorẽvxorem alterius Herodis, ipsius Herodis fratris, eo viuente, violenter in
cōiugaleconiugale consortium recepit, teste Iosepho lib. 18. Antiq. ca. 9.
tametsi Augustinus lib. vnico de fide, & oper.
cap. 19. scribat ambiguum esse, vtrum Herodes mortui, an viui fratris vxorem duxerit, &
ideo, inquit, non ita claret, quid Ioannes ei
non licere dicebat.
Ex Iosepho tamen nouiter
† corrigendus
est locus insigniter vitiosus apud Eusebium libro primo Ecclesiast. Histor. cap. 13. ita enim
scriptũscriptum est, in omnibus Codicibus, quos mihi
videre contingit, nominatim de Herodiade
commemorans, velut de
cōiugioconiugio fratris Philippi viuentis, violenter abstracta, & suis ab
Herode incestis nuptijs sociata, propria, &
legitima vxore depulsa, quam Herodiadem
filiam dicit fuisse Aretæ Regis Arabiæ. Hactenus Eusebius ad Iosephum hæc verba referens, legendum denique est. Propria & legitima vxore depulsa, quam filiam dicit fuisse Aretæ Regis Arabiæ. & postmodum, propter
quam Herodiadem Ioannem, &c. quæ quidem lectio restituenda est, & ex Græco Eusebij Codice, lib. 1. Eccle. Hist. ca. 10. iuxta Codicem,
quẽquem Græcis characteribus nuper Parisijs
excusit Robertus Stephanus, Typographus
diligentissimus, ex quo constat, ab Interprete
Latino adiectum fuisse nomen Philippi, cùm
id
nōnon habeatur in Græco Codice, & ipse Iosephus dicto lib. 18. c. 11. scribat, virum Herodiadis non fuisse Philippum ipsius Herodis fratrem, sed alterum Herodem fratrem itidem
ipsius Herodis Tetrarchæ. Apparet tamen ex
sacro Euangelio Matth. cap. 14. & Mar. cap. 6.
virum Herodiadis fuisse
PhilippũPhilippum. idem asserit
Egesippus lib. 2. de excidio Hierosolym. cap. 5. qua in re
nōnon oportet Iosephi autoritatem defendere, cùm sacræ Euangeliorum Historiæ
manifestè aduersetur. nec est intelligenda eo
pacto, quo Caie. Matthæ. c. 14. conatur intelligere, cum is intellectus Iosephi verbis repugnet. Obiter verò illud adnotatione dignum
est, Herodiadem fuisse filiam Aristobuli, non
Aretæ, vt idem Iosephus deducit d. c. 9. & c. 11.
& libr. 1. de bello Iudaico, c. 18. & Egesippus d.
libr. 2. cap. 12. quod & nominis ratio dictat ab
Herode patre Aristobuli, licet Hieronymus
Matthæi cap. 14. scribat eam fuisse filiam Aretę Regis Arabiæ. cui Iosephus, & Eusebius
refragāturrefragantur, nec in sacro Euangelio hac in re quidquam scribitur. vnde potuit Caiet. Iosephum
in Herodiadis patre sequi, etiamsi Ambrosius
Cathari. lib. 2. inter Caiet. errores hoc retulerit. His ergo constat, non esse Iure naturæ
matrimoniũmatrimonium prohibitum
cũcum relicta fratris, tametsi Ludoui. Gozadi. consil. 51. contrarium de
Iure
respōderitresponderit. & dubitauerit nouissimè Hierony. Grattus consilio primo, secundo volumine. & Paris. consil. 194. volu. 4. probare conatur hoc matrimonium esse contra Ius diuinum, & naturale.
Secundò
† hinc potest comprobari
sentẽtiasententia
Anchara. consil. 373. qui consuluit, posse Romanum Pontificem dispensare, vt matrimonium contrahatur inter patruum, & neptem
ex fratre, quamuis Abb. in c. literas. nume. 17.
de restitu. spoliato. non rectè prædicta expendens, contrariam opinionem sequatur. Hinc
& Plutarchus in Problematis Romanis, nume. 6. scribit virum quendam sanè pauperem,
cæterùm bonum, accusatum eò, quòd filiam
fratris, cui dos ampla relicta fuerat, vxorem
accepisset, iudicio multitudinis
absolutũabsolutum fuisse, atque inde factum plebiscitum, vt liceret
cuique filiam fratris vxorem accipere. nec
oberit huic illationi tex. in c. cùm in iuuentute. de præsumpt. vbi hoc fœdus naturale appellatur: is enim text. est ita intelligendus, vt
referat
EthnicorũEthnicorum sententiam, non
autẽautem probet. vel dicamus esse naturale fœdus, quo ad
quandam honestatem, non quo ad legis naturalis vinculum. Item naturale fœdus poterit
intelligi, quo ad cognationem, quam natura
instituit, ex his, quæ Abb. ibi notat.
Tertiò constat, Paluda. Florenti. & Maiorem in præcitatis locis, falsò opinatos fuisse,
minimè posse Romanum Pontificem dispensare, vt matrimonium contrahatur in aliquo
ex gradibus prohibitis. cap. 18. Leuitici.
† Iam
enim satis
manifestũmanifestum est, posse in pluribus ibidem contentis dispensare. Nec vrget text. in c.
literas. de restitut. spoliato. quo probari videtur gradus cap. 18. Leuiti. expressos, diuina lege
ꝓhiberiprohiberi, quia ex gradibus ibi connumeratis, quidam Iure naturæ prohibentur, vt modò dixi, in quibus nulla dispensatio concedi
potest. Quidam Iure diuino veteri legis, quæ
|
tamen aduentu Christi cessauit, in quibus licet Romanus Pontifex dispensationem
cōcedereconcedere valeat: qui tamen in veteri diuina lege
ꝓhibebanturprohibebantur, non consueuit dispensare: nisi iustissima causa id suadeat. Sic text. in eodem capit. literas, intelligendus est: cùm dixit, in aliquot gradibus Papam non posse dispensare, in
aliquot verò non consueuisse id agere, quamuis possit. Vnde prohibitio, quæ diuinæ legi in
dict. c. literas, tribuitur, ad legem diuinam veteris testamenti expectat. Quibus addendum
erit contra Abb. in dict. cap. literas. Neruam
Imperatorem
legẽlegem tulisse, qua prohibuit, matrimoniu cum filia fratris, teste Dione Nicæo.
quod maximum argumentum est, id ante
illāillam
legem licuisse: sicuti & ex Plutarchi testimonio
paulò antè probauimus.
Nullus autem,
† præter Romanum Pontificem, potest prædictam dispensationem concedere, contra iura humana, etiamsi Episcopus
sit. Est enim dicta prohibitio in generali concilio facta: ergo non potest Episcopus ei
dispẽsationedispensatione propria derogare. vt notát omnes,
in c. at si Clerici. §. fi. de iudi. glo. in ca. dilectus.
in 1. de præbend. vers. facultas. Abb. in c. proposuit. notab. vltimo de concess. præb. Nec legatus etiam à latere Romani Pontificis in hac
prohibitione dispensat. glo. in c. quia circa. de
consangui. & affinita. & in capi. quod dilectio.
eod. titul. quam ibi Abb. & Docto. approbant.
sensit Specul. titu. de legato §. nunc ostendendum. vers. 53. Nam & legatus de latere, nec solius Romani Pontificis constitutioni derogare potest: nisi in casibus, quibus id potest agere Episcopus. ita Abb. in cap. dilecto. de præb.
4. notab.
Illud autem dubium hoc in loco prætermittendum non est, an sit satis in impetranda dispensatione,
† vt liceat in gradu prohibito
cōtraherecontrahere matrimonium, mentionem agere remotioris gradus ab stipite, in linea transuersa,
an sit necessarium simul, & propinquioris gradus, quo alter ex impeditis ab stipite distat,
meminisse. Et cùm consanguinitas à gradu remotiori, in linea inæquali computanda sit, vt,
quo gradu remotior distat à communi stipite,
eodem distet à cognato, qui stipiti propinquior est. capitul. final. de consanguinita. sat
esse videtur, remotioris tantùm gradus mentionem facere. Nam in duobus consanguineis, qui ab stipite inæquali linea distinguuntur: is tantùm consanguinitatis gradus iure
censendus est, qui remotior est ab stipite, & ita
de iure respondendum esse existimo. & id probatur Clementis Papæ Sexti constitutione,
quæ incipit, Nuper. nondum Typis excusa,
quam citat Calderinus consilio primo de consanguinitate. Quæ tamen sententia falsa quibusdam videri potest, ex decretali, quòd dilectio de consanguinitate & affinitate: qua id
non sufficere probatur: sed necessariam fore vtriusque gradus mentionem. Cuius illa potuit esse ratio, quod in dispensationibus, quæ
odiosę sunt, mixtum sub simplici minimè
cōprehenditurcompreheditur. secundum communem opinionem in c. fi. de simonia. & in l. secunda in principio. ff. de verborum obligatio. Hic vero non
est simplex gradus, qui remotior est, sed mixtus ex propinquiori: ergo dispensatio non est
sufficiens. Sic gloss. in regul. Cancella. 29. dictum text intellexit: falso tamen: quid enim
obsecro, hic mixtum reperitur? nonne de eorum, qui sunt in linea transuersa, gradu tractamus? atque is solus est, qui impedimentum
præbet? is verò solùm est remotior ab stipite.
cap. final. de consanguinitate & affinitate. ergo vnus tantùm simplex gradus est, non mixtus. Ideo responderi potest illum text. ex eo
procedere, quod in ea prouincia consuetudine obtentum erat, dispensationes ad coniugia ita esse intelligendas, vt sublato remotioris gradus impedimento, non ex hoc propinquioris esset sublatum, quamuis ille gradus ad
computationem consanguinitatis nihil ageret. ita gloss. Abb. & alij in dicto cap. quòd dilectio. quem text. dicit singul. Felin. in capit.
final. colum. fin. de simo. & eum allegat in cap.
postulasti. de rescript. numero 9. & 13. ex eo
notans, dispensationem ex Iure communi intelligendam esse, nisi consuetudo eam strictiùs
interpretetur. Sic igitur intelligenda est dispensatio prædicta, ob euitandum scandalum.
Solet tamen dispensatio in prędicta specie
cōcediconcedi duplicibus literis. Primę enim dantur super quarto gradu, & sic remotiori. Secundæ
dantur super tertio declaratoriæ, secundum
Philippum Probum in Rubrica, de cognatione spiritua. in 6.
Porrò, causam in dispensationibus exegimus, vt is, qui eas concedit, quo ad Deum tutus sit, item is, qui eis vtitur, eodem modo absque animæ periculo, vitam agat. Causa tamen
inter alias esse potest scandalum, quod ex dissolutione iam contracti matrimonij se queretur.
† Proles etiam ex consanguinea suscepta. text.
in capit. quia circa. de consangui. notat Roma.
consilio 307. ne cogatur vir, prole suscepta,
ab eius consortio matrem filiorum expellere. Hoc tamen non est omninò verum: sed
locum habet in prole bona fide suscepta, & sic
ignoranter: alioqui proles mala fide suscepta,
cùm crimen incestus præse ferat, non potest
recta iustitia Principem mouere ad dispensandum, vt contrahentes perseuerent in coniugio, vel contrahant matrimonium. text. &
ibi Hostiens. Ioan. Andre. Abb. & Præpos. in
capit. cùm haberet, de eo, qui duxit in matrimo. l. qui in prouincia. §. 1. ff. de ritu nuptia. Imò si ante
impetrationẽimpetrationem dispensationis
matrimoniũmatrimonium contractum fuit scienter, vt
dispẽsatiodispensatio
teneat, necesse est hoc in ipsa petitione exprimere. Reg. Cancel. & ibi gloss. 47. ex his, quæ
|
in cap. postulasti. de rescrip. notantur.
† Quod,
si matrimonium scienter à consanguineis
cōtractumcontractum fuerit, ea intentione, & prauo consilio, vt cum eis in dispensatione mitiùs agatur,
atque impetretur faciliùs ob euitandum scandalum, huius consilij & fraudis mentio exponenda est Romano Pontifici, alioqui dispensatio non tenet,
etiāsietiamsi mentio matrimonij scienter contracti facta fuerit. ita egregiè Mart. Naua. in repe. c. si quando. de rescript. col. 14. quibus omnibus addenda est glo. in d. c. quia circa. quam ibi dicit sing. Abb. ex ea notans,
dispẽsationemdispensationem tacita veritate, vel obiecta falsitate,
impetratam, ipso iure nullam esse: si tamen id
contingat circa ea, quæ Principem mouere poterant ad non concedendum, vel eum à facili
concessione auertere, ex dicto capi. postulasti.
c. fi. de filijs presbyter. in 6. notat optimè Feli.
in capit. ad audientiam. in 2. colum. 14. de rescript.
Sed & circa idem dubium erit,
† an dissimulatio Romani Pontificis habeat vim &
effectũeffectum
dispensationis. Et id quidem videtur per text.
in c. quia circa. de consang. ex interpretatione
glo. ibi, quam dicit singul. Syluest. in verb. lex.
quæst. 6. & probant Abb. & Doct. in dicto cap.
quia circa. quando Romanus Pontifex dicit,
quod dissimulat, aut id scribit: alioqui dispensare videtur, quamuis conniueat, text. in capi.
cùm iam dudum. de præbend. vbi Abb. idem
notat, & idem in capit. nisi essent. de præbend.
Dec. in cap. 1. col. 1. de except. & Felin. in cap. 1.
col. 6. de treug. & pace. dicens
hāchanc opinionem
communem esse. Hîc tamen aduertendum est,
quòd ita intellectus ille tex. in dicto capi. quia
circa. id solùm probaret, Romanum Pontificem posse in quinto gradu dispensare: quod
nemini dubium est:
neq;neque ibi de dispensatione
agitur: cùm, si de ea ageretur, Romanus Pontifex scriberet his, qui matrimonium contraxerant, vt denuò contraherent, nec diceret in
contracto matrimonio esse dissimulandum:
siquidem esset necessarius
cōsensusconsensus expressus,
vel tacitus post missam à Romano Pontifice
dispensationem, ex gl. in cap. 1. de eo, qui dux.
in matrimo. Ex quibus dicta communis interpretatio non placet Hadria. qui in quodlib. 5.
artic. secundo, dicit, quòd vbi aliquis bona fide est in eo statu, vt tantùm contra legem humanam, sine proximi iniuria vitam agat,
absq;absque
transgressione etiam legis naturalis ac diuinæ, in eodem statu dimittendus est, ac
tolerādustolerandus, si ex correctione scandalum graue immineret:
idq́;idque intelligo, dato errore iuris, qui attenta personarum
cōditioneconditione & qualitate, bonam fidem minimè excluderet. Quo fit, vt in
d. c. quia circa. ideò Papa rescribat dissimulandum esse, quia illi matrimonio iam copulati
bona fide, putabant se legitimè
cōiunctosconiunctos esse:
atq;atque ex dissolutione graue immineret scandalum, eandem opinionem repetit idem Hadri. in 4. sent. tract. de confessione. dub. 7. post
quintam quæstionem. Sic & Gofredus dictum
textum intellexit, quem Martinus Naua. magnę scientiæ vir sequitur in capitu. si quis autem. numero 69. de pœniten. distinct. 7. & Ludo. Gozadin. consil. 51.
Illud autem planum
† est, solum Romanum
PontificẽPontificem posse statuere circa matrimonia
cōtrahendacontrahenda, vel prohibenda, neque id ad seculares iudi. pertinere. tex. in ca. tuam. de ordi. cognit. ca. 1. de spons. ca. fin. de rapto. Abb. & Fel.
in d. cap. 1. idem Abb. in c. 1. de cognat. leg. latè
Feli. in c. Ecclesia. de const. nu. 62. Vincen. Hercula. in q. 3. glo. optima in c. 1. in fine. 30. q. 3. dicens inter tutorem & pupillam contractum
matrimonium validum esse, etiamsi lex Ciuilis
id prohibeat, cùm lege Pontificia hoc matrimonium vetitum non sit: quam gloss. notabilem esse existimat Alex. in l. filius à patre. ff. de
lib. & posthum. §. fi. Hinc etiam constat à Laicis
etiam summis Principibus,
nōnon posse lege prohiberi matrimonium cum alienigenis, vel
cũcum
certo hominum genere. & hoc ipsum passim.
nostrates fatentur, qui leges Ciuiles, aliquot
matrimonia prohibentes, vt improbas refellunt. Nec in hoc libet latiùs insistere: cùm id
lippis ac tonsoribus, vt aiunt, notum sit. Sed,
vt ad institutum redeam, solus Romanus pontifex præter Ius Naturale legitimas, illegitimásue constituit nuptias, quod mirum videri
quibusdam potest: nam matrimonium à Deo
est institutum: sed inferior non potest legem
superioris mutare: igitur Romanus Pontifex
non potest circa matrimonium aliquid noua
prohibitione inducere.
† Cui argumentationi
respondemus, materiam huius sacramenti esse hominem, qui quidem Iuri humano subest,
& tanquam Reipublicæ membrum eius legibus obtemperare debet: idcircò humana lex
potest aliquot homines à matrimonio auertere, & subtrahere materiam à sacramento, sicut
posset Romanus Pontifex eximere à parocho
subditum, quem parochus absoluere poterat
à peccatis sacramento pœnitentiæ: & tamen
nunc non potest: nec per hoc mutat Romanus
Pontifex quidquam circa sacramentum: sed
vel exhibet vel detrahit materiam sacramenti.
Sic Palud. hoc dubium explicat in 4. sent. dist.
26. q. 4. artic. 3. & Hadri. in 4. senten. tracta. de
matrimonio. fol. paru. 3. vel ex eo id procedit,
quod matrimonium, etiamsi
sacramentũsacramentum sit,
plurimùm tamen accedit humano
cōtractuicontractui:
& ideò nimirum si lege humana, & Pontificia
quidam eximantur ab hoc contractu propter
ipsius Christianæ Reip. vtilitatem, vt idem Hadria. scribit in tracta. de confirmationis sacramento. art. 3. vers. ad rationem ante. Hinc
† cōstatconstat, consuetudinem non posse nuptias permittere inter eos, quos matrimonio copulari prohibuit lex Pontificia. text. apertissimus ad id
in capit. quod super his, de consang. & affinita.
|
Quòd, si consuetudo mixta Clericorum & Laicorum prohibeat matrimonium inter aliquot
personas contrahi, ob euitandum scandalum,
ea admittenda est: quamuis illi lege Canonica ad nuptias legitimi forent. text. vbi Abb. &
alij in c. super eo. de cognat. spiritu. & in capit.
quòd dilectio. de consang. & affinit. glo. communiter recepta in dict. cap. super his. non ex
eo, quòd prohiberi matrimonium à consuetudine possit inter eos, quibus id contrahere
Canones permittunt: sed quia cum scandalo
coniugia contrahi Canones ipsi non tollerant. atque hæc videtur vera ratio, quare sic
coniuncti omninò sint separandi: quasi ex hac
ratione ab Ecclesia matrimonium hoc irritum
iudicetur: in quo mihi non placet Driedonis
sententia: dum is de liber. Christia. agens, pa.
124. scribit
consuetudinẽconsuetudinem posse personas alioqui habiles, inhabiles ad matrimonium facere: hoc etenim concesso, esset sanè dicendum
eadem ratione, ipsam consuetudinem posse
inhabiles iure humano, habiles reddere: quod
ipse Driedo. omninò negat. Posset tamen consuetudo circa solennitates in contractu matrimonij seruandas aliquid inducere, modò esset
consuetudo illa mixtim à Laicis & Clericis introducta,
tradũttradunt Abb. Pręp. & Fel. in c. 1. de
spōspon.
num. 18. per tex. & gloss. ibi. idem Fel. in c. Ecclesia. de const. nu. 62. in qua
† cōsuetudineconsuetudine exigitur scientia Principis, quia de his, quæ ad
Sacramentum pertinent, tractat gloss. in c. vir
autem. de secund. nupt. & ibi Hosti. Ant. Henr.
& Abb. à quibus tamen recedit Rochus in c.
fin. de consuet. fol. paruo. 36. col. 3. dicens,
etiāetiam
circa sacramentalia consuetudinem procedere absque scientia principis: si enim consuetudo potest aliquid inducere circa solennitatem in matrimonio contrahendo, seu in alio
sacramẽtosacramento percipiendo, minimè mutans, quæ
in eodem sacramento præcipuam vim obtinent, non video cur scientia principis exigatur: siquidem in consuetudine scientia principis necessaria non est, gl. in c. in istis. §. leges.
4. dist. quam Abb. dicit notab. in c. cùm ex officij. 4. colum. de præscrip. Ex quibus potiùs
placet opinio Rochi de Curte. Tametsi contrariam communem esse opinemur, cuius ratio ex præmissis optimè potest refelli.
Postremò illud hîc notandum erit ante contractum matrimonium,
† vt illud impediatur
sufficere famam, sine alia probatione impedimenti. text. in c. super eo. de consang. & affini.
quem ibi Abb. & cæteri Docto. notant. idem
Abb. in c. super eo. de eo, qui cogn. consan. vx.
suæ. dicit eundem text. sing. Rom. singu. 616.
Dec. in c. 1. col. 4. de appel. sic
† etiam vnus testis sufficit ad id: nempe, vt
matrimoniũmatrimonium contrahẽdumcontrahendum impediatur, tex. in c. pręterea. in 2.
de spons. quem ita gl. & Doct. ibi intelligunt. &
Rom. in d. sing. & Ias. in repe. l. admonendi. nu.
197. ff. de iureiur. cui est similis in c. super eod. in 2. de testi. & ibi Aret. in prin. & col. penul. Id
enim permissum est, quia tractatur de peccato
euitando, quod imminet
committẽdumcommittendum. Vnde, cùm soli testimonio vnius danda sit in hoc
fides, is qui scit solus, inter volentes matrimonium contrahere, subesse impedimentum aliquod, licèt id probare non possit, tenetur illud iudici denunciare, etiamsi illud
impedimẽtumimpedimentum ex crimine occulto contrahere volentis
oriatur, si is admonitus nolit à contractu abstinere: agitur etenim de peccato
euitādoeuitando, vt notat Mart. Naua. in c. sacerdotes. de pœn. dist. 6.
numero 27. licèt Ioan. Maior in 4. sent. dist. 21.
contrarium teneat in impedimento, quod causam habet ex crimine occulto contrahere volentis.
Quibus omnibus sic præmissis duo addere
libet. Primum quidem, dictum testem cum iuramento debere asserere, illud impedimentum certò scire, alioqui testis vnus, etiam iuratus, de auditu testimonium prębens, coniugium non impediret, etiamsi cum eo alter absque iuramento de scientia certa testaretur.
text. singu. vbi hoc notat Abb. in capit. primo.
de consangui. ex quo deducitur maiorem fidem soli famę exhibẽdamexhibendam esse hac in re, quàm
duobus testibus, quorum alter, qui de scientia testimonium perhibet, non iurat, alter verò, & si iuret, tamen asserit se ita audiuisse. Is
tamen, qui de auditu testatur, sufficit, si circa
consanguinitatis impedimentum testificetur
iuxta formam à Canonibus expressam, in cap.
licèt ex quadam. de testi. vbi optimè Feli. colum. 1. text. memorabilis. in capit. tua nos. de
consang. & affi. vbi Abb. & Pręp. hoc ipsum explicant. Is enim testis solus sufficeret ad impediendum matrimonium, quod nondum contractum est.
Secundum prædictis adde,
† propter solam
famam impediri matrimonium, etiam præmissis sponsalibus iuratis. ita gl. & Doct. in d. c. super eo. de consang. quam opinionem communem esse asserit Præp. in dict. cap. præterea. in
2. de spons. non tamen sic impeditur propter
dictum vnius testis. tex. & ibi gloss. in d. c. præterea. gl. in d. c. super eo.
notātnotant Abb. Ant. Henric. & Pręp. in d. cap. præterea. probat Regia l.
18. titul. 9. part. 4. contra Hostiens. in dict. cap.
præterea. Cuius opinio extra illum text. mihi
probabilior est, quando vnus hic testis est integer, & circumspectissimè testimonium dicit: nam famam vni testi integrè de ponenti, ad
impediendum matrimonium, similem esse notat Abb. in dict. cap. super eo. de eo, qui cog.
consang. vxor. suæ. idem in c. super eo. de consang. & affinit. & Prępo. in dict. ca. præterea. in
fine,
dicẽsdicens, hanc opinionem esse communem:
& tamen fama
sufficiẽssufficiens est ad impediendum,
vt constat: igitur vnus testis integer, & integerimè deponens sufficiet. Qua tamen integritate testis deponere debeat, arbitrio iudicis re|
linquendum esse, nulli dubium est. Nec oberit text. in dict. capit. præterea, quia ibi textus
ille non erat integer: imò poterat pluribus
defectibus notari.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Christianus non potest matrimonium contrahere cum infideli, ex antiqua Ecclesiæ prohibitione.
-
2 Ambrosij text. apud Gratianum restituitur.
-
3 Christianus accipiens vxorem infidelem, etiam
Iure Ciuili punitur.
-
4 Hæreticus potest matrimonium contrahere cum
Catholica.
§. VNDECIMVS, DE
dispari cultu.
SVPEREST octauo agere de
dispari cultu, qui
cōiugiumconiugium impedit.
† Christianus enim Iudæam aut paganam in vxorem accipere prohibetur. cap. non oportet. c. caue. 28. q. 1. notat Magist. in 4. distin. 39.
nostrates in c. 1. de spons. Ea tamen prohibitio
iuris est humani,
nōnon diuini, nec naturalis, sicuti scribunt Sco. & Palud. in 4. dist. 39. q. 1. col. 1.
& Ioan. Echius de Sacramentis, Homi. 71. &
Caieta. quem hac in re
nōnon omninò iustè reprehendit Ambro. Catha. lib. 5. c. de matrimonio:
cùm ab eo adducta id tantùm probent, iustam
esse hanc prohibitionem. Scribit enim Augu.
lib. vnico, de fide, & ope. c. 19. hac de re in nouo
Testamento nihil præceptum fuisse, & ideò,
inquit, aut licere creditum est, aut velut
dubiũdubium
derelictum est. Ab initio tamen renascentis
Ecclesiæ prohibitum est coniugium istud ex
Apostoli auctoritate. 2. ad Corinth. c. 6. dicentis: nolite
cōiungiconiungi cum infidelibus. & 1. ad Corinth. 6. idem Apostolus id vetare videtur. Quibus, & alijs testimonijs hanc prohibitionem
coadiuuat Diuus Cyprianus lib. 3. contra Iudęos ad Quirinum. c. 62 Paulus item. 1. ad Corinth. c. 7. coniugium cum infideli prohibuit,
dicens: Quòd, si dormierit vir eius, liberata
est. Cui autem vult, nubat tantùm in domino.
quem locum post alios ibi adnotauit Caieta.
& pulchrè Hierony. libr. 1. aduersus Iouinian.
ita exponens, nubat in domino, id est, Christiano. Eandem interpretationem priùs probauerat Tertullianus lib. 2. ad vxorem. Matrimonium etiam cum Gentili ab exemplo Samsonis, & Diuus Ambrosius mirè execratur in Epistola 70. Atque idem Cyprianus in sermone
de lapsis ita scribit: Iungere cum infidelibus
vinculum matrimonij, est prostituere
cũcum Gentilibus membra Christi.
† Extant & ad hanc
rẽrem
pulchra verba diui Ambrosij lib. 1. de Patriarcha Abraham. c. 9. Et ideò caue, inquit, Christiane, Gentili, aut Iudæo filiam tuam tradere,
Caue, inquam, Gentilem, aut Iudæam, atque
alienigenam, hoc est, hæreticam, & omnem alienam à fide tua, vxorem accersas tibi. Prima
coniugij fides, castitatis gratia est: si idola colat, quorum prædicantur adulteria, si
ChristũChristum
neget, qui præceptor & remunerator pudicitiæ: quo modo potest diligere pudicitiam? Si
Christiana sit,
nōnon est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento Baptismatis. Simul ad orationem nocte vobis surgendum est, & coniunctis
precibus obsecrandus Deus. Hactenus Ambrosius, cuius verba referre libuit,
cādidecandide Lector, vt vel hinc videas, quantum Gratiano
tribuendum sit in referendis sanctorum Doctorum auctoritatibus, qui quidem, vt fuit in
illo aureo Decretorum libro diligentissimus,
ita vel memorię lapsu, vel scriptorum vitio, seu
quod codices, ex quibus opus illud concinnauit, innumeris mendis scaterent, quandoque
nimis succinctè ac deprauatè, aliorum dicta
retulit. Sic in c. caue. 28. q. 1. Amb. verba reperies ita à Gratiano transscripta, vt planè penitissimum Ambrosij sensum percipias apud
Gratianum deficere, si cum prædictis
cōferasconferas.
His igitur satis constat, antiquam fuisse hanc
prohibitionem. Sed & in concilio Toletano. 3.
c. 14. expressim Iudęi prohibentur Christianas
in coniuges accipere. Nam quod in eodem
concilio Toletano 4. c. 62. & in c. Iudæi. 28. q. 1.
cauetur, locum habet, quando matrimonium
inter duos infideles contractum est, quorum
alter ad Catholicam fidem transit: sicut & loquitur Paul. 1. ad Corinth. 7. non enim tunc dissoluitur matrimonium, quod ab initio valuit,
nisi infidelis nolit cohabitare cum fideli
absq;absque
contumelia creatoris. Illud tamen
considerādumconsiderandum est, diuum Paulum
consiliũconsilium potiùs quàm
præceptum dedisse, ita sanè, vt fidelis nuper &
post coniugij contractum ad Christi
fidẽfidem conuersus: infidelem coniugem
etiāetiam cohabitare
volentem absque contumelia Creatoris, possit, si velit dimittere quo ad thorum. tametsi
saniori vtetur consilio, si illam non dimiserit,
ne deterior illa fiat, quod ex Augustino & Chrysostomo adnotauit Ioan. Arboreus Theosophiæ. libr. 6. capit. 10. & nos dicemus inferiùs.
c. 7. § 4.
Vnde miror, cur Ioannes Igneus in l. fideicommissum. numero 143. ff. ad Syllan. dixerit,
dictam Ecclesiæ prohibitionem matrimonij
cum infideli esse contra Paulum Apostolum in
d. c. 7.
† Quinimò his accedit, quòd Iure Ciuili
cautum est, Christianum
cōtrahentemcontrahentem matrimonium cum Iudæa, vel Iudæum cum Christiana, pœna adulterij puniendum esse. Quæ
pœna mortis quidem erat. l. ne quis Christianam. C. de Iudę. & ibi Salyc. Abb. & Præp. in c.
quanto. de diuor. & in Codice Theodosiano.
lib. 3. titu. 14. eadem pœna statuitur, circa ma|
trimonia cum Gentilibus contracta.
vtrunq;vtrunque
Regia l. statuit. lib. 4. fori. tit. 11. in l. 3. Si tamen
Iudęus Christianam absque matrimonij titulo cognouerit carnaliter cessante raptu, violentia, stupro, & adulterio, non est puniendus
morte: sed arbitrio iudicantis multò grauiori
pœna, quàm si Christianus fœminam Iudæam
carnaliter cognouisset. ex Oldr. consilio 323.
Corneo cons. 114. in 1. volumi. Dec. in capit. 1.
numero 17. de consti. notat optimè Nicolaus
Boër. decisio. 316. colum. 3. vbi dicit, hanc opinionem communem esse, quam & Alciat. sequitur lib. 7. parerg. c. 23. damnat tamen sententiam quandam, erga virilium amputationem pro hoc crimine latam, quam Oldr. retulit. in hac verò quæstione fallitur Ioan. Baptista. in l. omnes populi. folio pen. versic. 7. ff. de
iust. & iur. dicens, fortiori pœna puniri
IudæũIudæum
absque matrimonio cognoscentem Christianam, quàm si eam matrimonio præmisso cognouisset. item, nec placet, quòd Ludoui. Gomes. in c. mulieres. num. 12. de iudic. in 6. notauit, scribens Iudęum
matrimoniũmatrimonium contrahentem cum Christiana meretrice non esse mortis
pœna puniendum: nam ad tollendam iniuriam, quæ religioni Christianæ irrogatur à Iudæo, qui audet Christianam vxorem accipere, parum, aut certè nihil conducit, ipsam fœminam Christianam meretricem esse: siquidem nihilominùs Christiana est. & licet Gomes. pro se citet Baptistam in d. fol. pe. & Alex.
cons. 99. in 6. vol. neuter tamen hoc dicit:
quāuisquamuis Alex. consultus responderit Iudęum adulterium committentem cum Christiana, meretrice tamen, non esse pœna adulterij
puniẽdumpuniendum. vnde apparet, eum non respondisse quidquam de Iudæo accipiente vxorem Christianam.
Ex his tamen illud dubium est, num inter
Christianum, & hæreticam matrimonij vinculum contrahi possit? & quamuis
† non debeat
inter eos
matrimoniũmatrimonium contrahi: si tamen contrahatur, matrimonium tenet. gloss. in c. non
oportet. 28. q. 1. quam esse ordi. asserit Didacus
à Segura. Hispanus in tracta. de bonis matri.
const. acquisit. fol. 8. idem probat diuus Tho.
in 4. distincti. 39. quæst. 1. art. 1. Card. & omnes
in capit. fin. de condit. appo. optimus text. in
c. decreuit. de hæret. in 6. contra gloss. in dict.
c. fin. quæ dixit, matrimonium contractum
cũcum
hæretica non tenere: cui conuenit Regia l. 15.
tit. 2. part. 4. quod non est admittendum. Admonuit tandem nos Iacobus Septimacensis
vir insigni pręditus eruditione, in Catholicis
institutionibus. c. 40. nume. 7. post secundam
huius operis
editionẽeditionem in lucem editis,
CanonẽCanonem
septuagesimum secundum sextæ synodi admodum vrgere aduersus
nostrānostram opinionem,
quāquam
tamen nos communiter hactenus
receptāreceptam fuisse,
nōnon temerè asseueramus,
existimātesexistimantes, nullibi
contrariācontrariam probari ex his Canonib. & constitutionibus, quæ titulo & nomin e publico
vtriusq;vtriusque iuris palàm habentur. Attamen fatemur in dicto Canone manifestè probari, irritum esse
matrimoniũmatrimonium contractum inter Catholicum & hæreticam. Hi verò Canones in publicum nuper prodiere, è Græco in Latinum traducti per Gentianum Heruetum Aurelianensem. Qua ratione, qui communem
opinionẽopinionem
sequuti sunt, nullius culpę notari possunt. Nec
ipse video congruam responsionem, quæ iure
valeat prædicto Canoni aptari, si velimus defendere communem sententiam. Illud verò
admonemus Franciscum Torrensem, libr. vno in publicum edito de Canonibus sextæ synodi, conatum fuisse probare plures Canones, qui sextę synodi esse feruntur, minimè ab
ea editos fuisse, sed falsò illi suppositos. Et tamen alibi dicemus ob hæresim alterius coniugis, quo ad co habitationem dissolui matrimonium. Ex quibus omnibus apertissimum est
matrimonium constare inter Christianos: nec
referre virum esse Hispanum, fœminam verò
Italam: quod egregiè explicatur in concilio
Triburiensi. cap. 39. à quo concisè nimis descriptum esse cap. 1. de sponsalibus.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Maritus & vxor sunt cogendi simul cohabitare,
auxilio etiam à iudice seculari petito.
-
2 Maritus an possit expellere à domo vxorem, propter dotem non solutam?
-
3 Rei vẽdicatiovendicatio vxoris datur marito adiecta causa
ex Jure Canonico.
-
4 Filius an possit patrem ad iudicium prouocare?
-
5 Vagabundum virum an teneatur vxor sequi.
-
6 Vxor sortitur domicilium mariti, atatque ibi agitur
de intellectu l. exigere. ff. de iudi.
-
7 In his, quæ tangunt diuisionem bonorum, aliúdue
simile, an sit attendenda lex domicilij mariti,
an vxoris?
-
8 Intellectus ad l. Regiam Partitarum.
-
9 Lex domicilij mariti, an habeat locũlocum in bonis existentibus extra illud territorium.
-
10 Originis mariti locus an sit considerandus.
CAP. VII. DE CONTRACTVS
coniugalis effectu.
EX coniugali contractu præcipuè
duo oriuntur:
† ipsa scilicet
cōiugumconiugum cohabitatio, & vinculum ipsum,
quovterq;quovterque ad mortem
vsq;vsque
alligatus est.
PrimũPrimum enim id constat, maritum debere cum vxore
vitāvitam agere, &
cohabitare, ita, vt à iudice Ecclesiastico id agere cogendus sit, quod passim Iure Canonico
ꝓbaturprobatur. c. literas. de rest. spo. c. 1. de spon. Abb.
|
in d. c. literas. c. intelleximus. de adult. ca. 1. de
offi. ord. Quòd si Iudex Ecclesiasticus per censuras excommunicationis vel interdicti, efficere hoc non valeat, auxilio à iudice seculari
exacto, præcisè cogat ipsos coniuges cohabitare. Præp. & Feli. nu. 8. in d. c. 1. de spons. Abb.
in d. c. literas. in fi. Dec. in l. 2. num. 80. ff. de regu. iur. Nam quòd præcisè ad id coniuges
cōpellanturcompellantur, potest ex Barto. notari. in l. stipulationes non diuiduntur. ff. de verb. oblig. quęst.
8. & Ias. ibi. nu. 32. apertè notat. Posset tamen
viro cohabitationem hanc fugere, si dos promissa in contractu matrimonij non soluatur.
Abb. per text. ibi in c. per vestras. de donat. inter vir. & vxo. l. fi. C. ad Velleia. vbi probari videtur,
† maritum posse expellere vxorem à cohabitatione, propter dotem non solutam. glo.
insignis in Auth. de non eligendo secundo nubent. fœmin. in verb. onera. quam dicit singularem Bald. in c. quemadmodum. de iureiur.
2. colu. Paulus Castr. & Alex. in l. in Insulam. ff.
solut. matrim. §. vsuras. Ioan. Lupi. in dict. c. per
vestras. 3. notab. 2. col. Dicit eandem gloss. notab. idem Alex. in l. si donaturus. §. si quis. ff. de
condict. ob caus. siue dos sit promissa à patre,
siue ab extraneo. Saly. in l. quod in vxorem. C.
de nego. gest. in fin. Ioan. Lup. in d. notab. 3. nu.
3. contra Abb. in d. c. per vestras. Verùm ego
non ita liberè his assentior: nec opinor posse
maritum vxorem expellere, eò, quòd promissa dos minimè soluatur. Quid enim hoc ad ipsum ius cohabitandi attinet? Lege quidem
naturali & diuina vir tenetur cohabitare cum
vxore: cur ergo ab hac obligatione eximitur
dote non soluta? Si Christus summus humani
generis redemptor prohibuit vxorem dimitti
excepta fornicationis causa: & tunc iudicio
Ecclesiæ dimittenda vxor est: cur Docto. ita liberè, ob non solutam dotem maritis dimittere propria auctoritate vxores permittunt?
quod lege diuina prohibitum est. Vnde id verum esse opinor, maritum non posse dimittere vxorem,
etiāetiam iudicis autoritate, ex eo, quòd
dos soluta non sit: id tamen exactè iudices curent, vt promissa dos viro tradatur. Nec obst.
glo. prędicta, quæ, vt passim à Doctoribus extollitur, ita ab eorum adnotatione prorsus distat. dicit etenim iniquum videri, quòd vxor
alatur à viro, non tradita sibi promissa dote. At
ipse idem fateor, & confestim sequitur, iudicem curare debere, vt dos marito tradatur:
nōnon
tamen infertur, vxorem posse à viro ex eo expelli à coniugali consortio. Quin & l. fin. C. ad
Velleia. Iuris Ciuilis sanctionem refert: nec
adhuc probat, id rectè fieri: sed quasi per transennam dixit, forsan vxorem expelli à viro ob
non solutam dotem. Multò minus probat
cōmunemcommunem opinionem text. in d. c. per vestras. qui
responsione non indiget. Nec tamen omitto,
patrem diuitem cogendum fore alimenta exhibere filiæ, quę contraxit matrimonium, dote non promissa, si ipse pater matrimonio
cōsensitconsensit, expressè vel tacitè, vt notat Ioan. Lupi. in dict. capit. per vestras. 3. notabi. §. 2. Quod
si patre inuito contraxisset filia matrimonium, alibi explicuimus, quid sit in eo casu
agẽdumagendum.
Secundò
† ex hoc cohabitationis coniugalis iure constat, maritum posse vxorem vendicare, adiecta causa Iuris diuini, quod tribuit
hoc ipsum Ius agendi. Abb. & Præpos. in c. non
est. de sponsal. idem Abb. in capi. illud. de præsumpt. vbi glo. ita exponit text. illum, dum dicit vendicans, id est, petit eam in vxorem. Imò
& poterit ad id officium iudicis secularis inuocare. glo.
quāquam ita intelligunt Abb. & Docto. ibi
in d. c.
nōnon est vobis. Sic monasterium vendicat
monachum, adiecta causa Iuris Canonici. glo.
in l. 1. §. 1. ff. de rei vend. quam ibi approbat Bar.
commendat Angel. in §. pręiudiciales. Insti. de
action. dicit notab. Abb. in d. c. non est vobis.
col. 2. & probatur in c. 1. de his, quæ vi metúsue
caus. fiunt. Fortius est, quod probat text. in d.
c. non est vobis,
† posse filiumfamiliàs agere
contra patrem, repetendo propriam vxorem:
&
quāuisquamuis lis inter patrem & filium prohibeatur. l. lis nulla. ff. de iudi. Reg. l. 2. tit. 2. part. 3. in
hac tamen controuersia, quæ spiritualis est, &
similibus, lis permittitur inter patrem &
filiũfilium.
ita Abb. Anto. & Præpo. in dict. c. non est vobis.
Domi. & Franc. in c. fi. de iudic. in 6. Rom. sing.
615. probatur etiam in c. quęritur. 2. q. 7. & esse
hanc communem opinionem asserit Prępo. in
d. c. non est. licet glo. in d. c. fin. Iure Canonico
constituat regulam, qua diffinit, posse litem esse inter patrem & filium: quam dicunt notab.
& sequuntur Angel. & Paul. in d. l. lis nulla. &
ibi Iacob. Socy. etiam in reg. 244. dicens, eam
esse communiter approbatam, quod minimè
credo.
Tertiò, ex hoc eodem fonte & illud deducitur,
† vxorem huius cohabitationis ratione
& iure marito subditam esse. l. sicut. ff. de oper.
libert. glo. in c. quod Deo. 33. quæst. 5. text. in c.
caput. in fine. ead. cau. & quęst. c. 1. de frigid. c.
non mœchaberis. 33. qu. 5. Vir enim est caput
mulieris. teste Paul. ad Ephes. ca. 5. & prima ad
Corinth. c. 11. ad idem optimus text. in c. fœminæ. 30. quæst. 5. pulcher text. in c. quæcunque.
30. dist. & notatur in c. quemadmodum. de iureiur. in gl. §. fi. Qua ratione plurima in iure statuta comperimus. Nam ex ea videmus,
vxorẽvxorem
teneri maritum sequi quocunque vir migrare
voluerit, si domicilium mutare velit. c. vnaquæque. 13. q. 2. Abb. in c. de illis. de spons. & Henr.
ibi. idem sensere Bart. in l. Mæuia. §. vxore. ff. de
annuis leg. & Bal. in l. qui manumittitur. C. de
ope. liber. nisi ab initio coniugalis contractus
esset in pactum deductum, vt vir
cũcum vxore certo in loco habitaret. ita Abb. dicens hoc esse
cōmunitercommuniter receptum in c. 1. qui matrim. accusare possint. Syluest. in ver. vxorem. in quæsti. 8.
|
senserat & Henr. hanc opinionem sequutus in
d. c. de illis. Si tamen ex iusta causa ab eo loco
vellet recedere maritus, etiam pręmisso pacto,
posset id agere, & teneretur vxor eum sequi,
quod prædicti Doct. sentiunt. Verùm cùm sit
seruitutis species, vno & eodem loco habitare.
l. Titio. §. 2. ff. de condit. & demonstra. vbi hoc
notant omnes. & in l. 2. ff. de lib. hom. exhib.
notatur & in l. antiquitas. C. de vsufruct. l. nec
non. §. 1. ff. ex quibus caus. maio. l. qui neque. §.
solutum. ff. de verb. signific. notat Rom. singu.
629. atque modus ille adiectus legato, vt in illa ciuitate legatarius perpetuò commoretur,
ab ipso legato reijciatur. d. l. Titio. §. 2. sitq́ue
omnium concors sententia. in l. 3. ff. de vsufru.
post gloss. ibi. & in d. l. antiquitas. vbi notat Saly. pactum valere, quo quis se adstrinxit, ad habitandum certo loco, ita, vt ad id, quod alterius interest, teneatur, si non habitauerit: non,
vt præcisè habitare teneatur: non video, cur
opinio Doct. in dict. capit. 1. qui matrimo. accus. possint, probanda sit: cùm ex illo pacto seruitus inducatur homini libero, nec res ista
æstimationem recipiat. & ideò ex prędicto pacto maritum cogendum esse in certo loco habitare, nec decens est: nec simile pactum inire conuenit. Ex quibus infero præcedente
dicta pactione, non esse obligatum maritum,
ad habitandum in certo & signato loco: sed vxorem debere eùm sequi: cum vxoribus competat obtemperare maritis. Sed si maritus vagare velit non temerè, sed iustè, tenetur &
tunc vxor se marito sociam exhibere: sin verò
vagatio temeraria sit, nullaq́ue iusta ratione
fiat, vxor virum sequi non tenetur, nisi ab initio contractus sciuerit maritum esse vagabundum, eiq́ue vitio deditum. sicuti explicat glo.
in capit. si quis. 34. quæst. 2. & in capit. vnaquæque. 13. quæst. 2. quam dicit sing. Imol. in Rubr.
ff. solut. matr. nu. 7. notat Alex. Imol. in l. si cùm
dotem. §. si maritus. ff. solu. matrim. & est communis opinio Abb. Henri. & aliorum in ca. de
illis de spons. quib. plures alios adiungit And.
Tiraquel. in lib. de legibus connubialibus. folio 8. col. 2.
Secundò hinc subinfertur,
† non iniuria vxorem domicilium viri sortiri. l. cùm quędam.
ff. de iurisd. om. iud. l. fin. §. item rescripserunt.
ff. ad municip. l. 1. C. de mulier. & in quo loco.
libro 10. quod & in pluribus alijs locis probatur, quæ
cōgeritcongerit Tiraq. in d. lib. de legibus
cōnubconnub. fol. 6. quo fit, vt maritus dote recepta non
sit conueniendus ad eius solutionem in loco
contractus: sed eo, vbi domicilium habebat. l.
exigere. ff. de iudic. vbi Bartol. id not. & eam
legem dicit singul. Bald. Nouel. in tract. de dote. 9. part. priui. 18. Rochus Curt. in capi. fin. de
consuet. folio paruo 72. col. 1.
atq;atque hoc est speciale in contractu dotis: vt communiter Doct.
opināturopinantur, teste Alex. qui eos sequitur
cōscons. 100.
3. volum. colu. 3. Refert etiam plures hoc idem
notātesnotantes. Feli. in c. 1. de spons. nu. 24. licet in cæteris contractibus, eoru iure potest quis in loco contractus
cōueniriconueniri, nisi alio sit solutio destinata. l. hæres absens. §. 1. ff. de iudic. capi. Romana. §. contrahentes. de foro comp. in 6. Hoc
idem dicendum erit, respectu decisionis litis,
quę super dote, cæterísque matrimonio connexis, contigerit. Est enim consideranda consuetudo, léxue illius loci, quo maritus domicilium habebat coniugij tempore. ita Anton.
Abb. & alij in c. 1. de spons. Bartol. in l. cunctos
populos. C. de sum. trinit. 1. quęst. vbi Ias. in repet. num. 60. & Francis. Purpurat. nu. 97. hanc
opinionem dicunt esse communem, & idem
concedit Socin. Iunior. cons. 14. volu. 1. etiamsi
matrimonium contractum fuit in domicilio
vxoris. Vnde
† si diuersæ sint statutæ leges,
aut inductæ consuetudines, quo ad diuisionem rerum, matrimonio constante, acquisitarum, seu circa alia, in loco, vbi vir domicilium
habet, à legibus domicilij vxoris, seruandæ erunt leges domicilij mariti: non domicilij vxoris. Nec refert, quòd maritus mutet domicilium, atque moriatur in loco mutato, adhuc
enim locum habet communis opinio, secundum Ias. in dict. repet. l. 1. num. 63. & hoc ipsum
communiter DD. notant, teste Nicolao Boërio, in consuetudinibus Bituricens. tit. de consuetud. matri. & do. herij. §. 14. colum. 4. Sed tamen hęc communis opinio, quam ex Bar. paulò antè retulimus, non est ita indistinctè recepta, quin restringi queat.
† Primò enim locum
non habet, quando matrimonium contrahitur eo animo, vt maritus in loco domicilij vxoris habitaret: si enim maritus animo gerebat
cum vxore cohabitare eodem loco, leges illius
loci sunt attendendæ, & non leges domicilij
mariti. vt visum fuit Bald. in l. fi. C. si à non
cōpcomp.
iud. 2. col. quem Felin. sequitur in c. 1. de spons.
colu. pen. conducit ad id plurimùm l. si in patria. C. de incol. li. 10. in quam
sententiāsententiam communiter Doct inclinant, vt asserit Tiraquel. in
libr. de legib. connub. l. 14. q. 2. eandem Baldi
opinionem approbat Roderic. Xuares, Hispanus, insignis quidem vir. in l. 1. titu. de las ganancias. lib. 3. Fori. 6. limit. Decius consilio
283. ex quo subsequitur intellectus ad Regiam l. 24. titul. 11. part. 4. dicentem, quo ad
litis decisionem legem loci contractus obseruandam fore: ita enim accipiendum id est, vt
locum habeat, quando contractus eo animo
gestus fuit, vt in eodem loco maritus cum
vxore habitaret: ne lex illa euertat, quæ omnium consensu fuêre hactenus decisa, quod
in dicta 6. limita. Xuares egregiè aduertit. Secundò prædicta principalis opinio Barto. minimè procedit, si vxor ignorabat leges, statuta, & consuetudines domicilij mariti. ita opinatur Bald. in c. 1. §. fin. de inuest. de re aliena
fact. quem Præpo. colu. 5. & Fel. in c. 1. de spons.
sequuntur. Ias. in l. 1. C. de sum. trini. 2. lect. nu|
me. 60. & Alexand. consil. 100. 3. volumi. Sed
hoc procedere non videtur: ex eo enim, quòd
vxor sciebat contrahere matrimonium cum
alienigena, debuerat diligenter leges, quæ in
domicilio mariti vigebant, inquirere: alioqui
culpæ sibi attribuitur. vt notat Cuma. consilio
72. & Socyn. Iun. dict. consil. 14. sentiens Bald.
opinionem communiter reprobari. ob id igitur Baldi sententia poterit intelligi, quando
vxor tempore contractus credebat maritum
conterraneum esse, aut eiusdem prouinciæ:
nec esse alienigenam existimabat, vt Dec. intelligit consilio 119. Tiraquel. in dict. libello. l.
14. quæst. 2. Francisc. Purp. post Ias. ibi. in dict.
l. 1. nume. 187. Tertiò sunt, qui prædictam opinionem, quam principaliter tractamus, intelligant procedere,
nōnon tantùm
† quo ad bona existentia intra prouinciam, in qua maritus domicilium habet, sed etiam in quibuscunque alijs
bonis vbique existentibus: nam & in illis existimant legem domicilij mariti
considerādamconsiderandam
esse, vt Bald. respondit consil. 208. 3. vol. idem
notat Ioan. Lupi. in Rubr. de donation. inter
vir. & vxor. §. 62. numero 31. quibus suffragatur, quòd actus, qui propter eius initium, &
originem primam, est censendus, & iudicandus per leges illius loci, in quo fit, ad bona vbique existentia illam conditionem extendit. secundum Bart. in d. l. 1. 7. q. principali. qui communiter receptus est, vt asserit Ias. ibi. colu. fin.
in 2. lect. & in 1. lect. num. 44. Sed quia ipse Ias.
ibi affirmat, posse optimo iure hanc
opinionẽopinionem
communem refelli, dubia videtur dicta Bald.
assertio: ex eo etiam, quòd Barto. de lege loci,
quo contractus fit, loquitur: nos verò tractamus de lege alterius loci. Vnde Ancha. contrarium consuluit, consilio 163. dicens, legem domicilij mariti non esse considerandam, quo ad
bona, quæ alibi coniuges habent. & eandem
opinionem Anchar. sequuntur Dec. consilio
283. Curt. Senior. consilio 43. in fine. Chassa. in
consuetud. Burgund. Rub. 4. §. 2. fol. 2. Aymon
Sauill. consil. 30. Quinimò esse hanc opinionem communem asserunt Anto. Rube. consilio 71. & Lud. Gozadinus, consilio 49. eandem
sequuti. Nec omittendum censeo id, quod eleganter Barb. respondit, consil. 4. volumi. 2.
principalem opinionem Bart. & communem,
quam modò tractamus,
† non habere locum,
vbi maritus in loco proprio originis accepit
vxorem: tunc enim in his, quæ etiam post
cōtractumcontractum matrimonium contingunt, etiam
quo ad
decisionẽdecisionem litis, seruanda est lex loci contractus: quia is locus ratione originis
ꝓpriusproprius
est ipsi marito censendus: tametsi ipse habeat
alibi domicilium ratione habitationis. Cæterùm, quo ad coniugij solennia peragenda ac
celebranda, leges loci, in quo
cōtractuscontractus fit, exactè
seruādasseruandas esse, nemo ambigit. c.
ꝗqui cōtracontra mores. 8. dist. l. si fundus. ff. de eui. Bar. &
oẽsomnes in l. 1.
C. de sum. trin. q. 1. Abb. & Do. in d. c. 1. de
spōsspons.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Vxor ex Taurina lege non potest contrahere sine
licentia mariti.
-
2 Fructus rerum, quas dicimus parapherna, an spectent ad maritum?
-
3 Contractus ab vxore gestus, non obtenta licentia
mariti, ex lege Tauri non tenet, etiamsi fuerit
iuratus.
-
4 Sponsa de præsenti ante nuptias, vtrũvtrum possit contrahere sine licentia mariti, nōnon obstante Taurina lege.
-
5 Societas bonorum ex Jure communi nōnon contrahitur inter virum & vxorem.
-
6 Lucra matrimonio constante viro & vxore cohabitantibus acquisita, Regio iure ipsis communia
sunt.
-
7 Lucra constante putatiuo matrimonio acquisita
an sint viro & vxori communia?
-
8 Matrimonio in gradu prohibito cōtractocontracto, ad quẽquem
pertineant vtrinvtrinque donata vel acquisita.
-
9 Vsusfructus matrimonio constante acquisitus, an
sit viro & vxori communis?
-
10 Vsucapio matrimonio cōstanteconstante completa, an efficiat rem vsucaptam communem viro & vxori?
-
11 Lucra matrimonio constante ex Reg. lege delata,
an possit alter coniunx ex renunciatione repudiare?
-
12 Renunciatio lucrorum facta ab altero cōiugeconiuge, an
possit per eius creditores rescindi?
-
13 Patria potestas Regia lege per cōtractumcontractum matrimonij tollitur.
TERTIO & principaliter, ex eodem iure cohabitationis, & coniugalis consortij, deduci potuit,
quòd sancitum est lege Regia, lata à Regina Ioanna, Caroli Cæsaris matre in Comitijs Taurinis. l. 55. Quod &
priùs moribus
receptũreceptum erat. l. fi. tit. 11. lib. 1. & l.
13. titul. 20. libr. 3. Fori.
† Nempe vxorem absque mariti licentia contrahere non posse. Hoc
enim cautè statutum fuit: vt vxor sciat, se viro
subditam esse: nec quicquam sine eius consensu agere posse. Id etiam alia ratione statui
potuit, quòd contractus ab vxore gesti possent verti in præiudicium mariti propter societatem, quam coniuges lege Regia contrahunt circa bona constante matrimonio acquisita. Ex eo etiam, quòd diuitiæ vxoris non
possunt non cedere in maximam vtilitatem
mariti: siquidem
† maritus fructus
rerũrerum, quas
parapherna appellamus, vxori aut eius hæredibus,
nōnon tenetur restituere, qui, cùm essent industriales, percepti
fuerũtfuerunt, &
cōsumpticonsumpti à marito ex voluntate vxoris. l. fi. C. de pact. conuent.
|
Imò nec naturales fructus restituere tenetur,
quos ex eadem voluntate vxoris percepit: vbi
ex eis non est factus locupletior. l. si stipulata.
§. 1. ff. de don. inter vir. & vxor. vel quando fructus sunt modicæ æstimationis. sicuti optimè
Bart. distinxit in l. penulti. ff. ad legem Falcid.
quem communiter sequuntur alij, secundum
Alex. ibi. & Dec. consil. 521. colum. 2. eandem
distinctionem approbat Aret. consil. 160. colum. 1. disputat Socy. consil. 82. in 4. volu. quicquid dicat glo. in dict. l. fin. C. de pact.
cōuentconuent.
quę in prædictis tribus casibus falsa videtur.
Nec à communi opinione hac in re recedendum est: licet ab ea discedat & Copus lib. 3. de
fructibus. tit. 2. cap. 7.
† Ex quibus opinor
cōtractumcontractum ab vxore gestum in his regnis absque
licentia mariti, etiam iuramento præstito,
non valere. Iuramentum enim non firmat
contractum in præiudicium alterius, quàm
contrahentis. cap. cùm contingat. de iureiur.
sed lege Regia is contractus prohibetur, etiam
ob euitandum mariti præiudicium: igitur iuramentum huic contractui robur non præstat. quod expressim in dict. l. 55. eius interpretes Ioan. Lup. num. 18. & Didacus à Castello,
asserunt, & sensit Xuares in dict. l. 13. dum in
principio probat, dictas leges fauore maritorum conditas esse. quamuis Ioan. Lup. in Rub.
de don. inter vir. & vxor. §. 68. in fi. & Chassane.
in consuetud. Burgun. Rub. 4. §. 1. numero 38.
contrariũcontrarium teneant: cùm tamen ipse Ioan. Lup.
fateatur, dictas leges
cōditasconditas fuisse fauore maritorum. Nec me mouent plurima, quę Tiraq.
adducit de iure marit. l. 14. fol. 181. nam illa locum habent, quando lex prohibet fœminas
cōtraherecontrahere sine consilio propinquorum: quę quidem lex est statuta planè in fauorem fœminarum. Posset tamen opinio Ioan. Lup. & Chass.
procedere, respectu ipsius vxoris, quæ
nōnon poterit contra
contractũcontractum ab ea iuratum agere.
secundũsecundum Anto. & Imol. nu. 18. & Alciat. 4. notab.
in d. c. cùm
cōtingatcontingat. Nec libet hîc longiùs dictam Regiam legem tractare, eò, quòd locus
hic examen istud non exigat.
† Illud tamen interim non omittam in Regno Franciæ vsu receptum esse, quod nos lege sancitum habemus: idq́ue habere locum etiam in sponsa de
præsenti nondum cognita. sicuti notat Nicol.
Boêrius in consuet. Bituricensib. tit. 1. §. 4. col.
2. & tit. de consuetu. matrim. §. 1. col. 5. notat gl.
in Pragm. Sanctione. titu. de concubinar. §. &
cùm omne. in verb. vxorem. Sed in hoc Ioan.
Lup. contrarium notat in repet. Rubr. de donat. inter vir. & vxor. §. 58. in princi. dicens, dictas leges Regias locum habere in vxore, nuptijs iam celebratis: vel in sponsis, matrimonio tamen consummato: non autem in sponsis, etiam de pręsenti,
nōdumnondum cognitis nec traductis ad domum. quod
notādumnotandum est propter
auctoritatem eius, qui in condenda dicta lege
Taurina consilium præstitit.
Quartò, ex hac
cōiugaliconiugali cohabitatione quibusdam video placuisse,
† contractam esse inter maritum & vxorem societatem quandam
in bonis acquirendis. sic enim asseruit gloss. in
c. cùm societas. 22. q. 2. per tex. ibi. & in ca. 2. de
donat. inter vir. & vxo. quam glo. ad id allegat
Ioan. Lup. in rep. Rub. de don. inter vir. & vxo.
§. 61. & sequenti. & Montal. in l. 1. tit. 3. libro 3.
fori. dixit, ad hoc esse celebrem text. in dict. c.
2. Nicol. Boër. in consuet. Bituricensibus. titul. de consuetudin. matrimo. §. 2. Potest ad id
citari text. in capit. pen. de consuetud. Sed hoc
falsum est, nec iure probatur: siquidem text.
in dict. capit. 2. est intelligendus de bonis, quæ
matrimonio constante simul ex pecunia vxoris & mariti acquiruntur: ea enim Iure
cōmunicommuni diuidenda sunt, eò, quòd ex vtriusque bonis
simul fuerint acquisita, vt ibi gloss. & Doct. notant. Et c. cùm societas, loquitur de societate
habitationis. Vnde nec Iure Canonico, nec
Cæsareo, vlla societas inter coniuges, quo ad
bona, contracta censetur. Et præter alios idem
Ioan. Lup. hoc sensit in dict. Rub. §. 62. numero
4. & 5. Probat idem Chass. in consuet. Burgun.
Rub. 4. §. 2. num. 16. & optimè Pyrrhus in consuetu. Aurelianensibus tit. de societ. inter vir.
& vxo. c. 1. Tametsi Regiæ leges, quæ apud nos
in bonis societatem quandam inter virum &
vxorem constituerunt: atque
eodẽeodem pacto Gallorum consuetudo, & Lusitanorum lex, quæ
eandem societatem multò ampliorem reddiderunt, possint comprobari ex pluribus, quæ
Ioan. Lup. Chassa. Boêr. & Pyrrhus adducunt.
Quibus adiungenda est Romuli lex, qua voluit, mulierem nuptam, quæ per sacras leges
viro coniuncta esset pecuniarum omnium, sacrorumq́ue esse sociam, teste Dionysio, quem
& Anton. Garro. retulit in l. 2. ff. de origin. iur.
colum. 8. eandem communionem mirè laudat
Plutarch. in præcept. connub. cap. 20.
† Verùm iure Regio acquisita matrimonio constante, siue à marito, siue ab vxore, communia
vtrique esse constat, & ob id inter eos diuidenda. l. 1. titu. 3. libro 3. Fori. & l. 1. titul. 4. libro 5.
in Regijs ordin. l. 14. 15. & 16. atque 60. in Taurinis legibus. Quæ tamen leges sunt ita intelligendæ, vt locum habeant, postquam vir
& vxor simul cœperunt cohabitare, & tempore, quo res acquiruntur, adhuc cohabitant.
ita styl. l. 205. notauit Ioannes Lup. in dict. Rubric. de donatio. inter vir. & vxor. §. 62. & Didacus à Segura. in l. vnum ex familia. §. sed si
fundum. folio 2. ff. de legat. 2. & probare videtur l. 1. titul. 4. libr. 5. ordin. Quod etiam apud
Gallos communi vsu receptum est, secundum Nicol. Boërium. decisione 22. numer. 33.
quamuis Ioan. Lup. hac in resit varius. in dict. l.
16. Taurin. ac disputet Chassa. in consuetudin.
Burgund. Rub. 4. §. 6. vbi
tandẽtandem testatur, hanc
opinionem comprobatam fuisse iudicio prætorij Parisiensis. idem profitetur Nicol. Boêr.
|
in consuetud. Bituricensibus. tit. de consuetu.
matrimo. §. 1. colum. 5. Si tamen separatio matrimonij facta sit quo ad cohabitationem, vxore eam petente propter adulterium mariti:
ea bona, quæ à marito, etiam post separationem fuerint acquisita, communia sunt viro &
vxori: quia ex culpa viri cohabitatio cessauit.
sic notat Loan. Lupi. in Rubric. de donatio. §.
64. numer. 10. & idem in dict. l. Taurin. 16. numero 35. contra Didacum à Segura, qui in d.
§. sed si fundum. fol. 3. colum. 3. contrarium tenuit, motus exeo, quòd ipsa vxor
separationẽseparationem petierat, non vir. Negari tamen non potest,
dictam separationem factam fuisse culpa ipsius viri, non vxoris. comprobatur etiam Ioan.
Lup. sententia ex decisione Neap. Tho. Gram.
103. nu. 88.
Secundò,
† prædictæ leges Regiæ locum habent etiam in matrimonio putatiuo,
vtriusq;vtriusque
coniugis bona fide contracto: ex ratione cohabitationis, quæ hîc vigorem habet ex iusta
ignorantia. probat text. iuncta gloss. quam ibi
notat Abb. in cap. 2. de dona. inter vir. & vxor.
idem tenent Barb. in c. ex literis. de pigno. numero 19. Ioan. Lup. in repe. Rubr. de donat. §.
62. num. 23. & 36. col. 2. Roder. Xuares in l. 1. in
princ. titu. 3. lib. 3. Fori. & Didacus à Segura in
tractat. de bonis const. matrim. acqui. folio 8.
colum. 4. pro quibus adest text. in l. 4. titul. 6.
libr. 3. fori. Is tamen textus loquitur, quando
vxor iusta ignorantia cohabitabat cum marito, sciente impedimentum coniugij: quo casu
constat, ea commoda, quæ ex matrimonio
proueniunt, ad ignorantem, non ad fiscum
ita æquè pertinere, ac si verum esset coniugium. Nec mirum: cùm iure Regio ea, quæ coniux sciens alteri ignoranti dedit in dotem, aliúmue titulum, amittat: atque ea penes ignorantem maneant. l. 50. tit. 14. part. 5. quæ quidem lex comprobat opinionem gloss. in l. qui
contra. C. de incest. nupt. quę ex l. final. ff. de
legat. 1. dixit, data
† in matrimonio putatiuo,
coniugi ignoranti, ab ipso
sciẽtesciente impedimentum subesse, & coniugium minimè validum
esse: non ad fiscum, sed ad ignorantem pertinere. Quod tamen Iure Cæsareo non probatur: quia d. l. fi. solùm vendicat sibi locum in relictis in testamento, non in datis inter viuos
ex causa dotis, vel ex alio simili titulo. ita Cynus, Iacobus de Rauena, & Saly. in d. l. qui contra. Chassa. consil. 49. colum. 1. idem in consue.
Burgund. Rub. 4. §. 2. nume. 5. ad id notans glo.
in l. præfectus. ff. de rit. nup. à qua sententia
nōnon
discrepat. l. cùm hic status. §. fi. ff. de dona. inter
vir. & vxor. ex qua, iuxta
literāliteram, quæ receptior
est, & à Gregorio Haloandro probatur,
cōstatconstat:
donationem factam inter coniuges putatiuos
morte non confirmari. quem text. dicit singu.
Bal. in l. eam,
quāquam. nu. 22. C. de fideic. & ibi Iaso.
col. 7. Bald. Nouell. in tract. de dote. parte 11.
col. antepen. & Alex. in l. si cùm dotem. §. fin. 2. col. ff. solu. matrim. Igitur, vt ad principalem
conclusionem redeam, d. l. 4. non probat Abb.
& glo. sententiam ita exactè, vt eam ad id
citātescitantes opinantur. Nec tamen ab opinione gloss.
& Abb. recedimus: licet Bald. in ca. iurauit. de
probat. contrarium asserat. ex. l. 1. iuncta gloss.
ibi. C. de condict. ob caus. dicens, pactum de
dote lucranda, minimè esse obseruandum in
matrimonio putatiuo, quem sequitur Felin.
ibi Bald. Nouel. in tracta. de dote. parte 11. §.
hactenus. num. 29. & 23. Hyppo. singu. 129. Alexand. in d. l. si cùm dotem. §. fina. & Chassa. in
dict. §. 2. nu. 4. & 5. quorum opinio in pacto de
dote lucranda, in quo frequentiùs ipsi loquuntur, procedere posset. At in
cōmunionecommunione bonorum, quæ matrimonio
cōstanteconstante acquiruntur,
falsa mihi videtur, quia lex animaduertit vtriusque coniugis communem industriam, ac laborem, & communia consortij,
atq;atque societatis
onera, etiamsi Alex. Nouell. & Chassa. in specie
contrarium teneant.
Porrò & illud quęsierim: num præmissa d. l.
Regia, si maritus matrimonio
† constante, nactus sit ex consolidatione vsumfructum fundi,
cuius proprietatem ante
matrimoniũmatrimonium acquisierat: is vsusfructus communis sit ei & vxori?
In qua quæstione Ioan. Faber in §. si cui fundus. Insti. de lega. per illum text. asserit, vsumfructum istum communem esse viro & vxori:
vtpotè constante matrimonio acquisitum cui
etiam suffragatur text. in l. non quocunque.
§. 3. ff. de legatis primo. vbi legato alicui fundo alieno, si legatarius eius proprietatem,
detracto vsufructu, ante diem legati emerit:
qui tandem vsusfructus legatario obuenit:
hæres solùm tenetur soluere ei quantitatem,
quam is pro proprietate impendit, non ęstimationem vsusfructus, quasi is lucratiuo titulo ei obuenerit tempore consolidationis.
Qua ratione Fabri opinionem sequuntur Angel. ibi. Chassan. in consuetudin. Burgundiæ.
Rubr. 4. §. 2. versiculo, additio. numero 12. Nicol. Boër. in consuetud. Bituricens. titu. de
cōsuetudconsuetud. matrim. §. 2. colum. 5. & Roder. Xuares
in l. 1. tit. 3. lib. 3. Fori. fol. vlti. Quorum sententia pluribus rationibus falsa videri potest. Et
primò, vsusfructus proprietati consolidatus,
iure proprietatis censetur. l. vsusfructus in
multis. ff. de vsufruct. & in l. si proprietati. ff.
de iure dot. ergò cùm proprietas communis
non sit, nec erit vsusfructus. Secundò, id,
quod contingit ex causa præterita, absque facto nouo, ad tempus causæ primę, & præteritæ referri debet omninò. arg. l. in ratione. in 1.
§. Imperator. ff. ad l. Falcidiam. l. Pomponius.
in 2. ff. de nego. gest. l. Iulianus. §. non solùm.
ff. ad Macedoni. igitur hic vsusfructus, ratione pręuia proprietatis obueniens, non dicitur
ex causa lucri obuenire: sed ratione illius tituli, quo
ꝓprietasproprietas fuit acquisita. Tertiò, ea, quæ
accedunt rebus mariti ex natura, ac
ꝓpriapropria vi,
|
non sunt vxori communia. l. verum. §. penul. ff.
pro socio. Nam si maritus tempore
cōtractuscontractus
coniugalis, habeat fundum æstimationis publicæ centum aureorum: & tamen constante
matrimonio, idem fundus ex intrinseca ratione est effectus valoris mille aureorum: hoc augmentum intrinsecum valoris, non est vxori
commune. Quibus & alijs, quæ omittenda duximus, adducor, vt existimem Fabri sententiam falsam fore. quam etiam reprobat Carolus Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 30. quęst. 50.
vers. 2. Nec Fabr. consentit Ioan. Lup. in Rubr.
de donat. §. 62. num. 13. Is enim opinatur, æstimationem vsusfructus non esse vxori communem: fructus autem ipsos communes esse.
Quorum primum contra Fabrum stat: secundum nostram controuersiam nequaquam tangit, quæ in æstimatione vsusfructus versatur.
Nec oberit text. in d. §. si cui fundus. & in dict. l.
non quocunque. §. 3. quia ibi legatario id tantùm solui debet, quod pro proprietate rei dederat: nec æstimatio vsusfructus soluenda est:
cùm is ratione proprietatis obueniat: alioqui
invsufructu duplex lucrum concurreret. Nam
legatarius, soluto sibi proprietatis precio, ipsam haberet titulo lucri, atque eius ratione
vsumfructum, qui proprietati accedit: si ergo
ei soluatur vsusfructus æstimatio, iterum in
vsufructu lucrum consequeretur, quo ad eius
æstimationem: quod aduersus Ius Ciuile fieret, ex pulchra Theophili computatione in d.
§. si cui fundus. & ex Bart. interpretatione in
dict. l. non quocunque. §. 3. quo fit, vt si legatarius, ante finitum vsumfructum, illum emeret, esset ei precium vsusfructus ab hæredibus
soluendum. quod Paulus Castrens. fatetur in
dict. §. 3.
Hinc infertur, vsumfructum cōmunemcommunem esse
viro & vxori, si matrimonio constante fundo
mariti accedat: non ex iure proprietatis, sed
causa emptionis eiusdem vsusfructus. Secundò ex his constat, meliorationes in re mariti
factas constante matrimonio, ipsi marito cedere. earum tamen æstimationem communem esse etiam vxori. l. Reg. 9. tit. 4. libr. 3. fori.
nisi res, in quibus meliorationes fiant, sint ad
primogenium pertinẽtiapertinentia. l. 46. Taurin. quam
esse contra priora iura, asseritibi Ioan. Lup. &
in Rubr. de donat. §. 62. num. 16.
Tertiò, subinde deducitur,
† non esse vxori
& viro communem rem, quam vsucapere vir
cœperat ante
matrimoniũmatrimonium, completa postmodum matrimonio constante, vsucapione. Istud
enim lucrum ex initio præscriptionis ante matrimonium inchoatæ, paulatim sua vi contingit. Hoc tamen cogitandum relinquit Ioan.
Lup. in dicto §. 62. numero 13. nec iniuria: cùm
ex facto, & possessione matrimonio constante contingentibus, dicta res in viri dominium
transierit. vt notatur in cap. fin. de præscriptio.
atque ideò communis videtur censenda: ex paulò antè prænotatis, quibus plura addi possunt ex commentarijs Ioan. Lup. & ex Chass.
Rub. 4. §. 9. & fin.
Nec tamen illud erit omittendum, lege Taurina 60. cautum esse,
† alterum ex coniugibus
posse renunciare acquisitis matrimonio constante, & idem priùs probauerat gloss. in capit.
secundo. de donat. inter vir. & vxo. quam præter Doct. ibi existimat esse insignem Roderic.
Xuares in dict. l. 1. limit. 1. idem notat Rota in
antiquis decis. 842. & 2. in antiquioribus. titu.
de pact. conducit plurimùm ad hoc l. styli. 223.
Atque etiam matrimonio iam constante dicta
renunciatio fieri potest: sicuti censet Ioan.
Lup. in Rubr. de donat. inter vir. & vxor. §. 47.
numero 13. vsque ad numerum 21. & §. 63. &
Nicol. Boêr. decisio. 244. columna secunda.
pluribus ad id citatis. Nam & maritus donationis causa potest repudiare hæreditatem ei
delatam: nec ex hoc, vxori donatariæ facta donatio, erit nulla. l. si sponso. §. si maritus. ff. de
donat. inter virum & vxorem. cui conuenit
Regia l. 5. tit. 11. part. 4. Non enim is, qui donat, efficitur pauperior. Huic etiam opinioni
prædicti omnes consentiunt. Vnde non obstat l. 3. §. fina. cum l. sequenti. ff. de donat. inter
virum & vxorem. vbi maritus non potest absque illius tituli prohibitionis vitio, iubere donaturo sibi aliquam rem, vt eam vxori donet:
quia aliud est, repudiare legatum, vel rem delatam sibi: aliud iubere donationem ei paratam, & oblatam, vxori fieri: hoc enim casu ipsam donationem minimè repudiat: sed recipit, ac demum eam vxori, seu proprio nomine, fieri iubet. Ex quibus hæc obiectio ita
tollenda est: quamuis alij eam conentur aliter soluere. Hinc etiam opinor, posse alterum ex coniugibus matrimonio constante
lucris iam acquisitis renunciare, nec ex hoc
censeri debet, esse hanc donationem prohibitam inter vir. & vxor. quia is, qui remittit lucrorum partem, vt constat, lucrum repudiat: non amittit aliquid ex bonis, quæ
antea habuerat: is autem, cui donatio fit,
nihil acquirit, ex quo fiat locupletior: sed tantùm id agit, ne id, quod laboribus forsan maximis acquisiuit, pro parte ad ociosum coniugem deferatur. ita me herclè opinor hanc rem
diffiniendādiffiniendam esse. Nec enim video apertè id ab
alijs exponi: etiamsi
vltimāvltimam hanc conclusionem probare expressim videantur Ioan. Lup.
in dict. §. 47. nume. 18. & Anton. Gomezius. in
d. l. 60. Taurin.
Deducitur
etiāetiam ex his,
† hanc renunciationem fieri posse,
etiāsietiamsi is, qui repudiat, creditores habeat. Neque hi possunt conqueri, ex
fraude lucra illa fuisse repudiata: cùm is, qui
repudiat, nihil ex proprijs bonis, sibi
iāiam perfectè acquisitis, dimittat. Nec ex eius repudiatione alter quidquam consequatur: sed id agit
isthæc renunciatio, ne renuncians acquirat.
|
Sic Dec. respondit cons. 260. dicens,
virũvirum posse
omittere lucrum dotis, quod sibi lege municipali defertur. & id probat tex. optimus in l. qui
autem. vbi Bart. in prin. ff. quæ in fraud. credit.
quo probatur posse habentem creditores legatum, cuius dies etiam cesserat, omittere, quem
text. egregiè notant Ange. & Ias. in §.
itẽitem, si quis
in fraudem. de action. nu. 121. & explicat insigniter illum text. Carol. Molinæ. in consuetu.
Parisiens. tit. 1. §. 1. in gloss. 3. quæst. 1.
Hinc etiam, attenta hac coniugalis cohabitationis ratione, lege
† Regia filius, contracto
matrimonio, liberatur à patria potestate. l. 47.
Tauri. Ex qua lege cessat dubium, an ista exemptio à patria potestate habeat locum in matrimonio de præsenti, nondum sequuta copula: siquidem lex illa exigit nuptiarum
solennitatẽsolennitatem,
quam quęstionem tractant quo ad regnum
Franciæ, vbi eadem est lex. Tiraq. in libr. de
Iure maritali. l. 14. & Nicol. Boëri. in consuetudini. Bituricens. tit. 1. §. 4. col. 2. & tit. de consue.
matrimonij. §. 2. col. 5.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Vir & vxor tenentur sibi inuicem reddere cōiugaleconiugale debitum.
-
2 Coitus coniugalis an sit peccatum ante solennem
nuptiarum benedictionem?
-
3 Coitus coniugalis intra locum sacrum illicitus
est.
-
4 Maritus an licitè cohabitare valeat cum vxore
adultera.
-
5 Debitum coniugale licitè denegatur propter incestum, nec potest exigi.
-
6 Iuuentutis causa dispensat Episcopus, vt is, qui incestum commisit, possit exigere debitum coniugale.
-
7 Debitum cōiugaleconiugale, an licitè exigatur, vel reddatur ab eo, qui dubitat matrimonium valuisse.
-
8 Dubius qualiter quis possit esse, vtrùm liceat sibi
aliquid agere.
-
9 Ex duobus necessariò imminentibus, quæ tamen
illicita esse videntur, non peccat, qui alterum,
modò tutiùs, elegit.
-
10 Dubium speculationis à dubio practico differt.
-
11 Contrahens cum serua, quam tamen liberam esse
putauit, detecta seruitute, non tenetur, etiam
præcipiente iudice, ei debitum reddere.
POSTREMO ex hoc primo
† cōiugalisconiugalis contractus effectu
cōstatconstat,
virum teneri ad reddendum debitum vxori, & vxorem similiter
viro, iuxta Apostol. ad Corinth.
cap. 7. ca. 1. 33. quæst. 5. c. tua nos. in 2. de iureiu. notat Magist. & ibi Thom. ac Palud. in 4. sentent. dist. 32. Syluest. in verb. debitum coniugale. & plerique alij passim eandem rem tractant. In qua tamen aliqua prænotare libuit.
& primò, coitum coniugalem non omninò licere, aut solennem benedictionem
nuptiarũnuptiarum:
imò mortale crimen esse coniuges tunc coire.
Paluda. in 4. sententia. distinct. 28. in princip.
quem Florenti. sequitur. 3. part. titulo 1. capit.
16. §. 1. argum. text. in capit. consultationi. de
sponsalibus. Id
† verò negant Angel. in verb.
debitum. §. 1. & Syluest. §. 9. sub eodem verbo, dicentes, non esse peccatum mortale, nisi
sequatur scandalum. Facit text. in cap. nostrates. 30. quæst. 5. in fin. Quin & Caiet. secundo
Tomo opusculorum. q. 1. de vsu matrimonij,
& in summa verb. matrimonialis vsus peccata.
vers. 8. asserit, in dicta carnali copula ante benedictionem, frequentiùs committi tantum veniale peccatum, si contemptus desit. quod etiam Thom. sensit in quarto sententia. dist. 29.
artic. 2. Nec confessim propter scandalum erit
mortale peccatum: cùm ruina, cui
occasionẽoccasionem
præbet, veniale crimen inducat.
Secundò aduertendum est
† in Ecclesia, sacrísue locis hanc coniugalem copulam minimè licere. Imò mortaliter peccaret, qui ad vxorem carnaliter in Ecclesia accederet. ita Palud.
in 4. sentent. dist. 32. quæstio. 1. articul. 3. & Caieta. in summa. in verbo, matrimonialis vsus
peccata. §. 6. Atque ex hoc Ecclesiam pollui,
& indigere reconciliatione: notat gloss. communiter ibi recepta, in ca. vni. de consec. Eccl.
vel alta. in 6. quam etiam sequitur Ioan. de Selua. in tract. de beneficio. 1. par. q. 5. requisito. 7.
notat idem Specul. libr. rationali diuino. officio. titu. de dedicatione Eccles. & esse hanc opin. communem, asserit Ang. in summa. in ver.
consecratio. 2. q. 7. licet gloss. in c. in Ecclesijs.
de consecrat. dist. 3. teneat Ecclesiam nequaquam pollui ex coitu coniugali, quam sequitur Henri. in c. fin. de consecr. Ecclesiæ. & idem
asserit Regial. 20. titu. 10. part. 1. quæ tamen opinio tunc procedere posset, quando coniuges in Ecclesia longo tempore obsiderentur.
vti Syluest. opinatur. in verb. consecratio. 2. q.
5. & verb. debitum. qu. 3. & Ioan. Maior. in 4.
sentent. dist. 32. qu. 1. col. 3. & Alfonsus à Castr.
lib. 1. de potesta. legis pœnal. cap. 7. documento 2. ex hoc etiam dicentés, nullum hîc peccatum mortale
cōmitticommitti loci sacri causa. Tametsi
Caieta. in hoc contrariam sententiam probauerit in summa dicto §. 6.
Tertiò, nec illud
omittendũomittendum est
† turpe esse
marito, carnale
commerciũcommercium habere, seu vitam
agere cum vxore adultera, quæ
nondũnondum pœnituit. c. si vir. de adult. c.
quemadmodũquemadmodum. de iureiur. c. 1. & c. si quis vxorem. 32. q. 1. l. 2. §. lenocinij. & l. mariti
lenociniũlenocinium. ff. de adul. l. 2. vbi glo.
C. eod. tit. Reg. l. 7. tit. 17. part. 7. Ioan. Lupi. in
c. per vestras. 3. nota. §. 21. num. 23.
atq;atque morta|
liter peccaret maritus, reddens
debitũdebitum vxori
publicè adulteræ, nisi scandalum ab eo vitetur, & vxoris correctio salua sit, ex Caieta. in
Summa verb. matrimonialis vsus. cap. 10. & in
Opusculo 27. qq. c. 26. Et quamuis coniugi adultero
etiāetiam ob occultum adulterium, possit
alter
debitũdebitum coniugale negare, quod alibi tractabitur, ipse tamen adulter absque peccato
poterit
debitũdebitum petere, vel ab ignorante coniuge, vel à sciente, modò ab inuito per vim illud non exigat, vt idem Caieta. probat libr. 17.
responsio. c. 4. quia adulter
nōnon est lege diuina,
in interiori, aut exteriori foro ipso Iure priuatus, Iure petendi ab altero coniuge debitum,
licet
cōtrariumcontrarium notauerit Ambr. Catha. lib. 5.
contra Caie. in tract de matri. sacram. alioqui
sequeretur, adulterum occultum
nōnon posse petere à
cōiugeconiuge ignorante adulterium, debitum
coniugale, quod perquàm durum est, imò falsum esse opinor.
Quartò
† ob incestum cum affini commissum licitè denegatur
cōiugaleconiugale debitum. c. 1. &
c. transmissæ. de eo, qui cogno. cons. vxo. suæ.
etiamsi is, qui denegat, sciens incestum ab altero commissum fuisse, iam semel
debitũdebitum coniugale reddiderit eidem, secundum Ant. Cardi. & Abb. in d. c. transmissæ. post antiquiores
ibi. Imò si committens incestum sit iuuenis,
non ex hoc ei licebit debitum coniugale exigere, absque dispensatione. Iuuentus
† autem
erit causa iusta impetrandi
dispensationẽdispensationem. glo.
communiter recepta in c. 2. de eo, qui cog. consang. vxo. suæ. Syluest. in verb. matrimonium.
7. vlti. impedimento. & idem in verb. luxuria.
vers. quintum. & Regia l. 13. tit. 2. part. 4.
cōtracontra
gl. in c. in
adolescẽtiaadolescentia. 33. q. 2. Hinc not. Floren.
3. part. titu. 1. c. 11. col. 2. incestuosum iuuenem.
sponsum tamen de præsenti, ante consummatum cum sponsa matrimonium, ad alterum ex
duobus teneri, vt vel impetret
dispẽsationemdispensationem
ab Episcopo, saltem ad exigendum debitum,
vel religionem profiteatur, ne cogatur cohabitare cum vxore,
imminẽteimminente periculo animæ,
propter
exactionẽexactionem debiti coniugalis. nec aliàs
erit immunis à peccato mortali. Ex quo apparet, posse episcopum in hoc dispensare, quod
etiam notauit Palu. in 4. sent. dist. 34. q. 1. art. 2.
& Florent. 3. part. tit. 1. c. 16. §. 4. qui tenet, posse
episcopum dispensare cum eo, qui commiserat incestum, vt nouiter matrimonium contrahat cum ea, cum qua nullum Canonicum
adest impedimentum. siquidem committens
incestũincestum cum affini, impeditur matrimonium
cōtraherecontrahere, vt iam alibi diximus. Syluest. idem
not. in præcitatis locis, reprobans gloss. in d. c.
in adolescentia. quæ voluit in vna opinione,
quam refert, iuuenem posse matrimonium
contrahere sine dispensatione, non obstante
crimine incestus. idem quod Palud. not. Abb.
in cap. 1. de eo, qui cogno. consang. vxo. suę. vbi
addit, etiam circa causam
iuuẽtutisiuuentutis posse episcopum dispensare, vt is, qui consanguineam
sponsæ de futuro cognouerit, matrimonium
cũcum legitima, nec impedita fœmina, contrahat.
Ex quo idem Abb. in c. transmissæ. eod. tit. argumentatur, posse episcopum
dispẽsaredispensare, causa iuuentutis, super exactione debiti
cōiugalisconiugalis, cum ipso, qui cognouit carnaliter affinem.
quod ex Archiepis. Floren. modò notauimus.
Video tamen à plerisque dubitari, an id, quod
DD. fatentur, nempe episcopum posse dispensare cum eo, qui consanguin. vxoris cognouerit, vt debitum possit exigere iuuentutis causa. procedat in hoc sensu, vt debitum exigat ab
ipsa vxore, cuius consanguineam cognouerit,
& sanè posse episcopum in hoc dispensare, apertissimè concedunt Floren. in dict. locis, &
maximè d. c. 11. col. 2. Paluda. in d. artic. 2. Syluest. in verb. luxuria. q. 4. nec hi Doct. possunt
duntaxat intelligi ad hunc effectum, vt exigat
maritus
debitũdebitum ab vxore legitima, cuius consanguineam minimè cognouerit, licet aliter
incestum commiserit, etiam cum affini: nam
hic sensus nequaquam excludit præmissam opinionem, quam ita expressim asserunt autores præfati, vt eorum autoritas manifesta sit.
Sed tamen nullibi in Iure, ni fallor,
eorũeorum sentẽtiasententia efficaciter probatur. Quo fit, vt licet concedam, episcopum posse dispensare, vt committens incestum cum affini, iuuentutis causa, vel
vxorẽvxorem ducat, vel ab vxore legitima,
nulloq́;nulloque affecta impedimento, debitu exigat. nego tamen episcopi dispensationem sufficere,
vt is, qui vxoris consanguineam fornicariè cognouerit, possit ab
eadẽeadem vxore, quam dimittere non potest, coniugale debitum exigere.
quod probatur, nam in hac specie
nōnon tantùm
ob incestum prohibetur is debitum exigere,
sed etiam ex eo, quòd vxor propria, eiusdem
mariti affinis sit, quia maritus ipse eiusdem vxoris cognatam carnaliter cognouerit: hoc
verò impedimentum affinitatis à solo Roma.
Pontif. tollitur. igitur & licentia exigendi debitum ab affini per eum tantùm concedi potest, non per episcopum. quam argumentationem ex Syluest. collegi, in verb. matrimonium. 7. q. 5. vers. 11. & Thom. quodlib. 3. artic.
18. vers. ad primum.
Porrò dubium in hoc tractatu insigne censeri solet,
† an ex præcepto Iudicis maritus
reddere teneatur, & possit debitum coniugale fœminæ, quam scit, vt credit eius vxorem
non esse, ob aliquod
impedimentũimpedimentum, quod ipse
apud
IudicẽIudicem probare nequit. In quo tria diffinire oportet. Primum quidem id manifestum
est, vxorem, seu maritum certò
scientẽscientem, matrimonium illud nullum esse,
quocunq;quocunque Iudicis
præcepto, non posse debitum alteri reddere:
agit enim contra scientiam. hoc est equidem,
quod probat tex. in c. inquisitioni. de sent. excom. in eius prima parte. & in c. dominus. de
sec. nupt. Nec in hoc
quidquāquidquam refert, sit impe|
dimentum matrimonij ex lege diuina, naturali, an humana, vt probat Io. à Medina. de restitu. q. 19. aduersus Host. in cap. proposuit. de
coniug. seruorum.
Secundò maritus, qui leui coniectura, seu
argumento dubitat de valore coniugij, explosa dubitatione, credens matrimonium legitimum esse, exigere, ac reddere potest coniugale debitum. text. in eod. c. inquisitioni. 2. part.
quem præter alios ibi ita intellexit Adr. quodlib. 2. art. 1.
Tertium est, quod maius discrimen habet,
an is, qui dubitat, matrimonium firmum esse,
ob aliquod impedimentum, quod non potest
coram Iudice
ꝓbareprobare, ex præcepto Iudicis teneatur reddere vxori debitum. Et Rom. Pontif. in eod. cap. inquisitioni. part. vltim. asserit,
debere maritum, etiam dubitantem, reddere
debitum vxori, non tamen exigere. & idem in
dict. ca. dominus. statuitur, vbi vxor dubitans
de morte prioris mariti, tenetur reddere debitum secundo, non tamen poterit exigere. &
tamen vtroque casu agit reddens
debitũdebitum contra dictamen conscientiæ: is etenim, qui dubius, an sibi liceat
absq;absque mortali crimine quidquam agere, id agit, exponit, si periculo peccandi mortaliter, igitur mortaliter peccat:
nam qui amat periculum, peribit in illo, Eccl.
cap. 3. c. literas. de restitut. spoliat. c. in præsentia. de spons. Verùm Adria. in d. quodlib. 2. art.
3. sic interpretatur text. in d. c. inquisitioni. vt
maritus teneatur reddere debitum. depositio
tamen illo dubio, ex eo, quòd ab altero coniuge illud exigatur. vnde, priusquàm ab altero
coniuge
debitũdebitum exigatur, maritus dubius exigere non potest, cùm illud dubium nondum
deposuerit. at sequuta exactione alterius, iustè poterit illud dubium deponere, ac reddere, & demùm exigere. Ex quibus id consequitur, nunquam licere dubitari nec reddere, nec
exigere, nisi dubium deposuerit. Sed hic intellectus optimo Iure refellitur à viro doctissimo Mart. Nauarro in c. si quis autem. de pœnit. dist. 7. nume. 101. sat enim est manifestum,
Rom. Pontif. in d. c. inquisitioni. part. vlti. loqui etiam dubio existente, & nondum exploso. Igitur idem Mart. Nauar. aliter
† arbitratur rem hanc diffiniendam fore, dicens, posse
quem in vna, & eadem redubium esse, quo ad
vnum effectum, certum autem, quo ad alium.
Sic enim vir dubius esse potest, an matrimonium tenuit, ad effectum exigendi debitum,
& demùm credere, matrimonium valuisse, ad
effectum reddendi debitum exigenti. Quo fit,
vt in d. c. inquisitioni. vir dubius non exigat licitè debitum, at sine peccato reddat exigenti.
Ad primum enim dubius est, cùm in
nōnon exigendo nullum sit periculum, nec fiat alicui iniuria: quo ad secundum verò desinit esse dubius, quia si dubitaret, iniuriam faceret coniugi, quod vberrimè, ac pingui, quod aiunt, Minerua, ipse explicat. Secundò potest etiam
hîc notari,
† periculo
vtriq;vtrique imminenti, non
agere quem contra conscientiam, si ipse id eligat, quod tutius est, ac certius, ex duobus,
quorum alterum necessariò agere debet. cap.
duo mala. 13. distinct. c. iuuenis. de spons. cap.
quanto. de consuet. vbi text. optimus. & in ca.
nerui. 13. dist. vbi eleganter idem explicat Gregor. & ita consulit Arist. libr. 2. Ethic. ca. 9. nullum etenim tempus incidere potest, quo sit
necesse cuipiam turpiter agere. Sic sanè, si duo
præcepta in contentionem venerint, ex recta
ratione vir prudens id aget, quò grauius malum effugiat, quemadmodum explicat Sepulueda in Dialogo de ratione dicendi testimonium, cap. 9. Vbicunque etenim duo præcepta contraria circa idem factum concurrunt,
illi obtemperandum est, quod arbitrio discreti viri potiorem obligandi vim habet. tunc verò alterius suspenditur obligatio, secundum
Adria. quodlib. 1. artic. 3. ad nonum. sensit Aristot. dum lib. 5. Ethicor. cap. 3. scribit, minus
malum boni vicem habere, si maiori comparetur malo. Cui adde, quæ hac in re scribit Sot.
c. 3. ad Rom. & lib. 6. de iustit. & iur. quæst. 1. artic. 5. ad fi. Vir autem, qui de valore coniugij
dubitat, anxius est: alterum enim oportet agere, vel denegare debitum vxori exigenti, ac
Iudici resistere, vel debitum reddere contra
conscientiam. Ex quibus tutius certè est reddere vxori
debitũdebitum, & Iudici obedire, ne frangat coniugalis conuentionis legem, ac violet
Iura obedientiæ. Nec est securius hisce periculis irretito, velle à periculo fornicandi abstinere. Hoc ipsum erit dicendum, nullo dato
præcepto Iudicis, sed coniuge ex Iure coniugali debitum exigente, iuxta cap. dominus. de
secun. nupt. Cui tandem interpretationi subscribit Domin. à Soto huius Salmanticensis
Academiæ insignis Theologiæ Professor, vir
quidem cùm moribus & doctrina, tum Prioris munere, quod in Diui Dominici conuentu iterum meritissimè obit, ornatissimus. Is,
inquam, in relectione, de ratione tegendi, &
detegendi secretum, Membro tertio, q. 2. sic
hoc dubium miro, ac perspicaci, quod sortitur, ingenio explicat.
Sed & tertiò ab huius rei cognitione minimè abhorret,
† sępissimè euenire, quem esse
in vna, & eadem re dubium speculatione, certum verò in praxi. Id autem contingit, si quis
dubitet, matrimonium, quod verbis contraxit, ratum, ac legitimum fuisse, & tamen non
dubitat, quin teneatur coniugi exigenti debitum reddere. Huic verò permissum est, hoc in
dubio reddere debitum, quia non agit contra
conscientiam practicam, quæ circa actus humanos versatur, ex dubio praxis, sed ex dubio
speculationis, quæ nihil de opere dictat, nihilominus
actionẽactionem exequitur, quod potest optimè conuenire cap. dominus. de secund. nupt.
|
& cap. inquisitioni. in fi. de sent. excom. docet
Io. à Medina. de restitut. q. 17. Vnde dubium
practicum à dubio speculatiuo maximè differt. Nec libet in hoc vlteriùs insistere, cùm apud prædictos Docto. longiorem, atque expressiorem huius dubij tractatum quis legere possit. Id enim tantùm egimus, vt semotis
his, quæ hanc rem obscurare poterant, ipsorum iurium distinctam interpretationem traderemus.
Hinc infero,
† non teneri contrahentem
matrimonium cum ea, quam putauit liberam
esse, reddere ei debitum, etiam præcipiente
iudice, si modò dubitat, an serua sit, secundum
Thom. in quarto sententia. distinctio. 36. in fine. Ioan. Andre. Abb. & communem in cap.
proposuit. de coniu. seruo. quinimò cùm perplexus sit, atque dubius, & in periculo constitutus, id, quod tutius est, eligere debet: si enim
reddit debitum animo non maritali, fornicatur: si verò maritali, graue dispendium incurrit. quippe qui inuitus
matrimoniũmatrimonium cum serua contrahere cogitur, si non reddit, Iudici
resistit, ac Ius coniugale violat. Igitur in hoc
dubio sanius erit id eligere, ex quo minus malum & incommodum nascitur. quæ notanda
sunt, ad intellectum text. in cap. si quis ingenuus. 29. quæst. 2. nam & hæc asserit Io. à Medina in dicta quæst. 17.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Plures vxores habere, an sit Iure naturali, vel
diuino prohibitum.
-
2 Plures vxores habere qua ratione sanctis Patribus licuerit.
-
3 Vxor tenetur absentem maritum omninò expectare.
-
4 Mors mariti absentis qualiter probetur.
-
5 Maritus, vel vxor, matrimoniũmatrimonium secundum contrahere nequeunt, etiamsi primum non sit carnali copula consummatum.
-
6 Secundas nuptias contrahens, viuente primo coniuge, qua pœna puniatur.
-
7 Lex Regia intelligitur, quæst. 6. est tit. 15. lib. 8.
in Regijs ordinat.
EX vinculo coniugali constat fides, in qua hoc attenditur, ne
quis ad alterius coitum accedat:
is enim coitus esset adulterinus,
vt planè constat. Sed & cauendum est, ne quis eorum alium coniugem quærat, priori viuente. nam quatenus matrimonium sacramenti bonum sortitur, vinculum
gignit huius societatis, & id indissolubile. qua
ratione paucis circa hoc vinculum prænotatis, de matrimonij dissolutione tractabimus.
Porrò si matrimonium id habet peculiarè;
vt alter ex coniugibus alium coniugem minimè quærat, accipiátue.
† cur aliquando licuit
plures vxores habere? & id videtur sanctis viris permissum fuisse. Imò hoc ex more eis licuisse, probari constat in ca. obijciuntur. 32. q.
4. quod caput vulgati Codices Ambrosio tribuunt, quibus deceptus idem fecit Virgil. Poly. lib. 5. de Inuen. rer. c. 5. cùm sit deductum ab
August. lib. 22. contra Faust. vbi cap. 47. est ille
text. à principio
vsq;vsque ad vers. sicut. qui quidem
versiculus deducitur à c. 48. Hinc & Magist.
sentent. dist. 33. q. 4. illius Canonis verba August. tribuit, qui li. 16. de Ciuitate Dei, cap. 38.
scribit, eo tempore nulli prohibitum fuisse,
plures vxores accipere, multiplicandæ posteritatis causa. Diuus verò Thom. in 4. sentent.
dist. 33. quæst. 1. ad primum, asserit, consuetudinem potuisse inducere, vt liceret plures simul accipere vxores, cùm hæc permissio non
sit contraria primis Iuris naturalis principijs,
quamuis repugnet conclusionibus ferè deductis ab eisdem Iuris naturalis principijs.
Hoc ipsum probare conatur Coloniens. Concil. tract. de matri. c. incipienti. Cæterùm nec
naturæ,
dicẽsdicens, occulta lege naturæ
cōparatumcomparatum
est, vt quæ principantur
singularitatẽsingularitatem ament:
quæ autem subdita sunt, non semper singula
singulis: sed si ratio naturalis, vel socialis admittat, etiam plura vni domino subduntur.
Vnus verò seruus pluribus dominis commodè seruire non potest. at plures serui non sine
decore vni domino subduntur. Itaque cùm in
nuptijs vir principantis, mulier verò subditi
vicem gerat, contra naturam nuptiarum non
est, vnum
virũvirum plures ducere, sed vnam pluribus viris nubere planè
cōtracontra naturalem rationem esse, quis non videt? Hactenus his verbis
Thomæ sententiam comprobat idem Colon.
Conci. quę quidem verba legi possunt & apud
August. lib. 1. de nupt. & concupiscen. c. 9. & in
libr. de bono viduitatis, cap. 7. Vnde constat,
non esse contra Ius naturale proprium, plures
vxores vnum virum accipere. quod Magister
profitetur in 4. dist. 33. post Diuum Aug. & ibi
Io. Maior. quæst. 1. idem not. nam & Iulius Cæsar, autore Suetonio in eius vita, cap. 52. legem
ferre Aelio Cinnæ Tribu. plebis iussit, qua
vxores, quas, & quot quisque vellet ducere, liberorum
quærendorũquærendorum causa liceret. Valentinianus
etiāetiam Imperator lege concessit, vt omnes, qui voluissent, bina matrimonia susciperent, addens populosas diu fore gentes, quia
hoc apud eas solenne fuerit, cuius rei testis est
Paulus Diaconus libr. 11. Eutropij libris ad dito in Valente. Socrates item in Historia Tripartita lib. 8. c. 11. pluraq́ue ad hanc rem adducit Tiraq. 7. leg.
cōnubconnub. nu. 15. Verùm id, quod
Thomas opinatur, consuetudine potuisse licere plures vxores accipere, non est admittendum ex eodem Thoma in lib.
cōtracontra Genti|
les. & in d. dist. 33. quæst. 1. artic. 2. vbi versic. respondeo dicendum, se ipsum explicat apertiùs, dicens, nec lege humana, nec consuetudine pluralitatem vxorum permitti posse, nec
vnquam licere, aut licuisse: nam etsi legi naturali propriæ, habere plures vxores non refragetur, contrarium tamen est legi quasi naturali, in qua solus Deus dispensare potest, vt
ipse Thomas docet in dict. artic. 2. & præterea
aduersatur hæc pluralitas vxorum institutioni diuinę, ex qua matrimonio accipienda erat
vna tantùm vxor, non plures. Scriptum enim
est: Adhærebit vxori suæ. Item: Erunt duo in
carne vna. Nam & Dominus noster quoties
de connubio loquitur, maritos, aut vxores
nunquam nominat. semper
autẽautem vxorem, aut
virum. Et Apostolus Paulus in remedium libidinis suadet, vt suam vnusquisque habeat,
nunquam suas dicit. quod pulchrè disserit Innoc. 3. in c. gaudemus. de diuort.
† Ideo ex
communi interpretatione dicendum est, sanctis Patribus ex reuelatione diuina id licuisse.
quod probat text. in eo. cap. gaudemus. §. nulli. Magist. & Thom. quæst. 1. artic. 2. Paluda. q. 1.
arti. 1. & Ioan. Maior. quæst. 1. in 4. senten. dist.
33. & Florentin. 3. parti. titu. 14. cap. 10. §. 2. vbi
post Palud. hanc esse communem opinionem
fatetur. & Ioan. Dried. de libertate Christian.
pagi. 163. Ambrosius item Cathari. libr. 5. contra Caieta. cap. de Sacramento matrimo. eandem comprobat. Id etiam confirmat Coloniense Concil. explicans dispensationem hanc
à summo Deo
cōcessamconcessam fuisse ad prænunciandum vni viro, scilicet Christo, plures vxores,
scilicet, Synagogam, & Gentium multitudinem, veluti in vnum corpus esse iungendas.
Atque ita factum est, vt hac præfigurata coniunctione, in Christo Iesu completa, lege gratiæ vetitum sit plures vxores accipere, Matth.
19. Quicunque dimiserit
vxorẽvxorem suam, & aliam
duxerit, mœchatur. Igitur & qui ea retenta aliam duxerit, mœchabitur. Cur enim si quis
propria vxore viua, alteram duxisset, adulter
esset: si multas simul habere ius fasq́ue esset?
his omnibus compertum est, vni viro plures
vxores adiungi, non esse contra prima principia Iuris naturalis, nec contra Ius naturale
ꝓpriũproprium, sicut esset vni fœminæ plures viros aptari. Quorum
vltimũvltimum aduersus Platonem damnat Lactant. libro 3. diui. instit. cap. 21. esset enim proles incerta omninò. Sed vtrunque
institutioni matrimonij, iuri quasi naturali, ac
legi Euangelicæ contrarium est.
Atq;Atque hoc pacto defendi possunt Durand. in d. dist. 33. Caietanus & alij, qui existimant multitudinem
vxorũvxorum Iuri naturali minimè repugnare. Sunt
itidem & ad hanc resolutionem intelligendi,
qui opinantur, esse naturæ contrarium, quòd
quis accipiat duas vxores, & idcirco Lamech
primùm
cōtracontra naturalem institutionem duas
vxores accepisse, Genes. 4. quam sententiam post alios defendere conatur Io. Arboreus, libro 10. Theosophiæ, cap. 1.
Hinc apparet coniugem absentem expectandum fore,
† nec ex dierum longo interuallo ante compertam absentis mortem, matrimonium cum alio contrahi posse. c. in præsentia. de sponsa. vbi Docto. hoc notant. Abb.
Soci. & Barb. colum. antepenulti. in cap. quoniam frequenter. §. porrò. vt lite non contesta.
Ex quo probatur vxorem certam esse oportere de morte viri, priusquàm alteri nubat, alioqui etiamsi mortuum esse virum, ex aliquot
coniecturis opinetur, & matrimonium contrahat, nec à peccato, nec à pœna immunis, ac
libera iudicabitur. secundum Abb. in dict. c. in
præsentia. post gloss. fin. ibi. & Regia lege idem
probatur. l. 7. tit. 15. li. 8. in Regijs ordi. quamuis glo. 2. in dict. cap. in præsentia. Ant. & Præpo. velint tenere vxorem à pœna liberam esse,
si contrahat secundum matrimonium ex verisimili coniectura mortis prioris mariti, non
tamẽtamen ex hoc posse Ecclesiasticum Iudicem licentiam ei exhibere, vt alteri nubat.
Mors autem
† viri qualiter probetur, vt
inde possit certa reddi vxor, arbitrio Iudicis
relinquitur, secundum Abb. & Præpo. in dict.
cap. in præsentia. & Aufreri. in cape. Tolosana. 316. Hoc tamen Iudicis arbitrium instrui
debet ex pluribus, quæ adducunt gloss. Barto.
& Saly. in l. siquidem. C. soluto matrimo. Corse. in singu. in verb. mors. Corne. consil. 10. 1.
volu. Alexand. consil. 115. in 4. volu. & consil. 4.
nu. 15. in 2. vol. & Chass. in consuet. Burgun. in
proœ. fol. 10. & cape. Tolo. 312. optimè Nicol.
Boër. decis. 288. & Soci. Iuni. consil. 26. volu. 2.
quibus adiungi meritò potest l. Regia 14. titu.
14. part. 3. Hîc tamen omittendum non est, ab
Ecclesia non esse dirimendum matrimonium
cōtractumcontractum ab existimantibus, nullum ex primo coniugio impedimentum subesse, tamen
absque probatione mortis prioris coniugis,
seu absque certitudine, quam Canones exigunt: potest enim esse hoc secundum matrimonium validum, & ideo fieret iniuria huic
secundo matrimonio, quod certiùs modò apparet ex ea, quæ versatur dubitatione, vt probat text. in c. dominus. de secund. nupt. vbi gl.
Host. Ioan. Andr. & Præpo. hoc idem sentiunt.
Hoc autem vinculum
† coniugale etiam
ante carnalem copulam vim propriam, & indiuiduam habet connexionem, ex diuina institutione. Vnde fit, vt priori matrimonio
nōdumnondum consummato, nec liceat posterius contrahere, nec, si contractum fuerit, valeat, nec
præferatur priori, etiamsi posterius sit carnali
copula consummatum. cap. fina. cap. licet. de
spons. duor. Nec refert à quibusdam Ro. Pontif. quandoque
iudicatũiudicatum fuisse, posterius matrimonium consummatum carnali coniunctione esse priori nondum consummato præferendum, vti refert Alex. Tertius in dict. cap.
|
licet. quia dicti Roma. Pontifi. non ita iudicarunt legem condendo: nam etsi Hosti. ac cæteri in cap. fina. de sponsa. duo. dixerint Papam
posse condere legem, qua matrimonium primum nondum carnali copula
cōsummatumconsummatum,
per secundum, coitu accedente, dissoluatur,
sicuti posset ipsi Roman. Pontific. dispensatione matrimonium ratum nondum
cōsummatumconsummatum dirimere, quorum vltimum Caietan.
etiam comprobat, tamen Abb. in dict. cap. fina. prędicta Hosti. opinio displicet, nec defendi Iure potest. ex his, quæ dicentur inferiùs,
hoc ipso cap. §. 4. nume. 13. Ex quo etiam potest perpendi intellectus ad text. in dict. cap. fi.
an sit eius decisio
seruādaseruanda in matrimonijs ante illam decretalem contractis. in quo communis est Doct. ibi sententia, quòd matrimonia secunda carnali copula consummata ante
illum tex. præferenda sint primis
nōnon consummatis. quibus accedit, quòd
cōsuetudoconsuetudo, cuius
ille text. meminit, honesta, ac iusta communiter credebatur. quo casu noua lex
nōnon vult pręterita punire ex litera eiusdem tex. dum dicit,
de cætero. not. gl. in dict. cap. licet. quam commendat post Docto. ibi Petrus de Rauenna in
allegationib. consuetu. fol. 5. dicens ex ea, consuetudinem, etiam circa Ius diuinum, probabile dubium constituere posse, & excusare.
idem not. Rochus in cap. fina. de consuetu. fo.
paruo 15. colum. 1. facit ad id decisio Barto. in l.
quis sit fugitiuus. §. apud Labeonem. ff. de ædilitio edicto. qui scribit contrahentes excusari à pœna, & à peccato, si
cōtractuscontractus ab eis gestus ex consuetudine fiat, etiamsi verè illicitus
sit, & vsurarius, si communiter existimatur ille contractus licitus. Nec faciens talem contractum, erit iudicandus vsurarius. secundum
eundem Barto. & Oldr. consil. 207. Abb. consi. 15. in 1. volum. & Ias. in l. 1. in 1. lect. C. de summa Trinit. nume. 62. Decius consil. 170. col. 3.
& licet Anto. Burgens. in cap. ad nostram. nume. 20. de empti. & vendi. reprobet hanc Barto. opinio. procedere, tamen optimo iure potest, quando communiter ille contractus censebatur licitus, vt ipse Barto. loquitur. Ex quibus videtur probari Docto. interpretatio ad
text. in dict. cap. fin. quam ibi Abb. communem esse fatetur, & Petrus de Rauenna dicto
fol. 5. expressè comprobat. Sed ipse prędictam
opinionem
communẽcommunem falsam esse existimans
opinor, etiam ante illam decretalem vltim. de
spons. duo. matrimonium secundum copula
consummatum, nec primo nondum consummato
præferẽdumpræferendum fuisse mera iustitia, nec validum fuisse censendum: quod probatur, quia
primum coniugium
etiāetiam ratum nondum consummatum ex diuina lege, & naturali, præfertur secundo, etiam
cōsummatoconsummato, nec ex eo dissolui potest. vnde consuetudo parùm hac in re
prodesse potuit: non enim potest consuetudo
dissoluere matrimonium, quod ratum est, nec illegitimum coniugium, legitimum efficere.
Potuit autem illa consuetudo, si rationabilis à
viris doctis censebatur, à peccato excusare,
etiam in diuino iudicio, & sic in foro
cōscientiæconscientiæ: nam in iudiciali à pœna excusat consuetudo etiam irrationabilis. glo. in c. cùm venerabilis. de consuetudi. alia in ca. denique. 4. dist.
quas Rom. commend. singu. 19. & Cremens.
singu. 149. & latè explicant Ias. in l. singularia.
ff. si certum pe. Decius in c. nam concupiscentiam. de const. 2. lect. Hippo. in l. 1. limit. 19. ff.
de sicar. Præpo. in d. c. denique. Rochus Curt.
in cap. fin. de consuet, fol. paruo. 14. Ex quibus
id notari potest, attenta ipsa consuetudine,
quandoque eam sequutos excusari, vel à tota
pœna, vel à parte pœnæ. Id autem, quod dicit
text. in dict. c. licet. à prædecessoribus nostris
aliter quandoque iudicatum est, referendum
ad iudicium particulare ex propria opinione,
sicut de Celestino refert text. in cap. quando.
de diuor.
nōnon autem ad decisionem Rom. Pontif.
atq;atque ita illum text. intelligit Caieta. 2. parte Apologiæ, de auto. eccles. c. 19. nam text. in
d. c. quanto. dum refert Celestinum
dicẽtemdicentem,
matrimonium dissolui, si alter
cōiugumconiugum labatur in hæresim, est
intelligẽdusintelligendus ita, vt planè dicamus
CelestinũCelestinum id sensisse, non tamen legem
sanxisse,
neq;neque veluti
certũcertum diffinisse. Nec item
oberit huic vinculo coniugali, quod scribit
Gregor. 3. in epist. ad Bonifac. 2. Tomo Concil. dicens licere viro, dimissa vxore, quæ ob ægritudinem reddere debitum
nōnon potest, aliam
vxorẽvxorem accipere, quia Gregorius ibi nihil diffiniuit, sed cum barbaris illis nouiter ad fidem
conuersis dissimulandum esse rescripsit, vt si
non possent
cōtinerecontinere, potiùs nuberent, quàm
absque matrimonij titulo fornicarentur.
atq;atque
esset talis fornicatio propter prauum exemplum periculosa. Nec arbitror Grego. 2. illud
matrimonium approbasse, nam & Gratianus
profitetur illud esse aduersus sacram scripturam in c. proposuisti. 32. q. 7.
Ex quibus etiam
† constat puniri à Iure
eum, qui, viuente priori coniuge, aliam duxerit, pœna equidem infamiæ. cap. nuper. de bigamis. l. eum, qui duas. C. de adult. qua quidem lege pœna stupri punitur, & probatur ibi
iuncta gloss. versicul. infertur. Pœna verò stupri est in personis honestis, amissio dimidiæ
partis bonorum. in vilibus verberatio cum
quinquennij relegatione. §. 2. Instit. de publ.
iudic. Hosti. in Summa tit. de stupro. §. & qualiter. Regia l. 2. tit. 19. part. 7. optimè Alexand.
consil. 165. volum. 7. vbi legito Carol. Molin.
in additionibus. Vnde non rectè dixit Roma.
singu. 531. pœnam mortis imponi contrahentibus binas nuptias, per dictam l. eum, qui
duas. Ex quibus intelligendum est, quod notat Theophilus Insti. de nupt. §. affinitatis. dicens contrahentes secundas nuptias, primis
nōnon solutis, pœna capitali
puniẽdospuniendos fore. Si ta|
men ipsa fœmina sit nupta priori viro, & scienter contraxit cum secundo, adulterij pœna
damnatur, simul & cum ipso secundo marito,
qui eam vxorem
sciẽterscienter acceperat. ex d. l. eum
qui duas. Punitur
etiāetiam secundas nuptias, primis non solutis, contrahens, per Ecclesiasticum Iudicem publica ignominia. argu. c. de
benedictio. 32. quæst. 1. notat Abb. in cap. cùm
haberet. de eo, qui duxit in matrimo. colum. 2.
Suspectus etiam hæreseos censendus est, qui
secundum
matrimoniũmatrimonium contrahit, primo durante, quasi non rectè sentiat de Sacramentis.
ita Domi. & Franc. in cap. accusatus. §. sanè. de
hæreti. in 6. Ioan. Lupi. in c. per vestras. de donatio. inter virum & vxorem. §. 17. nume. 25. &
Gonsalus de Villadiego. in tractatu de hære.
quæst. 9. Quin etiam excommunicatum esse
ipso Iure ita matrimonium contrahentem, asserit Paul. Grillan. in tract. de pœnis omnifarium coitus. quæst. 14. Sed hoc vltimum falsum esse apparet ex gl. 1. quam ibi Cardi. Imol.
& alij sequuntur in Clem. vnic. de consang. &
affinit. In his verò regnis variæ pœnę hactenus
fuêre sancitæ aduersus
cōmittentescommittentes istud crimen, quas videre licet in l. fin. tit. 17. part. 7. l.
2. titu. 7. lib. 4. Fori. l. 7. titu. 15. lib. 8. ordinat. l.
6. titu. 7. & l. 8. titul. fin. eodem lib.
† Verùm
praxis illam recepit pœnam, vt contrahentibus binas nuptias candenti ferro fronte imprimatur litera q. l. 6. titu. 15. lib. 8. & l. 3. titu. 1.
lib. 5. in Regijs ordina. Cæterùm quia l. illa dixit signo q. esse inurendum hunc delinquentem, opinantur quidam de signo Crucis intelligendum esse, eò, quòd malè sentiat de fide,
atq;atque existimant legem illam vitio scriptorum
esse deprauatam. Quòd si in lege illa error forsan aliquis adest, is est in eo, quòd erat statutum, vt contrahens binas nuptias signaretur
hoc signo. ij. quasi duas habeat vxores. atque
inde facilis fuit lapsus, vt ex illis characteribus
dualem
numerũnumerum designantibus, q. fieret. Vsus
tamen obtinuit literam q. imprimi. Illud verò, quod de signo Crucis adnotauimus, fateor
planè me deprehendisse in huius Regni constitutionum vetustissimo Codice, vbi in l. penulti. Ioannis Primi Regis ex Comitijs habitis Biruiescæ, expressim cautum erat, in pœnam huius criminis esse fronti imprimendum
Crucis signum. Huius autem pœnæ stigmaticæ alia in specie meminit text. in l. vlti. cap. de
sportu. ibi, maiores pœnas, & corporales maculas imponere. Et Gandinus in titul. de pœn.
reor. nume. 59. tametsi iure Codicis non debeat hominis faciei imprimi stigma. l. si quis
in metallum. C. de pœ. tradit Boërius decisione octuagesimasecunda. Sed & fabricensibus,
vt latitantes
agnoscerẽturagnoscerentur, stigma solebat imprimi. l. stigmata. C. ne fabricens. libro vndecimo, cap. si Iudex. de sentent. excommunic.
libr. 6. Est autem stigma, signum, quod ferro
candenti, vel aliter imprimitur.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Diuortium duplex est.
-
2 Diuortium RomanorũRomanorum legibus qua ratione fuerit permissum.
-
3 Repudij libellus apud Iudæos quo pacto dabatur.
-
4 Repudium an fuerit licitum apud Iudæos.
-
5 Apud infideles contracto matrimonio, si alter eorum Christi fidem profiteatur, an matrimonium dissoluatur.
-
6 Religionis professione matrimonij vinculum ante copulam dissoluitur, ex autoritate diuina.
-
7 Votum solenne à simplici ex ipsa actus natura
differt.
-
8 Jntellectus ad text. in c. 1. de voto. in 6.
-
9 Matrimonium etiam non consummatum minimè dissoluitur per sacri Ordinis susceptionem.
Nec item per episcopi dignitatem.
-
10 Religionis professione an matrimonium violenta copula consummatum dissoluatur.
-
11 Sponsus cognoscens carnaliter per vim propriam
sponsam, an sit puniendus.
-
12 Sponsa religionem professa, an amittat sponsalitiam donationem, quam propter osculum lege
Taurina adquirit.
-
13 Matrimonium non consummatum, an possit dissolui ex Romani Pontificis dispensatione.
-
14 Intellectus c. cùm societas. 27. q. 2.
-
15 Matrimonium carnali copula consummatũconsummatum non
dissoluitur à Romano Pontifice.
QVIBVS præmissis agendum erit de diuortio.
† Et triplex esse
diuortium Bal. scribit in c. ex parte. de consuetud. quem refert Io.
Lupi. in Rubric. de donatio. inter
virum & vxorem. §. 34. Temerarium, Causarium, & Ignominiosum. quæ quidem distinctio minimè conuenit huius rei mediocri cognitioni. Rectiùs denique erit iuxta Abb. in
Rubrica de diuort. duplex tantùm diuortium
in matrimonio constituere. Vnum, quo ad
vinculum, alterum, quo ad cohabitationem.
† Quibus præmitto apud Romanos passim
vxores repudiari solitas, misso libello repudij
per nuncium, autore Plutarcho in Problematis, cap. 14. & Iurisconsulto in l. nullum. ff. de
diuort. Ex qua illud Iuuenalis Satyra 6. explicatur:
Collige sarcinulas, clamat libertus, & exi:
Iam grauis es nobis: sicco venit altera naso.
Vti tradunt Ludoui. Cæli. libr. 15. lect. antiq. c.
16. & Alciatus in l. licet. §. paternos. ff. de verborum signific. pluribus enim causis, &
quandoq;quandoque facilimis hic libellus repudij à Romanis
mittebatur. Anno etenim ab Vrbe condita
quingentesimo vigesimotertio Spurius Cor|
bilius primus ab vxore diuertit, eò, quòd sterilis esset. Cuius rei testis est Aulus Gellius lib.
4. cap. 3. & lib. 17. cap. 21.
atq;atque ei hoc datum vitio fuit, vt scribit Valerius Maxim. lib. 2. cap. 1.
Meminit & Plutarchus huius primi diuortij
apud Romanos, non sine eius increpatione, in
Romuli & Thesei comparatione, vbi hunc appellat Seruilium
SpuriũSpurium. & idem Plutarch. in
Numę & Lycurgi
cōparationecomparatione, Spurium Coruinum eum nominans, qui in annorum numero plurimùm differt ab Aul. Gellio, in quo
nec ipse Gellius sibi constat, nec cum Henrico Glareano conuenit, quod satis erit obiter
adnotasse. Scribit & ipse Plutarchus in Problematis Rom. cap. 13. Hæc de diuortijs Romanorum verba. est enim proditum memoriæ, Spurium
CorbiliũCorbilium primum Romanorum
omnium sterilitatis causa vxorem repudiasse.
Hunc sequutus Sulpitius Gallus, idcirco vxori nuncium remisit, quòd eam in caput vestem
deducere animaduertisset. Idem fecit Publius
Sempronius, quòd eius vxor ludos funebres
expectasset. Hæc Plutarchus. Diuortium autem illud Sulpitij Galli in hunc
modũmodum explicat
Valeri. Maxi. lib. 6. cap. 3. Horridum C.
quoq;quoque
Sulpitij Galli maritale supplicium, nam vxorem dimisit, quòd eam capite aperto foris versatam cognouerat: lex enim, inquit, tibi meos
tantùm præfinit oculos, quibus & formam
tuātuam approbes, & placere desideres. Ipse etiam
Iustinianus non rectè diuortium permisit tot
expressis causis in l. consensu. C. de repu. tametsi Alciatus lib. 6. parerg. cap. 20. velit dictam
Iustiniani audaciam tempori,
nōnon viro, tribuere. ac deinde existimet leges illas Iustiniani à
Papa restitui posse, & licitas fieri: quod minimè dicendum est, nec oportuit à viro Iuris
Vtriusque consultissimo
assertionẽassertionem hanc proponi, qua ratione optimo iure refellitur à Carolo Molinæo in tracta. de contractib. quæst.
2. num. 70. Quantum enim apud veteres Roma. fœdum visum fuerit diuortium, præsefert
ipsa Romuli lex, quæ viro vxorem repudiare
permisit, si in veneficio natorum, aut in adulterio deprehensa foret, aut claues adulterasset. quòd si aliter quis repudiasset, eius copiarum partem vxori dari, partem Cereri sacram
esse, idem Romulus iussit, autore Plutarcho
in Romuli vita. Vltima tamen causa repudij, à
Romulo expressa, satis fuit leuis. Multa ad
hæc Corasius libro 5. Miscellaneor. cap. 10.
Sed & apud Iudæos libellus repudij pluribus
ex causis mittebatur:
† ipse enim maritus
promittebat, nunquam se cum fœmina repudiata cohabitaturum, autore Iosepho, libro 4. de Antiquitate, cap. 6. Ab initio tamen
Iudæus volens repudiare
vxorẽvxorem, coram Iudice
causam diuortij iurabat, qua perspecta, ipse
Iudex marito libellum repudij dabat, quem
vxori mitteret, vt explicat Io. Ecchius in Homilia de diuortio. Nec me latet huius libelli
formulāformulam aliter adduci ab Osiandro in Adnotationibus ad Harmoniam Euangelicam, li. 3.
ca. 23. malui tamen Iosephi testimonium probare. Qua in re est grauis controuersia, an Iudæis fuerit licitus libellus repudij.
† Quidam enim asserunt licuisse Iudæis libellum repudij mittere, ex dispensatione tamen diuina
concessa Iudæis ob duritiam cordis, scriptum
enim est Malach. 2. Si odio habueris vxorem
tuam, dimitte eam, dicit Dominus. Vnde licitum fuit Iudęis vxores dimittere. Quod etiam
comprobatur, quia si non esset licitus libellus
repudij, non permitteret vetus lex, repudiatam alium virum accipere. hoc autem permisit Deutero. cap. 24. igitur licitum fuit repudium. Cui sententiæ adhærent præter alios Palud. in 4. sentent. distinct. 33. quæst. 1. artic. 2. &
ibi Ioan. Maior. quæst. 2. Caieta. Matth. cap. 19.
& ibi Abulens. quæstio. 49. Ex aduerso sunt alij, qui existimant non licuisse Iudæis repudiare vxores, eis tamen permissum fuisse
nōnon quòd
liceret, sed ne maius malum ex inuitis nuptijs
contingeret, ob duritiam cordis eorum, sicut
nunc Meretrices à Principibus permittuntur, ait enim Iesus Matth. 19. Quoniam Moyses ob duritiam cordis vestri permisit vobis
dimittere vxores vestras, ab initio autem non
fuit sic. Quo in loco Chrysostomus Homilia
33. hoc ipsum probat. Huc etiam tendit, quod
Seneca de Romanorum diuortijs scribit, libro de Remedijs fortunæ, in fine, dicens: Nouimus veterum matrimoniorum repudia, &
fœdiores diuortio malè cohærentium rixas.
Hanc vltimam opinionem D. Thom. asserit
in 4. sentent. distinctio. 33. quæstio. secunda, ad
2. colum. 3. dicens frequentius hanc opinionem recipi. quæ quidem magis conuenit verbis sacri Euangelij, vt fatetur Paluda. d. articu.
2. & eam probat text. in cap. gaudemus. de diuort. vbi Panormi. eandem opinionem sequitur: nam & Iudæus, qui ante susceptam Christi fidem repudiauit vxorem eam accipere, suscepta Christi fide, tenetur, etiamsi ea cum alio viro post repudium contraxerit, si ipsa cohabitare cum eo velit
absq;absque contumelia Creatoris, vt probat text. in dicto cap. gaudemus.
§. qui autem. Cuius verba transtulit Regia l.
8. titulo 9. part. 4. Sed si ante susceptam Christi fidem liceret Iudæo vxorem dimittere, suscepta Christiana fide, non teneretur dimissam legitimè, & ab alio forsan ductam, in vxorem accipere, cap. de infidelibus. de consanguin. & affinit. Nec ista opinio vltima dimittenda est, imò eam oportet sequi autoritatibus, & rationibus alijs, quas tradit Robert.
Senalis Episcopus Abrinsensis in peculiari
huiusce quæstionis Opusculo. Eandem probat Alfons. à Castr. lib. 2. de potesta. leg. pœnal.
† Quibus & illud addendum est, ex duobus
infidelibus, alterum Christi fidem professum
nōnon teneri ad
cohabitandũcohabitandum cum altero, etiamsi
|
velit infidelis cum fideli vitam agere absque
Dei contumelia, licet possit cohabitationem
hanc fidelis admittere. Thom. in 4. sentent. distinct. 39. quæst. 1. articu. 3. & Syluester in verbo, matrimonium. 8. impedimento. 10. idem
probat ex Augustino & Chrysostomo Ioannes
Arboreus libr. 6. Theosoph. cap. 10. Sed si alter, qui infidelis est, vitam communem agere
nolit
absq;absque diuini Numinis contumelia, Christi fidem professus poterit alium
cōiugemconiugem accipere. quo accepto, primum coniugium dissoluitur, non prius. secundum Syluest. in dict.
impediment. 10. Paluda. in 4. sentent. distinct.
39. articu. 2. Florent. 3. part. titul. 1. cap. 6. &
Thom. in dicta quæst. 1. articul. 5. Ex quibus est
intelligendus text. in cap. quanto. de diuort.
vbi ab Innocent. 4. exponitur ex duobus infidelibus, alterum, qui Christi fidem profitetur, posse alium coniugem accipere, si infidelis nolit cum eo vitam agere sine Saluatoris
iniuria, quod autoritate Pauli suadetur, prima ad Corinth. cap. 7. dicentis: Quòd si infidelis discedit, discedat. vbi Caieta. fatetur ita
Pauli verba intelligi frequentissima DD. interpretatione, & ab ecclesia hanc assertionem
receptam esse, tametsi ei non omninò placeat
huiusmodi sensus.
Ex his perspicuum erit, quandoque etiam,
quo ad vinculum, matrimonia dirimi, quod
proximo casu contingit. Sed
† & alio casu dirimuntur ex religionis scilicet professione,
nondum sequuta copula. cap. 2. de conuers.
coniug. cap. ex publico. eod. titul. Scire tamen
conuenit, hoc matrimonij diuortium ex diuina autoritate fieri, non humana: sic enim intelligenda est regula illa: Quos Deus coniunxit, homo non separet. Quod significare videtur text. in dict. cap. ex publico. dicens hoc deduci à sacri eloquij interpretatione. optimus
text. in dict. cap. 2. in verb. sanctis. adiuncta gl.
ibi. Ex quo idem sensit Abb. in d. c. ex publico.
in fin. exemplo etiam sanctorum Patrum apparet. ca. scripsit. 27. quæst. 2. Quin & ipse summus Iesus Ioannem Euangelistam à nuptijs
ad castitatis professionem vocauit, testibus
Hierony. in Prologo Euangelij Ioannis, & in
Prologo Apocalypsis, & Augustino in Prologo Operum in Ioannem. Quibus hoc probare conatur Natalis Beda in Censura errorum
Fabri super Euangelium Ioannis. Eandem sententiam profitentur Paluda. in 4. sentent. dist.
27. q. 2. ad fi. & Ioannes Maior. ibi. q. 2. col. 2. &
Iacob. Almain. de potesta. eccle. cap. 15. & tandem credendum est ecclesiæ in sacri Euangelij
interpretatione.
Ex quo consequitur, non ex humano iure,
† sed ex ipsa rei natura, & conditione votum
solenne matrimonium dissoluere,
nōnon ita simplex, quia votum solenne est traditio realis.
simplex verò ipsa promissio. quod docet Tho.
in 4. sentent. distinct. 38. quæstio. 1. articu. 2. ad 3. Sic etiam sponsalia ipsa à matrimonio distinguuntur. Quamuis equidem voto simplici ex sola promissione quis obligetur. hæc tamen promissio ad effectum
nōnon deducitur, donec datio succedat: datio verò fieri nequit, nisi quis recipiat. Ecclesia tandem constituit
modum recipiendi, & formam, qua traditio,
& sic votum solenne fieret. Qua ratione posset credi, votum solenne ab ecclesia inductum
fuisse, sicut explicat Paluda. in 4. distinct. 38.
quæst. 2. vers. 7.
† Sic etiam est intelligendus
text. in cap. 1. de voto. in 6. quo probari videtur, votum solenne à simplici ex humana constitutione distingui, quamuis Caietanus ex illo text. dixerit. 22. quæst. 88. articul. 7. votum
solenne ex iure humano differre à simplici.
Ex quibus concludi potest, matrimonium
carnali copula consummatum non dissolui
per votum solenne, cùm in illo matrimonio
iam fuerit præmissa realis traditio. cap. cùm societas. 27. quæstio. 2. Ante copulam tamen dirimitur fortiori actu, nempe professione solenni castitatis, & sic traditione reali ad spiritualia subsequuta. Hoc ipsum est notandum
ex Thom. in 4. sentent. distinct. 27. quæst. 2. ad
fin. & ibi Paluda. quæst. 3. Thom. distinct. 38.
quæst. 1. Fortu. in cap. 1. de pact. nu. 15. & Ambros. Catharinus libr. 6. contra Caieta. c. 3.
Hîc verò aliqua notanda sunt, quæ ad hanc
materiam expectant. Primùm, matrimonium
† carnali copula non consummatum
minimè dirimi per sacri Ordinis susceptionem. text. in extrauagant. Antiquæ. Ioan. 22.
titul. de voto. gloss. communiter recepta in
cap. vnico. de voto. libr. 6. Imò nec dissoluitur
hoc matrimonium ratum, non consummatum per episcopalem dignitatem. quod probare videtur text. vbi Anton. hoc notat in cap.
ex parte. in 2. de conuers. coniugat. Ioannes
Andre. in dict. cap. vnico. Aretinus consil. 59.
col. 2. Palud. in 4. sentent. distinct. 27. quæst. 3.
ad 3. Florenti. 3. part. titul. 1. cap. 21. §. 3. Quorum opinionem sequitur contra Hostiens. in
Summa titu. de conuersio. coniugat. col. 4. &
5. & Ioan. Lup. Segobiensem in tract. de matri.
col. 10. & sequent.
Item & illud notandum est, satis esse,
† ne
matrimonium professione religionis dirimatur, sponsam à viro cognitam esse, etiam vi. Hosti. in dict. tit. de conuersi. coniug. §. & vtrum.
versicu. quid si virgo. Palud. in 4. sentent. dist.
28. quæst. 3. col. 4. Floren. 3. part. titu. 6. c. 21. §. 1.
Bald. in cap. penulti. de probat. col. fin. & Egidius de Gindelbertis in quæst. 3. post disputationes Pauli de Eleazar. & Durand. in 4. sent.
dist. 27. quæst. 2. quamuis contrarium teneat
Angel. in l. 1. §. remouet. ff. de postulan. & Hippo. in l. 1. §. præterea. ff. de quæstio. nu. 15.
† Nec
erit puniendus sponsus, qui per vim sponsam
de præsenti cognouerit, & rapuerit, nisi sponsam hanc præmeditantem, atque tractan|
tem ingressum religionis, fraude & dolo per
vim cognouerit. Bald. col. fin. Salyce. nume. 9.
in l. vnica. C. de rapt. virg. Ana. in c. fi. col. pen.
de raptori. Quo quidem casu adhuc opinor
non esse locum pœnæ illius l. vnicæ. sed hic erit
mitiori pœna arbitrio Iudicis puniendus. ex
his, quæ in dicta l. vnica. notat Hippo. col. penulti. Illa enim lex in sponsa de futuro loquitur. quod patet ex pręmissis in c. 1. huius Operis. & fatentur DD. ibi. atque ita illam l. interpretatur Regia l. 3. tit. 20. par. 7. Imò forsan dici posset, d. l. vnicam. in sponso etiam de futuro non debere ita strictè seruari, propter præcedentem tractatum, & promissionem matrimonij contrahendi: nam ex illa præuia coniugalis consensus promissione temperandus est
illius legis rigor, consideratis cæteris ipsius
actus contingentis circumstantijs. argu. eorum, quæ notantur in d. c. pen. de raptori. Ex
quibus etiam intelligendum est, quod notat
Imol. Alexand. Ias. & Ripa. in l. miles. §. qui iudicati. ff. de re iudi. dicentes maritum non esse
puniendum, si
vxorẽvxorem iam ab eo cognitam matrimonio consummato per vim rapiat, & cognoscat carnaliter. priùs tamen, quàm
matrimoniũmatrimonium consummetur, puniendum esse sponsum, si
propriāpropriam sponsam per vim rapuerit: nec
enim ita indistinctè id procedit, sed secundum
præmissa erit intelligendum.
Rursus & aliud considerandum est, Regia
lege præmissa, quæst. 52. est in Taurinis legibus. qua cauetur,
† donata ab sponso sponsæ de præsenti, ante solennes nuptias, pro parte dimidia ratione osculi sponsæ adquiri. si casu matrimonium non fuerit consummatum,
quod antea sancitum fuerat in sponsis de futuro, in l. si ab sponso. C. de donatio. ante nup.
l. 3. titul. 11. part. 4. Et tamen si osculo præcedenti, per professionem religionis, ab sponsa
donatariam factam, matrimonium dirimatur, neque consummari possit, adhuc opinor
apud sponsam sic profitentem religionem, vel
apud Monasterium manere dimidiam illam
donatorum partem, religionis fauore, ex Corneo consi. 228. 1. volum. qui ita respondet post
Baptistam de sancto Seuerino. Idem Ioannes
Lupi. in dicta l. 52. numer. 3. licet ipse in hac q.
dubius sit in rep. Rubri. de donation. inter virum & vxorem. §. 3. huic
autẽautem opinioni, quam
probauimus, accedit text. in cap. vltim. 19.
quæst. 3. vbi decisum est, ingratitudinem, ex
qua poterat filius à parente exhæredari, per
professionem religionis aboleri, quod Gratianus deduxit à Iustiniani Nouella constitutione 123. titul. de ecclesiasticis diuersis capitulis, sicuti palàm est apud Græcas, & Latinas
Iustiniani Nouellas, quas Gregori. Haloander magno Reipublicæ literariæ commodo
typis excusit, vt non parùm sit succensendum
vulgatæ Authenticorum editionis autori, qui
ita perperàm paragraphum illius Nouellæ constitutionis, in Latinam linguam traduxerit, vt planè ipsius Iustiniani Cæsaris sensus
omnino lateat. quod patet in Auth. de sanct.
Episcopis. §. nullam. qui quidem titulus idem
est cum eo, quem paulo antè ex Græcis Nouellis citauimus. Vnde etiam aduersus Alciat.
libro 4. parer. cap. 23. defenditur autoritas
Gratiani, quem & nos in cap. Rainutius. de
test. numer. 20. à mendacij crimine liberum
esse probauimus ex autoritate solius
CōstantiniConstantini Harmenopuli. nec tamen prædictam Iustiniani Nouellam eo loco adduximus, quippe qui eius immemores fuimus, existimantes
paragraphum ab Harmenopulo relatum illius fuisse Nouellæ, quæ causas ingratitudinis
commemorat: cùm tamen ipse Harmenopulus eum deduxerit ex dict. constitu. 123. & simul adiunxerit pluribus decisionibus, quas
ex d. Nouella causas ingratitudinis tractante,
referebat.
Sunt etiam ex nostratibus,
† qui coniugium ratum ex consensu, nondum tamen ex
copula perfectum, existiment Roman. Pontif.
dispensatione, etiam quo ad vinculum, dissolui posse. Quorum primas obtinet glo. in cap.
ex publico. de conuers. coniug. communiter
approbata, vt ibi asserit Panormit. idem in disputatione 1. col. 3. & Præpo. in cap. fi. de spons.
duo. in fi. Decius consi. 112. Felin. in cap. quæ in
ecclesiarum. de consti. num. 20. Hieron. Grat.
consi. 1. nu. 31. 2. volu. & Ferdi. Loazes in tract.
de matri. 2. dubio. in 2. arg. pro parte affirmatiua. idem in tracta. de noua conuers. pagan.
col. 33. Nec desunt ex Theologis, qui huic opinioni subscribant. siquidem Syluest. in verb.
diuortium. q. 4. eam sequitur, & defendit Caieta. in Opere 27. qq. q. 25. ex Canone, cum societas. 27. quæst. 2. cuius litera apud Gratianum, à quo Caiet. assumpsit, legitur. Cùm societas nuptialis ita est à principio instituta, vt
præter commixtionem sexuum non habeant
in se nuptiæ Christi & ecclesiæ sacramentum.
Ex quo text. damnat ipse Caiet. communem
Theologorum sententiam, qui post Magist. in
4. sentent. distinct. 26. tenent, matrimonium
etiam ante carnalem copulam significare coniunctionem Christi, & ecclesiæ, atque ideo indiuiduum vinculum esse. Verba autem Leonis Papæ, cuius est caput illud, Cùm societas.
aliter leguntur in ipsis epistolis: extat enim
inter epistolas Leonis Papæ primi eius epist.
90. ad Rusticum Narbonensem, vbi cap. 4. 1.
Tomo Conciliorum ita legitur: Vnde cùm societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, vt
præter sexuum coniunctionem haberet in se
Christi, & ecclesiæ sacramentum: non dubium
est, illam mulierem
nōnon pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse nuptiale
mysterium. Hactenus Leo Papa.
† Sed si consideremus Gratiani disputationem, quæ illum sensum exigit, vt matrimonium ante car|
nalem copulam minimè significet
cōiunctionemconiunctionem Christi & ecclesiæ, vti etiam apparet ex
ipso c. cùm societas. & ex cap. non est dubium.
eadem causa & quæst. cuius litera extat apud
August. dicentem: Non est dubium, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum
qua commistio sexus
nōnon docetur fuisse, fatendum erit elegantiorem multò esse ipsam orationem apud Leo. epistolam, quàm apud Gratianum, cùm dictio, præter, sit in prædicto textu pro dictione, vltra,
assumẽdaassumenda. Verùm hæc
non probant adhuc Caieta. opinionem: quippe quæ sint intelligenda, quo ad
matrimoniũmatrimonium,
repræsentans
cōiunctionemconiunctionem Christi & ecclesiæ per carnis assumptionem, non tamen sequitur ex hoc coniugium ante copulam
nōnon significare
coniunctionẽconiunctionem Christi & ecclesiæ per
charitatem & dilectionem. & sic coniunctionem Christi cum anima iusta, autore Magist.
in dict. dist. 26. quod & nos notauimus cap. 1.
huius secundę Partis. Ex quibus apparet, non
omninò conuincere in prædicto dubio Caieta.
probationẽprobationem. Vnde tutior, ac verior est communis opinio Theologorum, quæ probat matrimonium ratum, nondum sequuta commixtione carnis, & sic non consummatum, minimè posse dissolui Ro. Pont. dispensatione. Cui
opinioni potiùs, quàm contrariæ patrocinatur Panor. in dict. cap. ex publico. col. fi. quam
& Ioan. Lupi. Segobiensis sequitur in tract. de
matrimo. nume. 30. & Iacob. Alimian. de potestat. eccles. cap. 15. optimus text. in cap. vlti.
de transactionib. atque esse hanc opinionem
apud Theologos
cōmunemcommunem, ipse Caieta. fatetur. Qua in re non possum
nōnon mirari Ambrosium Catharinum, qui Caietani scripta satis
acriter insectatur, in hac opinione Caietano
subscripsisse. quod ex eo constat libr. 6. contra
Caieta. cap. 3. Hinc procul dubio reprobanda
est assertio Socini, consil. 28. 1. volu. col. penul.
dicentis,
† Papam posse dispensare, vt matrimonium ratum, & carnali copula consummatum dirimatur, quo ad vinculum. quem sequuntur Deci. in cap. quæ in ecclesiarum. col.
5. de constitu. Hierony. Gratia. consil. 1. 2. volum. numero 31. Sigismundus Lofredus consil. 50. nume. 41. quorum opinioni optimo iure aduersantur Abbas in dicto cap. ex publico. in fin. Bald. in cap. lator. de re iudicat. Felin. in dict. cap. quæ in ecclesiarum. nume. 23.
nulla enim causa constitui, aut reddi potest, ex
qua id, quod iure diuino, ac naturali prohibitum est, Romanus Pontif. permittere valeat,
tametsi legem diuinam, & naturalem possit
interpretari.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Sæuitiæ causa potest, quo ad thorum, matrimonium separari.
- 2 Præparatio veneni ad conatum occidendi deducta, erit iusta causa diuortij.
-
3 Furor alterius coniugis præbet diuortio causam.
-
4 Hæresis crimen, quo ad thorum, potest coniugium separare.
-
5 Dos vxoris hæreticæ, cui sit adiudicanda, marito ne, an fisco.
-
6 Sodomiæ crimen iustam causam præbet dissolutioni matrimonij, quo ad thorum, atatque ibi tractatur intellectus c. omnes causationes. 32. q. 7.
-
7 Sodomiæ vitium etiam cum fœminis committitur, & tunc qualiter puniatur.
-
8 Fornicationis causa dimitti potest vxor, & ecox
uerso maritus.
-
9 Vxor notoriè adultera, & ob id à marito expulsa, non restituitur ex interdicto, vnde vi.
-
10 Spoliatus beneficio an sit restituendus obiecto sibi notorio tituli defectu.
-
11 Spoliato à coniugali consortio an sit statim danda restitutio, si opponatur notorium matrimonij impedimentum.
-
12 Maritus licet possit vxori notoriè adulteræ negare coniugale debitum propria autoritate, nōnon
tamen potest eam à domo expellere absque sententia Iudicis.
-
13 Maritus propria autoritate vxorem adulteram
expellens à domo, an acquirat dotem vxoris.
HACTENVS egimus de matrimonij solutione, quo ad vinculum ipsum coniugale: nunc verò illud agendum erit, an matrimonium, manente vinculo, dirimi possit, quo ad mutuam cohabitationem.
Qua in re plures
cōtingerecontingere possunt casus, quibus iure Pontificio ex legis diuinæ interpretatione deductis sit licita hæc separatio.
† Et
primò sæuitiæ causa potest petere vxor separationem à marito, quo ad cohabitationem, si
maritus non reddat sufficientem cautionem
de non offendenda vxore. ca. 1. vt lite non contest. c. literas. de restit. spoliar. quem text. dicit
esse singul. Abb. ibi. idem & Præpo. in cap. 1. de
diuort. Ioan. Lup. in cap. per vestras. 3. notab.
col. penul. de donatio. inter virum & vxorem.
Hippo. in l. fin. C. ad legem Corne. de sicar. col.
fin. explicat Alexand. consi. 78. in 5. volum. ad
idem. l. consensu. C. de repu. nam & vxor acriter, & iniquè à marito verberata, licet actione iniuriarum agere
cōtracontra maritum non possit, ne is infamis efficiatur, potest tamen agere
actione in factum, vt maritus puniatur. Ioan.
And. in additio. ad Specul. tit. de iniur. Alexan.
in l. diuortio. §. si vir. 3. col. ff. solut. matri. notat
& Catell. Cot. in vltimis memorialib. in verb.
actio iniuriarum. & dictione, vxor. Nec tantùm est consideranda in hac causa malæ tractationis præterita sæuitia, sed & timor futuræ est aduertendus, vt etiam separationi lo|
cus sit, ex notatis in dict. cap. literas. & subijcit
optimum exemplum Aymon Sauillianus consil. 31. quando inter virum & vxorem esset grauis lis super maiori parte bonorum: coniectura enim potest tunc præsumi futura sæuitia, ipsa
personarũpersonarum qualitate perspecta.
† Vnde etiam erit iusta diuortij causa, si alter tentauerit veneno alterum coniugem occidere.
notat Gerard. singu. 65. sensit Abb. in c. quemadmodum. in fin. de iureiuran. & in locis paulò antè adductis. & Hippo. in l. vnica. col. pen.
C. de raptu virgin. & in dicta l. fin. probat text.
in dicta l. consensu. Hinc dicebat Bald. in l. prima. 2. col. C. commu. de legat. his casibus maritum
cogẽdumcogendum esse extra propriam domum
in loco honesto vxorem alere. Ex quo etiam
scripsit Anchara. cons. 408. maritum non posse accusare vxorem, quo ad amissionem dotis, si vxor ipsa à marito ob eius sæuitiam fugiens, adulterium commiserit. Cui opinioni
consentit Ioannes Lupi in Rubrica de donationib. inter virum & vxorem. §. 20. colum. 2.
§. 64. colum. 2. & in rep. cap. per vestras. 3. notabi. ad fin. ipsius principij. qui vbique hanc
opinionem Anchara. intelligit, quando maritus ciuiliter accusat vxorem ad dotis amissionem. quo fit, vt forsan aliud sit dicendum,
si vxor criminaliter à viro accusetur, quod longiùs comprobare possemus, si huic tractatui
conueniret. Cautè igitur, & comiter oportet
maritos tractare vxores: si enim vt natura, &
ratio, & diuina perhibent oracula, vir est mulieris animus, pater, & caput, talis erit inter illos societas, qualis inter patrem, & filium: non
cuiusmodi inter mancipium, & herum. quod
eleganti oratione admonet Ludouicus Viues
in libro de officio mariti. ca. de eligenda vxore. ad fin. Nam & existimare debet maritus se
vxoris socium esse, non dominum. quæ autem
dicatur hac in re cautio sufficiens, discretus
Iudex arbitrabitur, vt probat Panormita. in
d. c. litera. nume. 7. cui accedit Parisi. consi. 54.
volu. 4. nu. 36.
Secunda causa
† dirimendi coniugium,
quo ad thorum, erit furor, iuxta communem
sententiam, quam Alexand. refert in l. si cùm
dotem. §. si maritus. ff. soluto matrimo. colum.
fin. ab hac tamen opinione ipse Alexand. post
gloss. & Cuma. ibi recedit. Ego verò priorem
sententiam sequor, quando furor esset ita ardens, ac vehemens, vt periculum esset cohabitare cum coniuge furioso, alioqui Alex. opinio verior est.
Tertia causa ex fornicatione spirituali constituitur,
† nam si alter ex coniugibus hæreticus sit, vel in hæresim labatur; separari potest matrimonium, quo ad thorum, cap. 2. de
diuort. cap. fina. de conuer. coniug. Ex quo
Abb. ibi post Ioan. Andre. & Anto. ibidem, &
Brixiens. in quæst. Venet. 86. dicebat vxorem
dotem amittere propter hanc fornicationem spiritualem.
† Non tamen intelligas hanc dotem viro etiam Catholico adiudicandam fore, sed fisco. ita Cardi. in dicto cap. fin. & Gonsal. de Villadiego. in tract. de hæretic. quæst. 15.
nume. 9. quod probatur argu. text. in l. quinque legibus. ff. de bonis damnat. vbi in crimine læsæ Maiestatis fisco addicitur dos vxoris,
illud crimen committentis. igitur idem erit
in crimine hæresis. cap. vergentis. de hæreti.
qua ratione hoc idem tenet Alberic. in dicta
l. quinque legibus. & Reperto. inquisitorum.
in verb. dotes. Illud sanè erit & hîc adnotandum, matrimonio ex hac causa separato, minimè esse cogendum Catholicum coniugem
ad cohabitandum cum altero in hæresim lapso, etiamsi is pœnitentia ductus, ad Ecclesiæ
gremium redierit, sicuti aduersus gloss. Abb.
expressim notat in cap. vlti. de conuersi. coniug. & in capit. de illa. de diuort. per text. ibi.
cuius opinioni optimis rationibus accedit Alfonsus à Castr. de iusta hæretic. punit. libro 2.
ca. 7. qui hoc ipsum intelligit, quando Catholicus ab hæretico discessit, præmisso iudicio
Ecclesiæ, quæ ipsum hæreticum esse declarauit. quòd si propria autoritate Catholicus ab
ab hæretico diuerterit, cogendus erit alteri
pœnitenti debitum reddere, ac cætera matrimonij iura. nec tamen est ad hoc necessarià
peculiaris diuortij sententia, per text. in cap.
vltim. de hæretic. & dicto cap. de illa. & cap. vltim. de conuers. coniug. quæ quidem Iuris
Canonici decisiones, vt præmisi, intelligendæ
sunt.
Quarta causa hæresis crimini non iniuria
adiungi potest, eò, quòd ex nefando crimine
oriatur,
† cùm propter scelus contra naturam, vitio Sodomitarum perpetrarunt, peti
possit coniugij diuortium, quo ad thorum.
cap. omnes causationes. 32. quæst. 7. qui text.
descriptus fuit per Gratianum à Hieronym.
in epistol. ad Amandum, tertio epistolarum
Tomo, vt obiter Lectorem admoneam, falsò
in vulgatis decretorum Codicibus tribui dictum Canonem Hierony. ad Damasum. Nec
eius litera syncera est apud Gratianum. siquidem dum ibi scribitur matris præstationem,
in emendatis Hierony. epistolis, legitur, matris persuasionem. ex quo tollitur glo. ibidem
inconcinna expositio. Sed hanc quartam diuortij causam legitimam esse asserunt Cald.
Anto. Abb. & Ana. in ca. maritis. de adult. Syluest. in verbo, diuortium. quæst. 7. quorum opinio communis est, vt fatetur Abb. in dicto
capit. maritis. & Barba. consil. 64. in 1. volumi.
& Lambert. de iure patron. 1. part. 2. lib. quæst.
9. articulo 18. in fine. Cui opinioni etiam adhæret Chassane. in consuet. Burg. Rubric. 7. §.
3. versic. primò quæro. nume. 6. licet Innocen.
in cap. 1. de adult. & gloss. in dicto cap. omnes.
& Aluarus Pelagius de planctu ecclesi. libr. 2.
articulo 2. colum. 5. dissentiant. contra quos
|
adest Hieronym. rectè intellectus in dicta epistol. & apertissimè Diuus Ambrosius 1. ad Corinth. cap. 7. dum dicit, aut vsum quærat vxoris inuertere. quibus verbis innuit posse vxorem petere separationem matrimonij, quo ad
thorum, si fuerit à viro tentata ad vsum contra naturam. quod etiam Barbat. asserit in dicto consil. 64. 1. volumi. quem sequitur Decius
in l. nume. 8. C. de secund. nupt. Nam & illud
constat,
† crimen Sodomiæ, etiam cum fœminis, & flagitiosè committi, quemadmodum
probat Hieronym. Paulus in practica Cancellariæ. fol. 40. probat text. in cap. vsus. 32. quęst.
7. notat optimè Cardin. in Clement. vnica. q.
13. de consanguinit. & affinit. Decius in dicta
l. 1. C. de secun. nup. & Alciatus libr. 10. parerg.
cap. 11. addit tamen hoc crimen non puniri pœna ordinaria, qua commissum cum viris puniretur. quod ipse falsum esse censeo, quando
crimen hoc
nefandũnefandum vir cum fœmina eo commiserit modo, quo cum viris solet à Sodomitis perpetrari: nec enim minus est scelus istud,
imò vera Sodomia. Quòd si fœmina viri officio
fungẽsfungens, aliam subegerit fœminam, admitti sanè poterit. Alcia. & Mariani, quem ipse refert, opinio, tametsi Salic. in l. fœdissimam. C.
de adulte. & Boërius decisi. 316. col. vltim. existiment hoc crimen vti propriam Sodomiam
puniendum esse.
Quintò huic diuortio causam præbet fornicatio carnalis, ex Dei Optimi Maximi elogio, Matthæi 19. dicentis:
† Quicunque dimiserit vxorem suam, nisi ob fornicationem,
& aliam duxerit, mœchatur. Ergo licet vxorem dimittere causa fornicationis, & id Iura
Canonica passim referunt. cap. ex parte. C. de
sponsal. ca. significasti. cap. ex literis. cap. gaudemus. de diuort. cap. intelleximus. cap. fin. de
adult. cap. tuæ. de procurat. l. consensu. C. de
repud. Est tamen necessarium iudicium Ecclesiæ ad hanc separationem constituendam,
ca. plerunque. de donatio. inter virum & vxorem. cap. porrò. de diuor. quibus iuribus probatur maritum propria autoritate vxorem adulteram dimittere non posse.
† Si tamen adulterium esset notorium, posset vir propria
autoritate ita expellere à se vxorem, vt expulsæ nequaquam competat
interdictũinterdictum, vnde vi,
nec recuperandę possessionis. cap. significasti.
de diuort. glo. in cap. fi. de adulte. Regia l. 8. titul. 2. part. 4. quod comprobari potest ex eo,
quod agenti interdicto, vnde vi, in matrimonio, & sic petenti se spoliatum restitui, obstat
exceptio deficientis iuris, si notoria sit, vt notat Præpo. in cap. 2. 3. quæst. 1. Imol. in cap. ex
conquestione, de restitutio. spoliato. & Guli.
Chassador. deci. 3. titu. de restitut. spolat. text.
optimus in cap. literas. eod. titu. ex quo Abb.
ibi notat vxorem spoliatam minimè esse restituendam, si probatio consanguinitatis incontinenti offeratur: si enim fieret restitutio, & sequeretur carnalis copula, mortaliter peccaretis, qui sciens matrimonium
nōnon valuisse,
debitum redderet. Ob euitandum ergo hoc
mortale peccatum, non est restitutio concedenda, quo ad carnale commercium, si impedimenti
ꝓbatioprobatio in continenti offeratur, quod
Alex. notat in l. naturaliter. §. nihil. quinta fallen. ff. de acquirenda poss.
Nec mirum,
† nam spoliatus ecclesiastico beneficio, nequaquam est restituendus, si
aduersus eum notorius defectus tituli obijciatur. ex cap. ad decimas. de restitutio. spoliato. in 6. notat Innocent. in cap. constitutus.
de filijs presbyter. Abb. & Aretinus in cap. si
constituerit. de accusat. Anto. & Franc. in cap.
bonę. de appellat. 7. differentia. Præpo. in dict.
cap. 2. 3. quæst. 1. Imol. & Abb. in cap. in literis.
de restitut. spoliato. nume. 11. & 28. idem Abb.
in cap. cum ecclesia Sutrina. de caus. poss. &
propriet. colum. 5. & Henric. in cap. cùm venissent. de institut. quorum opinionem asserit
esse communem Chassador. dict. decis. 3. qui
eam sequitur, & not. Lud. Gomez. in regu. de
annali poss. quæstio. 58. Nec me latet, eundem
Gomez. in regu. de non iudican. iuxta form. q.
5. asserere, quandoque in Prætorio Rotæ hanc
Innocent. sententiam reprobatam fuisse. Nec
desunt Iura, quibus reprobari possit: nam &
in beneficio ecclesiastico prædo est restituendus. cap. in literis. de restitut. spoliato. Cui tamen responderi potest, non procedere, quando in iudicio constaret spoliatum esse prædonem: tunc etenim restitutio omninò negari
debet, secundum Innoc. & Imol. ibi. & Cors. in
tract. de excellentia Regis. quæst. 72. Nec oberit Abb. interpretatio, dum illum text. intelligit, etiamsi constet in iudicio spoliatum esse
prædonem, quia id locum habet in cæteris rebus, non tamen in ecclesiasticis beneficijs, vt
ibi not. Ioan. de Imol. & sensit optimè Oldra.
consil. 1. quamuis & in cæteris rebus temporalibus, quarum restitutionem spoliatus petit, sit restitutio deneganda, si constet notoriè
in iudicio, simul spoliantem in eis ius habere:
ad spoliatum verò minimè eas pertinere. ex
eod. Imol. in d. c. in literis. post Anto. & Abb.
ibi. col. 4. gl. & communem in d. c. ad decimas.
in quo
nōnon satis mihi placet Panor. in d. c. in literis. nu. 28. dicens
restitutionẽrestitutionem beneficij ecclesiastici impediri,
etiāetiam in causa spoliationis, si
cōfestimconfestim offerantur paratę probationes defectus tituli in ipso petente restitutionem. citat
tex. in d. c. literas. quem ego intelligo, quando
ex restitutione immineret mortale peccatum
ipsi reo, ne quis à Iudice cogatur mortale crimen committere, vt in causa matrimoniali.
Vnde Anton. in dicto cap. in literis. constanter asseruit, restitutionem in beneficijs minimè negandam, si notorius defectus non opponatur, etiamsi incontinenti, atque statim
offerantur probationes paratæ.
His tamen, quę de matrimonio diximus, ob
est insignis text. in c. porrò. de diuort. Ex quo
gloss. in cap. ex conquestione. de restitut. spoliat. dicebat,
† coniugem spoliatum restituendum esse ad coniugale consortium, etiamsi opponatur exceptio consanguinitatis notoriæ.
Cui obiectioni respondent Abb. in dict. c. porrò. & Imol. in d. c. ex conquestione, atque Lanfranc. in Rub. de caus. poss. & proprie. col. 5.
nōnon
esse. in ca. porrò. statutum restitutionem, data
notoria consanguinitate, concedendam fore:
sed id tantùm prohiberi, ne maritus propria
auctoritate vxorem à se expellat, etiamsi notoria sit consanguinitas. Sed hoc non conuenit:
quia maritus potest vxorem expellere propria
auctoritate propter notoriam fornicationem, sicuti censet gloss. in dict. ca. fin. de adulter. quam modò probauimus. Hinc Ias. in d. §.
nihil commune. nume. 46. nouiter, vt is existimat, conatur interpretari prædictum tex. in c.
porrò. dicens, exceptionem notoriam non esse contra agentem ratione spoliationis admittendam, si concernat ipsam proprietatem:
sed tunc demum verè obstare,
quādoquando concernit ipsam possessionem. vt in c. significasti. eo.
titu. quod de exceptione fornicationis loquitur, quæ ipsam
cohabitationẽcohabitationem thori impedit:
& sic possessionem coniugij. Verùm, si Ias. optimè pensaret, quæ paulò antè tradidimus, apertè vidisset, etiam conniuentibus oculis, exceptionem notorij defectus in ipsa proprietate,
obesse
agẽtiagenti interdicto vnde vi: maximè in his
spiritualibus. Nec Ias. fuit huius concordię primus auctor: siquidem & Præp. in summa. 3. q.
1. ante ipsum Ias. apertè ita prædicta iura intellexit. Quo fit, vt Abb. & Imo. ratio mihi potiùs
arrideat, quo ad ipsa mutua obsequia coniugalia, non
† enim absque iudicio Ecclesiæ debet quis vxorem ab eius consortio expellere,
etiam ob notoriam consanguinitatem, seu notoriam fornicationem: licet possit coniugale
debitum ei negare: quod etiam liceret propter occultum adulterium, vt docet Abb. in
capit. final. de adult. & in capit. ex parte. C. de
spons. Thom. in 4. sentent. distin. 35. articu. 3. &
Palud. in 4. sentent. distinct. 27. quæst. 4. artic.
2. & dist. 35. quæst. 1. art. 4. Qua in re mihi displicet Abb. opinio, qui post glo. in dict. c. fin. & alios, quos ipse allegat, asserit, ob notoriam
fornicationem vxoris licere marito propria
auctoritate expellere à domo vxorem. Nec enim constat ex iuribus ab eo adductis id licere: imò contrarium notat Anto. in dict. capit.
fin. & gloss. in c. 1. 32. quęst. Nam & Thom. d. arti. 3. scribit, maritum non posse sibi ius dicere,
quo ad separationem cohabitationis: & idem
asserit Syluest. in verb. diuortium. quęst. 8. Potest autem opinio Abb. & gl.
ꝓcedereprocedere, quando
vel vxor esset iudicio crimen confessa, vel publicè cum adultero cohabitaret. ex glo. in d. c.
1. 32. q. 1. Non tamen sequitur ex his restitutionem omninò
cōcedendāconcedendam esse, data consanguinitate, vel fornicatione notoria, etiamsi maritus temerè & absque iudicio Ecclesiæ expellat
vxorem à se. Nec dictis iuribus conuenit alter
Panorm. intellectus, dum fatetur restitutionem faciendam, quo ad mutua obsequia: non
tamen quo ad carnalem copulam, quia ex c. significasti. constat, nec ad obsequia restituendum esse spoliatum coniugem, existente notorio iuris defectu. licet Francisc. à Ripa in dicto
§. nihil. numero 34. ad hunc vltimum Abb. intellectum declinet. Hinc apparet minimè admittendum esse, quod nouissimè Corasi. scripsit in §. nihil commune. nume. 10. & in libr. 2.
Miscell. c. 2. dicens, etiam in matrimonio restituendum esse coniugem spoliatum: non obstante notoria consanguinitate: non enim licet tunc marito propria auctoritate vxorem à
se abijcere: denegandam tamen esse restitutionem, si notoria fornicatio opponatur: quia
propter eam marito licet propria auctoritate
vxorem expellere à domo, quo casu spoliatio
fit iuris auctoritate, & ideò non datur restitutio. Hic etenim intellectus ex prædictis improbatur. Quibus & illud addendum est, non esse
vxori agenti ex spoliatione negandam restitutionem, etiamsi maritus fornicationem obijciat, & offerat eius probationes statim paratas. Quamuis etenim tunc fiat restitutio, non
subit ipse maritus periculum mortalis peccati, ex carnali coniunctione, vt superiùs docuimus ex Caieta. Tametsi Diuus Tho. in 4. sentent. dist. 35. arti. 3. teneat restitutionem in hoc
casu negandam esse.
Cæterùm
† etiamsi maritus vxorem adulteram, nec tamen manifesti facinoris ream, propria auctoritate expulerit,
dotẽdotem amittit vxor:
& eam ex adulterio vxoris lucratur maritus:
agenti enim vxori ad dotem obijcere poterit
vir fornicationem ab ea ante expulsionem
cōmissamcommissam. quamuis Abb. in capit. plerunque. de
donation. inter virum & vxorem. hoc intelligat, quando maritus ob notoriam fornicationem vxorem eiecisset: non tamen video, quo
ad dotem exceptione fornicationis
defendẽdamdefendendam congruam differentiæ rationem. Nam
maritus excipiendo fornicationem vxori obijciens consequi debet dotem, & alia similia,
vt notant Anania in dict. capit. intelleximus.
Præpo. in c. significasti. in fin. de diuort. & Parisi. cons. 54. vol. 4. col. vlt.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Vxor etiam putatiua propter adulterium dotem
amittit.
-
2 Vxor propter adulterium perdit arras atque parapherna.
-
3 Osculum alij́alijque tactus impudici an inducant adulterij probationem?
-
4 Dos, vxore adulterium committente, cui adiudicanda sit.
-
5 In accusatione ciuili adulterij, pariter iudicāturiudicantur
vir & vxor.
-
6 Lite etiam contestata vxor potest obijcere viro,
accusanti eam ciuiliter, exceptionem paris criminis.
-
7 Maritus an possit accusare vxorem de adulterio,
si illius criminis conscius eam carnaliter cognouerit.
-
8 Iudex Ecclesiasticus solus est competens in lite,
super diuortio etiam ratione adulterij tractanda.
-
9 Hæredes mariti, an possint accusare vxorem de
adulterio?
-
10 Vidua stuprum committens, an pœna adulterij
punienda sit?
-
11 Intellectus ad l. si vxor. vers. quamuis. ff. de adulter.
-
12 Vidua stuprum committens, amittit ex Regia lege dimidiam lucrorum partem.
-
13 Vxor à viro dimissa ex causa fornicationis, an
possit vir aliam priori viuente, vxorem accipere.
VXOR † verò adulterium committens dotem amittit, & ea viro
lege adiudicatur, sententia iudicis sequuta. tex. in c.
plerunq;plerunque. de
donat. inter vir. & vxor. l. consensu. C. de repud. etiamsi vxor sit putatiua, non
tantùm vera. glo. in d. c. plerunque. quam ibi ipse singul. scribit Abb. & eam sequuntur Henric. Collect. & alij communiter. vt ipse Abb. Anto. & Præp. fatentur. idem asserit Bald. Nouell.
in tract. de dote. part. 11. §. hactenus. nume. 36.
dicens, hanc opinionem communem, quam
Bar. probat in l. si vxor. §. planè. ff. de adul. Paul.
consilio 147. in 2. volum. & probatur Regia l.
81. Taurin. licet glo. in d. l. consensu.
contrariũcontrarium
teneat, quam putat esse sing. Barb. in c. 1. vt lit.
non contest. numer. 63. eam sequutus propter
text. egregium. in dict. l. si vxor. vers. sed si ea.
quo text. vxorem putatiuam maritus iure extranei accusat, non iure mariti: igitur non
consequitur dotem. Hæc tamen argumentatio non satis applaudet: quia & si iure extranei
accuset, quia maritus est, dotem sibi vendicat
ex lege.
Amittit
† deinde vxor adultera arras, atque
parapherna. gloss. in d. c. plerunque. quam dicit singu. Roman. singul. 32. Ias. in l. 2. ff. soluto
matrimon. & idem in Rubr. C. de iudic. Hyppo. in l. pater marito. nume. 3. ff. de quæstionib.
& sequitur eam Gerard. singul. 48. quamuis
Abbas & Præpo. in d. c.
plerunq;plerunque. contendant,
hanc opinionem iure non probari. Sed communi opinioni accedit, quòd acquisita matrimonio constante, quæ Regio iure communia
sunt viro & vxori, amittit ipsa vxor propter adulterium. l. 4. titu. 4. libro 5. in ordinatio. reg.
Ioannes Lup. in repetit. Rubr. de donatio. inter vir. & vxor. & §. 20. colum. 1. aduersus verò
opinionem communem obstat fortis text. in
Authen. vt liceat matri & auiæ. §. quia verò plurimas. collat. 8. vbi non existentibus filijs, propter adulterium ex bonis, quæ pręter dotem
& donationem ante nuptias, vxor habet, vir
acquirit, quantum æquiualet tertiæ parti dotis. quem text. Rom. notat in l. Lucius. ff. soluto matrimonio. & Gulielm. Mayn. in l. in ambiguis pro dote. ff. de regul. iur. numero 250.
† Nec illud omittendum est, non tantùm ob adulterium vxorem dotem amittere, & priuari
consortio coniugali, sed & propter osculum.
Baldus in ca. tuæ. de procuratoribus. gloss. in l.
1. ff. de varijs & extraordinarijs criminibus. &
in c. non oportet. 81. distinct. & in c. nec aliqua.
27. quæstion. 1. textus in c. 1. quibus modis feu.
amitta. Ioannes Lupi. in Rubr. de donationib.
§. 78. num. 10. Ripa in Rubr. de iudic. colum. 3.
Curt. Iun. in Rubr. C. de eden. Ego verò id expeditum habeo, feudatarium beneficio priuari, si per lasciuiam ausus fuerit osculari
vxorẽvxorem
domini. quod in d. c. 1. probatur: alijs verò casibus Bald. sententiam probarem ad effectum,
vt ex osculo coniectura sit assumenda adulterij, sicuti Alciatus explicat lib. 4. parereg. ca. 10.
Dec. in Rub. de iudic. col. 1. dicens ipsam vxorem ab hisce adulterij pœnis immunem fore
censendam, si probauerit intra osculi fines stetisse, neque vltrà progressam fuisse. Nec ab
hac opinione dissentiunt gloss. prædictę: cùm
dixerint, oscula esse
argumẽtaargumenta adulterij. idem
probat gloss. per text. ibi. in ca. dixit dominus.
22. quæstio. 1. & ita intelligendus est text. in ca.
maritis. de adulterijs. ex mente Ananię & Docto. ibi. non enim potest verè dici fœminam adulterij ream esse ex sola suspicione, ita, vt suspicio illa pro crimine adsumatur: benè tamen
pro iudicio, & argumento adulterij, ex quo vehementer suspecta sit: eaq́ue suspicio violenta
arbitrio boni viri, vel indubitata existimetur
iuxta textum in c. ex literis. & cap. sequenti. de
pręsumpt. Felin. in c. afferre. eod. titu. Aret. Alexand. Socyn. & Ias. in l. 1. nume. 12. ff. si certum
peta. Hipp. in Rubr. C. de probatio. numero
238. textus ad id, in cap. præterea. de testib. Ex
his verò præsumptionibus, quandoque fertur
in ciuilibus diffinitiua, & ordinaria sententia:
quandoque etiam in criminalibus. argu. l. vlti.
C. de probationibus, quæ de indicijs indubitatis loquitur. Vnde in hac quæstione licet Nicolaus Bellonus in Rubr. C. de edendo. numero
81. scribat opinionem Bald. communem esse:
addit tamen, ex amplexibus & osculis tantùm,
non posse fœminam
cōuinciconuinci de adulterio, etiam ad effectum, vt dote priuetur: quamuis ex
|
his actibus grauis deducatur adulterij præsumptio: quod ipse latè ibi disputat. numero
62. Cęterùm hac in re libenter adnotabo, impudicam vitam agere eam fœminam, quæ amplexibus, osculisq́ue virorum vtitur, aut inhonestos tactus spontè patitur: eaq́ue ratione
subinferam, legatum amittere sibi relictum
sub conditione, si pudicè ac honestè vixerit:
quod Baldus respondet consilio 207. volumine 4.
Sed & hæc
† quæ de amittenda dote diximus, ita accipienda sunt, vt locum habeant,
quādoquando maritus vxorem accusat ciuiliter: nam
si criminaliter, aliter dos diuiditur à lege. Authen. sed hodie. C. de adul. nec viro applicatur.
Iuxta opinionem, quam Imo. & Alex. fin. colu.
post alios sequuntur in l. cùm mulier. in 1. ff. soluto matrimonio. Lege verò Regia 15. titul. 17.
part. 7. etiamsi maritus criminaliter accuset,
dotem, & arras consequitur, non extantibus
liberis. Cæterùm, siue maritus accuset criminaliter siue ciuiliter, si ex eo matrimonio liberi extiterint, bona adulterę consequuntur post
obitum illius coniugis, cui à iure dantur. text.
in Authen. vt liceat matri & aui. §. si vir de adulterio. & §. quia verò plurimas. glo. insignis in c.
vt lite non contesta. Regia l. 1. titu. 7. libro 4.
fori. Nec imputantur filijs in legitimam,
quāquam
ex bonis ipsius, qui bona illa propter adulterium acquisiuit, habituri sunt. Bald. & Barb. in
d. c. 1. num. 64. ex prędictis iuribus. Nec maritus illa liberè capiet, nisi pro portione, quæ cuilibet filio prioris matrimonij obuenerit. Bald.
in l. hac edictali. col. 2. C. de secund. nupt. & ibi
Stepha. Bert. numero 36. Cremens. singul. 86.
ac Ioan. Lupi. in dict. Rubr. de donat. §. 20. In
hac
† tamen accusatione adulterij, quo ad separationem thori, & amissionem dotis ita pares existimantur à iure vir & vxor, vt vir repellatur ab accusatione, si ei obijciat vxor fidem
coniugij fornicatione violasse. capit. intelligimus. de adulte. capit. 1. vt lit. non contesta. vbi
Abb. dicit, secùs esse, si maritus vxorem accuset criminaliter. l. 2. §. si publico. ff. de adulter.
Paul. consil. 402. 1. vol. Angel. de malefi. in ver.
che m'ay adulterato. Ioan. Lup. in dict. Rub. de
donatio. §. 20. sensit Abb. in ca. 1. de iureiur. Vxor tamen
nōnon potest maritum ob adulterium
accusare criminaliter. l. 1. C. de adult. & ibi glo.
& Salyc. Ioan. Lup. in d. §. 20. Hippo. in l. patre
vel marito. ff. de quæst. num. 11. Ex quibus constanter asserit Paul. dict. consilio 402. 1. volum.
vxorem excusari ab accusatione adulterij ciuili, ex eo, quòd maritus concubinam habuit.
idem notat Hipp. in d. l. patre. num. 14. Imò lata sententia diuortij ob adulterium vxoris, si
vir fornicetur, cogitur vxorem in consortium
coniugale admittere. tex. sing. secundum Abb.
ibi c. ex literis. de diuor. gl. Anch. Anto. & Anania in c. fin. de adult. vbi Abb. & in d. ca. ex literis. dicit hanc opinionem esse
cōmunemcommunem. Brix. idem probat in quæsti. dominicali. 34. & Præpo. in dict. c. ex literis. fin. col. quorum opi.
cōmuniscommunis est, vt asserit Feli. in c. lator. num. 9. de re
iudic. eam sequutus. contra gl. in c. Apostolus.
32. qu. 7. & Abb. in d. c. fi. qui voluit, primam opinionem procedere ex officio iudicis,
nōnon ipsa
vxore petente. Sed æquiorem esse communem assertionem not. Guli. Maynerius in l. in
ambiguis pro dote. ff. de regul. iur. nume. 207.
† Ex quo deducitur, vxorem posse post litem
contestatam viro accusanti obijcere exceptionem paris criminis, etiam ante litem contestatam commissi. Abb. in d. c. fi. & si Ioan. Lupi. in
d. Rubr. de donat. inter vir. & vxor. §. 20. columna 2.
contrariũcontrarium teneat, quem refert & sequitur Andr. ab Exea. in Rubri. ff. de pact. nu. 377.
per l. si maritus. §. pręscriptiones. ff. de adulte.
qui tex. hac in re minimè concludit: sicuti nec
l. 7. tit. 17. part. 7. quia loquuntur quo ad repellendum maritum ab accusatione criminali.
quo casu exceptio vxori competens ad maritum excludendum à iudicio, est opponenda
ante litem contestatam. Imò poterit vxor ob
fornicationem mariti agere ad thori
separationẽseparationem, & ad dotis restitutionem c. 1. & ibi Abb.
Imol. & Barb. in c. 1. vt lit. non contest. tradit latè Socyn. Iunior consil. 32. volum. 2. col. 1. quin
& poterit libellus ille admitti, quo vxor agit
contra maritum ad restitutionem dotis ob adulterium & inopiam ipsius viri. Dec. consilio
212. Duramq́ue nimis esse legem, quę fornicationis causa virum & vxorem dispares fecerit
conqueritur festiuè Syra Anus apud Plaut. in
Mercatore.
Verùm, si maritus
† sciens vxorem esse adulteram, cum ea carnaliter coierit, mores eius
approbare videtur, atque ei ignoscere. glo. ab
omnibus recepta in capit. fin. de adulte. est tamen intelligenda quo ad commissa crimina:
non quo ad committenda. glo. & Præp. in d. c.
plerunq;plerunque. Ioan. Lup. in c. per vestras. §. 9. nu. 18.
Regia l. 9. tit. 17. part. 7. In quo duo fugienda
ac reprobanda sunt. Primum, quòd Salyc. in
l. quoniam Alexandrum. C. de adult. scribit, in
dicto casu, nec commissa crimina post primi
adulterij indulgentiam, à marito accusari posse. pro quo adduci solet text. in capit. de Benedicto. 32. quæstio. 1. ibi. Nullum ei duntaxat simile committenti periculum allaturus. Is enim text. iudici Ecclesiastico consulit, vt à viro,
qui adulteram
vxorẽvxorem denuò receptat, cautionem exigat, ne eam occidat, si forsan in adulterium relabatur. Vnde non negat viro ius accusandi crimen, post prioris adulterij remissionem commissum. Cui interpretationi mirè
suffragatur Triburiense Concilium. capit.
46. cuius verba sunt: Si cuius vxor constuprata fuerit, & propterea maritus capitali sententia delere illam machinauerit: ipsa verò vrgente mortis periculo, ad Episcopum confugerit, & auxilium quæsierit, operosiori, si potest,
|
Episcopus labore desudet, ne occidatur. Si vero non potest, nullo modo liceat ei requirenti
eam reddere viro ad occidendum, quæ se ei obtulit ad defendendum: sed solerti cura transmittet eam ad locum, quem ipsa delegerit, vt
secura viuere possit. Si verò interdum maritus
eam inuenerit, & repetierit, secundum
seculũseculum
potestatem habuerit, quid agere ei velit: sed audiat S. August. dicentem, Cùm enim vir à virtute nomen accipit, & mulier à mollitie, id est,
fragilitate, quare contra crudelissimam libidinis bestiam vult vnusquisque vxorem suam
esse victricem: cùm ipse ad primum libidinis
ictum victus cadit? Nam quicquid contra
fidẽfidem
Catholicam mulieribus non licet, nec viris licet. Si autem eadem mulier timore perterrita
à loco, vbi eam Episcopus destinauit, aufugerit, & vir eius ab Episcopo semel aut bis, vel sæpiùs repetierit, si vitam ei obtinere possit, perquirat & reddat: sin autem omninò non reddat. Hactenus Triburiensis Synodus. Secundum, quòd in prædicta quæstione est improbandum, à Ioan. Lupi. assertum reperio in d. §.
9. nempe maritum posse primum delictum ad
iudicium deducere, si vxor sibi reconciliata, in
crimen adulterij incidat. Id enim falsum est, siquidem primum crimen deferri non potest ad
iudicium: sed tantùm istud nouum delictum.
Nam illud primum iam est extinctum remissione & indulgentia mariti. c. de his. vbi not. de
accusat. & in l. transigere. C. de transact. quib.
locis traditur, crimen semel transactione vel
remissione accusantis extinctum non posse ab
eodem ad iudicium adduci.
Huius autem controuersię,
† qua inter coniugatos agitur de diuortio quo ad
thorũthorum propter fornicationem, solus Ecclesiasticus iudex
legitimus est, iuxta communem nostratum opinionem, quam refert Dec. cons. 212. licet ipse
hanc causam ad vtrunque forum mistim pertinere credat. quod ego non admiserim: cùm
hîc tractetur de coniugali cohabitatione dissoluenda. Sic sanè, etiamsi Ioan. Rupellan. lib.
1. Forens. inst. Gallię. c. 25. communem sequatur, hoc adijciens, posse iudicem secularem tractare ac definire litem, vbi vxor agit aduersus
virum, vt propter lepram, qua is sit percussus,
ab illo liceat ad tempus diuertere. Ego existimo, & de hac controuersia iudicem Ecclesiasticum cognitum esse. Igitur Laicus iudex minimè tractabit causam matrimonialem, quamuis ad thori separationem ob adulterium agatur. Nec decet secularem iudicem hac in lite
ius dicere. vt probat distinctio text. in ca. accedens. de procurat. & Regia l. 2. titu. 9. part. 4.
Cæterùm hoc in loco dubium egregium sese
offert, an vidua committens stuprum dotem
amittat, aliaq́ue bona, quæ proculdubio amitteret, si viuente marito fornicaretur. Qua
in re, quo faciliùs percipiatur, tria notanda
sunt.
Primum,
† vxor, quæ marito viuente adulterium commisit, quod ad viri notitiam peruenit, ab eius hæredibus accusari non potest,
ad amissionem dotis. tex. in l. rei iudicatę. vers.
hæredi. ff. soluto matrimo. vbi Bart. hoc notat.
& dicit ibi esse communem opinionem Alexan. col. 1. idem Anto. Abb. & Pręp. in d. c. plerunq;. & Ias. in l. sororem. C. de his, quibus vt
indig. in fine.
Secundum, vxor viuente marito, eo tamen
ignorante adulterium committens ab eius hæredibus ad amissionem dotis accusari potest.
ita Cynus in l. fin. C. de reuocand. donat. Rom.
in d. l. rei iudicatæ. §. hæredi. vbi Aret. colu. fin.
Hipp. in l. vnica. C. de rapt. virgin. numer. 67.
Præp. in d. c. plerunque. col. 2. Andr. Tiraquel.
in l. si vnquam. C. de reuoc. donat. vers. susceperit. num. 176. Abb. in c. vlt. 3. col. de donat. post
Anchar. ibi, qui communiter recepti, quo ad
illius capitis decisionem hanc opinionem asserunt: quibus & Ripa accedit, dicens, eorum
sententiam communem esse in l. fina. C. de reuoc. donat. quæst. 61. & quamuis Bald. & Imola
in dicta l. rei iudicatæ. idem Bald. consil. 182. 8.
volum. contrarium teneant: prior tamen opinio in praxi seruabitur ex Alexand. in d. l. rei iudicatæ.
Tertium, vidua
† marito mortuo stuprum
committens perindè dotem amittit, ac si marito viuente adulterium commisisset. ita Paul.
Castrens. notat in l. fideicommissum. C. de fideicommiss. idem consilio 147. 1. volumi. Præpo. in d. c. plerunque. 3. col. Ias. in l. 2. numer. 6.
ff. solut. matrim. idem Paul. Castrensis in l. sororem. C. de his, quibus vt indig. Hipp. in d. l.
vnica. nume. 53. Felin. in c. pastoralis. de iudic.
Gerar. singul. 48. Ioan. Lup. in Rubr. de donat.
§. 67. nume. 6. Hippo. sing. 416. Maritus enim
sicut offenditur ex adulterio matrimonio
cōstanteconstante commisso: ita ex fornicatione, eo mortuo ab vxore perpetrata, iniuriam patitur. Barto. in l. pen. C. de adult. Sed Paulo Castr. refragatur Alexand. in d. l. sororem. dicens, viduam
ex hac fornicatione dotem non amittere, nec
accusari posse, quia id nullo iure est statutum.
idem
notātnotant Ias. in d. l. fideicommissum. Guliel.
Mayne. in l. in ambiguis pro dote. numer. 208.
ff. de regu. iur. & Dec. in d. c. pastoralis. pro hac
opinione adducentes
† tex. in l. si vxor. versicu.
quamuis. ff. de adult. vbi Iurisconsultus in vidua censet stuprum impunè committi: loquitur tamen in vidua meretrice, & quo ad impunitatem illius, qui cum ea fornicatur:
nōnon quo
ad ipsam viduam: ex notatis per Hippo. in singul. 151. Tametsi aliter illam legem intelligat
Andr. Alcia. lib. 2. parerg. c. 40. nam in d. l. vulgarem vxorem interpretatur ex his auctoribus, quos ipse adducit, non meretricem: vt Accurs. & Doct. intelligunt, sed ex aduentitio vulgo, non ciuem Romanam. eiusdem sententiæ
est Catelli. Cotta in vltimis memorab. in di|
ctione, meretrix, quin & Bud. in d. l. si vxor. vulgarem vxorem plebeiam interpretatur. quorum interpretatio licet congrua sit, non
tamẽtamen
omninò Accursianam tollit: quia vxor vulgaris etiam dici potest meretrix. Ex Ouidio libr.
4. Fastorum.
Numina vulgares Veneris celebrate puellæ.
Eo, quòd corpus vulgauerit, vel ex more,
quo meretrices apud ædiles licentiam stupri
vulgarent, auctore Tacito. libro 2. cuius Alcia.
meminit dict. capit. 40. Hinc & Valerius Maximus libertinam quandam meretricem vulgarem appellat lib. 6. capi. 3. Nec aliter, inquit,
Quintus Antistius Verus, repudiando vxorem, quòd illam in publico cum quadam libertina vulgari secretò loquentem viderat.
Verùm opin. Alex. probat text. in Authent. de
restit. & ea, quæ parit in vndecimo mense. §. fina. vbi vidua post annum luctus est fornicaria,
non est punienda pœnis à lege statutis contra
secundò nubentes fœminas: ergo & dotem
non amittit. l. 1. C. de secund. nupt. vnde in vidua intra annum luctus fornicante, probarem
opinionem Pauli, quam Alciat. sequitur reg.
2. de præsumptio. præsumpt. 9. ex dict. §. finali
Et intra luctus
† annum eam veram esse censet
Ioan. à Garronibus in Auth. eisdem pœnis. C.
de secund. nupt. numero 18. alioqui Alexand.
opinio verior ac benignior est, quàm in lite
cōtrouersacontrouersa, sententia lata comprobauit Chassan.
in consuetu. Burgund. Rubr. 4. §. 6. versic. mulier. numero 24. & eandem approbat Carol.
Molin. in consuetud. Paris. titu. 1. 30. quæstion.
30. ampliat. 6. Et fortassis in praxi potiùs admittetur Alex. opi. etiam intra annum luctus:
atq;atque ita scio, non semel pronunciatum fuisse,
eandemq́;eandemque sententiāsententiam ipse proprio suffragio
ꝓbauiprobaui: & si sciam, rem esse dubiam, ac posse defendi, quod modò asseuerauimus de vidua fornicante intra annum luctus. Et tamen nihilominùs aliqualiter conuenit Alex. sententiam
probari: quod admonet Bermond. Chouer. in
tract. de
cōcubconcub. Rub. de adult. nu. 63. & eam latè defendit Aym. Sauil. cons. 205. nu. 24. In his
verò regnis vidua
vtcunq;vtcunque stuprum
cōmittẽscommittens,
amittit partem bonorum acquisitorum matrim. constante, quę l. Reg. ad eam pertinet. l.
4. tit. 4. lib. 5. in ord. Reg. quam citat Ioan. Lup.
in Rub. de donat. §. vlt. col. 2.
Superest, vt, priusquàm istum tractatum de
diuortio egrediamur,
† inquiramus, an marito repudiata ex iudicis sententia vxore ob fornicationem liceat aliam vxorem accipere viuente prima. Et Diuus Ambrosius 1. ad Cor. c.
7. id licere marito existimat: non tamen vxori, etiam quæ fornicarium virum, &
adulterũadulterum
iudicio Ecclesiæ dimisit. Cuius sententiam
Grat. retulit 32. quæstio. 7. cap. vxor à viro. dicens. c. seq. eam falsò
adiectāadiectam Ambrosio, vel
intelligendāintelligendam vxore mortua:
quorũquorum vltimũvltimum repugnat manifestè Ambrosio:
primũprimum verò
nōnon constat, licet Ioan. Arbor. lib. 1. Theosoph. cap. 35.
GratianũGratianum sequutus illa verba ab Ambrosio euellere contendat. Nam & Ambrosij opinionem asseruit Lactantius Firmian. libr. 6. diui.
Institu. cap. 23. & Caietan. Matthę. capit. 19. dicens, non conuinci Ambrosij sententiam aliqua Ecclesiæ auctoritate, quæ hanc diffiniat
quæstionem, & decretales in ea loquentes decisas fuisse in causis iudicialibus. Constat
etiāetiam
hanc quæstionem valde
dubiādubiam fuisse, & in ipsis
diuinis scripturis obscuram esse, auctore August. lib. vni. de fide & oper. c. 19. Sed ex aduerso Hieron. contrariam opinionem probat,
quem Gratian. retulit. c. dixit dominus. 32. qu.
1. dicens, non licere viro dimittenti vxorem
causa fornicationis aliam vxorem accipere.
Cuius opinionem probat tex. in c. gaudemus.
de diuort. sic intelligens locum illum. Matth.
cap. 19. Quicunque dimiserit vxorem suam ob
fornicationem, & aliam duxerit, mœchatur:
idem apertiùs profitetur eiusdem decretal.
auctor Innoc. tertius lib. 1. de contemp. mundi. cap. 16. text. etiam in c. ex parte. C. de spons.
dum dicit: aut ipsa dimissa, fornicationis causa, viuente,
cōtinerecontinere. tex. optimus in c. per venerabilem. qui filij sint legi. dum inibi respondet summus Pontifex, cùm, & si fides thori sit
in vnum de tribus bonis coniugij, non tamen
ipsius violatio coniugale vinculum violasset.
quo in loco de adulterio vxoris intellexit.
eandem opinionem probat auctoritas Innocent. Papæ primi in epistola ad Exuperium,
Tholosanum Episcopum cap. 6. Id etiam
diffinitũdiffinitum est in Concilio Florentino sub Eugenio
quarto in fin. Comprobat Augustinus lib. 1. de
adulterinis coniug. ad Pollentium. c. 8. & 9. &
in lib. 1. de bono coniug. ca. 7. à Gratiano relatus in capit. 1. & 2. & capit. quemadmodum. 32.
quæst. 7. & Colonien. concil. vbi de matrimonio agit. cap. incipienti, Hanc itaque. Natalis
Beda in censura Erasmi. Matth. cap. 5. Ioannes
Echius homilia 74. de Sacramentis. Diuus
Tho. in 4. sent. distinct. 35. art. 5. & optimè Robertus Senalis Episcopus Abrincensis in quodam peculiari huiusce dubitationis opusculo,
& satis diligenter Ioan. Arb. in dict. ca. 35. Nec
defuit Regia l. 7. tit. 2. part. 4. & idem profitetur Abulens. Matth. 19. quæstio. 76. Nec plurimùm abest ab opinione Hieronym. & Augustini Concilium Africanum. cap. 69. seu Mileuitanum. c. 17. quod Gratianus assumpsit in c.
placuit. 32. quęstione 7. sic scribens: Placuit,
vt secundum Euangelicam & Apostolicam
disciplinam, nec dimissus ab vxore, nec dimissa à marito, alteri coniungantur: sed ita
maneant, aut sibimet reconcilientur. Concilium item Triburiense capit. 46. hoc ipsum
palàm probat: siquidem agens de vxore adultera à marito accusata, ita scribit: Maritus verò
quandiu ipsa viuat nullo modo alteram ducat. Vnde Canones plures in d. quęst. 7. à Gra|
tiano pro Ambrosio adducti, sunt intelligendi
mortua vxore adultera, sicuti Gratia. ipse intellexit. in c. quod proposuisti. & glo. in c. concubuisti. ead. q. Ecce igítur, qualiter par ius viro & vxori competit: non dispar, in hac separatione coniugij ex causa fornicationis à summo Deo permissa. Ex quo etiam constat Ambrosium in hoc, nec à summo, doctisq́ue viris
receptum fuisse: tametsi Caietanus refragetur. quem & Diui Ambrosij sententiam ex professo defendit Catharinus libro 5. contra Caietanum c. vltimo. addens non tantùm viro licere aliam ducere vxorem, propria vxore dimissa ex causa fornicationis: sed & ipsi vxori alteri nubere, viro proprio ob eandem causam
dimisso.
Vtrunq;Vtrunque tamen falsissimum est. sicuti
post alios ostendit Albertus Pyghius in quæstione vltima controuersiarum. & idem probatur in c. literis. de præsumptionibus. ibi, mortua illa: igitur adultera viuente marito non licet, etiam lata sententia diuortij, aliam vxorem accipere: eandem
sentẽtiamsententiam docet veram
esse Ioan. Driedon. de dogmatibus lib. 2. cap. 3.
dicens, Christum Iesum respondisse iuxta vniuersalem sententiam: non licere vxorem dimittere:
atq;atque ab ea regula ita excepisse fornicationis causam: vt simul ostenderet per
illāillam,
vinculum matrimonij non dissolui. In hoc etiam sensu accepit Euangelij testimonium Clemens Alexandrin. libr. 2. Stromatum, qui cùm
huius loci mentionem fecisset, inquit: adulterium autem existimat, coniungi matrimonio
viuo altero ex separatis. eiusdem etiam sententiæ est idem Clemens libro 3. eorundem
Stromatum.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Ante legem Iuliam de adulterijs, an licuerit marito vxorem & adulterum in crimine deprehensos occidere.
-
2 Lege Iulia de adulterijs, patri licet filiam & adulterum quemcunque occidere: marito autem tantùm permissum est, vilem adulterum occidere.
-
3 Intellectus ad l. quod ait lex. ff. ad legem IuliāIuliam de
adult.
-
4 Regiæ Partitarum leges hac in re quid præter Ius
Cæsareum statuerint.
-
5 Pater vel maritus an possint licentiam propria auctoritate occidendi adulteros, alteri committere.
-
6 Regia lege licet marito quẽcunquemcunque adulterum cum
vxore deprehensum occidere, simul & ipsam
vxorem propria auctoritate.
-
7 Maritus occidens propria auctoritate vxorem nōnon
acquirit dotem, nec arras, quæ propter adulterium ei lege adiudicantur.
- 8 Vxorem, filiam, & adulterum propria auctoritate occidere an liceat in foro conscientiæ?
-
9 Lex ciuilis in iudicio interiori animæ ligat, atque
seruanda est.
-
10 Jntellectus c. si verò. in 1. de senten. excom.
-
11 Pœna legis partim remittitur propter iustum dolorem delinquentis.
-
12 Intellectus alter ad c. si verò. de senten. excommu.
in primo.
-
13 Lex ciuilis permittens patri, & marito adulteros
occidere propria auctoritate, ipsam occisionem
non approbat.
-
14 Lex ciuilis permittens patri, & marito adultero
occidere propria auctoritate, hanc ipsam occasionem approbans, est nulla.
-
15 Occidens adulteros propria auctoritate in locis,
quo ad temporalia Ecclesiæ subditis, puniendus
est.
-
16 Quo iure adulterium pœna mortis puniatur: atatque
inibi pœna adulterij explicatur.
-
17 Pœna mortis pro adulterio an iustè à lege inferri
possit?
-
18 Maritus occidens adulteros, lege Regia sibi à iudice traditos, an peccet mortaliter?
-
19 Adulter Clericus qua pœna iure Pontificio sit puniendus.
-
20 Adulter Laicus an per iudicem Ecclesiasticum
puniri possit.
HACTENVS tandem egimus
de adulterij pœna, quam
ciuilẽciuilem
Doct. appellant: modò verò opus est, vt tractemus
criminalẽcriminalem
pœnam huius sceleris, quòd matrimonio grauem contumeliam irrogat. Nec
diffinitionem adulterij pręmittere necesse est,
quia eam obiter tradidimus in 1. huius operis
parte. c. 1. nu. 8. Constat
† igitur ex lege duodecim tabularum, ipsum adulterum in crimine
deprehensum occidere deprehendenti licuisse. verba autem legis hæc sunt: Mœchum in adulterio deprehensum necato. vti sunt apud
Aymarum Riuallium, & Oldendorpium. Quæ
quidem lex Athenis à Dracone & Solone lata
fuit, auctore Plutarch. in Solonis vita. Draco
etenim eam legem ante Solonem tulerat, imitatus Hyetrum Argiuum, qui post Moluri cædem, in vxoris adulterio deprehensi, ab Orchomeno receptus parte etiam regionis ex
Orchomeni beneficio accepta, primus
omniũomnium
legem illam sanxerat, teste Ludo. Cælio lib. 11.
lect. antiq. c. 25. Postea verò & maritis licuit vxores in adulterio
deprehẽsasdeprehensas sine iudicio impunè necare, quod ex oratione Marci Catonis
Aulus Gell. refert lib. noct. Att. 10. c. 23. meminit & Iulius Paulus lib. 2. senten. tit. 27.
DemũDemum
lege
† Iulia de adulterijs ab Augusto lata. sicuti
Iurisconsultus Vlpia. in l. 1. ff. de adult. testatur,
& Sueton. in Augusto. c. 34. adempta fuit ma|
ritis potestas occidendi vxores adulteras: neque eis licuit adulterum occidere quemcunque, nisi vilem, aut infamem,
eumq́;eumque domi suæ
cum vxore deprehensum. l. marito quoque. ff.
de adult. Reg. l. 13. tit. 17. part. 7. Patri
autẽautem permissum fuit occidere adulterum
quemcunq;quemcunque
cum filia etiam in domo mariti deprehensum,
modò & ipsam filiam occideret simul.
Eaq́;Eaque ratione maritis idem ius minimè concessum fuit, quod plerunque pietas paterni nominis
consilium pro liberis capit: mariti verò & calor & impetus facilè sæuientis refrenandus
fuit. l. patri. & l. nec in ea. in fin. ff. de adulter. l.
Gracchus. C. eod. tit. Regia l. 14. tit. 17. part. 7.
Licuit etiam marito Authenticorum &
cōstitutionumconstitutionum nouellarũnouellarum iure
quemcunq;quemcunque adulterũadulterum occidere, si eum in suspecto loco cum vxore
colloquentem
deprehẽderetdeprehenderet: cùm prius eundem propter suspicionem ter per scripta admonuisset, ne cum vxore in secreto aut suspecto loco confabularetur. text. in Authent. vt
liceat matri & auiæ. §. his quoque. collat. 8. Authent. si quis ei. C. de adult. Regia l. 12. tit. 17.
part. 7.
His igitur constat, iure Cæsareo maritis nōnon
licere vxores, etiam in crimine deprehẽsasdeprehensas occidere: adulteros verò non quoscunque, sed
vel viles vel infames, aut eos, quos ex suspicione ter per scripta admonitos, cum vxoribus
in secreto & suspecto loco colloquentes deprehenderint, necare maritis licuisse. Patri autem
permitti, filiam adulteram, simul & adulterũadulterum,
in crimine deprehẽsosdeprehensos impunè occidere. Qua
in re aliquot sunt omninò adnotanda: siquidẽsiquidem
res ista ex legum inconstantia perplexitatem
habet.
Primum etenim occidere adulterum patri,
& marito ita permissum iure est, si ipsum in turpitudine ipsa deprehendant.
† tex. in l. quod ait
lex. ff. de adul. vbi Iuriscons. refert Draconis &
Solonis legem hoc dicentem sermone Græco,
qui hactenus ibi desiderabatur. Donec Budæus verba Græca ita restituit.
ἀρθρα εν ἀρθροησ
ἐχοντα. quæ latinè hunc sensum reddunt: obscœna in obscœnis habentem. Alciat. verò lib.
4. de verbor. significat. & Holoand. castigatiorem lectionem esse existimant, si locus ille sic
legatur.
ἐν ἐργω. id est, in ipso opere. quibus
adstipulatur sæpissimè Lucian. & maximè in
dialogo Apollin. & Mercur. commemorans,
qualiter Vulcanus Martem &
VenerẽVenerem in adulterio deprehenderit: agnoscit &
eandẽeandem lectionem Constantin. Harm. lib. 6. tit. 2.
eamq́;eamque probat autoritas Pandect. Florentin. Sed ipse potiùs accedo priori lectioni, quippe, qui viderim apud Lucianum in Eunucho, illámet verba, quæ Budæus restituit ex ipsis legum tabulis
referri.
Secundò est notandum, patri licuisse
filiāfiliam &
adulterũadulterum occidere, si filiam haberet in potestate. d. l. patri. & quamuis Reg. l. 14. titul. 17. part. 7. permittat patri occidere filiam &
adulterũadulterum,
nec addiderit patriam potestatem: opinor
eam esse illi legi adijciendam ex Iure communi: Leges
† etenim illæ, quas Partitarum appellamus, Ius commune
imitāturimitantur omninò: & nisi
manifestè, & directo sensu illud corrigant, ex
obliquo sensu, aut tacito non est adnotanda
Iuris communis abrogatio. Ex quo veriùs
mihi videtur, patri non licere, etiam iure Regio, occidere filiam liberam ab eius potestate. Nec leges Fori, quæ etiam fratri hoc homicidium permiserunt, huic sententiæ oberunt:
quia Fori leges, nisi vsu vel posterioribus legibus fuerint comprobatæ, nullam vim nec potestatem habent.
Præterea & illud est aduertendũaduertendum, Regia partitarum lege marito licere adulterum vilem
deprehensum cum vxore occidere, non solum
si deprehẽdatdeprehendat eum maritus cum vxore in propria domo, sed alibi quocunq;quocunque in loco. l. 13. tit.
17. par. 7. vbi id expressè cauetur: licet iure Pandectarum id liceret tantùm, quando maritus
in domo propria adulterum deprehendisset.
l. marito quoque. ff. de adult.
Potest etiam
† pater vel maritus, qui hanc licentiam occidendi adulteros habet, committere
prædictāprædictam occasionem proprio filio. tex. in
dict. l. Gracchus. vbi ita notant per illum text.
Bal. & Salyc. Bar. etiam in l. non solùm. §. si
mādatomandato. nu. 5. ff. de iniu. vsus dictione, forte. idem
Iaso. in l. 1. §. fi. ff. de noui oper. nuncia. nume. 5.
Io. Baptist. de S. Seuerino. in tracta. de debito.
suspect. & fugit. q. 4. col. fi. Feli. in c. quæ in Ecclesiarum. de constit. num. 13. Hipp. in l. vnica.
num. 4. C. de rap. virg. & Andr. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuoc. donat. in princi. num. 16. &
Paul. Paris. consil. 154. num. 10. & 15. volumi. 4.
Nec libet hac in re vti ampliori Doct. catalogo, cùm sit satis apud eos hanc opinionem frequentissimam esse, quam Fortu. Garsi. in tracta. de vlt. fi. illat. 11. col. 7. vers. quintò infertur,
reprobat ex eo, quòd leges omnes, quæ patri
& marito tribuunt facultatem hanc occidendi
adulteros, sint iniustæ & nullæ. Ego tamen, &
si prædictæ leges iustissimæ sint, quod statim
tractabo, credo hanc opinionem communem
falsam esse. Nam l. Gracchus minimè eam probat: cùm loquatur de filijs, qui ipsi Numerio eorum patri, adulterum occidenti, auxilium præstiterunt, veluti socij, causa coadiuuandi patrem: quo casu diuersum censeri debet: siquidem Bald. in l. 1. C. vnde vi. numero 46. Cæpola consilio criminali. 4. final.
colum. Paul. in l. refectionis. ff. commu. præd.
per text. ibi Iaso. Felin. & Hippol. in dictis locis. idem Hippo. singul. 175. & Paris. dict. consil. 154. fatentur, eum, cui licet alium occidere, posse ad id facinus socios, & amicos assumere: & sic intelligunt gloss. in l. cùm fundum.
ff. de vi, & vi armat. quam dicit ibi Paul. esse singul. Ias. in d. §. fin. nume. 5. Bald. & Felin. colu. 1.
|
in c. ad nostram. de proba. Hippo. in d. l. vnica.
num. 11. & in d. sing. 175. qua quidem glo. probatur, non licere alicui committere alteri ius,
quod ipse habet, propria auctoritate seipsum
vlciscendi, & assumendi vindictam. Quòd si
propriam matrem filius, etiam patri auxilium
præstans, occidisset, res esset crudelis,
atq;atque nefandi exempli, neque iure esset omninò defendenda: imò acriter punienda. Nam & liberto
patronum in adulterio deprehensum occidere non licet, etiamsi ipse patronus sit ex eorum numero, qui alioqui occidi à marito possent. l. si adulterium. §. liberto. ff. de adulterijs. vbi Angel. notat, non licere cuiquam patrem bannitum, vt recentiores loquuntur, occidere: licet ipse pater ab alijs impunè occidi
posset. quam opinionem Angeli defendit optimè Dec. in c. quæ in Ecclesiarum. de constitut. numero 14. contra Bar. in d. §. liberto. quia
tex. in d. §. liberto. aduersus Bart. vrget. Nec l.
minimè. ff. de religio. & sumptib. funer. quam
pro se citat Bart.
quicquāquicquam probat: cùm loquatur in patre, qui in patriam irruit: licet enim
tunc filio pro defensione patriæ patrem occidere: vnde & contra Bart. tenet Fortu. in l. veluti. ff. de iusti. & iur. colu. 9. vers. tu considera.
Tametsi Plutarchus in Parallelis. c. 71. meminerit cuiusdam Fabriciani, qui matrem & eius
adulterum Petronium occidit: quem Senatum
absoluisse scribit, eo, quòd mater & adulter patrem eius Fabium Fabricianum, virum de Republica ex victoria aduersus Samnites parta,
benemeritissimum obtruncauerant.
Cæterùm post veteres
† Partitarum leges
Reg. lege maritis permissum est, vxorem & adulterum in crimine ipso deprehensos impunè, & propria auctoritate occidere: nulla distinctione præmissa, vilis, an honestus sit ipse
adulter. l. 2. tit. 15. lib. 8. ordin. modò vtrunque
occidat, si potuerit: vt ibi inquit lex: quæ in
hoc vltimo deducitur ex l. nihil interest. &
l. quod ait lex. §. final. ff. de adulter.
† Amittit
tamen occidens vxorem etiam adulteram,
propria auctoritate, dotem & illa bona, quæ
ob adulterium vxoris lege marito adiudicantur. quod notant Bald. Paul. Imol. Roma. &
Alex. in l. si ab hostibus. colu. pen. ff. solut. matri. quorum opinio Regia lege 82. Tauri comprobatur. Qui etenim ius propria auctoritate sibi dixerit, etiam lege permittente,
legale commodum non consequitur. l. interdum. §. qui furem. ff. de furtis. Quamuis si dos
marito ex alia causa deferatur à lege, non amit
titeam, etiamsi vxorem adulteram occidat
ꝓpriapropria auctoritate, vt Alex. in d. col. penul. tradit.
Scribit tamen Hippo. in l. patre vel marito. nu.
14. ff. de quæstion. maritum fornicarium, & habentem concubinam, minimè habere ex lege
licentiam occidendi vxorem in adulterio deprehensam propria auctoritate, in quo cogitandum est.
Egregia tamen hîc solet tractari dubitatio,
† an maritus occidens propria auctoritate vxorem & adulterum in crimine deprehensos,
peccet mortaliter: atque idem dubium erit
de patre. Et videtur eos mortaliter non peccare. ex text. in capit. si verò. in 1. de senten. excommu. vbi maritus percutiens Clericum in
vxoris adulterio deprehensum, non est excommunicatus: nec tenetur à Rom. Pontifice absolutionis beneficium exigere: licet cæteri
Clericorum percussores teneantur id agere.
ex c. si quis suadente. 17. quæstio. 4. Vnde leges permittentes marito adulterum occidere. in d. c. si verò. comprobari videntur. Secundò eandem opinionem probat text. in c. interfectores. 33. quæstio. 2. vbi interfectores vxorum homicidę appellantur; quando vxores
nōnon
erant adulteræ: igitur si adulteræ essent, non
dicerentur mariti homicidæ. Tertiò facit tex.
in cap. inter hæc. ea. caus. & q. vbi mundana lex
refertur, ex qua liceat vxorem adulteram occidere. idem in c. quicunque, & in c. admonere. ead. qu. dum tex. ille dicit. Et tunc si ita fuisset inuenta, secundum legis tramitem debuit accipere vltionis vindictam: igitur Canon ille leges hoc crimen adulterij punientes,
ratas esse censet.
† Quartò lex Ciuilis etiam in
interiori conscientiæ foro est seruanda. gl. insignis in c. quæ in Ecclesiarum. de const. quam
dicunt singu. esse Bald. & Barb. & sequuntur
eam cæteri Docto. ibi dicit ordina. Ias. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. numero 106. idem notat
Abb. in proœmio, Rex pacificus. colu. 4. idem
Abb. Felin. & Dec. latè. nume. 18. c. 1. de consti.
Inno. & Abb. in ca. quia plerique. de immunit.
Eccle. Florent. 1. part. tit. 18. c. vnico. §. 2. Diuus
Thom. 12. quæst. 96. artic. 4. Bald. in proœmio
feud. nume. 6. dicens, legem Ciuilem esse partem legis Diuinæ. & probatur præfata opinio
ea ratione, quòd lex Ciuilis condita est auctoritate diuina. cap. 8. prouerbio. per me, inquit
Sapiens, Reges regnant, & conditores legum
decernunt iustitiam. c. quo iure. 8. distinct. ca.
2. de maiorit. & obed. ca. quod præcipitur. 14.
q. 1. & ad Rom. ca. 13. Lex etenim ciuilis si prohibet, ligat in foro conscientiæ, & obligat eam
violantem ad peccatum: si permittit, excusat
agentem, modò lex iusta sit: quod præcitati
auctores tradiderunt: & Dominicus Sot. libr.
1. de iustit. & iur. quæstio. 6. articu. 4. Igitur occidens adulteram permittente lege, etiam Ciuili, in conscientiæ foro est omninò immunis
à peccato.
Quintò, illud quod legi licet, licet ei, cui lex
committit: sed legi licet occidere adulteram,
aut quemlibet alium nocentem & criminosum: igitur & maritus, cui lex commisit, poterit vxorem adulteram occidere. Lex autẽautem hanc
licentiam præbuit marito & patri, vt superiùs
probauimus.
In contrariam sententiam, imò quòd viris
|
non liceat
absq;absque mortali peccato vxores etiam
in adulterio
deprehẽsasdeprehensas occîdere, plurima inducunt. Primùm text. in c. inter hæc. 33. quæst.
2.
dicẽsdicens, ecclesiam mundanis hisce legibus minimè constringi. atque in cap. sequent. interfectoribus vxorum pœnitentiam irrogat. Secundò optimus text. est in cap. admonere. eadem quæst. sic dicens: Et tunc si ita inuenta esset, secundum legis tramitem debuit accipere
vltionis vindictam: nam si verum, quod absit,
fuisset, sicut ille adulter mentitus est, post septem annos
pœnitẽtiapœnitentia peracta dimittere eam
per approbatam causam poteras, si voluisses,
occîdere tamen eam nullatenus debuisti. Ecce ergo qualiter Stephanus Papa apertè scribit, non licere absque peccato mortali marito
vxorem etiam verè adulteram occîdere. Tertiò hæc licentia, quæ maritis ex legibus permissa est, occidendi vxores: eis præbet quandoque causam calumniandi vxores, ergo non
est permittendum maritis vxores occidere,
etiam adulteras. Quartò accedit autoritas
gloss. in dict. cap. inter hæc. quæ asserit, mortaliter peccare maritum vxorem propria autoritate occîdentem, etiamsi eam in crimine
ipso deprehenderit. quam dicunt singul. esse
Abb. Ana. & Felin. col. 2. in cap. interfecisti. de
homicid. Ias. in l. vt vim. ff. de iustit. & iur. col. 5.
idem in l. vbi pactum. nume. 16. C. de transact.
Abb. in repet. cap. cùm esses. de testament. 5.
col. commendant & sequuntur plures, quos
Felin. refert in cap. quæ in ecclesiarum. de constit. col. 4. eandem
opinionẽopinionem approbans. Abb.
in cap. si verò. in 1. de sentent. excommu. Abb.
& Præp. in cap. veniens. cap. 2. de sponsa. idem
Felin. in dict. c. si verò. latè Fortun. in tracta. de
vltimo fin. illat. 11. Tho. in 4. sentent. distinct.
37. quæstio. 2. Ad primum Palud. ibi. ac cæteri
Theologi. idem notat Syluest. in sum. in verb.
homicidium. 1. q. 2. versic. sexto. Ioan. Faber in
l. Gracchus. C. de adulter. & plures alij, quos
Tiraq. citat in libro de Iure mariti. l. 8. ex quibus constat hanc opinionem communem esse, quam & veriorem esse existimo, & ideo necesse est, rationibus priùs adductis, respondere. Non obstat
† text. in cap. si verò. in 1. de sent.
excommu. quia ibi
nōnon iudicatur licitum percutere adulterum cum vxore deprehensum,
sed remisit Canon excommunicationis pœnam, propter illum dolorem iustum, quem facilè non potest quis temperare. quod ex eod.
text. manifestè apparet: siquidem frater percutiens clericum cum sorore deprehensum,
per eundem text. ab excommunicatione iudicatur liber, & tamen nec vlla lege Ciuili, nec
Canonica, fratrib. licet fornicantes cum sororibus, etiam in crimine deprehensos, percutere. Præterea nec marito lege ipsa Ciuili licebat quemcunque adulterum occîdere, aut
percutere, sed tantùm vilem. igitur clericum
deprehensum cum vxore, nec lege Ciuili licebat percutere, cùm vilis non sit, &
tamẽtamen in eodem cap. si verò. excommunicationis pœna in
prædictis casibus remittitur, quibus nec iure
Cęsareo licebat occidere, aut percutere quequam. ergo in prędicto capite Romanus Pontifex minimè licitum censet
homicidiũhomicidium vxoris, aut filiæ, aut adulteri. Cui interpretationi
suffragatur text. egregius in l. si
adulteriũadulterium cum
incestu. §. Imperatores. ff. de adulte.
† vbi marito occidenti vxorem deprehensam in adulterio, quam eo iure minimè licebat occidere,
pœna legis Corneliæ de sicarijs, & sic pœna homicidij, partim remittitur, propter iustum dolorem, quem facilè quis temperare non valet. quem tex. vltra Doctor. ibi commend. Abbas in cap. 1. de iniur. idem in cap. olim. in 1. colum. 7. de restitut. spoliato. dicit singu. Aretin.
consil. 43. col. 3. Ioan. Baptist. de Sancto Seuerino in tract. de debitori. susp. & fugit. colum.
1. Ias l. vt vim. colum. 3. de iusti. & iur. latè Hippoly. in l. 2. nume. 15. C. ad l. Corneliam. de sicar. est etiam optimus text. in l. Gracchus. de
adulter. ex quibus constat, homicidæ pœnam
pro ipso crimine statutam à lege, minuendam
esse per
iudicẽiudicem: si iusto dolore commotus illud
homicidium commiserit. probat idem text.
in cap. significauit. de pœnitent. & remissio.
quem Felin. notat in cap. dilecti. col. penulti.
de except. text. etiam est memorabilis in cap.
significasti. in 2. de homicid. vbi Feli. colum. fina. quem text. ad id notauit & Bologni. consi.
37. 2. col. Ex quo potest probari gloss. in cap. 1.
23. quæst. 1. quæ asserit non esse puniendum
eum, qui percussorem insequitur, & excedens
moderamen defensionis percusserit.
idẽidem Regia l. Styli. 58. tametsi l. 59. approbauerit gloss.
in cap. 3. de homi. contrarium volentem. Potest tamen prior glo. procedere, quo ad ipsam
delicti pœnam legibus diffinitam: illa etenim locum non habet. posterior autem gloss.
erit intelligenda, quo ad aliquam punitionem
extra ordinem, hęc enim nullo pacto est omittenda.
Secundò potest
† text. in dict. cap. si verò.
procedere, quo ad percussionem, non tamen
quo ad occisionem:
percutiẽspercutiens enim clericum
cum sorore, vxore, vel filia deprehensum liber
est ab excommunicatione, non tamen occîdens, cùm ille Canon de occidente non loquatur. ita notat Fortu. in d. illatione 11. Sed &
Syluest. in verb. excommunicatio. 6. casu. 10.
illius c. intellectum tractans, scribit, occidentem clericum cum sorore, filia, aut vxore deprehensum animo deliberato, in illam Canonis excommunicationem incidere: iustus etenim dolor potuit tunc temperari, alioqui si
absque deliberatione occîderit, locum esse
illius cap. decisioni Ipse tamen considerata illius Canonis ratione, crederem occidentem
etiam absque deliberatione excommunicatum esse, non tamen esse necessariò à Romano
|
Pontifice absoluendum, sed posse ab Episcopo
absolui: sicuti in ipso tit. de sentent. excommu.
sepissimè ab hac excommunicatione ex iustis
quibusdāquibusdam causis Episcopus absoluit. Nec text.
in d. c. si verò. huic opinioni aduersatur. Quod,
si in eadem specie & casu, deliberato animo
Clericus occidatur, impetrandam esse à Romano Pontifice absolutionem cum Syluestro
existimo.
Item, non obstat c. interfectores, cùm argumento assumpto à contrario sensu id probet:
qui tamen sensus admittendus non est aduersus tot Canones, qui opinionem communem
probant.
Multò minus oberit tex. in c. inter hæc. & in
c. quicunq;quicunque. & c. admonere, quia in ipsis Canonibus mundana lex quo ad Ecclesiæ iudicium
reprobatur. Nec in c. admonere, vltionis vindicta marito permittitur propria auctoritate:
sed illa vltio ei concessa est, quę à iudice conuicta in ipso iudicio vxore, inferenda est autoritate legum.
Quarta ratio duplici responsione tollitur:
lex
† enim ciuilis in
cōscientiæconscientiæ foro est seruanda, & excusat, quando lex ipsa permittit actum
aliquem eum approbans: siquidem tunc auctoritatem præbet: qua tutissimus est, qui
legem sequitur: quod omnium consensu
constat. Secùs verò dicendum erit, quando
lex permittit actum, omittendo eius punitionem ex aliqua causa, quam esse iustam censet ad pœnam hanc remittendam. Sic etiam
leges tolerant impunè meretrices: quod superiùs probauimus part. 1. capit. 4. numero 9.
atque ita huic obiectioni respondent Tho. Paluda. & Theolog. in 4. senten. dist. 37. quæsti. 2.
Syluest. in verb. homicidium. 1. q. 2. & Feli. in c.
Ecclesia Sanctæ Mariæ. de constit. num. 42. dicentes leges non permittere patri, aut marito
adulteros occidere, hoc
homicidiũhomicidium approbantes: sed pœnam propter
iustũiustum dolorem remittentes. argu. l. si adulterium. §. Imperatores. ff.
de adult. & l. Gracchus. C. eodem titu. Hæc tamen communis responsio apparet admodum
dubia: quia l. Gracchus. dicit, legitimè occisum fuisse adulterum à marito: & pręterea in
l. marito. ff. eo. dicitur. Nam lege cauetur, vt
liceat marito occidere
LenonẽLenonem. Lex item duodecim tabularum ita hanc licentiam tribuit,
mœchum necanto: & passim in l. patri. & alibi videtur à legibus hoc permissum fuisse ad
vindictam, & auctoritatem ipsis occisoribus
præstando. Vnde non admodum congruit
prædicta solutio. Ideò Fortun. in d. illatio. 11.
aliter pręfatam obiectionem soluit, dicens, leges
† Cæsareas permittentes patri, & marito
adulteros occidere, ab ipsa iustitia deuiare,
atque ex eo nullas esse. ca. erit autem lex. 4. distinct. cap. fin. de præscript. ca. quæ contra mores. 8. distinct. Nam legumlatores potestatem
habent leges
cōdendicondendi, modò iusta decernant. Prouer. c. 8. notat Andr. quodli. 6. quęst. 1. idem
Fortun. de vlti. fine, in princi. & illat. 16. Vnde
lex Cæsarea in foro conscientiæ ligat, si iusta
sit. vti fatentur omnes hi, quos in 4. ratione pro prima opinione citauimus: hæc autem lex, de qua tractamus, iusta non est: igitur
nequaquam in conscientiæ iudicio excusat
occidentem adulteros, quo fit, vt nec in foro
seculari sit prędicta lex
seruādaseruanda, imò committens homicidium puniendus est: quod Fort.
ipse fatetur, dicens, propter iustum dolorem
pœnam minuendam esse. Ipse verò eius opinionem in hoc vltimo
† admitterem in locis
Ecclesiæ subiectis, quo ad temporalia, quia in
illis leges non sunt etiam inter Laicos seruandæ: sed Canones. capit. si duobus. §. fin. de appellat. sing. secundum Abb. ibi & Feli. in capit.
Ecclesia. de constitut. nume. 44. notat gloss. in
cap. 2. in verbo, lex ciuilis. de arbitr. in 6. idem
Feli. in c. 1. de constit. nume. 28. Andr. Alciat. in
c. cùm contingat. de iuretur. numer. 50. & Domini. in c. 2. in prin. de hęret. in 6. & ita expressim Ioan. de Anania. in cap. interfecisti. de homi. notat, in locis Ecclesiæ subiectis, etiam quo
ad temporalem iurisdictionem, occidentem
adulteros non esse liberum à pœna, neque ex
ipsis legibus tutum esse in foro exteriori. in
prouincijs verò Principibus secularibus subditis, quamuis fateamur leges approbare hoc
homicidium, & ideò nullas esse, non tamen
erit necessariò dicendum, ipsum occisorem
debere puniri, quia lex ciuilis non tenetur
omnia peccata exteriori pœna punire: sat enim est, punire ea, quæ maximè Reipublicæ
nocent, & hominum conuictum destruunt:
aliqua verò etiam illicita potest non punire ex
aliqua causa, vt in alia quęstio notat Thom. 22.
quæst. 77. artic. 1. ad primum, ex his ergo tollitur quarta ratio primæ opinionis: tametsi
ego potiùs eligerem præcedentem responsionem.
Quinta ratio etiam deficit ex eo, quòd nec
lex commisit marito, aut patri potestatem,
quam habet ipsa lex occidendi adulteros:
nec Reipublicæ conueniret hanc potestatem
committi marito aut patri: quia sine iudicio, & absque iure defensionis, occiderentur
adulteri.
Verùm præmissa omnia eò tendunt, an liceat, vel vnquam licuerit patri, vel marito adulteros occidere propria auctoritate. Nec
de pœna eis à iudice per sententiam irroganda diximus.
† vnde sciendum est, Iure Ciuili
pandectarum nullibi statutam fuisse pœnam
mortis pro adulterij crimine, nec pœnam
deportationis, nec damnationis ad bestias,
seu in metallum. quod
ꝓbaturprobatur in l. Claudius.
ff. de his, quib. vt indig. vbi damnatus adulterij
testamentum facere potest: quod minimè
posset, si aliqua ex prædictis pœnis esset condemnatus. l. eius, qui. §. 1. ff. de testam. Est
etiāetiam
|
optimus tex. in l. qui cum vno. §. adulterij. ff. de
re milita. & in l. 2. §. miles. ff. de his qui not. infam. & in l. miles. ff. de adulterijs. & in l. si quis
viduam. ff. de quæstio. notat gloss. in dicta l.
Claudius. & in §. miles. & in §. adulterij. Barto.
in l. inter liberas. ff. de adulter. Ioannes Faber
in §. item lex Iulia. Institu. de publ. iudi. optimè Tiraquel. in legibus connub. l. 12. quibus
omnibus obstat text. in l. castitati. C. de adulte. quam gloss. allegat in cap. tuæ. de procurator. ex qua pœna capitalis censetur contra adulteros statuta, sed ei inductioni gloss. satisfacit, quæ in l. vnica. C. ne Christi. mancip. capitalem pœnam in exilio perpetuo interpretatur, post Azonem ibi in Summa. quam gloss.
dicit singula. Imol. in 3. colum. 3. ff. de publ. iudic. Iason in l. transigere. numer. 9. C. de transaction. Felinus post Anani. ibi in cap. qualiter.
in 2. §. licet. nume. 52. de accusat. Hippo. in practica crimin. §. oportunè. numer. 40. vbi hanc
opinionem communem esse existimat. Sic ergo in dicta l. castitati. pœna capitalis in pœna
exilij perpetui intelligi potest. nec est necessariò in alia pœna maiori
intelligẽdaintelligenda. Sed si Accursius, & eum sequuti intelligunt sub capitali pœna,
deportationẽdeportationem, ex qua ciuitas amittitur, aut damnationem in metallum, ex qua
perditur libertas, aut
mortẽmortem naturalem, optimè & propriè loquuntur: si verò exilium aliquod interpretantur, ex quo ciuitas minimè
amittitur. falsa est communis opinio, nam capitalis est, quæ vel mortem, vel damnationem
ad bestias seu in metallum, vel deportationem irrogat, vt idem Accursius explicat in l.
transigere. C. de transact. text. apertus in §. 1.
Insti. de public. iudi. & in l. 2. in princip. & in l.
capitalium. ff. de pœnis. & in l. publicorum. ff.
de publ. iudi. & in l. licet capitalis. & ibi Alciatus. ff. de verborum significationibus. notat
Ioannes Igne. in l. 1. §. vltimò itaque supplicium. ff. ad Sillani. ex quibus constat, pœnam
exilij etiam perpetui, non dici capitalem, nisi deportatio sit. Vnde ad l. castitati, dicendum erit, eam loqui
attẽtoattento iure Codicis. & licet dicta constitutio facta fuerit ab Alexandro Augusto multò ante Constantinum conditorem l. quamuis. nihil vetat asserere ab ipso
Alexandro gladij vltionem in adulteros statutam fuisse: pœnam
autẽautem à lege Iulia adulteris indictam ideo Iustinianus omisit in Digestis consarcinandis. quod gladij pœnam ex Alexandro, &
CōstantinoConstantino in Codicem suum retulisset.
Sed quòd ante iura Codicis tempore PandectarũPandectarum mortis pœna esset pro adulterio statuta, probat insignis text. in §. item lex Iulia.
Instit. de publ. iudi. dicens: Lex Iulia de adulterijs coërcẽdiscoërcendis temeratores aliarum nuptiarum gladio punit. Ergo lege Iulia ab Augusto
lata pœna mortis fuit contra adulteros statuta. qui tex. dubiam reddit hāchanc disputationem, nec tamen verebor illum text. ita interpretari, vt de lege Iulia, vti lata ab Augusto fuit, minimè intelligatur, etiam refragante Coras. libro Miscel. 2. c. 1. nam in toto titulo. ff. ad l. IuliāIuliam. de adult. nullibi huius pœnæ mortis mentio fit, quæ, si in lege Iulia statuta fuisset, nōnon foret à tot Iurisconsul. omissa, cùm esset res præcipuè memoranda in illo de adulterijs tractatu, atque alicubi in Iure de mortis cōdemnationecondemnatione mentio fieret, sicuti fit in legibus paulò
antea adductis aliarum damnationum. intelligo ergo in d. §. legẽlegem Iuliam, quæ cùm lata foret ab Augusto contra adulteros, ab alijs Cæsaribus ita aucta fuit, vt pœna mortis adulteri puniantur. quod augmentum expressè in l.
quamuis. C. ad leg. Iuliam de adult. reperitur
statutum. Nec inconuenit eam legem Iuliam
dicere, cùm omnia, quæ sub illo titulo continentur, tendant ad legis Iuliæ extensionem, &
interpretationem. & ita Raphaël Cuma. consil. 154. intellexit verba illius §. item lex Iulia.
vbi Ioannes Faber idem sensit, quod comprobatur exeo, quòd in eodem §. dictum sit, lege
Iulia gladio puniri stuprantes pueros, & tamen ante l. cum vir. C. de adulte. & Authenti.
vt nōnon luxurientur contra natur. nullibi pœna
mortis pro prædicto crimine sancita reperitur, vt ipse Raphaël Cuma. existimat. Sic idem
Iustinianus in §. alia deinde lex. Instit. de publ.
iudic. legi Pompeiæ tribuit, quod à Constantino circa id argumenti constitutum fuerat in
l. 1. C. de his qui parentes. nempe, vt eandem
pœnam patiatur qui liberos, atque is, qui parentes occîderit. ex quo maximè verus est cōmuniscommunis sensus, quamuis huic intellectui minimè consentiat Tiraquel. in dict. l. connubiali 12.
Mortis
† ergo pœna adulteri puniuntur
sententia Iudicis. ex l. quamuis. C. de adulter.
Nec dicta lex censeri debet iniqua: siquidem
Respublica potest hoc crimen committentes
morte punire, cùm ei liceat nocentes occîdere. Nam si aliquis homo sit periculosus in congregatione politica, propter aliquod peccatum iustè occîditur, vt commune bonum conseruetur. Thom. in 22. quæst. 64. articu. 2. & in
specie de lege lata
cōtracontra adulteros, notat idem
Caieta. ibi. Thom. & Palud. in 4. sentent. dist.
37. q. 2. art. 1. & Io. maior. in 4. sentent. distinct.
35. quæst. 1. atque ita in l. Mosayca eadem pœna mortis erat statuta contra adulteros, Leuitici 20. iure tamen Authenticorum in fœminis adulteris pœna mortis mutata fuit in
aliāaliam
leuiorẽleuiorem, nempe vt adultera verberata, in Monasterium includatur, iuxta Authenti. sed hodie. C. de adulte. Regi. l. 15. titu. 17. parti. 7. Apud Cumæos si qua mulier in adulterio deprehensa fuisset, hanc in forum deductam, &
saxo impositam spectandam omnibus
proponebātproponebant. Inde super Asinum collatam, & circum vrbem peruectam in eundem locum re|
stitui oportebat, ex illo infamia notatam onobatin appellandam censuerunt: lapidem verò
tanquam impurum ac detestabilem vitabant,
auctore Plutarcho in Problematis c. 115. Sed &
varias adulterij pœnas apud plerasque gentes
omniùm diligentissimè tradit Andr. Tiraq. in
d. l. connubiali. 10.
Cæterùm, iure Regio vxor adultera & adulter in iudicio conuicti marito accusante,
per sententiam iudicis ipsi marito traduntur
cum bonis suis, vt faciat quicquid libuerit, etiam vt eos occidat. l. 1. tit. de adulter. lib. 4. For.
l. 2. titu. 15. libr. 8. in ordina. qua lege poterat
maritus vnum tantùm ex adulteris accusare:
quod lege 80. Tauri abrogatum est. Nam ex
ea non licet marito alterum accusare: sed
necesse est, vt vel vtrunque adulterum accuset, vel nullum eorum. In quo illud notandum est,
† maritum adulteros occidentem
ex sententia iudicis sibi traditos, minimè peccare mortaliter: quia sicut iudex poterat carnifici propriæ sententiæ exequutionem committere: nec carnifex peccaret exequendo
sententiam iudicis: ita iudex poterit ex ipsa
lege hoc marito delegare. Si enim lex mortis pœnam adulteris inferens iusta est, quid
refert carnifex, an maritus eos occidat? imò
benignior est lex, quæ marito eos tradit, vt si
velit, eis ignoscat. Alioqui si diceremus, maritum mortaliter in hoc homicidio peccare,
proculdubiò iudex tradens marito ipsos adulteros mortaliter peccaret, atque etiam
lex foret iniqua censenda, quæ auctoritatem huic homicidio præbet. Nec Princeps
tutus esset à mortali crimine, qui hanc legem
seruari permitteret. Vnde dicendum est, maritum non peccare mortaliter, & hoc ipsum
probat Ioan. à Medina de restitut. quæstio. 3.
caus. 4. quod confirmatur ex Alberico, qui
in 4. parte statut. quæst. 19. scribit, bannitum în
foro conscientiæ posse à priuato tutè occidi.
idem notat Ias. in l. vbi pactum. C. de transact.
nu. 16. & Fel. in c. quæ in Ecclesiarum. nu. 14. de
const. & probatur ex his, quæ tradit Nellus de
sancto Geminiano in tract. de banni. 1. part. 2.
temporis. q. 1. quia ipse bannitus absens legitimè vocatus ad iudicium,
atq;atque contumax, propter aliquod crimen condemnatur mortis pœna, & ne ipse illudat Reipublicę, dat iudex liberam licentiam cuilibet ad illum
occidendũoccidendum.
Sic ergo adulterum occidens erit tutus in
cōscientiæconscientiæ iudicio.
Clericus verò
† adulter depositus ab officio, & beneficio in monasterium detruditur. text. in capit. si quis Clericus. 81. distinct.
gloss. in c. lator. 2. quæst. 7. Ioan. Andr. Abb. &
Imol. in c. vt Clericorum. de vit. & honest. Cleri. & est communis opinio, vt testatur Ioannes
Bernar. Calagurrita. Præsul. in pract. crimi. c.
79. vbi addit, Clericum adulterum esse infamem. quod notauit Abb. in capit. at si Clerici. §. de adulterijs. colu. 5. de iudic. ex ca. infamis.
6. q. 1.
In quo
† & illud notandum est, Laicos adulteros posse per iudicem Ecclesiasticum
excōmunicariexcommunicari. text. in cap. intelleximus. de adult.
sing. secundum Abb. ibi probat text. in c. consuluit. in 1. de appella. cap. 1. & ibi Abb. de offic.
ordina. idem Abb. in cap. tuæ. de procur. Bald.
in Authen. Clericus. C. de Epis. & Cler. Ludoui. Roma. sing. 667. Feli. in c. cùm sit. nume. 11.
de foro compe. Stephanus Aufrerius in Cle. 1.
de offi. ord. reg. 4. fall. 2. Anto. Burgens. in ca. 1.
de emp. & vend. optimus tex. in c. seculares. 33.
q. 2. & etiam puniri detrusione in
monasteriũmonasterium,
secundum communem, vt fatetur Alciat. in c.
1. de offi. ordi. 5. notab. vbi disputat
cōtracontra hanc
communem, quam tamen præ cæteris tenet
Abb. in dict. c. tuæ. & in c. gaudemus. de diuor.
Datur etiam his grauis pœnitentia. c. de Benedicto. vbi glo. 32. q. 1. & Rom. sing. 531.
Ex Cap. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 LiberorũLiberorum procreationem præmia in Republica habuisse
-
2 Legis Iuliæ Popææ caput vnum ex Gellio: atque
item alterum. num. 5.
-
3 Lex Papia Popæa à quo lata fuerit.
-
4 Isidori verba in c. quædam. secunda distinct. aliter quàm ab Alciato perpensa, atque emendata.
-
5 Locus Sozomeni in historia Tripartita, vera traductione illustratus.
-
6 Locus Iuuenalis ex Satyra nona explicatus.
-
7 Cœlibatum apud veteres probrosum fuisse.
SVBSEQVITVR huius
secũdæsecundæ partis caput octauum: in quo
tractandum est de prole, quæ inter maxima & tria matrimonij
bona sine iniuria non inferiorem
locum obtinet, quippe, quæ ipsum mutuum
amorem coniugalem mirè conciliet, atque ipsos coniugij sodales deuinctos teneat, Rempublicam ipsam liberis hominibus repleat, ac
tandem genus humanum varia generatione
conseruet. l. 1. ff. solut. matrim. l. 2. C. de indict.
viduit. toll. Nam & Paulus Iurisconsultus Adrianum Cæsarem respondisse refert se malle
ampliari imperium hominum adiectione potiùs, quàm pecuniarum copia. l. final. §. fraudis. ff. de bonis damnat. Is enim, qui Spartis leges dedit, cùm cuperet, quàmplurimos Spartas esse ciues adhortatus est, vt quàm maximum liberorum numerum procrearent,
† præmia constituens his, qui procreandis liberis
|
operam darent, vnde ex lege apud eos constituta is, qui tres filios suscepisset præsidij, & stationis, qui quatuor, omnium munerum
vacationẽvacationem habebat, autore Aristo. lib. 2. Polit. ca. 7.
Apud Romanos constitutum
deniq;denique fuit, numerum duodecim liberorum ab oneribus,
etiam patrimonialibus excusare, vt quidam
opinantur autoritate constitutionis Cæsareæ
in l. si quis Decurio. 2. C. de decurion. libr. 10.
ad cuius veram
interpretationẽinterpretationem adnotandum
est. idem esse in quocunque duodecim liberorum parente, licet is Decurio non sit, secundum Bart. in d. l. si quis Decurio. vbi idem senserunt Plato & Luc. de Penna. Tenet idem Barto. in l. semper. §. 1. ff. de iur. immunit. Ancha. in
cap. licet. de sensib. Guido Papæ quæst. 401.
Chassa. in consuetu. Burgund. Rubric. 1. §. 4. in
verb. aduerte. numer. 55. Angel. Areti. in prin.
Instit. de excusat. tut. nume. 4. vbi asserit, sic in
practica obtinuisse, &
seruandāseruandam esse hanc Bartoli opinionem, quam communem esse fatetur Ioan. Mauricius in l. 1. in repe. C. mulieres.
quo loco mun. sub. fol. pag. 142. eandem
opinionẽopinionem sequuntur & expressim asseuerant communem esse Anani. cons. vlti. col. 1. & 2. & illic
Bolognius in Additionib. Tandem hæc communis opinio in hoc tendit, vt licet à muneribus personalibus excuset, alioquin numerus
quinque
liberorũliberorum in prouincijs, Romæ trium,
in Italia quatuor. l. 1. C. qui nume. lib. se excus.
& l. penultim. C. de ijs, qui nume. lib. se excus.
Hinc illud Ius trium liberorum, cuius meminêre Suetonius, Appianus, Martialis, & alij.
attamen à muneribus patrimonialibus non
excusat minor numerus, quàm duodecim liberorum. & hic excusat
etiāetiam eum, qui Decurio
nōnon sit. Hęc etenim est Bar. & aliorum communis interpretatio. Sed contra
cōmunemcommunem istam
sententiam quidam tenuerunt, existimantes,
duodecim
liberorũliberorum numerum excusare à muneribus patrimonialibus eum, qui Decurio
sit, alios verò numerum decem & sex liberorum. l. semper. §. demonstratio. ff. de iure immunit. quemadmodum visum est Bald. & Rebuff. in dict. l. si quis Decurio. in quam sententiam declinare videntur Alber. in Rubri. ff. de
munerib. & honorib. nume. 88. Ioan. Andr. in
regu. decet. de regul. iuris, in 6. Ioannes Mauricius in dict. pag. 142. Sed & Guido Papæ in
dict. quæst. 401. scribit, consuetudine, & moribus non esse receptum, opinionem, quæ deducitur ex dict. l. si quis Decurio. quæ in Codice Theodosiano libro duodecimo, titul. 1. l.
55. ita legitur.
Idem Aug. nempe Iulianus,
Leontio Consuli Palæstinæ.
Qui pater sit 13.
liberorum, non modò ad Curiam
non vocetur, verùm etiam si sit Decurio, honoratissima quiete donetur. Dat. Calend. Martij Antiochi
& Iuliano A. IIII. & Salustio Consu. At in vulgatis Iustiniani ita transscripta fuit:
Si quis Decurio pater sit duodecim liberorum, honoratissima
munerum quiete donetur. Fateor sanè aliquando etiam in praxi me
sequutũsequutum fuisse hanc communem opinionem, quam modò falsam esse opinor, existimans, etiam numerum duodecim liberorum, aut sedecim non excusare
quenquāquenquam à muneribus patrimonialibus, nec
ab his exactionibus, quas vulgò pechos appellant: nam communis sententia minimè
probatur in dict. l. si quis Decurio. quæ verè
loquitur in Decurionibus, in quo distinguitur à Iurisconsult. responso in dict. §. demonstratur, vbi requiritur numerus sedecim liberorum, & tamen vtraque responsio, vt palàm
est, non agit de muneribus patrimonialibus,
sed in muneribus personalibus & municipalibus, quod apertiùs constat ex illa constitutione, quam ex Theodosiano Codice modò
adduximus. Sic & nostra hæc opinio potissimùm instruitur autoritate Iurisconsult. in l.
in omnibus. ff. de vacat. muner.
Quæ patrimoniorum, inquit,
sunt onera, filiorum numero
non excusantur. idem probat textus optimus
in l neque. & in l. qui immunitatem. C. de munerib. patrimonial. libro 10. hoc ipsum & Ioannes Mauricius asserere conatus est in dict. l.
1. pagin. 141. cui libentissimè accedam, ex his
vtranque veterum opinionem improbans:
nec enim in Decurione, nec in priuatis, iure
verum est,
numerũnumerum duodecim
liberorũliberorum à muneribus patrimonialibus excusare. Accursius
verò in dict. §. demonstratur. non satis suffragatur Bartol. quippe qui & si fateatur numerum sedecim & duodecim liberorum excusare à muneribus patrimonialibus, non tamen
concedit, decisionem l. si quis decurio. esse
intelligendam in eo, qui decurio non sit: nec
in hoc propriam explicat sententiam. & ideo
sanior est interpretatio, vt & ipse eam constitutionem intellexit in specie per eam tradita.
Quæ verò statuta sunt de tribus, quatuor, &
quinque liberis in dicta l. prima. C. qui num.
lib. se excus. pertinere videntur ad munera
personalia, quæ ad priuatam vtilitatem spectant, absque vllo publico honore: vt in tutela, à qua excusat Romæ trium, in Italia, quatuor, in prouincijs quinque liberorum numerus, d. l. 1. l. amicissimos. §. vlti. ff. de excusat.
tuto. §. 1. inst. eo. titu. Regia lex, quæ numerum
quinq;quinque liberorũliberorum elegit. 2. tit. 17. parti. 6. Quòd
si
cōmuniscommunis interpretatio ad d. l. si quis Decurio. alicui placuerit, vel in decurione, vel in priuato, is poterit plures
eiusdẽeiusdem opinionis intellectus, quo ad praxim, petere ab his, quos paulò antè citauimus, præsertim Ioann. Andre.
Chassan. Anani. Bolognino, & Ioan. Mauricio.
quæ
tamẽtamen longius repetere minimè vacat, nec
Operis titulo conuenit: sat enim sit prædicta à Iurisconsultis mutuasse, quibus probaremus præmia constituta fuisse his, qui liberis procreandis operam darent. Si quis verò
|
in laudem prolis nosse plura cupiat, Ioannem
Stophæum legat, Sermone 73. Quibus adiungere libet verba Auli Gellij lib. secundo, cap.
15. qui caput legis Papiæ Poppææ refert.
† Is,
inquit, postquam soboles ciuitati necessaria
visa est, & ad populi prolem frequentandam
præmijs, atque
inuitamẽtisinuitamentis vsus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui vxorem,
quiq́;quique
liberos haberent senioribus,
neq;neque liberos, nec
vxores habentibus. sicuti c. 7. legis Iuliæ Priori ex Consulibus fasces sumendi potestas sit,
non qui plures annos natus est, sed qui plures
liberos, quàm Collega, aut in sua potestate habet, aut bello amisit. Hactenus Gellius, apud
quem dict. lex, Iulia appellatur, ab ipso Augusto, qui cùm antea diceretur Caius Octauius,
deinde Caius Iulius Cæsar, Octauianus dictus
est, Dione libr. 45. notat. Anto. Augustin. libro
tertio emendationum, capitulo octauo. Ipse
verò senior Augustus post Iulias rogationes
eam legem in citandis cœlibum pœnis, & augendo Aerario sanxerat, autore Cornelio Tacito, lib. tertio, quod ante nos admonuit Andr. Alcia. libro tertio dispunct. cap. 3. qui scribit dictam legem
latālatam fuisse à Papio Poppæo.
† atque ita passim ab Autoribus dicitur lex
Papia Poppæa. vnde errorem Isidori notat in
cap. quædam. 2. distinct. vbi scribit hanc legem
tulisse sub Octauiano Augusto
PapiũPapium, & Pompeium Consules, quem Aymarus sequitur libro 2. historiæ Iuris Ciuilis. Nec mirum, cùm
tot mendis à Plinio euulsis, etiam nunc apud
eum libr. septimo, ca. 48. legatur, Gneo Pompeio, Q. Sulpitio Consulibus, cùm legendum
sit, Caio Poppæo, Q. Sulpitio Consulibus, ex
Suetonio in Vespasiano, ca. 2. autore Henrico
Glareano in Titi Liuij Chronologia. Hinc
etiāetiam
quibusdam videri potest Ioan. Ferrari. titu. de
success. libert. §. postea. lapsum esse, dum dixit,
legem hanc latam fuisse Diui August. temporibus à Papio & Poppæo Consulibus, cùm
Poppæi fuerit Collega Q. Sulpitius Camerinus, ex Suetonio, in præfato cap. Ego verò nil
temerè mutandum censeo, nec in Plinio, nec
in Suetonio, cùm constet ex Dione libro 43. &
48. Cæsarum imperio
CōsulesConsules ab initio creatos per totum annum Magistratum minimè
gessisse, sed vel per duos menses vel vnum mutari solitos, vt sors ferebat. quod & Alciat. adnotauit libro quinto parerg. ca. decimo, & sequenti.
† Id tamen ex eodem Dione constat
libr. 56. legem hanc latam fuisse sub Augusto à
Marco Papio, & Quinto Poppæo ea parte anni Consulibus, qui & vxoribus, & liberis carebant. Vnde apud Isidorum ipse libenter ita legerem: nam sub Octauio Cæsare Papius &
Poppæus suffecti Consules, legem tulerunt,
quæ ab eorum nominibus appellatur Papia
Poppæa, continens Patrum præmia pro suscipiendis liberis.
† Erat & aliud huiusce legis
Papiæ caput, vt si vir, & vxor filios non haberent, quod alter alteri reliquisset, decima parte fisco adiudicaretur. qua in parte d. lex sublata fuit in l. fi. C. de infirmand. pœnis cœliba.
Scribit & ad hæc Tertullianus in Apologetico, capitulo quarto, Papias leges, quæ ante liberos suscipi cogunt, quam Iuliæ matrimonium contrahi, vanissimas esse, atque à Seuero ob id exclusas fuisse. Erat præterea sancitum ad puniendos cœlibes, vt qui à vicesimoquinto anno vxorem non haberent, nihil ex
testamento lucrarentur, nisi ipsi testanti genere proximi forent: qui verò filios non habuisset, medietatem relictorum sibimet amittebat, vt scribit Sozomenus libro primo Historiæ Tripart. capitulo decimo, dicens à Constantino has cœlibatus pœnas sublatas fuisse.
quod & apud ipsum
SozomenũSozomenum extat in eius
Græca historia libro primo, capit. 9. obiter tamen
admonẽdusadmonendus est Lector, Sozomenum, vel
ab Epiphanio, eius interprete, perperàm traductum, vel scriptoris vitio deprauatum fuisse, cùm hactenus apud eum legatur, licet generis proximitate consisterent, Græco Sozomeni Codice refragante. Ex quibus omnibus
integrè constat sensus Iuuenalis, Satyra 9. apertior saltem, quàm sit ab alijs, traditus.
Iam pater es, dedimus quod famæ opponere possit.
Iura parentis habes propter me scriberis hæres.
Legatum omne capis, nec non & dulce caducum.
Commoda præterea iunguntur multa caducis.
Si numerum, si tres impleuero.
Constat enim partem illam, quæ fisco adiudicabatur, & à legato, vel hæreditate detrahebatur, caducum dici. Huius legis Iuliæ meminit
& Tertullianus in libr. de Monogamia: Aliud,
inquit, est, si apud Christum etiam legibus Iulijs agi credunt. & existimātexistimant, cœlibes & orbos
ex testamento Dei solidum non posse capere.
His etiam suffragatur, quod ex Lycurgi legibus Plutarchus in Laconicis refert, scribens,
Lycurgum ciuibus, qui à nuptijs abhorrerẽtabhorrerent,
suis legibus ignominias plures addidisse. Item
apud Romanos probrosus erat cœlibatus, vt
constat ex legibus duodecim Tabularum, titul. de censori. Testis etiam est Valerius Maximus libro secundo, cap. 4. idq́ue ex Platone &
alijs penes alias gentes vitio, & ignominiæ datum fuisse, adnotauit Crinit. de honesta disciplin. libro 14. cap. 15. De prole igitur acturus,
tria expediam breuiter. Primum de prole ex
copula coniugali suscepta, seu ratione matrimonij legitima tractabo. Secundum de prole
illegitima. TertiũTertium de legitimatione filiorum.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filij nati ex matrimonio, ab infidelibus contracto, iure tamẽtamen humano inualido, sunt legitimi,
si eorum parentes Christi fidem profiteantur.
-
2 Filij ex matrimonio nullo concepti, legitimi, quo
| ad omnia censentur, propter bonam fidem vtriusque, vel alterius parentis.
-
3 Filius ex bona fide parentis legitimus verè, & nōnon
fictè, legitimus est, & ad feuda admittendus.
-
4 Bona fides præsumitur in matrimonio.
-
5 Bona fides in matrimonio præsumitur, etiam lite pendente.
-
6 Filij concepti ex matrimonio, etiam lite pendente, sunt legitimi ex bona fide parentum, quamuis parentes fuerint à Iudice ob contumaciam
excommunicati.
-
7 Filij nati appellatione pendente super matrimonio, legitimi sunt propter bonam fidem parentum.
-
8 Matrimonium contractum lite pendente, super
primò, an censeatur bona fide contractum, saltem ex præsumptione.
-
9 Error Juris an bonam fidem inducat in matrimonio, quo ad legitimationem prolis.
-
10 Sententia in matrimonio an tribuat iustam causam præsumendi bonam fidem. & nu. 8.
PRIMVM omnium id constat, filios susceptos ex matrimonio vero, legitimos esse. ca. quod nobis.
cap. causam quæ. in 2. cap. lator.
qui filij sint legiti. c. tuam. de ord.
cogni. text. in prin. Instit. de patria potest. Vnde
† si matrimonium contractum inter infideles, iuxta propriam eorum legem, valuit,
etiamsi Iure Canonico non teneat, filij ex eo
nati legitimi sunt, si illi coniuges ad fidem Catholicam conuertantur. cap. si qui filij sint legit. Illud enim matrimonium adhuc assumpta
fide Christiana non dirimitur. c. de infidelib.
de consang. Ex quibus non placet gloss. in d. c.
fin. dicens filios susceptos ab illis, qui ex Mosaica lege repudiatis prioribus vxoribus, &
eis viuentibus, secunda matrimonia contraxerunt, legitimos esse iudicandos, etiamsi parentes Christi fidem profiteantur, nisi dixerimus eos legitimos esse ex benigna ecclesię
cōstitutioneconstitutione, ne auertantur parentes à fide Catholica
suscipiẽdasuscipienda. & ex eo, quod Moyses permisit illa matrimonia ob duritiam cordis Iudæorum. ita Abbas & Ancha. in dict. cap. fin.
idem Anchar. in cap. gaudemus. de diuort. colum. pen. Imò filij procreati ex matrimonio
nullo quandoque legitimi censentur, nempe
propter bonam fidem alterius tantùm ex coniugibus. c. ex tenore. qui filij sint legiti. c. peruenit. eod. titu.
Duo tamen sunt necessaria. Primum, quòd
† matrimonium fuerit bona fide contractum:
secundum, quòd sit in facie ecclesiæ celebratum. ca. cùm inhibitio. §. de clandest. despons.
cap. 2. qui filij sint legit. & ibi Docto. communiter, quibus conuenit Regia l. 2. titul. 15. part.
4. Ideo dicti filij integrè, & omninò legitimi censentur, quo ad omnia, non ex parte. gloss.
in dict. cap. cùm inhibitio. §. 1. quam commendat Geor. Natan. in cap. quamuis pactum. de
pact. in 6. 2. col. Iason in l. ex facto. col. 5. ff. de
vulga. idem Ias. dicens hanc opinionem esse
communem in consi. 156. col. 2. volu. 4. & consil. 168. col. 3. eod. volu. similis est gloss. in cap.
cùm in captiuitate. 34. quæst. 1. quia verè sunt
legitimi isti filij, quod in d. c. ex tenore. probatur, & Regia l. 3. tit. 3. part. 4. & l. 1. tit. 13. eadem part. notat Bald. in l. qui contra. C. de incest. nupt. Si verè legitimi sunt, pro parte legitimum esse, & pro parte illegitimum, non conuenit.
Hinc infertur falsum esse, quod Bened. à
PlũbinoPlumbino adnotauit in disputa. incip. statuto Pisano. colum. 3. dicens,
† dictos filios esse fictè,
& non verè legitimos:
cōstatconstat enim ratione matrimonij legitimos esse, & à radice copulæ coniugalis tales censeri. igitur verè legitimi sunt,
non fictè. Cui opinioni contra Plumbinum
adstipulatur Regia l. 1. titul. Partita. 4. vbi dicit
hos filios esse legitimos: igitur verè, non fictè,
sunt legitimi, quia verbum esse veritatem inducit, vt statim probabimus §. seq. nu. 26.
Secundò infertur, hosce filios legitimos esse, quo ad feuda, Bald. in ca. 1. §. naturales. si de
feu. fue. contro. inter domi. & agnat. vas. & excludere substitutum sub illa conditione: Si
institutus decesserit absque filijs legitimis, &
naturalibus. Curt. Iun. consi. 52. col. 1. & consil.
27. vtrobique Bald. sequutus.
Tertiò infertur, eosdem filios excludere
substitutum sub illa conditione: Si institutus
decesserit
absq;absque filijs legitimis & naturalibus,
natis ex legitimo matrimonio. Hoc enim matrimonium legitimum censetur ex bona fide
alterius. atque ita Deci. respondit consil. 153.
quem sequitur Caro. Moli. in Alex.
cōsilconsil. 5. vol.
7. Cui tamen subtiliter resistit Cur. Iun. consil.
27. longius consil. 64. Et hæc procedunt ita latè,
† vt bona fides pręsumatur interim, dum
non probatur mala fides. Bal. in dict. l. qui contra. Hippol. in l. qui ignorans. numer. 19. ff. ad
leg. Cornel. de falsis. siquidem & ad præscribendum bona fides præsumitur. gloss. in cap.
fin. & in cap. sanctorum. & in cap. si diligenti.
de præscript. Bart. & ibi Bald. in l. Celsus. ff. de
vsuca. 3. par. repetitio. Ias. in §. sed istæ. Instit. de
actionib. nume. 99. Curt. Senior consil. 71. colum. 4. Curt. Iunior consil. 28. col. 2. & Alciat.
reg. 3. de præsumpt. 5. præsump. Imò & in causa matrimoniali præsumitur bona fides, etiam
lite pendente super matrimonio. text. optimus in cap. 2. qui filij sint legiti. vbi Doct. ex eo
hanc assertionem colligunt. Cui
tamẽtamen obstat,
quòd lite pendente & contestata, præsumitur
mala fides. l. sed si lege. §. si ante. & ibi glo. ff. de
peti. hære. etiam præsumptione iuris, & de iure, secundum Bar. ibi. quem sequuntur Anto.
& alij in c. consultationibus. de iure patro. Ex
|
quo tenetur victus fructus rei petitæ post litem contestatam perceptos restituere. gloss.
communiter recepta in l. ex diuerso. ff. de rei
vendic. & in cap. grauis. de restit. spoliat. l. certum. C. de rei vendi. etiamsi habuerit iustam
causam litigandi, & eam habuisse probare velit. Rot. in nouis decis. 182. sensit Bart. post glo.
ibi. in dicto §. si ante. Verùm lite etiam
† contestata præsumitur bona fides in matrimonio.
ita Anchar. & ibi Præpos. expressè notant in d.
cap. 2. qui filij sint legiti. pro quibus est text. in
cap. 2. vt lite pend. ex quo, pendente lite, permittitur litigantibus super matrimonio carnalis copula, quam minimè ecclesia permitteret, si mala fides præsumeretur. cap. inquisitioni. de sentent. excommu. Nec faciliter dari
debet præsumptio delicti. l. merito. ff. pro socio. quam rationem Host. & Abb. sentiunt. sed
nimis negligenter eam expediunt in dict. c. 2.
Quòd si victus fructus reddere tenetur, quos
ex repetita lite contestata percepit, ideo contingit, quia ex re aliena eos percepit, ac lite
cōtestatacontestata tenetur eos diligentiùs, quàm antea,
custodire, & conseruare, ita, vt ad hunc effectum restituendi fructus, victus possessor malæ fidei præsumatur. siquidem, quo ad alia, bona fides in eo præsumitur: fructus enim illos
facit suos, quos non fecisset, si esset prædo, &
malæ fidei possessor. Nec sequitur, tenetur fructus restituere: igitur deliquit eos percipiendo. mirum ergo non erit, si præsumatur malæ
fidei possessor, quo ad effectum restituendi
fructus, cùm tunc nulla sit præsumptio delicti
ad hoc necessaria, non tamen præsumitur malæ fidei possessor lite contestata, ipse litigans
super matrimonio, si eo vtatur, cùm delictum
omninò præsumeretur.
Ex quo deducitur rectè hanc rem perpendisse Bar. Brixi. q. Dominicali. 64. quem comprobat Præpo. in dict. cap. 2. col. 2. per text. ibi,
dicens,
† filios natos, seu
cōceptosconceptos ante sententiam pendente lite legitimos esse, quamuis eorum parentes ante conceptionem à Iudice essent excommunicati propter
cōtumaciamcontumaciam in non comparendo commissam. Quibus
tamẽtamen postea litem prosequutis pronunciatum fuit matrimonium minimè valuisse.
Secundò,
† præmissis etiam constat appellatione pendente à sententia lata
cōtracontra matrimonium filios conceptos legitimos esse. Io.
Andre. Præpo. & Cardi. in dict. cap. 2. & Henri. in cap. ex tenore. qui filij sint legiti. argum.
text. in l. 1. ad fi. ff. ad Turpili. cap. venientes. de
iureiuran. cap. non solùm. de appellat. in 6. vbi
probatur sententiam appellatione suspendi,
quo ad eius effectus.
Tertiò idem esse dicendum videtur de filijs
cōceptisconceptis post hanc sententiam, pendente termino decem dierum, dato à iure ad appellandum. cap. non solùm. in princip. de appella. in
6. his tamen duobus casibus proximis non est præsumenda bona fides, sed mala, propter autoritatem sententiæ. cap. in præsentia. de renunci. Clem. 1. de sequest. poss. l. si instituta. §.
de inofficioso. ff. de inoffi. testa. Ex quibus appellatione pendente, adhuc sententia habet
maximam autoritatem, licet nondum sit sortita effectum rei iudicatæ. sic pro ea sententia
præsumitur, quamuis non operetur translationem oneris probandi in aduersariũaduersarium, ex traditis per Deci. in Rub. de appe. col. 4. eundem
in cap. quoniam contra. de probatio. num. 32.
& ibi Felin. nume. 31. & Alciat. de præsumptio.
reg. 3. præsumpt. 9. non tamen est ita planè recedendum à prædictis duabus conclusionibus propter possessionẽpossessionem cohabitationis coniugalis, tametsi apud me sint dubiæ.
Hinc infertur, non optimè respondisse Pau.
de Castro, consi. 354. 1. volu. matrimonium secundum
† bona fide censeri
contractũcontractum, pendente lite, & appellatione à sententia lata contra primum. Hoc etenim Feli. reprobat in cap.
lator. nume. 11. de re iudic. & meritò, ob primum matrimonium, super quo lis pendet. argu. cap. cùm Apostolica. de spons. aliud enim
est præsumere
bonābonam fidem in coniugibus pendente lite super eodem matrimonio: aliud in
his, qui secundum matrimonium contrahunt
in iniuriam primi matrimonij, quod adhuc in
lite versatur. notant Imol. consil. 125. gloss. fin.
& ibi Abb. in cap. tenor. paulò antè citato. &
Domi. consil. 76. Imò ipse Felin. ampliùs asseuerat idem esse, quo ad malam fidem præsumendam, si secundum matrimonium
contractũcontractum esset pendente lite super primo, quod fuerat dissolutum sententia, à qua non fuit appellatum, nec
tamẽtamen transierat in rem iudicatam,
quia in matrimoniali causa lata fuerat: nam ex
quo fuit iam cœpta lis super prioris sententiæ
rescissione satis coadiuuatur pręsumptio malæ fidei. & idem Abb. notat in d. c. tenor. nu. 9.
Hinc etiam apertissimum est sententiam latam pro ipso coniugio bonæ fidei absque dubio præsumptionẽpræsumptionem inducere: nam si pendente lite ante sentẽtiamsententiam, tempore, quo expectatur dubius euentus litis, præsumitur bona sides: igitur lata sentẽtiasententia pro matrimonio, fortiori ratione, & cōiecturaconiectura præsumetur, etiamsi sit lata per falsos testes etiāetiam corruptos pecunia, ipso tamen coniuge ignorante, quod eleganter notat Anchar. in cap. perlatum. qui filij sint legit. dicens sententiam diuortij in primo matrimonio constituere præsumptionem
bonæ fidei in eo, qui cum soluta à lege prioris
cōiugijconiugij, ex ratione illius sententiæ, matrimoniũmatrimonium contrahit, etiamsi sententia sit lata ex falsis testibus, & pecunia corruptis.
Ex his & illud explicari potest,
† an ex errore iuris matrimonium contractum hunc
operetur effectum. & Abb. in cap. referente,
qui filij sint legiti. hoc dubium reliquit indecisum, quibusdam videtur filios conceptos ex
|
tali matrimonio legitimos esse. per text. in l.
qui in prouincia. ff. de ritu nupti. §. 1. vbi à iure
prædicti filij legitimi efficiuntur, accedente
etiam longo tempore, quo matrimonium stetit
copulatũcopulatum. & ita Bal. Nouel. illum tex. intelligit in tract. de dote. par. 11. col. fi. Verùm quia
ipse exigit iustum errorem, adhuc ego vlteriùs
considerandũconsiderandum censeo.
NāNam si Iuris error ita
iustus sit, vti bonam
fidẽfidem producat, non dubito ex matrimonio illo, etiam
absq;absque longi temporis cursu, filios legitimos esse, cùm & legitimi sint ex alterius coniugis bona fide. per tex.
in allegato c. ex tenore. quę bona fides ex Iuris
iusto errore adest in matrimonio: potest etenim Iuris error
bonābonam fidem producere, quando erratur in dubia Iuris decisione. in qua intelligenda, etiam ipsi DD. varias professi sunt
opiniones: aut quando aliqua dictio in Iure
ambiguam habet interpretationem, etiam apud ipsos Iurisconsultos: is enim error iustus
existimari debet. text. vbi Abb. & Imol. in cap.
cùm dilectus. de consue. idem Abb. illum text.
dicens notabilem in c. de quarta. de præscript.
col. 3. & sing. Feli. ibi & Bal. in l. Celsus. ff. de vsuca. 4. notab. Curt. Iun. consi. 6. num. 22. idem
consi. 28. col. 3.
Ex quibus infertur intellectus, & defensio
gloss. in capitul. perlatum. qui filij sint legitim.
quam Abb. & Cardi. dicunt singul. ex ea notantes, sententiam diuortij prioris matrimonij iustam causam ignorantiæ exhibere, vt secundum matrimonium contrahatur, quamuis illa sententia nulla sit. Id enim procedit,
quando prædicta sententia non est manifestè nulla, sed si esset manifestè nulla, ex ea non
posset iusta ignorantia Iuris prætendi, per tex.
vbi gloss. in verb. comprobata. hoc not. in cap.
per venerabilem. qui filij sint legitim. ita illum
text. intelligens, qui potest & aliter intelligi, si
dicamus ibidem à prima sentẽtiasententia diuortij appellatum fuisse, & secundum matrimoniũmatrimonium contractum lite & appellatione super primo pendente: quo quidem casu mala fides in contrahentibus præsumenda est, vt paulò antè dicebam, nume. 8.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filij nati ex coitu fornicario, qui poterat coniugalis esse, si consensus accessisset, per subsequens
matrimonium efficiuntur legitimi.
-
2 Filij prædicti legitimi fiunt per matrimoniũmatrimonium subsequens, siue natiuitatis, siue conceptionis tempore potuissent parentes matrimonium contrahere.
-
3 Aetas an sit à die conceptionis, vel natiuitatis
computanda.
-
4 Filij nati ex concubina, etiam non retenta domi,
efficiuntur legitimi, ratione sequentis matrimonij.
- 5 Filij nati ex concubina clerici in minoribus Ordinibus constituti, etiam beneficium ecclesiasticum habentis, legitimi fiunt per matrimonium subsequens.
-
6 Filij nati ex concubina Iudæa, vel Sarracena,
non efficiuntur legitimi, ratione matrimonij legitimè subsequentis.
-
7 Filij per coniugium subsequens legitimi efficiuntur, etiamsi nati fuerint ante matrimonij contractum.
-
8 Filij efficiuntur legitimi, subsequuto inter parentes matrimonio, etiamsi non intercesserint nuptialia instrumenta.
-
9 Filij, matrimonio sequuto, legitimi efficiuntur,
etiamsi parentes sint genere, vel fortuna, dispares.
-
10 Filij matrimonio sequuto inter eorum parentes,
etiam senes, & in mortis extremo tempore constitutos, legitimi censentur.
-
11 Infirmus prope ipsam mortem existens matrimonium iure optimo contrahere potest.
-
12 Filij legitimi fiunt per matrimoniũmatrimonium subsequens,
etiam sine parentum consensu, imò ipsis contradicentibus, & repugnantibus.
-
13 Legitimatio filiorum exigit parentum consensum, ipsoruḿipsorumque filiorum.
-
14 Ingratitudinis ratione minimè reuocatur filiorum legitimatio, quæ ratione sequuti coniugij à
iure facta fuit.
-
15 Filij legitimi censentur ex matrimonio sequuto
inter eorum parentes, etiamsi post eorum natiuitatem aliud matrimonium cōtractumcontractum fuerit.
-
16 Filij concepti ex coniugato, ipsa matre soluta, &
ignorante, an legitimi fiant per matrimonium
postea legitimè subsquutum.
-
17 Bona fides parentis in concubinatu an reddat
ipsam prolem naturalem.
-
18 Legitimatio ratione subsequentis matrimonij,
est tantùm iure humano inducta.
-
19 Nepos ex filio præmortuo an fiat legitimus, ex
matrimonio inter auum & auiam contracto.
-
20 Nepos rescripto Principis auo legitimus efficitur, etiam post patris mortem.
-
21 Filius ex subsequenti matrimonio ita legitimus
efficitur, vt quo ad omnia legitimus sit censendus.
-
22 Legitimatus per subsequens matrimonium ad
retractum admittendus est.
-
23 Legitimatus per subsequens matrimonium, admittitur ad ecclesiasticam emphytheusim.
-
24 Legitimatus per subsequens matrimonium in
episcopum eligi potest.
-
25 Legitimatus per subsequens matrimoniũmatrimonium, etiam
iuribus municipalibus legitimus censetur.
-
26 Legitimatus per matrimonium subsequens, verè, non fictè, legitimus est.
-
27 Legitimatus per matrimonium subsequens ad
feuda admittendus est.
-
28 Legitimatus per matrimonium subsequens, an
| sit primogenitus censendus, excluso fratre, postea ex matrimonio legitimo ante secundũsecundum coniugium nato.
-
29 Legitimatio per subsequens matrimonium reuocat donationem ex cōstitutioneconstitutione l. si vnquam.
C. de reuoc. donat.
-
30 Legitimatus per subsequens matrimonium an
fit dicendus natus ex matrimonio legitimo.
NEC † tantùm illa proles censetur legitima, quæ ex matrimonio
cōceptaconcepta fuit, sed & ratione matrimonij subsequentis filij antea ex
coitu fornicario nati, efficiuntur
legitimi. cap. tanta. qui filij sint legitim. l. cùm
quis. C. de natur. liber. quibus conuenit Regia l. 1. titul. 13. parte 4. Est tamen fauor à Iure
Pontificio matrimonio
impẽsusimpensus, pluribus ornandus, atque explicandus interpretationibus. Primò enim est intelligenda dicta constitutio in filijs natis ex coitu, qui poterat esse
coniugalis inter parentes, si consensus ab eis
præstitus foret. quod probatur in dict. ca. tanta. in 2. part. vbi Doctor. id asserunt communiter, & pulchrè Theophilus in §. fin. Instit. de
nupt. Sed est in hoc egregia dubitatio, vtrum
sit satis, quòd tempore natiuitatis coitus potuerit esse coniugalis, an præcisè exigatur conceptionis tempore coniugium potuisse contrahi inter parentes. Et Salycet. in l. filium. C.
de suis & legit. hæred. conceptionis
† tempore matrimonium contrahi potuisse præcisè
exigit. & Anto. Rosellus de legitimat. col. 8. &
9. quibus adiungenda est Cyni ac Paul. Castr.
sententia in l. ex libera. C. de suis & legit. hæred. qui tenent filios conceptos ex matrimonio nullo, cuius est postmodum
dispẽsatiodispensatio sequuta, non esse legitimos, etiamsi nascantur
post obtentam dispensationem. His
etiāetiam suffragatur l. Paulus. ff. de statu hom. vbi tempus
conceptionis est considerandum, quo ad filiorum statum, etiamsi eis hoc non sit vtile,
quod constat, quia tempore natiuitatis ibi est
Iure Ciuili matrimonium erat
legitimũlegitimum, non
tamen tempore conceptionis. & subdit Iurisconsultus, iustos
nōnon esse liberos: ergo in hac
nostra
cōtrouersiacontrouersia ex illa lege dicendum erit,
attendi debere tempus conceptionis, ita, vt
tunc potuerit matrimonium contrahi, nec satis esse, quòd potuerit
cōtingerecontingere tempore natiuitatis. Quo fit, vt gl. c. 2. qui filij sint legiti.
egregiè in illius l. Paulus. inductione errauerit, ex ea colligens, tempus conceptionis attendendum esse, cùm de commodo alicuius
tractatur. Probatur etiam prædicta principalis opinio in l. etsi contra. vbi gloss. C. de nupt.
& in l. ex libera. C. de suis & legitim. hæredib.
optimus text. in l. 8. titu. 13. par. 6. ibi genuerit.
Contrariam sententiam, imò quòd sit satis vel tempore conceptionis, vel natiuitatis matrimonium inter parentes contrahi potuisse,
suadet l. qui in vtero. ff. de statu homin. vbi Iurisconsultus fœtũfœtum existentem in vtero natum
existimat, si fœtui hoc sit vtile, alioqui nōnon existimari natũnatum constat. idẽidem probat gl. quam DD.
ibi sequuntur in d. c. 2. igitur filij nati, vel concepti tempore, quo pater, & mater matrimonium contrahere legitimè potuissent ex matrimonio sequuto legitimi efficiuntur. ita Hostiens. Ioan. Andre. Anto. nume. 17. & Cardi.
in dict. cap. tanta. Saly. in l. nuper. C. de natur.
liber. vbi text. hanc opinionem probat quam
communem esse existimo, cui & Henri. adhæret in cap. ex tenore. qui filij sint legit. optimus
text. in l seruorum. §. fin. ff. de statu homi. & §.
sufficit. Insti. de ingenuis. quibus constat, quo
ad filiorum libertatem statum matris tempore conceptionis, vel natiuitatis attendi. & l.
Regia 11. in Taurinis sanctionibus hæc ipsa opinio in matrimonio comprobatur. Nec obstat l. Paulus. quia in eo casu nec tempore natiuitatis matrimonium erat legitimum: nam
etsi potuit tunc contrahi legitimè, tamen contractum priùs eo tempore, quo minimè licebat, non fuit nouo consensu legitimo tempore confirmatum. atque item Reg. l. 8. est ita intelligenda, vt alternatim vel conceptionem,
vel natiuitatẽnatiuitatem expectemus, ex aliarum legum
additione, qua lex illa supplenda est, coadiuuante dict. l. nuper. Cætera autẽautem, quæ pro prima opinione adduximus, parùm obstātobstant: siquidem illa Iura hanc quæstionem directè nōnon attingunt. DD. verò autoritates negari possunt.
Nec est admittẽdaadmittenda in hoc dubio distinctio Alberi. in d. l. Paulus. quia nec iure probatur, neque ab alijs recepta fuit.
Non tamen omiserim
† ex vsu loquendi,
vel loquentis mente quandoque considerandam esse natiuitatem, non conceptionem. ex
quo falsa est opinio glo. in reg. Cancell. 17. dicentis, annos ętatis esse à die
cōceptionisconceptionis computandos, si id vtile sit ei, de cuius ætate tractatur. Ego enim hanc sententiam adeò à vero deuiare existimo, vt nihil hac in re falsius
dici posse libenter asseram. Frequentissimum
quidem est, ætatis annos à natiuitate,
nōnon à conceptione connumerari.
Secundò intelligenda est cap. tanta. decisio,
† etiamsi filij sint nati ex coitu fornicario, domi minimè cohabitante
cōcubinaconcubina, cùm
inter hanc concubinam & virum matrimonium legitimè contrahi possit gloss. quæ expressim hoc ipsum notat in cap. innotuit. de
electio. & ibi Abb. idem Abb. & Docto. in d. c.
tanta. Ioan. Andre. in regu. sine culpa. de regu.
iur. in 6. colum. 7. quod alibi à suis principijs
deducemus, nempe hoc eodem cap. §. 4. num.
2. & sequenti.
Tertiò est idem intelligendum,
† etiamsi
filij nascantur ex carnali copula,
quāquam cum eo|
rum matre clericus in minoribus Ordinibus
constitutus habuit, etiamsi is eo tempore ecclesiasticum beneficium obtineret, ex Ioan.
Andre. in dicta reg. sine culpa. col. 8. Bal. in c. 1.
§. naturales. si de feud. fuer. controuers. inter
domi. & agna. vasal. Præpo. in d. c. tanta. 9. col.
gloss. in Pragm. Sanctio. titu. de concubina. §.
ipsas. in verb. arcere. Nicol. de Vbald. in tract.
de success. ab intest. colum. 20. licet in clerico
in minoribus constituto,
ecclesiasticũecclesiasticum beneficium habente, contrarium asserat Bartol. in l.
penultim. ff. de concubin. Ludouic. de Sardis
in tracta. de legitima. 2. par. §. de legitimat. per
subseq. matrim. quæst. 3. Anto. Rosellus lib. 1.
legitimatio. col. 4. Ioannes Lup. in l. 9. Tauri.
num. 39. idem in cap. per vestras. 3. notab. §. 21.
numer. 21. de donat. inter vir. & vxor. vbi hanc
Bart. opinionem falsò tribuit Io. Andr. in dict.
reg. sine culpa.
Quartò ex his constat, filios susceptos à Monacho, vel Moniali, intra annum probationis
per matrimonium subsequens legitimos effici, quia tempore conceptionis parentes coniugium contrahere poterant: quod Præpo. fatetur in d. c. tanta. col. 10. & Io. Lup. in l. 9. Tauri. nu. 41.
Quintò intellige
† dictam legitimationem ex præmissis induci, quando concubina,
ex qua genuit filium Christianus, erat tempore conceptionis, vel natiuitatis Catholica, seu
Christi fidem professa: secus si esset Sarracena,
Iudæa, vel aliàs infidelis. Nam quamuis postea
fidem Christi suscipiat, non efficitur filius legitimus, ex matrimonio subsequenti. Hosti.
Ioan. Andre. Anton. Cardi. & Abb. in dict. cap.
tanta. quorum opinio probatur ex eo, quòd
nec tempore conceptionis, nec natiuitatis
poterat inter parentes legitimè contrahi coniugium, quod alibi diximus: tametsi ab hac
quinta
interpretatiōeinterpretatione recedant Calde. in dict.
cap. tanta. & Anton. Rosel. libr. 1. de legitimat.
col. 9.
Sextò subinfertur
† ex his, filios effici legitimos per subsequens matrimonium, siue
sint nati matrimonio ipso nondum
cōtractocontracto,
siue eis conceptis & adhuc in vtero existentibus, matrimonium contrahatur. Ita Io. Andr.
in dicto capit. tanta. cui cæteri assentiuntur: &
probatur in l. nuper. C. de natur. liber. & in §.
sufficit. Institu. de ingenu. Id enim tantùm aduertendum erit potuisse parentes ex consensu dictam conceptionis copulam, vel ex ea sequutam natiuitatem, proprio coniugio honestare.
Septimò
† intellige id procedere, etiamsi
in matrimonio subsequuto non interueniant
nuptialia instrumenta, quæ quamuis Iure Ciuili exigantur, Iure tamen Pontificio, cui standum est, non sunt necessaria, vt matrimonium
valeat. gloss. in cap. 1. 30. quæst. 5. Abb. & alij in
dict. cap. tanta. Angel. Aretin. in §. final. Instit. de nuptijs. Iason consil. 168. nume. 7. volum. 4.
Decius consil. 155. col. 2. dicens hanc opinionem esse communem. idem asserit Præpo. col.
15. in dict. cap. tanta. addit
tamẽtamen hanc opinionem
communẽcommunem procedere, quo ad matrimonij vim, & valorem, atque filiorum legitimationem simplicem, & Canonicam, non tamen
quo ad
filiorũfiliorum successionem, quæ in locis imperiali ditioni subiectis filijs
nōnon defertur, nisi
in matrimonio nuptialia instrumenta
cōfectaconfecta
fuerint. idem voluit Angel. Perusinus consil.
29. Bald. in l. si qua illustris. C. ad Orfic. versic.
item notat. Lucas de penna in l. 4. col. 2. C. de
his qui spon. mun. subier. libr. 10. Socinus Iunior consi. 52. col. 2. volum. 1. & Curtius Iunior
consil. 136. col. 2. 1. volum. consi. vbi profitetur
hoc esse communiter receptum. Verùm ego
non arbitror hanc Angeli sententiam ita frequenter receptam esse, vt eam seruandam fore existimem: vix enim eam procedere
cōpertumcompertum habeo: siquidem ratione matrimonij filij
censendi sunt legitimi, etiam in foro Cæsaris:
at
matrimoniũmatrimonium Iure Pontificio iudicatur, non
Cæsareo, vt
cōstatconstat: ideo Angeli opinionem reprobant Alex. in l. ex facto. §. si quis rogatus.
nume. 19. ff. ad Trebel. & Ias. in l. generaliter. §.
cùm autem. pe. col. C. de inst. & subst. quorum
opinionẽopinionem communem esse fatetur Carol. Rui.
consi. 211. col. 2. volu. 1. eam etiam sequitur Parisi. consi. 13. num. 49. vol. 2. dicens non esse ab
ea recedendum. nec ab hoc dissentiunt Angel.
Aret. & Deci. paulò antè citati. imò idem probare videntur.
Octauò principaliter
† hoc intellige procedere, etiamsi parentes sint dispares genere,
& diuitijs: nihil enim hoc refert ad
cōiugiumconiugium,
cuius ratione filij legitimi efficiuntur ex sententia Nicol. de Vbal. in tract. de success. ab intestat. col. 16. Iason consi. 234. 2. vol. Ioan. Lupi.
in cap. per vestras. 3. notab. §. 21. num. 17. de donatio. inter virum & vxorem. Licet Angel. per
text. ibi contrarium teneat in Auth. quib. mo.
natur. effic. legit. §. sed aliud. cui accedunt Pau.
de Monte Pico. in l. Titia. cum
testamẽtotestamento. in §.
Titia cùm nuberet. numer. 52. ff. de legat. 2. &
Curtius Iunior consi. 136. Carol. Ruin consil.
211. volu. 1. num. 5. Soci. Iuni. consi. 52. col. 2. volum. 1. dicens Angel. opinionem communem
esse, num. 10. text. tamen in dict. §. sed aliud in
meretrice loquitur, quo casu non est certum,
ex quo viro sit suscepta proles. vt illum text.
Ias. intellexit in dict. cons. 234. Sed aptius eiusdem text. interpretationem exponens Angeli
sententiāsententiam refellit Emanuel à Costa Lusitanus,
qui Ius Ciuile apud Coimbricam magno
cum nomine publicè docet, in §. & quid si tantum. 2. part. numero 98. ff. de liber. & posthum.
Nonò prædictam
† legitimationem intellige à Iure concedi ratione matrimonij, etiam
contracti ab infirmo prope ipsam mortem,
|
vel à sene decrepito cum
cōcubinaconcubina. Hoc enim
coniugium validum est: igitur eius causa proles suscepta erit legitima, quod Io. Andre. notat in regu. sine culpa. de reg. iur. 3. col. Abb. in
cap. 2. de fri. Ioan. Andr. Anto. & Præpo. in dicto c. tanta. Alber. in l. cùm quis. C. de natur.
liber. Cynus in l. nuper. C. eod. titul. Ludo. de
Sardis in tracta. de legitimat. prima legitimat.
in princ. quam opinionem dicit esse communem Alexan. in l. si quis posthumos. 1. col. ff. de
liber. & posthum. & Ias. in l. sed est quæsitum.
ff. eod. titu. Paul. Parisi. consi. 13. volum. 1. num.
68. Huc etiam tendit, tametsi dubius, Anton.
Rosellus in tracta. de legitimatio. colum. 12.
Nec videtur fraude illud matrimonium contractum esse: nullam enim iniuriam alteri irrogat, qui iure suo vtitur. Vnde filius ex prædicto matrimonio legitimatus exclusit substitutum sub conditione, si institutus sine liberis legitimis decesserit. ita Alexan. & Ias. in dictis locis scribunt. Felin. in ca. in præsentia. de
probatio. num. 36. & Francis. à Ripa in l. ex facto. §. si quis rogatus. ff. ad Trebel. nu 48. Cæterùm Bald. in l. nuper. C. de natur. libe. & in l.
eam quam. C. de fideicommiss. colum. 7. diuersum notat. Cui suffragatur text. in d. l. nuper. vbi
matrimoniũmatrimonium susceptam prolem reddit legitimam, quando contrahitur spe prolis.
item text. optimus in capit. 2. de frigid. dicens
matrimonium contrahi non posse ab eo, qui
generare minimè valet. Sed horum primo respondeo satis esse, & dici hoc matrimonium
contractum spe prolis, quia
cōtrahiturcontrahitur ad suscipiendam prolem legitimam ratione matrimonij, quæ suscepta fuerat ex illegitimo coitu. ita Cardina. in dict. cap. tanta. dictum text.
intellexit, & sensit Bal. in cap. innotuit. de electio. colum. penult. Secundo respondere possum ea ratione, qua matrimonium contrahi
non potest ab eo, qui ex naturali, & propria vi,
nōnon valet gignere: nempe à frigido: potest
† tamen contrahi ab eo, qui ex naturali, & propria virtute generare potest, atque ad id habitum habet, quamuis eius exercitium sit senectute suspensum, cùm is habitus possit quandoque reduci ad exercitium, vt voluit Abb. in
cap. 2. de frigid. vbi glo. asserit à sene matrimonium contrahi posse. l. penulti. & ibi glo. C. de
nupt. sicuti & ab infirmo, quia causa morbi esset impeditus gignere. ex quibus hic nouus
intellectus admittendus est: quem & Pari. à
fraudis præsumptione excusat in dicto consil.
13. & seq. num. 34. volu. 1. licet Carol. Rui. consil. 211. vol. 1. ab eo discedat, ex eo, quòd fraudis
præsumptionem admittat.
Decimò ita sunt prædicta intelligenda, vt
† ipsis parentibus tempore
cōiugalisconiugalis contractus repugnantibus, eorum filij ratione matrimonij sint legitimi. Nam huic matrimonij
fauori parentes ipsi renunciare non possunt.
Imò nec ipsi filij: interest enim Reipublicę
hāchanc legitimationem fieri. argument. cap. inter cætera. 22. quæst. 4. igitur nec parentes, nec filij
renunciare valent huic constitutioni, ex cap. si
diligenti. de foro compet. l. si quis in conscribendo. C. de pact. Ex quibus
† infertur intellectus ad text. in Authentic. quibus modis
natur. effic. sui. §. si verò is, qui probat filios illegitimos non posse contradicentibus parentibus legitimos fieri, sicut & èconuerso inquit
text. esse necessariam filiorum voluntatem, vt
legitimi efficiantur. quem text. dicit singul.
Rom. in singu. 588. dicens sufficere scientiam,
& taciturnitatem ipsius filij. quod & Iason notat consilio 156. colum. 4. volumi. 4. gloss. in l.
in adoptionibus. ff. de adoptio. cuius meminit Decius, consil. 55. numero septimo. ex qua
probatur legitimationem infantis, & si fieri
possit, quod Azo notauit in summa. C. de emancipat. liber. ratam tamen haberi ex eo,
quòd accedente ætate legitima, ipse legitimatus tacet, sciens se legitimum effectum. Sic &
Bartol. est intelligendus in l. fina. ff. de his, qui
sunt sui. dicens infantem posse natalibus restitui absque eius consensu. quod latè tractat
Barbat. consil. 33. volum. 2. Hæc tamen omnia
non sunt necessaria in legitimatione, quæ ex
contractu matrimonij fit, secundum Angel.
consil. 17. colum. 2. Salycet. in disputatione incipienti. Mediolanensis quidam. 2. dubio. arti.
3. Præpo. in dict. cap. tanta. quæst. 12. & Io. Lupi. in cap. per vestras. 3. notab. §. 21. numer. 17.
Hinc errare opinor Guliel. Albe. Bal. & Paul.
in l. scire leges, aliàs in l. benignius. ff. de legi.
volentes in legitimatione per subsequens matrimonium requiri filiorum consensum: quos
sequitur Barba. in l. cùm acutissimi. fol. 27. colum. 4. C. de fideicommiss. Nicola. Boeri. decis. 160. falsò ad id alios autores adducens. Ex
his etiam cauendum est à Ludoui. de Sardis in
tracta. de legitima. primo modo. capit. incip.
Tertio loco. & Anton. de Rosellis in tracta. legitimat. part. 1. colum. 9. dicentibus, in hac legitimatione, quæ subsequenti matrimonio
contingit, consensum parentum expressum,
vel tacitum exigi. quod ex vera interpretatione iuris probari nequit.
Postremò ex hoc intellectu deducitur exacta alterius quæstionis decisio: constat
† enim legitimationem propter ingratitudinem
filiorum reuocari. Bal. in cap. 1. §. filij nati. si de
feud. fuerit controuers. inter domin. & agnat.
vas. quem sequuntur Cremens. sing. 19. Ias. in l.
ex hoc iure. ff. de iust. & iur. nu. 54. & probatur
ratione. Nam libertas æquiparatur legitimationi. §. 1. in Auth. vt liber. de cæte. & in Auth.
quib. mod. natur. effi. legi. §. si quis ergo. & in §.
liceat. Sed libertas ob ingratitudinem reuocatur, ergo & legitimatio. sic Bald. sequuntur
Ripa in l. fin. 2. col. C. de reuoca. dona. Gerardus de Petra sancta in sing. 1. Andre. Tiraquel.
in l. si vnqum. C. de reuocan. dona. in verb.
|
donatione largitus. nu. 234. & Carol. Moli. in
consuetu. Parisiens. tit. 1. §. 30. nu. 3. atque procedit hæc communis opinio in his, quæ ipsum
patrem, eiusq́ue bona respiciunt: nam in cæteris adhuc iudicatur filius ille legitimus, etiamsi patri ingratus extiterit. ex his, quæ Pau.
Castren. notat in l. ex facto. ff. de vulga. Verùm
hęc omnia intelligenda sunt in legitimatione,
quæ ex rescripto Principis, similiue pacto fit:
illa enim, quæ ex ratione matrimonij subsequuti, à Iure Canonico statuitur, ob
ingratitudinẽingratitudinem non reuocatur, secundum Roma. sing.
222. cuius sententia ex dictis suprà infertur.
Vndecimò eadem Iuris Pontificij sanctio
est latiùs intelligenda,
† vt effectum habeat
nōnon tantùm quando matrimonium subsequitur inter filiorum parentes, nullo interim contracto coniugio, sed & quando parentes aliud
interim matrimonium contraxêre, & tandem
ac eo liberi secum coniugale fœdus pacti sunt.
quod probatur. Nam tempore conceptionis,
vel natiuitatis filiorum, copula illa ex consensu parentum potuit esse
cōiugalisconiugalis, & nunc potest optimè coniugium contrahi: ergo filij antea nati per matrimonium efficiuntur legitimi. ita voluit Ioan. Andre. in d. reg. sine culpa.
cui consentiunt Præp. in d. c. tanta. q. 7. & Nicola. de Vbal. de success. ab intest. col. 20. Bart.
in l. penul. §. vxor. ff. soluto matri. Ias in l. Pomponius. §. quæsitum. ff. de acquir. possess. probat text. in Auth. quib. mod. natur. effi. legit. §.
si verò solummodò. ad fi. quam opinionem fatentur esse communem Paul. Cast. in d. §. quæsitum. And. Tiraquel. de primogen. q. 34. nu. 2.
idem Tiraq. in l. boues. §. hoc sermone. de verborum signifi. 3. num. 17. Anto. Rosel. in tract.
legitimationum. col. 15. Ferdin. Loazes Ilerdensis episcopus in tracta. de matri. 12. dubio.
num. 18. Carol. Molin. in consuetud. Parisi. tit.
1. §. 8. in gloss. 1. q. 7. Ludouic. de Sardis in tracta. legitima. primo modo legit. q. 2. quamuis
ab hac opinione recedat post Lucam de Penna in l. 4. C. de his, qui sp. pub. mun. sub quæst.
3. lib. 10.
Duodecimò egregia hîc versatur dubitatio,
quid dicendum sit
† de filio nato ex coniugato, & soluta, ipsa omninò ignorante virum
illum esse coniugatum, an sequuto matrimonio inter eos valido, ille filius sit legitimus? Et
gloss. in dict. cap. tanta. versi. aliam, duas exponens opiniones, & contrarias, subdit in fine,
primam veriorem esse: id est hunc
filiũfilium ex hoc
matrimonio effici legitimum. argu. c. ex tenore. qui filij sint legi. vbi probatur ex matrimonio prolem esse
susceptāsusceptam legitimè, etiamsi matrimonium legitimum non sit, modò alter ex
cōiugatisconiugatis credat matrimonium firmum esse.
probat idem optimus tex. in cap. quod nobis.
qui filij sint legiti. dicens filios natos etiam ante approbationem ecclesiæ ex matrimonio illicitè, id est clandestinè contracto, legitimos esse, si illud matrimonium ab ecclesia fuerit
approbatum, quamuis verum matrimonium
nōnon fuerit, ob aliquod impedimentum, secundum verum illius text. sensum, à Ioan. Andre.
Ancha. Cardi. Anto. & Præpo. ibi comprobatum. quem sensum communem esse fatentur
Anto. Rosel. in tracta. de legitimat. part. 1. cap.
penulti. post Anto. in dict. c. quod nobis. licet
in natis ante approbationem, contrà teneant.
Hosti. Cald. & Abb. ibi & Io. Brune. in tract. de
spon. conclus. 2. ampliat. 3. & id contingit propter alterius bonam fidem. Ecce, quòd matrimonium ab initio illicitè contractum, est sufficiens ad efficien dum filios legitimos, sequuta approbatione ecclesiæ, sic ergo copula ab
initio illicita: & tamen ex bona fide alterius,
nec adulterina, neque incesta, sequuto matrimonio legitimo debet censeri sufficiens, vt filij legitimentur. vbi Anton. notat, matrimonium putatiuum idem operari in legitimanda prole: quod verum, qui expressius loquitur in cap. tanta. nume. 9. versic. aduerte. dum
asserit
† matrimonium verum subsequutum
efficere legitimam prolem susceptam priùs in
concubinatu, ac eodem modo putatiuum idem efficere: vt si quis ex consanguinea fornicario coitu filium suscipiat, & tandem ignarus
consanguinitatis cum ea matrimonium contrahat, filius hic, ex Anto. sententia, legitimatus erit, ratione matrimonij. Ex quo infero
non vulgarem intellectum ad text. in dict. cap.
ex tenore. ita, vt ignorantia alterius in concubinatu reddat prolem naturalem, sicuti in matrimonio reddit legitimam. His rationibus
hanc
opinionẽopinionem Anto. tribuit, & in dubio principali filium legitimum esse existimat Præpo.
in dict. cap. quod nobis. 3. col. Anto. de Rosellis post eum in tract. legitimationum. part. 1. c.
penultim. dicens ad hoc dictam gloss. in præallegato ca. tanta. in verb. aliam. singu. esse: cui
similis est in cap. non omnis. in verb.
cōtinentecontinente. 32. quæst. 2. cuius etiam opinionis autor est
Hostiens. in dict. cap. tanta. in verb. aliam. Domi. consil. 66. col. 4. Ludoui. de Sardis in tract.
legitimatio. fol. 9. col. 2. & fol. 6. 2. col. Curtius
Iunior consil. 27. numer. 8. & Guliel. Cassad.
decis. vnica. de sponsal. vbi fatetur hanc opinionem magis communem esse, vel saltem in
re dubia ex Interpretum controuersia pro legitimatione prolis
sentẽtiamsententiam ferendāferendam,
quemadmodũquemadmodum & in Summo Prætorio Rotæ factum
esse testatur.
CōtrariamContrariam tamen
sententiāsententiam probare videtur text. in cap. cùm inhibitio. §. 1. de
clandest. desp. quo statuitur, etiam vtriusque
ignorantiam in matrimonio clàm contracto
proli non prodesse, vt legitima sit, si postea coniugium dissoluatur, quia eis imputatur quidquid ex opere illicito pręter eorum cogitationem euenit. cap. fina. de homicid. in 6. cap. tua.
eod. tit. & hæc tandem opinio secundo loco in
gloss. dict. c. tanta. refertur. quam ibi Io. Andr.
|
& Anto. sequuntur. Abb. item & Rauenna dicentes gl. esse sing. Henr. in dict. c. ex tenore. 2.
col. & quamuis dubius in hanc tamen sententiam inclinat Roder. Xuares in l. 1. titu. 6. lib. 3.
Fori. versi. ad prædicta. Quòd si à gl. tollantur
dicta verba, sed primum verius: quæ adiectitia
esse Domi. credit in d. consi. 66. apertissimum
est hanc opinionem à glo. selectam fuisse, non
primam. Nec oberit dicere
cōtrahentescontrahentes clàm
operam exhibere rei illicitæ, & tamen sequuta
ecclesiæ approbatione, eis
nōnon imputari, quod
præter eorum mentem successerit. c. quod nobis. qui filij sint legitim. Sed in hac quæstione,
quamuis ab initio parentes dederint operam
rei illicitæ,
tamẽtamen postmodum matrimonio sequuto, nihil est ipsis
parẽtibusparentibus imputandum:
quod in priori copula præter alterius cogitationem contigerit. Maximum enim inter hæc
duo discrimen est ex eo, quòd copula fornicaria simpliciter est illicita, nec vnquam etiam
coniugio sequuto ab ecclesia approbatur. At
clandestinum matrimonium vitium habet in
modo
cōtrahendicontrahendi, opus tamen ipsum simpliciter est permissum, & tandem ab ecclesia
comꝓbaturcomprobatur vitio illo sublato. Quinimò filios conceptos ex incestu ignoranter cum concubina
commisso, non effici legitimos matrimonio
sequuto inter eorum parentes adhuc durante ignorantia: aduersus Anto. probat Soci. Iunior consi. 31. nu. 41. & 74. vol. 2.
Quibus adducor, vt existimem in exacta
disputatione hanc vltimam sententiam faciliùs recipiendam fore. Illud verò prætermittendum non est, Domi. in d. consi. 66. falsò Io.
Andre. in d. c. tanta. pro prima opinione allegasse. Eodem ferè errore notandi sunt Præpo.
& Anto. Rosel. qui ad eandem Ant. de But. adducere conantur.
Decimotertiò sciendum est,
† legitimationem inductam ratione matrimonij, à Romano Pontifice iure humano fuisse statutam,
nōnon iure diuino, nec naturali. Vnde posset constitutio d. c. tanta. contraria lege tolli, si id ratione iusta legumlatoribus placeret: etiamsi
Ias. consi. 234. 2. vol. dixerit: à Romanis Pontificibus dictam constitutionem reuocari non
posse, quia iure diuino sancita sit.
Decimoquartò hæc
† legitimatio ratione
matrimonij eos filios complectitur, qui tempore coniugij contracti viuunt, non tamen
mortuos, nec ex eis nepotes adhuc viuentes.
Cuius sententiæ ratio esse potest ista. Nemo enim post mortem legitimus efficitur, pater
verò iam mortuus ex matrimonio legitimus
non est: igitur nec nepos, cùm pater incapax
legitimationis impediat filium legitimum fieri, eò, quòd ex patris persona isthæc legitimatio ad filium perueniat. l. 1. §. cæterùm. ff. de adquir. possess. Præterea fictio duo exigit extrema habilia, extremum à quo, & extremum ad
quod, ex frequentissima omnium sententia in l. si is, qui pro emptore. ff. de vsuca. hîc verò extremum, ad quod, est inhabile, & extinctum,
quia filius iam obijt mortem: igitur fictio ex
ca. tanta. cessat. Quibus adstipulatur text. iuncta gloss. penultim. in l. si is, qui. ff. de adopt.
vbi non potest quis adoptari in nepotem ex
filio mortuo. Atque ita in casu cap. tanta. volunt Guliel. Bald. & Alber. in l. benignus. ff. de
leg. Paul. de Castr. in l. scire. ff. eodem tit. idem
in l. 1. §. cæterùm. ff. de adquiren. possess. Alex.
in l. Gallus. §. si eius. ff. de liber. & posthum. in
fin. Iason in dict. l. si is, qui pro emptore. nume.
121. Anto. Rosel. in tract. de legitimat. col. 12. &
Hippo. in singu. 121. post Lucam de Penna in l.
4. C. de his qui spon. pub. munera sub. quæst.
2. libr. 10. quorum opinio mihi displicet: video
etenim ab aliquo
adoptatũadoptatum, filio eius iam vita functo fratrem effici. l. si filium. ff. de gradi.
ergo
deficiẽtedeficiente extremo ad quod, fictio locum
habet. Vnde deficiente patre, potest nepos auo effici legitimus. Præterea fauor matrimonij non patitur, nepotem minimè censeri legitimum coniugio subsequuto inter auum &
auiam. Quo fit, vt Socin. in d. §. eius. col. 2. asserat, contra Guliel. & sequaces, hos nepotes legitimos existere: quod Bald. notat in c. innotuit. de elect. col. pen. idem Guliel. Bene. in ca.
Rainutius. de testa. in verb. & vxorem. nume.
181. Alciatus parte prima, de præsumpt. ad finem. idem lib. 3. paradox. c. 16. Nec obstat ratio illa, quæ de extremis habilibus, ad fictionem requisitis, adducitur: quia id locum habet circa ea, quæ principaliter finguntur. Satis
enim est extrema esse habilia, quo ad principalem fictionem, vt in nostra quæstione, circa
matrimonium: non tamen est
necessariũnecessarium exactè consistere extrema, quo ad ea, quæ consequenter finguntur. l. penulti. ff. de suis & legit.
hæred. Bart. in d. l. si is, qui pro emptore. 3. oppo. & 5. quæst. Bart. in l. fi. C. de sent. pass. Areti.
& Soci. & Ias. in d. l. Gallus. §. eius. Nec opinio
prima deducitur ex l. si is, qui. ff. de adoptio. ibi enim Iurisconsult. id tantùm dicit, non posse quem in nepotem adoptari, nisi exprimatur, ex quo filio nepos assumitur. Etsi Accur.
ibi exigit filium viuere ad hunc effectum hoc
requirit, vt filius adoptioni consentiat: cùm
mortuo adoptante ille nepos incidat in illius
filij potestatem, & propter alia incommoda,
quæ filio, & eius proli euenire possunt, ex adoptione. Sed in legitimatione, quæ ex matrimonio insurgit, hic consensus non est exigendus:
ergo
nōnon inconuenit
hũchunc nepotẽnepotem, de quo quæstio tractat,
legitimũlegitimum auis censeri. Nam
† & rescripto Principis nepos auo legitimus efficitur patre ipso defuncto. Bart.
cōmunitercommuniter receptus in l Gallus. §.
nũcnunc. de leg. ff. de lib. & posthu. tametsi id, quod Bart. scribit, expeditiori
ratione
cōprobeturcomprobetur. Sed & prędictis
cōuenitconuenit,
posse aliquem in nepotem adoptari ab eo, qui
nullum filium habet. l. adoptare. ff. de adopt.
Decimoquintò dicta constitutio est ita intelligenda,
† vt filius matrimonio subsequenti legitimatus sit, quo ad omnia, perinde, ac si
ab initio ex legitimo matrimonio conceptus
foret. gloss. quam ibi omnes sequuntur in d. c.
tanta. idem probat Regia l. 12. inter Taurinas
leges.
Decimosextò hinc erit manifestum, filium
matrimonio sequenti legitimatum, maioribus suis, atque ex transuersa linea cognatis,
legitimum successorem esse eisdem etiam intestatis. quod Angel. expressim voluit consil. 20.
Decimoseptimò ex hoc & illud constat, filium ita
effectũeffectum legitimum,
† retrahere posse res à consanguineo venditas, iure proximitatis ex lege Regia, quæ apud Hispanos propinquiori tribuit ius retrahendi intra nouem
dies rem auitam à propinquo venditam, eodem tamen precio
cōsignatoconsignato. notat in hac specie Guliel. Bened. in c. Rainutius. de testam. in
verb. & vxorem. nu. 181.
Decimooctauò eodem iure subinfertur
hunc per matrimonium
subsequẽssubsequens legitimatum
† admittendum esse ad emphyteusim
ecclesiasticam, quam pater habuerat, ac si foret ab initio ex matrimonio conceptus. ita Imol. in l. quod dicitur. ff. de verborum obliga.
Alex. in l. ex facto. §. si quis rogatus. ff. ad Treb.
num. 18. & ibi Ripa col. pen. Paul. Parisi. consil.
13. volu. 2. num. 43. tametsi ad hanc ecclesiasticam emphyteusim minimè sit
admittẽdusadmittendus filius rescripto Principis legitimatus,
secundũsecundum
Bal. in l. generaliter. §. cùm autem. C. de instit.
& substit.
Decimononò inde etiam deducitur, prædictum
† filium ex matrimonio effectum legitimum
absq;absque dispensatione in episcopum eligi posse, atque episcopi dignitate insigniri. gl.
in cap. innotuit. de elect. vbi Anto. & alij, quos
sequitur Nico. Boër. decis. 159. col. 2. & est opinio communis, teste Dec. in c. cùm in cunctis.
col. 2. de elect. & Barb. in l. cùm acutissimi. C.
de fideicom. fol. 27. col. 4. licet ab ea discedat.
Nam & gl. approbata communitèr in d. c. tanta. ad ecclesiasticos quoscunque Ordines eum
legitimũlegitimum censeri voluit, quam ibi dicunt sing.
Abb. & Rauenna.
atq;atque hoc ipsum notauit Archidia. in c. Osius. 56. dist.
Vigesimò intelligenda est isthæc constitutio,
† vt non tantùm iure communi sit hic filius admittendus ad ea, quæ legitimis eodem
iure deferuntur, sed & ad ea, quæ legibus municipalibus ac statutis legitimis filijs competunt, quamuis statuta sint strictæ interpretationis, nec ad fictum casum extendantur. l. 3.
§. hæc verba, ff. de neg. gest. ita Abb. in d. c. tanta. col. 2. Anto. in cap. per venerabilem. qui filij
sint legitim. nume. 16. Carol. Molin. in consuetud. Parisi. titu. 1. §. 8. glo. 1. nume. 49. Nicol. de
Vbal. de succ. ab intest. col. 23. Boër. decis. 159. col. 2. dicentes,
† filium legitimum ratione
subsequuti matrimonij, vere legitimum esse,
etiam ex rigore strictæ significationis. idem
Bald. voluit in l. cùm acutissimi. C. de fideicom. col. 1. Fortu. in l. Gallus. §. & quid si tantum. ff. de lib. & posthu. col. 127. Anton. col. 2.
Abb. in d. c. innotuit. & Dec. consil. 155. col. 2.
quamuis Ant. sibi parùm constans in d. c. tanta. ab hac opinione discedat, eò quòd hic filius
subsequenti matrimonio effectus legitimus,
fictè, & non verè, legitimus sit, quod in d. cap.
tanta. probari quidam opinantur, dum text.
dicit, legitimi habeantur, quasi legitimi verè
non sint, sed à lege, legitimos esse iudicentur.
Quibus vt satisfaciam, verba dictæ decretalis sic existimo intelligenda fore, vt si consideremus tempus à natiuitate ad matrimonium,
filius eo tempore fictè fuerit legitimus: at si
tempus matrimonij contracti attendatur, ex
eo verè censendus est legitimus, non fictè, ex
Fortun. in dict. §. & quid si tantum. colum. 126.
Vnde tanta est vis matrimonij, vt filij antea geniti post contractum matrimonij legitimi habeantur, id est ex tempore
cōtractuscontractus filij prædicti, nati ex matrimonio legitimo censeantur, ac verè legitimi iudicentur. quod idem
Fortun. explicat col. 123. & Ludoui. de Sardis
in tracta. de legitim. primo modo legi. cap. 4.
Sic & ab Antonio dissentit Barb. in dict. l. cùm
acutissim. fol. 27. colum. 3. Quibus addendus
est Bald. in cap. licet ad euitanda. de elect. dicens, quòd verbum, habeantur, in his, quæ vera sunt, præsignat veritatem: in his verò, quæ
non existunt, fictionem. sequitur Bald. Ias. in l.
si Ruffinus. C. de testamen. milit. stante etiam
lege municipali, qua Scholastici ciues habendi sunt, quo ad ciuilitatem lex illa verum inducit, sed quo ad natiuitatem fingit apertè.
His etiam addenda est Regia l. 1. titu. 13. part. 4.
vbi dicit hos filios sequuto matrimonio esse legitimos. verbum autem, esse, veritatem præ se
fert, non fictionem. l. ossa. §. fina. ff. de relig. &
sumptib. funer. quod passim in iure notari solet, maximè in l. mercis appellatione, iuncta
gloss. ff. de verborum significat. & in l. si maritus. in 2. ff. de adult. §. 1. & ibi Bart. Imò in statutis etiam municipalibus appellatione filij nati ex matrimonio legitimo, admittendus est,
& hic per subsequens
matrimoniũmatrimonium legitimatus, quod statim probabimus.
Vigesim oprimò,
† tametsi rescripto Principis effectus legitimus minimè sit ad feuda
admittendus. cap. 1. §. naturales. si de feud. fue.
controuer. inter domi. & agna. vasal. cum alijs,
quæ latè
cōgeritcongerit Andr. Tiraq. lib. 1. de retract.
§. 1. in glo. 3. nu. 6. idem Tiraq. in tract. le mort.
4. part. 5. declarat. numer. 8. & idem de nobilit. cap. 23. num. 16. & cap. 15. num. 18. & Carol.
Molin. in consuetud. Parisi. titu. 1. §. 8. in gloss.
1. q. 8. Is tamen, qui per matrimonium
subsequẽssubsequens legitimus est, ad ea dubio procul admit|
titur, secundum Abb. in d. c. innotuit. de elect.
col. pen. Io. And. Abb. & alios in c. lator. qui filij sint leg. nouiores in l. generaliter. §. cùm autem. C. de inst. & substit. Fortu. in d. §. & quid si
tantum, col. 129. & Nicol. Boer. decis. 123. quorum opinio est communiter recepta, vt testantur Abb. in d. c. tanta. colum. 1. Alex. in l. ex facto. §. si quis rogatus. nume. 18. ff. ad Trebell. &
Deci. consi. 155.
Vigesimosecundò dictæ constitutionis interpretatio eò magis dubia redditur, quòd
passim Vtriusque Iuris viri consultissimi ancipiti quæstione contendant,
† num ex lege,
seu testamento, quod primogenito bona aliqua ex primogenio defert, filius primò natus
ex concubina sit præferendus secundogenito ex legitimo matrimonio, si postmodum
matrimonio
subsequẽtisubsequenti legitimus efficiatur.
Et Ioan. Andr. in reg. sine culpa. col. 10. de reg.
in 6. voluit, secundò natum hac in specie præferendum esse primogenio. quem sequuntur Ancha. Cardi. & Henri. in d. c. tanta. Iason
in l. Gallus. §. & quid si
tantũtantum. nu. 89 & ibi Alex. col. fi. Galiaula nu. 80. ff. de lib. & posth. Alber. in l. cùm quis. C. de nat. lib. Nico. de Vbal.
in tract. de succes. ab intesta. fol. 6. col. 4. Mart.
Laudens. in tract, de primogenit. fo. paruo. 18.
Ioan. Cirier. li. 1. de primogen. q. 14. & Carol.
Moli. in consuetu. Parisien. titul. 1. §. 8. in glo. 1.
quæst. 7. Tiraquel. de primoge. quæst. 34. nu. 3.
& nume. 43. plures ad hanc partem adducens.
quam opinionem frequentiori Doct. calculo
comprobatam suadet text. in dict. cap. tanta.
dicens, post contractum matrimonij illum filium esse verè legitimum: igitur antea verè legitimus non est. Quo fit, vt secundogenitus ex
matrimonio sit primogenitus
cẽsenduscensendus, cùm
eo tempore, quo ipse natus fuit, nullus esset
primogenitus. quod etiam Alciatus considerat, lib. 3. paradox. cap. 12. Probatur etiam communis opinio, nam legitimatio non trahitur
retrò in præiudicium alicuius. §. liceat. in Authent. quibus mod. natural. effic. legit. l. si mulier diuerterit. ff. solut. matrim. notant omnes
in d. §. & quid si tantum. & tamen secundo legitimè nato statim Ius fuit acquisitum probabili spe. cap. quamuis. de rescript. in 6. igitur
in tanti iuris præiudicium iniquum est, legitimationem istam, quę ex matrimonio sequenti constituitur, fictione quadam, ad natalia deduci.
Verùm hæc non adeò conuincunt, quin negare præfatam opinionem possimus, quia argumentum, de fictione in præiudicium alterius, minimè admittenda, tunc locum non habet, quando ius alteri spe tantùm acquisitum
tollitur. l. 2. & l. fina. ff. de natal. restit. quas aduersus communem citat Fortu. in d. §. & quid
si tantum. col. 122. Imò communis illa sententia, etsi vera sit, intelligi tamen debet in legitimatione, quę rescripto Principis fit: non in ea, quæ matrimonio subsequuto cōcediturconceditur, cùm
sit matrimonio fauor exhibendus, vt voluit
Bald. in l. 1. fin. colum. C. de inoff. donatio. Salycet. in l. si totas. eodem titul. & Fortuna. in
dicto §. & quid si tantum. colum. 132. nam & filij ex matrimonio sequenti legitimi effecti, ad
successionem cũcum cæteris legitimis admittuntur, in quorum tamen præiudicium legitimatio rescripto Principis concedi debet. §. fit igitur. in Authentic. quibus modis natural. effic.
legit. & §. tribus. quibus mod natur. effic. sui.
optima l. 12. Taurin. His etiam conuenit text.
in l. cùm quis. C. de natu. liber. dicens, gratias
agere debent fratribus suis posteriores, quorũquorum beneficio ipsi sunt iusti filij, & nomen & ordinem subsequuti. Ex quibus & alijs suaderi
potest opinio communi sententiæ contraria:
& ex ea filius primogenitus præfertur filio secundogenito ex matrimonio legitimo, si primogenitus postea efficiatur legitimus per matrimonium: quam opinionem defendit Floria. de S. Petro in disputatione quadam, quem
Felin. sequitur in capit. prudentiam. col. 3. de
offic. delegat. eandem probat Collect. in dict.
cap. tanta. 1. col. Nec me latet rem esse disputatione dignam, sit tamen satis prædictam controuersiam insinuasse, in qua illud nōnon applaudit, vt distinctio fiat, an sit ad primogenium
vocatus primogenitus simpliciter, an primogenitus legitimus, quemadmodum distinxit
Anton. Rosel. in tract. de legitimat. 20. col. dicens, primo casu vltimāvltimam ex præmissis opinionem, secundo primam, quæ communis est,
seruandam fore: non enim video, quid inter
hæc duo distet: siquidem lex de filio loquens,
est de legitimo intelligenda. l. generaliter. §.
cùm autem. C. de institut. & substit. Hîc tamen
illud adnotandum est, haud dubiè secundò
natum ex matrimonio legitimo præferẽdumpræferendum
esse primò nato, illegitimo tamẽtamen, etiamsi Principis rescripto efficiatur legitimus post legitimi natiuitatem. in quo Doct. omnes conueniunt. Et in specie tradit Tiraquel. dict. q. 34.
nume. 48. quo in loco numer. 23. præter Floria. Henri. & Felin. alios adducit contra communem tenẽtestenentes. Quin & iure probatissimum
est, idem locum habere, quando legitimatio
primi esset facta priusquàm nasceretur secundus, quia legitimatio à Principe concessa reuocatur, saltem quo ad successionem, per natiuitatem filij legitimi, vel legitimati per subsequens matrimonium. quod latè probat Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuoc. donat. in
verb. donatione largitus. nume. 223. quæst. 15.
est apud nos Regia l. & insigniter notanda 12.
in Taurinis legibus.
Vigesimotertiò ex his infertur,
† donationem factam ab aliquo, reuocari propter filios
naturales, ex matrimonio
tamẽtamen effectos legitimos. Bald. in c. innotuit. de elect. quem alij
communiter sequuntur, vt constat ex Ripa in
|
l. si vnquam. de reuoc. donat. quæstio. 32. & Tiraq. ibi in verb. susceperit. nu. 60. Etiamsi ante
donationem nati essent filij naturales, modò
post donationem ipsam fuerint effecti legitimi matrimonio contracto, quod saltem ad reuocandam donationem in ea parte, quæ legitimam attinet, expressim Bald. notat in l. 1. col.
fin. C. de inoffic. donat. quem sequitur Nicol.
Boër. decis. 159. col. 4. totam verò donationem
reuocari, negat Ripa in d. quæst. 32. & Tiraq. in
d. verbo, susceperit. num. 60. idem tacitè sensit
& Socin. Iunior. consil. 54. vol. 1. col. 2. qua in re
oportet legere Matthęum de Afflictis. in d. ca.
1. §. naturales. quinto notabil. ad fin. si de feud.
fuer. contr.
Vigesimoquartò, hic filius
† ex matrimonio
subsequenti legitimatus, ad primogenia, feuda, aliaq́ue omnia est admittendus, quę expressim filijs natis ex legitimo matrimonio deferuntur: cùm & hic filius dicatur natus ex matrimonio legitimo. quod probatur in c. cùm
in cunctis. de elect. vbi dicitur, Episcopum debere eligi natum ex matrimonio legitimo: &
tamen in capit. innotuit, eodem titu. adiuncta gloss. communiter recepta, probatur, naturalem per matrimonium subsequens legitimatum, posse in Episcopum eligi. Vnde confestim sequitur, hunc filium dici posse natum
ex matrimonio legitimo. ita Anton. in dict. ca.
innotuit. 2. colu. Paul. Castrens. in l. fi. C. de his,
qui ven. æta. impetr. Decius consilio 155. idem
Dec. in l. generaliter. §. fi. C. de instit. & substit.
Paul. Paris. consilio 13. volum. 2. nu. 40. Carol.
Molin. in Alexand. consilio 5. statim citato. optimè Matth. de Afflict. in cap. 1. §. naturales. 5.
not. si de feud. fuer. contr. inter dom. & agnat.
vbi dixit ex communi omnium sententia receptum esse, filium
legitimũlegitimum effectum per matrimonium subsequens ad feuda
admittẽdumadmittendum
esse:
eamq́;eamque cōmunemcommunem opinionem extendi, etiamsi constitutio feudi filium natum ex legitimo matrimonio ad successionem vocauerit.
cōtracontra Bal. in l. Gallus. §. si eius. ff. de lib. & posth.
Alex. cons. 5. vol. 7. Anto. sibi contrarium. in c.
per venerabilem. qui filij sint legit. num. 17. &
Bal. cons. 367. & Barb. in l. cùm acutissimi. C.
de fideicom. folio 27. colum. 4. Lucam de Penna in l. 4. C. de his, qui spontè pub. mune. sub.
lib. 10. q. 4. Prior
tamẽtamen opinio probabilior est,
ex eo etiam, quòd hic filius sit verè legitimus.
gl. Abb. & alij in dict. c. tanta. Ex quo superiùs
diximus, hunc filium excludere substitutum
sub conditione, si sine liberis legitimis institutus decesserit, quod modò procedere constat,
etiamsi conditio dictet, si sine liberis natis ex
matrimonio legitimo decesserit. Nec refert,
an fideicommissum hoc sit ab extraneo relictum aduersus Alciat. in lib. 3. de verb. signific.
col. 60. vers. secundum axioma, qui voluit
legitimatũlegitimatum per matrimonium subsequens excludi
à substituto sub illa
cōditioneconditione, si institutus absque liberis ex legitimo matrimonio natis decesserit, quando testator erat extraneus. Prædicta tamen opinio Baldi procedere potest in
filio legitimo effecto per rescriptum Principis.
quod
notātnotant Alex. Ias. & Dec. in d. l. generaliter.
§. cùm autem, idem Alex. cons. 2. vol. 1. in
respōsioneresponsione ad octauum. Curt. Iunior. cons. 64. num.
12. Dec. consi. 624. quam opinionem in hoc sensu communem esse scribit Paul. Pari. consil. 12.
volu. 2. pro qua est optimus text. in cap. cùm in
cunctis. iuncto c. innotuit. de elect.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Allegans se legitimum esse, id probare debet.
-
2 Filiationis legitimæ quæstio tractari potest etiam
post quinquennium à morte parentum.
-
3 Sententia in causa filiationis an noceat his, cum
quibus actum non fuerit.
-
4 Filiationis causa coram quo iudice tractanda sit.
-
5 Filiatio testibus probari potest.
-
6 Filiatio an per tractatum probetur?
-
7 Filiatio an probetur per nominationem?
-
8 Filiatio probatur quo ad patrem, si filius natus sit
ex eius vxore, at
atque inibi de intellectu l. miles. §.
defuncto. ff. de adulter.
-
9 Fama an probet filiationem?
-
10 Testis qualiter sit interrogandus in causa filiationis.
PORRO priusquàm hunc tractatum de legitimis liberis egrediamur, illud
cōgruitcongruit adnotare,
† eũeum,
qui allegat, se filium legitimum
esse, id probare debere. notat Angel. per text. ibi. in l. liberorum. ff. de his, qui
not. infam. Dec. consil. 54. Iaso. in l. nec professio. C. de testamen. idem Ias. cons. 102. in 4. volum. Nec enim præsumitur quis filius legitimus secundum eosdem. & Alciat. regul. 13. de
præsumpt. 1. num. 12. Potiùs verò præsumitur
naturalis, quàm spurius, ne præsumamus factum aut qualitatem necessariam, vt quis dicatur spurius, quę à natura non inest. His accedit
tex. in c. 2. de fil. presby. & in ca. veniens, de accus. quibus in locis traditur per Doct.
nōnon præsumi quem genitum fuisse in Sacerdotio,
etiāsietiamsi
probetur Sacerdotis filius, quod constat in
dictis locis, maximè in dict. cap. inter cæteras.
& in d. c. 2. Satis tamen erit probare seipsum
natum ex matrimonio legitimo, & in Ecclesiæ, quod aiunt, facie contracto. Quòd si quis
cum eo contendit, dicat, eius parentes matrimonium contrahere non potu isse, minimè
concludit: cùm etiam subsistente impedimento bona fides alterius tantùm
parẽtisparentis suf|
ficeret, vt esset filius censendus legitimus. Oportet igitur dicere & probare, matrimonium
illud non tenuisse, atque eius parentes id contraxisse mala fide. text. sic intelligendus secundum Abb. & communem ibi in cap. peruenit.
qui filij sint legit. Nec
† refert ad impediendam
legitimæ prolis controuersiam
quinquenniũquinquennium
decursum esse à die mortis parentum. ca. causam, quæ in 2. qui filij sint legit. quod ita intelligunt Abb. Anchar. Ant. & Præp. in d. c. peruenit. quorum opinionem communem esse opinor: licet gloss. Host. Colle. & Henr. ibi velint,
post quinquennium à morte parentum hanc
quæstionem tractari non posse. argum. l. 1. & l.
si pater. C. ne de stat. defunct. quę
tamẽtamen in causa libertatis loquuntur, sicuti & Regia l. 25. tit.
29. part. 3. gloss. & ibi Abb. in c. licet. de coniug.
seruo. Non tamen est temerè quis admittendus, si petat nondum mota sibi lite, ipsum legitimum filium pronunciari. Secundum Ioan.
Andr. Anton. Anchar. Abb. & communem in
d. c. causam, quæ. in 2. Sed si actum sit cum legitimo contradictore, ad quem priori loco id
negocium expectat, iudicis pronunciatio pro
filio legitimo cæteris omnibus nocet, qui ius
ab ipso conuicto trahunt. l. 1. §. fin. l. 2. & 3. ff. de
liberis agnoscen. dicit singul. Bal in cap. nihil.
col. 3. de elect. facit l. cùm non iusto. ff. de collusio. deteg. Si verò actum sit cum eo, qui æquales habet eiusdem quæstionis persequutores:
iudicium in ea causa latum cæteris, quatenus
publica munera tangit, pręiudicat non tamen
quo ad priuata illorum incommoda, qui nondum egerunt, nec ad iudicium fuêre vocati. l.
duobus. ff. de liber. causa. l. 1. & l. patronum. ff.
si lib. ingen. esse dica. Bal. in l. res inter alios. C
qui. res iud. non nocet. Abb. in c. penul. nume.
18. de re iudic. Alex. in l. sæpè. ff. eod. titu. num.
60. quæ quidem
cōprobaturcomprobatur ex l. ingenuum.
ff. de statu homin. glo. in d. c. penul. quæ probat, in causa filiationis sententiam iudicis pro
filio latam, omnibus nocere, atque idem de libertate asserit. ex dict. l. ingenuum. quę latiùs
est explicanda, iuxta tradita per Alex. in dict.
l. sæpè. numero 56. Iason. in §. præiudiciales. de
actio. numero 31. Regia l. 19. titul. 22. part. 3. Sic
etiam est intelligendus Innoc. in d. ca. causam,
quæ. in 2. dicens, sententiam latam pro filio ei
tantùm, cum quo lis fuit tractata, non cæteris
nocere.
Illud tamen omittendum non est,
† in causa
libertatis iudicium aduersus matrem latum
liberis natis post litem contestatam nocere,
non tamen antea natis. l. fina. C. de libert. caus.
cùm in libertate vel seruitute, partus ventris
conditionem sequatur: & lite contestata iam
deducta sit in iudicium conditio filiorum existentium in vtero: non sic in matrimonio: nam
sententia contra parentes lata super matrimonio, filijs natis lite contestata: sed parentis bona fide præuia, non nocet. capit. 2. qui filij sint legit. vbi Anto. & Præp. Abb. in dict. cap.
penult. de re iudic. col. antepe. Alex. in d. l. sæpè. num. 61.
Causa verò ista, an
† quis sit filius legitimus,
ad iudicem Ecclesiasticum expectat. ca. tua. de
ord. cogn. ca. causam, quæ. in 2. c. lator. qui filij
sint legi. Vnde, si incidat in iudicium, quod super hæreditate tractatur coram Laico, ad Ecclesiam, & eius iudices nihilominus est remittenda. Aliud enim hîc iudicatur in re principali: aliud in accessoria. ex eo, quòd capax cognitionis in re principali est incapax cognitionis in accessoria. Imol. in c. debitores. de iureiur. col. 1. Imò etiamsi Laicus de causa temporali cognoscat ex delegatione iudicis Ecclesiastici, non poterit causam in eandem litem incidentem expedire, si ad legitimationem matrimonij expectet. Angel. Paul. Deci. & Curt.
Iunior in l. 2. col. 2. ff. de iurisd. om. iud. Fel. in c.
cùm sit. de foro compe. in fin. Dec. in c. 2. num.
24. de iudic. & in c. at si Clerici. num. 25. eo. tit.
& in c. præterea. de offi. deleg. col. 4. Hæc enim
incidens causa ab Episcopo laico committi
nōnon
poterat, iuxta communem opi. Doct. in d. c. 2.
etiamsi Ias. in d. l. 2. colu. 3. Ange. reprehendat,
per tex. ibi. & in d. c. præterea. Sic etiam causa
hæreditatis, quæ cum causa prolis legitimæ
pendente coram iudice Ecclesiastico concurrit, defertur ad iudicem secularem, non ad Ecclesiasticum. c. causam, quæ. in 2. qui filij sint legit. nisi causa hæreditatis eo tantùm diffinienda sit per sententiam, quòd proles legitima existat: tunc enim eo ipso, quod pronunciatur
à iudice Ecclesiastico, prolem illam, de qua agitur in iudicio, legitimam esse, non inconuenit, ipsum iudicem Ecclesiasticum pronunciare, ipsum filium legitimum non fore priuandum,
neq;neque excludẽdumexcludendum ab ipsa hæreditate. ita
glo. Innoc. Card. Anto. Abb. & Præp. in c. 1. qui
filij sint legit. per tex. ibi. & in c. perlatum. eod.
titu.
Probatur autem pluribus modis, quem esse
alterius filium, & sic filiatio, vt interim hac nobis peculiari dictione vtamur. Et
† primò duobus testibus, qui testantur, de veritate probatur filiatio. Paul. Castr. in l. errore. C. de testa.
Dec.
cōscons. 272. quod probatur in c. per tuas. qui
filij sint legit. vbi probatio
duorũduorum testium, hac
in re de ipsa veritate de ponentium, præfertur
famæ atque tractatui.
Secundò probatur filiatio ex
† tractatu, quia
à parentibus quis vt filius tractabatur, etiamsi
parentes hoc postmodum negauerint. ca. per
tuas. de probat. text. glo. Abb. & Præp. in cap.
transmissæ. qui filij sint legit. Bart. in l. quidam.
ff. de probat. per illum text. sed hoc intellige,
quando agitur de possessione ad effectum, vt
is, de quo quæritur, an filius sit, in possessione
ista defendatur, quòd filius sit illius. Vnde si filius hic Reus sit, eò, quòd tanquam filius à parentibus tractabatur, defendendus est, donec
|
actor eum filium tractantis non esse probauerit. l. circa. ff. de probat. idem dicendum erit, si
filius agat ad alimenta: obtinebit enim si tractatum probet: cùm hîc agatur summariè sine
strepitu iudiciali. glo. & ibi Doct. in c. 2. qui filij
sint leg. glo. in l. non ignorat. C. qui accus. non
poss. Bart. in l. si neget. ff. de alend. lib. Ad hæc
enim alimenta præstanda sufficit vnius testis
probatio. sensit Bartol. in extrauagan. ad reprimendam. versicul. summariè. vel iuramentum ipsius alimenta petentis, vel fama. Regia
l. final. titu. 19. part. 4. Nec alimenta hoc iudicio ex hac probatione præstita repeti possunt:
quamuis postea constet, petentem non esse filium illius, quem ipse patrem eius esse dicebat.
gloss. comprobata ab omnibus in l. final. C. de
carb. edict. Si verò agat quis petitorio iudicio
ex eo, quòd Sempronij filius sit, non est satis
sufficiens probatio tractatus, nisi & alia concurrant. l. circa. ff. de probat. Abb. Bald. Ang. &
Salyc. in d. l. non ignorat. Flor. in l. quidam. ff.
de prob. Ias. in l. neque professio. C. de testa.
Bal. in c. per tuas. de probat. 2. colu. Bart. 2. in l.
non nudis. C. de probat. 2. lect. idem Ias. consil.
106. 1. vol. in fi. idem cons. 102. 4. volu. sensit
idẽidem
Bart. in l. quidam. ff. de condit. insti. quam opi.
fatetur communem esse Alc. in reg. 3. de præsumpt. 38. præsumpt. & licet Iaco. de S. Georg.
in d. l. circa. & in l. quidam. ff. de proba. dixerit,
filiationem plenè per tractatum probari, & esse eam opinio. receptam communiter. asserat
Dec.
cōscons. 54. col. 3. & sequatur Fel. in c. per tuas.
de prob. nu. 13. post alios: procedit tamen ista
Doct. sententia, quando cum tractatu
cōcurruntconcurrunt aliquot alia adminicula, ex quib.
ꝓbatioprobatio
fiat apertior, sic itaque intelligi potest text. in
d. l. non nudis. & in d. l. quidam. & in d. cap. per
tuas. atque eis similia eodem pacto sunt explicanda.
Tertiò per nominationem
† non probatur
filiatio, nisi alia adminicula concurrant. text.
iuncta glo. ibi in ca. per tuas. de prob. vbi Dec.
col. 3. dicit, hanc opinionem communem.
idẽidem
notat glo. ibi recepta in l. non Epistolis. C. de
probat. Iura enim, quæ probare videntur nominationem hac in quæstione sufficere, intelligenda sunt, modò adsint aliquot indicia, quę
ipsam nominationem coadiuuent. Vnde glo.
in capit. Michaêl, de filijs presbyt. quæ voluit
sufficere solam nominationem, vel est intelligenda secundum prædicta, vel quando hæc nominatio contigisset in actu, qui solum vero filio conuenit, vt emancipatio, melioratio, & similia: tunc enim sufficiens est hæc nominatio
filio possidenti, ad transferendum probandi
onus in aduersarium. Barto. in l. 1. §. idem per
contrarium. ff. de lib. agnosc. Ex hoc enim filius censetur constitutus in quasi possessione
filiationis:
atq;atque idẽidem erit, si actus ille esset conueniens magis filio quàm extraneo: vt datio
alimentorũalimentorum, traditio alicuius rei ad alimenta. vti not. Ias. cons. 202. vol. 4. post Bart. in d. §. idem
per contrarium. quem Aretin. & Dec. sequuntur in d. c. per tuas. quo in loco Decio hæc
vidèturvidetur magis communis opinio, etiamsi Abb. ibi
velit contrarium. Quibus addendus est Andr.
Tiraquell. lib. 1. de retract. §. 1. in gloss. 16. nu. 7.
qui plures adducit hanc
quæstionẽquæstionem de filiatione vberrimè tractantes. Potest & aliter sola nominatio sufficere, vbi principaliter esset facta
propter filiationem in iudicio: non propter
aliud. l. 1. §. Iulianus. ff. de lib. agnoscend. modò
fiat pręsente filio. l. certum. §. si quis absentem.
ff. de confession. idem etiam erit dicendum de
confessione extraiudiciali præsente filio facta
principaliter ad id, saltem vt filio possidente
in aduersarium transmittatur probandi onus.
l. pen. iuncta glo. ibi. ff. de probat. Imol. in l. ex
hac scriptura. ff. de donat. Abb in d. c. per tuas.
col. 2. & ibi Dec. colu. 3. Bartol. in d §. item per
contrarium quibus & illud conuenit, nominationem factam in aliquo actu, ad hoc, vt actus
ille valeat, sufficientem probationem esse inter eos, qui actum egerunt. l. optimam. C. de
contra. & committ. stipul. Host. Abb. colu. 3. in
c. illud. de præsumpt. Fel. col. 4. Dec. col. pen. in
d. c. per tuas.
Quartò probatur filiatio
† ex eo, quòd quis
ex vxore legitima etiam adultera, natus sit: ex
hoc enim filius censetur mariti, etiamsi
vterq;vterque
cōiuxconiunx id negauerit l. miles. §. defuncto. ff. de adult. quam dicunt singul. esse Bald. Abb. & alij
in dict. capit. per tuas. Barb. consilio 58. in 2.
volum. colum. 1. Curt. Iunior consilio 31. col. 2.
& Boër. decis. 299. commendant Doct. in cap.
transmissæ. qui filij sint legiti. latè Hippo. in l. 1.
§. ad quæstionem nu 34. ff. de quæst. Dec. cons.
657. Alcia. de præsump. reg. 3. præsump. 37.
idẽidem
Bal. in l. filium. ff. de his, qui sunt sui vel alie. iur.
Regia l. 9. tit. 14. part. 3. quod procedit
vtcũq;vtcunque
modò potuerit ille filius concipi ex marito.
Vnde non refert, fuerit vxor publica meretrix, vel recesserit à viro: id enim tantùm poterit hanc præsumptionem elidere, si probetur, maritum ad vxorem non accessisse illo
tempore, quo ille filius concipi potuit, ex
Bald. Curt. Iuniore, & alijs, quod latè probat Paris. consilio 209. volumi. 2. nume. 100. &
idem apparet ex his, quos citat idem Paris.
cōscons.
10. nu. 33. eo. vol. quibus suffragatur Iurisconsultus in l. filium. ff. de his, qui sunt sui. atque idem erit in filio nato ex concubina domi
retẽtaretenta. gl. ibi recepta communiter in c. Michaël. de
filijs presby. quam dicit sing. Abb. in d. c.
trāsmissætransmissæ: idem eam
cōmendatcommendat in d. c. per tuas. vbi
Fel. & Dec. idem notant, & Nicol. Boêr. decisi.
299. ac Ioan. Lup. in Rub. de donat. inter vir. &
vxo. §. 60. num. 13.
Hinc prorsus reprobādareprobanda est sententia Barb.
qui in c. in præsentia. de prob. nu. 98. dicebat,
filiũfilium ex vxore adultera natum, præsumendum
fore ex adulterio, potiùs quàm ex cōiugioconiugio cō| p. 154ceptumconceptum, si claudus vel cæcus natus fuerit: quẽquem
refert & sequitur Hippol. sing. 530. Ego tamen
ingenuè fateor hanc opinionem Barb. auctoritate dignam esse, quippe quæ falsa sit manifestè. Non enim decet iuris præsumptionem ita
efficacem, hac leui, & diuinum iudicium verè
diuinante coniectura elidere: audaciam me
Hercle, dicendi potiùs quàm rationem recti
sensus, arguit. Cæterùm prætermittendum nōnon
est, secundum omnes, quos modò hac in quæstione citaui, illud esse verissimum, quòd præsumptio hęc dict. §. defuncto. omninò cessat eo
casu, quo appareat, filium vxoris eo fuisse natum tempore, vt in de constet, non esse ex marito conceptum, quia concipi eo naturaliter
non potuit, ob ipsius mariti absentiam. Imò
quidam voluerunt, aliter tolli non posse dictādictam
præsumptionẽpræsumptionem, cùm ea sit iuris, & de iure: sicuti
Hippo. adnotauit in dict. l. 1. §. ad quæstionem.
num. 34. & Nico. Boër. decis. 299. num. 9. quorum opinio mihi non omninò placet, quippe,
qui videam omnium ferè consensu admitti ꝓbationemprobationem in contrarium, quam paulò antè tradiderim. Et licet illa indirecta sit, & naturali ratione certissima, atq;atque ideò aduersus præsumptionem iuris, & de iure admittenda: attamen
opinor & alias probationes, vrgentioresq́ue
præsumptiones tollere prædictam Iurisconsulti præsumptionem. Sicuti probatur in l. 1. §.
quemadmodum. de liber. agnosc. l. 1. §. idẽidem ait.
l. 3. §. si mater. ff. ad carb. edict. notant in specie
Ludo. de Sardis. in tract. de legitimat. par. 2. ca.
de filiationis probatione. num. 4. Barb. consil.
63. col. 2. versic. & licet ista. lib. 2. Ias. consil. 125.
num. 1. lib. 4. & contra Hippo. Paul. Paris. dict.
cons. 29. lib. 2. num. 100. & Manuel à Costa Lusitanus. §. & quid si tantùm. part. 5. nume. 45. de
lib. & post. idem in §. posthumus. ad fin. Institu.
de legat. optimè Ioan. Neuizanis in sylua nuptiali, in prin. nume. 87. admonendi sunt denique iudices, vt potissimùm illam amittant probationem in contrarium, ex qua, vel quia maritus absens, vel aliquo morbo aut frigiditate
impeditus fuerit, minimè potuerit vero simili
coniectura conceptionis tempore ad vxorem
accedere, & eāeam cognoscere: quod Parisius post
alios fatetur. Præter has autem probationes,
& si possint locum obtinere coniecturæ & præsumptiones aduersus præsumptionem iuris,
non temerè, sed magna cum ratione arbitrij
sunt admittendæ.
Fama
† verò sola filiationem minimè probat. text. in ca. transmissæ. qui filij sint legit. verùm ille tex. loquitur, quando contra
famāfamam instat parentum negatio. Nam fama ibi consentiebat, illum esse filium, quamuis spurium: parentes verò id negabant: vnde fama ibi non
cōueniebatconueniebat parentum negationi,
secundũsecundum Abba.
col. 2. & Præp. 3. contra glo. ibi versic. mota. ex
quo est intelligenda glo. in d. c. transmissæ. versic. negabat, dicens, negationem
parentũparentum non præiudicare filio: est enim id intelligendum
cũcum
effectu, si demum filius probet
contrariũcontrarium his
modis, quos iam tradidimus ex Anto. Abb. &
Doct. ibi. Sed famam solam non sufficere probatur ratione, quia fama
nōnon probat plenè, sed
semiplenè, iuxta communem sententiam Docto. in c. 1. de appellat. & in c. veniens. in 1. de testi. etiam in his, quæ sunt difficillimæ probationis. c. præterea. de testibus. ex quo Aret. in d. c.
per tuas. col. 7. & Felin. num. 15. expressim asserunt, ex fama nec constitui quem in quasi possessione filiationis, vbi plena exigitur probatio, & in casibus, quibus filiatio plenè probanda est. id etiam tribuunt Salyc. in l. 3. num. 9. ff.
de testibus. sequitur eum Dec. consil. 321. colu.
5. optimè Alex. consil. 24. colu. 3. volum. 4. licet
Anto. in d c. transmissę, contrarium notet,
quẽquem
Alex. sibi contrarius sequitur consilio 51. volu.
1. & Dec. dubitet consil. 272. & in d. c. per tuas.
colu. fin. pro Anto. allegans Fulgo. consil. 128.
colu. 2. Sed in facto, super quo consuluit Fulg.
non aderat sola fama, sed coadiuta alijs adminiculis, & præsumptionibus: ideò nimirum si
Fulg. responderit, probationem illam
sufficiẽtemsufficientem fuisse: sicuti & passim alij Doct. fatentur,
& Hieron. Grattus consilio 146. volumi. 2. In
antiquis tamen dubitationibus fama probat,
saltem præsumptione quadam, ipsam filiationem: sicut & instrumenta antiqua, in quibus
quis enunciatur, etiam obiter, filius alicuius.
vt optimè notat Anto. in cap. cùm dilectus. de
success. ab intest. num. 30. Ias. consil. 34. nume.
7. & consil. 114. num. 5. 1. volum. & Alex. consil.
71. colum. 2. in 4. volum. Id tamen quod diximus, nominationem filiorum
quandoq;quandoque probare in quæstione, intelligendum est in filijs legitimis & naturalibus, vel in naturalibus tantùm: non tamen in filijs spurijs, inter quos nominatio nihil prodest. ita Angel. consilio 191.
prima colum. quem Ias. retulit, & sequitur
cōsilioconsilio 102. in 4. vol. & Hier. Grat. cons. 158. col. 1.
in 2. vol.
Cæterùm Bart. in l. 1. §. idem per
cōtrariumcontrarium.
ff. de liber. agnosc. & in l. non nudis. C. de probation. & in l. filium. ff. de his, qui sunt sui. instruit
† aduocatos in probanda filiatione, ex
quo tria sunt à testibus inquirenda. Primum,
an sciant, Sempronium esse filium Titij, ex matrimonio legitimo ab eius vxore conceptum.
Secundum, sciantne, Titium
dictũdictum Sempronium, esse filium eius. agnouisse, atque vt talem eum tractasse, eundemq́ue Sempronium
in possessione filiationis penes dictum Titium
extitisse. Tertium, an creditum atque existimatum fuerit communi viciniæ fama, præfatum Sempronium filium esse legitimum dicti
Titij. Verùm hæc omnia cautè à testibus interrogantur: non quòd omnia probari sit
necessarium, quod ex præmissis constat,
sed vt testis, qui vnum ex his ignorat, aliud
fortasse asserat, secundum Alexandr. consilio
|
51. in primo volumine. Iason. consilio 34. & in
consilio 114. in 1. volumi.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filij legitimi qualiter distinguantur.
-
2 Naturalis filius quis dicatur.
-
3 Naturalis filius etiam in dispensatione à Principe
obtenta is intelligitur, qui ex concubina, etiam
domi non cohabitante, conceptus fuerit.
-
4 Regia lex Tauri explicatur.
-
5 Subintroducta fœmina quæ sit.
-
6 Nothus quis dicatur.
-
7 Regia lex Tauri exponitur.
-
8 Bastardus quis dicatur: atque Regia l. perpenditur.
-
9 Naturalis non existentibus legitimis, nec legitimatis, patri intestato in duabus vncijs succedit.
-
10 Nepos ex filio naturali non aliter auo intestato
succedit, quàm eius pater successisset.
-
11 Naturalis qualiter ex testamento, patri habenti
legitimos possit succedere, etiam iure Regio.
-
12 Naturalis an possit ex testamento, patri habenti
legitimos parentes succedere, etiam Regia lege?
-
13 Pater potest in testamento, etiam minus solenni,
filium naturalem hæredem instituere, non existentibus filijs legitimis.
-
14 Donatio reuocatur natiuitate filiorum, etiam naturalium.
-
15 Filius naturalis qualiter matri etiam iure Regio
valeat succedere.
-
16 Naturalis filius an habeat contra testamentum
matris querelam inofficiosi testamenti?
HACTENVS de prole legitima
ratione matrimonij diximus, cui
sobolis illegitimæ tractatus meritò adhæret, quem Salmanticæ
anno 1539. explicuimus in relectione c. cùm haberet, de eo, qui dux. in matri.
quam pollu. per adul. eundem verò & hîc repetere libet, quò sit de prole perfecta cognitio.
Porrò
† illegitimi filij in naturales & spurios distinguuntur: naturalibus nothi: spurijs
verò manzeres conueniunt: quasi parum ab
eis distent. capit. nisi cùm pridem. §. personæ.
de renunciat. cuius verba hæc sunt: vt inter
nothos & manzeres, naturales & spurios distinguantur. Sic enim nothus à manzere differt, vt naturalis à spurio, & rursus in duas classes fit diuisio, quarum prima naturales & nothos, secunda spurios & manzeres
cōiungitconiungit,
secundũsecundum Ant. & Card. ibi q. 9. & Præp. in c. per venerabilem. §. quod autem. qui filij sint legi. nume. 14. de his igitur solùm tractemus, reiecta veteri filiorum nomenclatura, quam partim
explicat Alcia. lib. 4. parerg. c. 5.
Naturales
† ergo filij à Iure ciuili hi dicuntur, qui ex vnica concubina,
eaq́;eaque domi cohabitante, atque legitima, nascuntur. l. pen. & fin.
ff. de concub. iuncta l. si quis officium. ff. de ritu nuptia. Auth. quibus mod. natur. effic. sui. §.
si quis autem filios. glo. in ca. per venerabilem.
qui filij sint legit. vers. naturalibus. Regia lex 2.
tit. 14. part. 4. Dicuntur ideò naturales, qui &
Græcè Physici, quòd sola natura eos genuerit,
non honestas coniugij. c. fi. 32. q. 4. Hinc apud
Euripidem legitur.
Nothum genus nomen habet culpabile: natura verò
æqualis est.
Ego mihi filios adsciscere nothos non dubito:
Cùm enim legitimis nulla in re sint inferiores,
Propter leges malè audiunt, quas tu cauere debes.
Quæ quidem Stobæus retulit sermone 75.
hos etenim filios introduxit castitatis casus. §.
natura. in Auth. quibus mod. natu. effi. sui. Nec
intelligas, eos genuisse solam naturam, id est,
naturale ius, quod hominibus congruit ex
ipsa recta ratione: hoc enim falsum est: cùm
simplex fornicatio, ex qua concipiuntur hi
filij, sit Iure naturali vetita, quod alibi docuimus. Sed intellige naturam, id est, Ius naturale, quod ex appetitu coitus prouenit, & omnibus animantibus conuenit. ita explicat Ludo.
de Sardis in tract. de legitima. part. 1. q. 2. & sensit Ioan. Lup. Segobiensis in tract. de matrimo.
numero 16. Etenim operari secundum rationem iudicatur esse homini simpliciter naturale: operari verò contra rationem naturale est
secundum quid, id est, secundum sensualitatem, simpliciter autem est contra naturam:
quemadmodum docet S. Thomas. 1. 2. quæsti.
71. art. 2. ad tertium, & post eum eleganter Domin. Sot. lib. 1. de natur. & gratia. cap. 3. & in Epistolam ad Roma. cap. 1. Sic sanè ius Naturale dicitur instinctus quidam naturæ, qui nos
ad aliquid procliues facit. Et hac ratione naturale Ius est commune omnibus animantibus, ratione quidem pręditis, & brutis. Vnde
Cicero libro 1. Officio. inquit, Commune omnium animantium est, coniunctionis appetitus procreandi causa, & cura quædam eorum,
quæ procreata sunt. Ex quibus aperitur sensus Iurisconsulti in l. 1. §. Ius naturale. ff. de iust.
& iur. dicentis, Ius Naturale esse, quod Deus
omnia animalia docuit. Nam ius hac in parte
accipitur pro quodam impulsu naturæ, &
immutabili prouocatione, quæ qua ex parte
ab appetitu & sensualitate procedit, communis est hominibus & brutis: at quæ à ratione
ducitur, tantùm hominibus conuenit. Explicat optimè idem Domini. Sot. libro 1. de iusti.
& iur. quæst. 4. art. 2. Iure tamen Pontificum id
tantùm exigitur, vt naturalis filius quis dicatur, quòd sit natus ex his parentibus, qui tem|
pore
cōceptionisconceptionis vel natiuitatis,
matrimoniũmatrimonium
contrahere poterant. c. innotuit. de electio. c.
tanta. qui filij sint legit. etiamsi non sit natus
ex vnica concubina domi cohabitante. Hoc
ipsum consuetudine
receptũreceptum esse, asserit Abb.
in d. c. per venerabilem. super glo. vers. naturalibus. & Bald. cons. 129. in 2. vol. Aymon Sauill.
cons. 166. col. 3. repetit idem Bal. cons. 206. col.
fi. in 3. vol. dicens,
† legitimationem obtentam
à Principe seculari minimè surreptitiam esse
ex eo, quòd legitimatus fuerit in petitione dictus naturalis, qui tamen non erat natus ex vnica concubina domi in contubernio retenta:
esset tamen natus ex his, qui
matrimoniũmatrimonium contrahere poterant eo tempore: subdit enim se
credere, ex Pontificum iure consuetudine recepto, eum verè naturalem dici, quamuis rigor Iuris Ciuilis obstet. Sequitur eum optimè
Ias. consi. 51. in 3. volu. idem etiam apud Hispanos seruatum diu fuisse, testatur Roderic. Xuares in lib. 1. tit. 6. lib. 3. Fori. vers. hoc supposito.
quem morem lege 11. Tauri Regina Ioanna Caroli Cæsaris mater comprobauit.
† Imò iniquum esse filium natum ex concubina domi
retenta naturalem esse: at non ita
natũnatum ex coitu furtiuo, fœmina in continuo ac quotidiano
contubernio non retenta, probat Fortu. in tracta. de vlti. fine. vtri. iur. illatione 8. & Præpo. in
cap. tanta. nume. 6. qui filij sint legiti. vbi Abb.
fin. col. dixit, potiùs fauendum esse natis ex coitu absque concubinatu, quàm natis ex concubina domi retenta: igitur Regia lex Iuri Canonico, iustitiæ atque æquitati omninò conuenit. Ex quibus constat vera, ni fallor, interpretatio ad Regiam l. 1. titu. 11. part. 7. qua probatur, filium omninò naturalem, consequi iura
illius nobilitatis, quam Hispani hidalguiam
dicimus, modò natus fuerit ex vnica concubina domi retenta. Nam perpensa Taurina lege,
& consideratis his, quæ ad eius rationem diximus, opinamur,
filiũfilium alioqui iure naturalem,
Iure Regio nobilitate prædicta frui, & gaudere, licet eius mater non fuerit vnica patris
cōcubinaconcubina, nec domi retenta. Siquidem Regia partitarum lex ad hunc modum est intelligenda:
iuxta ea, quæ adduximus ad veterum legum interpretationem. Sed an naturalis
tātùmtantum filius
debeat obtinere, & obtineat parentis nobilitatem, & sit nobilis genere, tradit latè Andr.
Tiraq. in tract. de nobilitate. c. 15. qui alios
eādemeandem quæstionem examinantes allegat,
quorũquorum
ea est frequentior sententia, quòd filius naturalis tantùm non obtineat nobilitatem parentum, nec ea sit verè censendus. De legitimatis
autem, an hi hoc in Castellæ regno sint immunes ab illis contributionibus, & indictionibus
publicis, à quibus nobiles hidalgui liberi censentur, extat Caroli Primi Hispaniarum Regis,
& Quinti Romanorum Imperatoris,
decretũdecretum
datum anno 1542. quo diffinitum est, nullam
legitimationem excusare à solutione publicarum indictionum &
cẽsuumcensuum, qui à Plebeis solui solent. Et quamuis quidam variè id fuerint
interpretati, nos planè nullam inibi subesse
dubitationem asseueramus, quippe qui existimemus secundum Regiam mentem hoc sancitum esse, quòd qui seclusa & nondum obtenta legitimatione minimè censerentur immunes à solutione publici census à Rege indicti,
nequaquam per eandem legitimationem, nisi
id expressim & in specie concessum fuerit, immunes & liberi iudicentur. Nec quidquam aliud secretius latere potest sub expeditissimo,
& facili Regis responso. In hoc etenim Regio
Granatensi prætorio non semel
pronunciatũpronunciatum
est, filios naturales tantùm etiam absque vlla
legitimatione, etiamsi non fuerint nati ex vnica
cōcubinaconcubina domi retenta, censeri hidalguos,
& immunes à publicis censibus iure Gentilitiæ nobilitatis.
Obiter tamen hîc erit
perpendẽdumperpendendum, quænam fœminæ fuerint,
† quas Canones aliquot
subintroductas appellant. Nam Nicolaus Papa ita scribit: Nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam indubitanter habere, aut subintroductam mulierem. cap. nullus.
32. dist. Concilium etiam Nicenum vetuit Episcopos, & Clericos fœminas habere subintroductas. cuius in eadem dist. Gratianus meminit. c. interdixit. Et Archidiaco. in d. ca. nullus.
subintroductam fœminam existimat eam esse,
quę respectu alicuius domestici officij, vt pro
sarcienda vel
suẽdasuenda veste domi cohabitat: eam
etiam fœminam subintroductam dici, scribit,
quæ sub specie conuersionis, veluti conuersa
religionis causa cohabitat Clericis. Sed hæc
Archidiac. interpretatio, quia nulla auctoritate probatur, refellenda est. Cæterùm Eusebius
7. lib. Histor. Ecclesiast. Gręci Codicis. cap. 30.
Latini autem ex translatione Ruffini. capi. 26.
scribit: cum Paulo Samosateno, cumq́ue presbyteris atque Diaconis, qui ipsum Paulum sectabantur, fœminas
quasdāquasdam cohabitasse, quosdamq́ue ex eis, dum incautiùs ea licentia vterentur, in fornicationis crimen cecidisse, ex illarum mulierum cohabitatione: easq́ue fœminas scribit appellari ab Antiochenis
ἐυνειςάκτουσ, id est, subintroductas. quam dictionem Beatus Rhenanus, nondum visa, neque
typis excusa Græca Eusebij Historia, latinæ traductioni restituit, ex Diui Chrysostomi sermone contra habentes
ς̓υνειςάκτουτ, hoc est, fœminas subintroductas: in quo sermone diuus
Chrysosto. scribit subintroductas, neque vxores, neque concubinas esse, sed tertium quoddam genus, sic inquiens: Sunt enim quidam,
qui puellas innuptas
absq;absque hoc quòd opus nuptiarum cum illis exerceant, ducentes, domi
perpetuò collocant, & vsque ad supremam senectam secum inclusas tenent: non liberorum
procreandorum gratia, neque enim aiunt, se
rem cum illis habere, neque causa libidinis: si|
quidem illas se dicunt incorruptas, inuiolatásque seruare. Hactenus Chrysost. ex quo apparet causas
introducẽdiintroducendi has fœminas eas esse,
quòd opus foret puellis ipsis patrono aliquo
aduersus maleuolos, cùm ipsæ,
neq;neque maritos,
nec tutores haberent, parentibus etiam ac fratribus destitutæ: præterea, quòd muliebris sexus, vel maximè egeret subleuatione aliqua,
quas quidem causas ipse Chrysostomus mirè
refellit. Quod verò Archid. dicit de conuersis,
nihil ad subintroductas pertinet: cùm conuersæ, canonicæ, & sic regulares dicerentur, quas,
idem Chrysostomus alio sermone docet, non
decere, vt cum viris cohabitent.
Nothi autem hi dicuntur, teste Alcia. libr. 4.
parerg. c. 5. qui
† nati sunt ex coitu, qui lege nullam pœnam habet, ex scortis nempe & meretricibus:
hocq́;hocque distant à naturalibus, quòd nothi nati sint ex matre, non ita custodita, neque
domi retenta.
idq́;idque probat ex Auth. quib. mod.
nat. effic. sui. adiuncto Græco titulo, qui naturales nothos appellat: quo fit, vt perpenso iure
PontificũPontificum ac Regio nihil differat nothus à naturali. tametsi Regia lex antiq. 1. tit. 15. part. 4.
nothum appellet natum ex adulterio: quod
Latinæ & Græcæ linguæ peritis mirè concinit,
qui nothum dictionem Græcam, adulterinum
interpretantur, aut spurium, vt Budæus doctè
explicat in l. vulgò concepti. ff. de statu homi.
Quintil. etiam lib. 3. cap. 8. auctor est, à Græcis
nothum vocari eum, qui legitimus non sit. Sed
tamen apud Iurisconsultos &
legũlatoreslegumlatores strictiùs in filijs hoc nomen assumitur, vt nothum
eum dicamus, qui ex scortis aut meretricibus
natus sit. quod constat ex dicta Authenticorum inductione. Id autem Iure Ciuili inter naturales & nothos interest, quòd naturales intestato patre decedente consequuntur duas
vncias, iuxta distinctionem traditam in Auth.
licet. C. de natura. lib. & in Auth. quib. mod. natu. effi. sui. §. si quis autem defunctus fuerit, &
§. fi. nothi verò nullam portionem
bonorũbonorum intestati parentis habent: vt in Auth. quib. mod.
natu. effi. sui. §. si verò effusa concupiscentia. Ex
testamento verò æquales esse possunt nothi ipsis naturalibus. quod prob. optimè Alci. in d.
ca. 5. & sensit Saly. in Auth. ex complexu. C. de
incest. nup. dicens,
nothũnothum posse in testamento
à patre agnosci in filium.
quāuisquamuis Oldr.
cōscons. 196.
& Alber. in Rub. de nat. lib. & Bar. in l. fin. ff. de
his, qui. vt indig. tenuerint, patrem in
testamẽtotestamento nihil posse nothis relinquere. A nothis etiam apud Græcos
νοθεια dicuntur ea bona,
quæ lege Atheniensium, dari poterant ex patris hæreditate filijs nothis: adnotante Budæo in d. l. vulgò. & Ludoui. Cælio. lib. lect. antiq. 6. c. 2. sed & apud Athenienses nothi dicebantur, qui non erant nati ex duob. Atheniensibus, auctore Plutarcho in Pericle.
† Hinc &
Regia l. Tauri. 11. in his filijs naturalib. exigit,
quòd pater eos filios proprios esse agnouerit,
quāquam legem ego intelligo in filijs natis ex fœmina domi non cohabitante, quos nothos appellari diximus. Nam in his, qui nascuntur ex concubina domi retenta, satis opinor esse, si
cōstatconstat
eos domi natos fuisse. ex glo. in capit. Michaël.
de filijs presbyte. quam paulò antè adduximus.
Hinc
† infertur naturales filios, & eos, quos
bastardos appellamus, eosdem esse. gl. in Rub.
ff. de concub. Dec. cons. 433. Lud. de Sardis. in
tract. de legitimat. 2. part. qu. 1. in 2. volu. Alex.
consil. 128. in 1. vol. col. pe. Nec oberit Reg. l. 9.
Tauri. dum disiunctiuè, dicit, bastardi, aut illegitimi: non enim sensit quoscunque illegitimos dici Bastardos: sed Bastardos esse illegitimorum speciem: & esse alios illegitimos, qui
Bastardi non
dicāturdicantur, quod patet, dum subdit,
aut illegitimi
cuiuscunq;cuiuscunque qualitatis extiterint.
Sic enim dicta lex est intelligenda. De horum
autem naturalium
filiorũfiliorum successione, aliquot
conclusiones notandæ sunt.
Prima conclusio. Filij
† naturales, non
extātibusextantibus legitimis, patri intestato in duabus vncijs succedunt, ex quibus virilis portio matri
eorum competit. Auth. licet. C. de natur. lib.
glo. Abb. & Præpo. in c. tanta. qui filij sint legit.
Regia l. 8. tit. 13. part. 6. Vnde constat, excludi naturales existentibus filijs legitimis, aut
legitimatis rescripto Principis: cùm text. in d.
Auth. sobolem ciuilem requirat ad hanc exclusionem. & probatur auctoritate Bal. in l.
eāeam,
quam. C. de fideicom. num. 26. & in l. cùm acutissimi. num. 7. eod. tit. dicentis, legem municipalem de legitimis loquentem, etiam habere locum in legitimatis, rescripto Principis:
quanto ergo fortiùs erit idem dicendum in legum communium interpretatione? sicuti Bal.
adnotauit in l. quisquis. C. ad l. Iuli. maie. Hinc
etiam deducitur, idem dicendum fore in filijs
adoptiuis, vt eis extantibus, naturales ab his
duabus vncijs excludantur: quod asserit Nicolaus de Vbald. in tract. de success. ab intesta.
colum. 11. & Ioan. Baptista de S. Seuerino in l.
si qua illustris. C. ad Orfici. fol. 5. colu. 3. Imò vxore legitima parentis extante, etiam naturales ab his vncijs excludi, prob. tex. in d. Auth. licet. Lex tamen Regia 9. tit. 13. par. 6. expressim
hoc non admittit: imò censet naturales admittendos esse ad has duas vncias in bonis patris
intestati, etiam extante legitima vxore, modò
filij legitimi non extent. Scribit verò Alex. in l.
Lucius. ff. de vulg. col. 3. naturales filios in his
duabus vncijs patri intestato succedere,
etiāsietiamsi
supersint coniux & filij legitimi, si filij legitimi
hæreditatem patris repudiauerint: aduersus
Imol. ibi. quem tamen defendit Ripa numero 6.
Secunda
cōclusioconclusio. Nepos
† naturalis
etiāetiam &
legitimus, ex filio
tātùmtantum naturali
cōceptusconceptus,
nōnon
aliter auo intestato succedit, quàm pater eius
iure esset successurus. l. fin. C. de natu. li. vbi O|
dofre. & Cynus. c. causam, quæ. in 1. ca. lator. &
c. ex tenore. qui filij sint legit. not. Ang. per tex.
ibi in Auth. de hæred. ab intest. veni. §.
reliquũreliquum.
versi. ex diuerso. Bal. in l. fin. C. de verbor. signi.
Deci. cons. 32. Ex quo apertè infertur, præcedentem conclusionem, quæ prima fuit,
nōnon tantùm in filijs, sed & in nepotibus
locũlocum habere, vt
auo intestato succedant in duabus vncijs, nec
legitimis filijs, nec vxore legitima existentibus:
quod not. Bal. & Saly. in d. l. fi. C. de natu. lib. Azo. in summa. C. eo. tit. glo. in Auth. quib. mod.
natu. effi. sui. §. nepotibus. Nec ab hac opinione audet in consulendo, ac iudicando recedere Ioan. Baptist. in d. l. si qua illustris. fol. 5. col.
3. etiam refragante Guliel. Benedict. in c. Raynucius. de testam. in ver. & vxorem. nu. 700.
qui contrarium asserit, per tex. in d §. nepotibus. & in d. l. fi. in fi. quibus ego respondeo, id
tantùm ibi probari, nepotes etiam legitimos,
ex filio tantùm naturali, intestato auo
nōnon succedere vt legitimos: non tamen negant dicta
iura, eos succedere vt naturales.
Tertia conclusio, pater
† filium naturalem
habens, legitimis etiam extantibus, in testamento potest ei vnciam, id est, duodecimam
partem bonorum relinquere, ex qua vncia virilis portio matri eius ex testamento potest
competere. l. 2. cum Authentic. C. de natura.
lib. Regia l. 8. titu. 13. part. 6. Nec intelligas patrem filio huic, & concubinæ, ita posse integram vnciam relinquere, vt concubina deficiente filio semunciam tantùm relinquere valeat: vt perperàm intellexit Ludoui. de Sardis. in tract. legitimatio. 3. part. quæstio. 1. siquidem naturali tantùm filio pater potest, etiam si desit concubina, integram vnciam relinquere. gloss. & Alberic. in dict. l. 2. & dict.
Regia l. 8. verùm in his regnis pater potest
hoc in casu filio naturali quintam bonorum
partem legare: quod lege 9. Tauri sancitum
est: atque prius id quandoque seruatum fuisse, ostendit l. 1. titu. de hæredit. lib. 3. Fori. Sed si
legitima proles consentiat patrem plus relinquere naturali filio, id iure validum erit, modò consensus ille sit expressus, nec sufficiet tacitus: vt not. Aymon Sauilli. consilio 200. ad
id citans Bar. in l. fi. ff. de his, qui. vt indig. qui
hoc sensit, dum col. 3. l. 1. C. de natu. lib. intelligit in naturalibus liberis: quæ tamen loquitur
in spurijs. Imò hic consensus est præstandus
præsentibus naturalib. liberis, vt ipse Aymon
latiùs tradit. Vnde Rom. consil. 43. scribit, filijs
absq;absque fraude bonis paternis renunciantibus, patrem posse liberè bona sua filio naturali relinquere, sicuti posset filijs legitimis non
extantibus.
Quarta conclusio. Pater
† carens legitimis liberis, potest naturalem filium hæredem instituere, etiamsi habeat ascendentes, modò eis
legitimam partem relinquat. Auth. licet. C. de
natur. liber. vbi glo. communiter recepta. Regia l. 8. tit. 13. part. 6.
parẽtibusparentibus tamen Iure Ciuili tertia pars bonorum filij pro parte legitima debetur, secundum communem opinio.
in Authen. nouissima. C. de inoffic. testa. Iure
Regio duæ partes, ex tribus bonorum filij, debentur. l. 6. Tauri. Verùm hæc quarta conclusio in his regnis iam est omninò sublata: siquidem
† pater potest filium naturalem hæredem
instituere, nulla relicta parentibus legitima
parte. l. 10. Tauri. Atque adeò prædicta vera
sunt, vt pater possit in testamento imperfecto,
& minus solenni hunc naturalem filium instituere: sic l. hac consultissima. §. ex imperfecto.
C. de testamen. locum habebit, etiam in naturalibus filijs. probat l. humanitatis. ibi. liberum. C. de natur. liber. Specul. titu. de instrument. editio. §. compendiosè. versicu. quid si
pater naturalis. Salyc. in l. fina. C. fami. hercisc. Paul. Castrens. in dict. §. ex imperfecto. Imo. in l. ex facto. §. si quis rogatus. ff. ad Trebel.
& Guliel. Bened. in c. Raynutius. de testamen.
in verb. testamentum. in 1. nume. 83. quorum
opinio communis est, licet contraria fortassis
verior sit, quam Alexand. probat in d. §. si quis
rogatus. nume. 45. & Ias. in d. §. ex imperfecto.
num. 4. In hoc tamen regno parum isthæc disputatio vtilis est: cùm l. 3. Tauri. §. ex imperfecto. correctus censeatur tam in testamento in
scriptis facto, quàm in nuncupatiuo, quod praxis obseruat, teste Michaële Cifontano in dicta l. 3. num. 7.
Ex hac principali conclusione infertur, natiuitate
† filiorum naturalium, donationem à
parente factam reuocari: & sic l. si vnquam.
C. de reuoca. donat. habere locum etiam in filijs naturalibus, secundum Ripam ibi, quæstio. 28. cui aduersatur Tiraquel. in verb. susceperit. numero 45. dicens, in donatione à
matre facta veram esse Ripæ opinionem: non
sic in facta à patre: super quo ipse disputat. Sed
probabilior apparet sententia Ripæ, ex
donātisdonantis præsumpta voluntate, à qua lex illa deducitur.
Quinta conclusio. Filius
† naturalis matri,
etiam intestatæ cum legitimis simul, & æquè
succedit. l. si qua illustris. C. ad Orfici. Regia l.
11. tit. 13. part. 6. etiamsi mater sit illustris, secundum communem opinionem, & notat
Angel. Areti. in §. nouissimè. Institu. ad Orfici.
Iniquum tamen esse videtur, naturales filios
ex fornicario coitu conceptos, æquè, ac legitimo matrimonio genitos admitti ad matris
successionem. scriptum enim est Genes. capit.
21. non erit hæres filius ancillæ: id est, concubinæ, cum filio liberę, id est, vxoris. auctore
Ambrosio, sermone 65. à quo assumit Gratianus text. in capit. dicet aliquis. 32. quæstione 4. idem probat text. in capit. non omnis. 32.
q. 2. ex verbis Apostoli ad Galat. cap. 4. Hinc
Genes. c. 25. scribitur: Dedit Abraham cuncta,
quæ possederat, Isaac: filijs verò
cōcubinarumconcubinarum
|
largitus est munera, & separauit eos à filio suo
Isaac. quod etiam adnotauit Io. Annius super
Philonem lib. 1. Hinc & Fortu. in tract. de vlti.
fine. illat. 8. iniustam esse existimat l. si qua illustris. in præfata conclusione. Vnde Regia l. 9.
Tauri sancitum est, naturalem, etiam matri
intestatæ simul cum legitimis non succedere:
posse tamen ei à matre quintam bonorum partem relinqui. Sic & in Gallia idem seruari,
testatur Gulielmus Benedict. in dict. cap. Raynutius. in verb. & vxorem. num. 710. Chassa. in
consuet. Burg. Rubr. 8. §. 3. & Carolus libro 1.
Regalium Franciæ. iure 7. Quibus omnibus
duo adijcienda sunt. Primum,
† naturalibus
non competere ius agendi ex titulo inofficiosi
testamẽtitestamenti, quamuis pater eis nihil relinquat.
glo. in l. 1. in princi. ff. de bono. poss. contra tabul. quam commendat Aret. in l. ex facto. col.
9. ff. de vulgar. & pupil. Bar. in l. Gallus. §. etiam
si parente. ff. de liber. & posthu. Bald. in l. 1. col.
3. C. de bonor. poss. secund. tab. & Didacus à
Segura in l. cohęredi. §. cùm filiæ. ff. de vulgar.
col. 14. Possunt tamen contra testamentum
matris agere de inofficioso testamen. l. si suspecta. §. 1. vbi gloss. ff. de inoffi. testamen. gloss.
& Paul. in d. l. si qua illustris. Lege autem Taurina 12. qui legitimi rescripto Principis
efficiũturefficiuntur, nullo casu succedunt cum legitimis & naturalibus. Secundum addimus prędictis, filios
naturales ita matri etiam intestatæ succedere,
vt parentes ipsius matris à successione excludantur: quod in Prætorio Rotæ testatur seruatum ac pronunciatum fuisse, Chassador. decisione vnica. de successio. ab intestat. Nec id opinor lege Regia abrogari, imò idem expressim in d. l. 9. cautum existat.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Spurius filius quis sit, & vnde id nomen deductũdeductum
fuerit.
-
2 Filij manzeres qui dicantur.
-
3 Spurius nihil potest à patre capere, nec interviuos
nec in vltima volũtatevoluntate: & ibi quibus adiudicetur, quod filio spurio relictum fuerit.
-
4 Filius spurius etiam ex substitutione pupillari, patris bona capere non potest.
-
5 Fraus legi fit, si is, cui aliquid donatum est, incontinenti id filio spurio donatoris dederit.
-
6 Filius spurius lege municipali non potest effici capax successionis, vel donationis paternæ.
-
7 Quid agendum sit, quando testanti data est tacita vel expressa fides restituendi bona filio spurio.
-
8 Spurius an possit in conscientiæ foro possidere bona
parentum, ex tacita fide, vel aliàs ab hærede legitimo sibi restituta?
-
9 Hæres scriptus an teneatur, data tacita fide de restituendis bonis spurio, illa bona eidem restituere, vel ad fiscum deferre?
-
10 Hæres, qui hanc fidem dedit testatori, iuramento
præstito de non reuelando, an teneatur vocatus
à iudice, ei rem ipsam exprimere?
-
11 Filius spurius, quibus cautelis possit tutè bona patris adquirere.
-
12 Filius spurius an possit institui sub conditione, si legitimus à Principe fuerit effectus?
-
13 Nepos legitimus vel naturalis ex filio spurio, an
possit ab auo institui hæres? & quid de nepote ex
filio, qui fuit ex incestu conceptus.
-
14 Filius Clerici in sacris Ordinibus constituti, an
dicatur natus ex incestu?
-
15 Spurius an matri succedere valeat?
-
16 Coitus damnatus quis dicatur iure Cæsareo.
-
17 Filius Clerici sacris ordinibus insigniti, an succedat matri, etiam iure Regio?
-
18 Coitus damnatus quis dicatur iure Regio.
-
19 Fratres naturales, vel spurij, an sint admittendi
ad mutuam successionem, quæ ab intestato defertur.
SPVRIVS † interdum dicitur is,
qui
incertũincertum patrem habet, quasi
σπορτιθην, id est, Sparsim conceptus, à dictione Græca ex Iustiniano in §. si aduersus. Institu. de
nupt. vbi Theophilus id notauit, & Alciat. lib.
1. prætermis. vel ex eo, quod auctore Plutarcho
in Problematis. capit. 103. Spurius erat proprium nomen apud Romanos, quod scribebatur tantùm primis literis, S P. hi autem,
qui sine patre erant, S P. designabantur, quasi sine patre: atque inde factum est, vt spurij
dicerentur nati ex his mulieribus, cum quibus plures commercium carnale habuissent,
vti explicat Budæus in l. vulgò. ff. de statu homi. & Ioan. Baptist. in dict. l. si qua illustris. col.
1. Theophilus in dicto §. si aduersus. & Catelli.
Cotta. in vltimis memoralibus, in dictione,
spurius. de his tamen hîc agendum non est. Dicuntur etenim propriè spurij, qui ex his parentibus nati sunt, qui coniugium contrahere
non poterant tempore natiuitatis, nec tempore conceptionis. ita diffiniuit Ang. Areti. in
§. nouissimè. Institu. ad Orfici. vel qui ex coitu
lege punito nascuntur, Alcia. lib. 4. parerg. c. 5.
ex eo, quòd patrem præ infamia nominare
nōnon
audent. dict. l. vulgò. etiamsi patrem habeant
certum. Hinc Titus Liuius lib. 1. ab vrbe condita, Consilio, inquit, vetere condentium vrbes, qui obscuram atque humilem conciendo
ad se multitudinem, natam è terra sibi prolem mentiebantur: quasi nati è terra dicantur, qui præ humilitate parentes nominare
nōnon
possunt. Constat etenim hominem nullis maioribus ortum,
ignotoq́;ignotoque genere, & obscuro, filium terræ appellatum fuisse, quod citatis au|
ctoribus docet Angelus Politianus lib. Miscella capit. 18. & Erasmus in Prouerbio, terræ filius, atque idem constat ex Tertulliano in apologetico. cap. 11. Quanquam & sint, qui eorum vetustatum magnifacientes, terræ filios
appellari honori vertant: ex Quintiliano libr.
3. cap. 9. ex quibus intelliges aliquot, quæ notat Ludouic. Cæl. libr. 11. lectio. antiqu. capit.
28. quo fit, vt filius adulterinus sit spurius: &
idem de conceptis ex incestu. Nec libet omnia exactim exponere: sat enim est, prædicta adduxisse. Est igitur filius spurius, qui natus est ex his parentibus, qui matrimonium
contrahere non poterant, quamuis patrem
ostendere possit. text. in dicta l. vulgò. text. &
ibi gloss. in cap. tanta. qui filij sint legit. capi. ad
abolendam. de filijs presbyt. vel is, qui ex coitu damnato natus sit. Vnde ex hoc deducitur
natum ex concubina domi non retenta spurium propriè non dici, sed naturalem: etiamsi
gloss. in capit. nisi cùm pridem. §. personæ. de
renunci. velit, eum spurium esse: cui conuenit
Bartol. in l. final. ff. de his, qui. vt indig. colum.
1. & Regia l. 1. titulo 15. part. 4. ex his enim, quæ
præmisimus, constat, hunc filium propriè nothum appellari, non spurium, nisi ea significatione, qua spurios dicimus eos, qui incertum
patrem habent, & sic natos ex scortis, vel concubinis, quę domi minimè cohabitant, &
quæ alios viros passim admittunt. dicta l. 1.
titul. 15. part. 4. Nam & spurios generice accipi, probat l. spurij. ff. de decurioni. Hinc etiam apparet, qualiter sit intelligenda gloss. in
Authentic. quibus mod. natu. effici. sui. §. final.
dicens, spurios eos appellari, qui nascuntur ex
his parentibus, qui etiam Iure ciuili prohibente matrimonium contrahere non poterant.
quam probat Bapti. de Sancto Seuerino. in l. si
qua illustris. folio 7. conclus. 8. eam tamen reprobat Ludouic. de Sardis. in tract. de legit. 3.
part. §. de success. spurio. ex eo, quòd spurij propriè dicantur hi, qui nascuntur ex his, qui matrimonium Iure Canonico contrahere minimè poterant: posset etenim glo. procedere inspecta lata dictionis significatione. Sic
† etiam
manzeres lata significatione nati dicuntur ex
scortis & meretricibus. cap. 23. exordi. Regia
l. 1. titu. 15. part. 4. at propriè hi dicuntur, qui
nati sunt ex his, qui Iure Canonum matrimonium contrahere prohibentur. quod in d. cap.
nisi cùm pridem. §. personæ. probatur. iuxta illius veram interpretationem, quæ iuri Pontificio intelligendo potiùs conuenit: tametsi
nōnon
me lateat has dictiones sæpissimè aliter assumi. In his verò filijs spurijs sequentes assertiones erunt notandę.
Prima conclusio. Filius
† spurius, nec ex testamento, nec ab intestato, nec ex contractu
inter viuos, aliquid à patre capere potest. §. fina. in Auth. quib. mod. nat. effici. sui. l. 1. & Authen. licet. C. de natur. lib. Reg. l. 10. tit. 13. part. 6. quæ dum fornicationis meminit, est intelligenda de ea fornicatione, quæ etiam
accedẽteaccedente
fornicantium consensu coniugalis esse
nōnon potest, iure Pontificio vetante. idem not. Salyc. in
d. l. 1. Quod si pater filio spurio aliquid relinquat, id à lege legitimis liberis, vel cognatis
proximioribus defertur. Bald. & Salyc. in dict.
l. 1. per text. ibi. Bart in l. fin. ff. de his, qui. vt indi. Iaso. in l. 2. C. de hæred. instit. & Alexand. dicens, hanc opinionem communem esse in l.
hæreditas. C. de his, qui. vt indig. Fiscus autem id vendicat negligentibus consanguineis
intra duos menses relicta bona ab spurio euincere, aut petere, idem si pacto, vel renunciatione consanguinei excludantur. textus in dicta l. 1. quæ tamen iuxta prędictam sententiam
in his tantùm filijs procedit, quorum ibi mentio fit, non in alijs. Regia tamen l. 1. tit. 13. part.
6. illius legis primæ decisionem in omnibus
spurijs locum habere apertissimè probat. Nec
refert, an spurius à patre capiat, an ab alio, ex
patris tamen ordinatione aut voluntate. argu. l. vnum ex familia. §. 1. ff. de legat. 2. Ex quo
infertur, institutum hæredem, & rogatum restituere hęreditatem proprio arbitrio vni vel
pluribus, non posse illam hæreditatem aliquo
modo restituere filio spurio, illius, qui eum
hæredem instituerat, adiecta fideicommissaria substitutione. Paul. in l. Lucius. §. in testamento. ff. de legatis 1. quamuis subobscurè in
hoc loquatur Bart. in l. cùm hæredi. ff. de reb.
dubi.
Secundò, deducitur ex his
† spurium filium
à patre substitui non posse legitimo ex pupillari substitutione ad effectum, vt patris bona
cōsequaturconsequatur, etiamsi pupilli bona capere possit ex
illa substitutione. l. si is, qui. ff. de vulgar. substi.
adiuncta gloss. in Authen. quibus mod. natur.
effici. sui. §. final. quem text. in dicta l. si is, qui.
dicit singula. Bald. in l. eam, quam. C. de fideicommiss. nu. 53. & in c. solicitudinem. de appel.
col. 2. notant Bartol. Paul. Alexand. & Ias. in d.
l. si is, qui. & Ias. in l. iam hoc iure. nume. 5. ff. de
vulgar.
Tertiò, deducitur spurium nōnon posse à patre
substitui vulgariter, nec fideicōmissarièfideicommissariè: quod
notat præter alios Guliel. Benedict. in repe. ca.
Raynutius. de testam. in verb. & vxorem. numero 690.
Quartò,
† ex his elicere possumus, fraudem
legi factam censeri, si is, cui pater spurij donauit aliqua bona, incontinenti illa donauerit filio spurio donatoris, vel ex interuallo, expressim tamen in remunerationem donationis primæ, vel sit maxima quantitas, quæ donatur.
Bal. in d. l. eam, quam. nu. 40. Io. Lup. in Rubr.
de donat. §. 30. nu. 14.
quemadmodũquemadmodum & ex alijs
coniecturis potest id pręsumi factum fuisse, secundum Anani. cons. 13.
Lege verò municipali statui
† non potest filium spurium capacem fore
testamẽtitestamenti donatio|
nis, alteriúsue paternæ largitionis. Bald. & Aret. in l. cunctos populos. C. de summa trinita.
nu. 15. idem Aret. in l. testamenti factio. ff. de testa. Ias. in l. ait prætor. 3. col. ff. de iureiur. Socy.
cons. 95. in 4. vol. nu. 9. Deci. in cap. 2. de consti.
2. lectione. notab. 2. quam opinionem esse communiter receptam fatetur Ioannes Baptist. in
repe. l. omnes populi. ff. de iusti. & iure. folio 11.
colum. 1.
Insignis tamen in hac re est quæstio, quid agendum sit, quando quis ab aliquo hæres institutus, eisdem præstat de restituenda hęreditate spurio. In quo dubio adnotandum est, quòd
is, qui fidem hanc præstat, vt indignus priuatur hæreditate, & ea fisco adiudicatur. l. non
intelligitur. §. si quis palàm. l. ita fidei. ff. de iure fisci. l. prędonis loco. ff. de petit. hæred. l. in
tacitis. l. Lucius. §. final. ff. de legat. 1. Quod
† si
fidem non præstiterit, & si palàm rogetur restituere, iure optimo illa bona institutus possidebit. dict. l. non intelligitur. in princip. & §. 1.
l. si in metallum. ff. de his, quæ pro non script.
hab. Bartol. in l. fina.. ff. de his, qui. vt indig. colum. 3. qui hoc efficaciter probat. Prorsus enim incapaci dirigitur hoc fideicommissum.
ac leges iustissimè potuerunt spurium priuare paterna hæreditate, & eum reddere ad eam
incapacem: quod à legibus factum esse
cōstatconstat:
nec probatione aliqua indiget: cùm sit text. apertissimus in Auth. quibus mod. natu. effici.
sui. §. fi. quibus ita præmissis plura inferre licet
in hac controuersia.
Primum,
spuriũspurium † in interiori iudicio animę
nōnon posse tutè bona à parente sibi relicta, donatáue obtinere. Is enim lege iustissima ad ea capienda incapax est: igitur restituere ea in conscientiæ foro
cogẽduscogendus est. Nec obstat
pœnāpœnam legis exterioris non esse considerandam in interiori iudicio, donec eius exequutio fiat. gl. satis celebris in c. fraternitas. 12. q. 2. cuius & nos
meminimus. c. sexto huius secundæ partis. §. 8.
id enim verum est in pœnis exigentibus iudicis exequutionem: non ita in pœnis, quæ non
requirunt actum aliquem iudicis: sicuti pœnæ
illæ, quibus quis incapax efficitur alicuius actus: tenetur enim ab illo actu abstinere. Sic
incapax aliquorum bonorum tenetur à possessione illorum bonorum recedere: ex Caieta. in 22. q. 62. ar. 3.
Secundò, spurium tutè in animæ iudicio, &
conscientiæ foro parentis bona possidere, quę
sibi liberè, nulla promissione parenti præmissa tradiderit scriptus hæres: ex eo, quòd bona
illa ex voluntate veri domini acquirit, nulla lege vetante: igitur iustè obtinet. Hæres enim
scriptus verus dominus illorum bonorum est:
nec lex prohibet eum posse tradere bona illa
spurio filio, nisi ex parentis voluntate, quæ tamen hîc non præcessit.
Tertiò, infertur eundem spurium iustè in
conscientię foro bona parentis posse retinere, quæ sibi institutus à patre hæres tradidit, etiāetiam
data parẽtiparenti fide de restituẽdisrestituendis spurio prædictis
bonis: tametsi fidem dederit, peccauerit, &
mortaliter, fraudem qui hanc insignem committens aduersus legẽlegem, quæ prohibet dictādictam fidẽfidem
præstari: sed tamen nōnon prohibet lex traditionẽtraditionem
bonorum, quæ spurio fit. Nec ex fide præstita
amittit hæres hæreditatem, & rerum hæreditariarum dominium. Vnde cùm dominus sit,
potest illas res in spuriũspurium trāsferretransferre. Nec dici potest, spuriũspurium hac acquisitione priuatũpriuatum esse à lege:
cùm fiat ex voluntate parentis: quia hæc acquisitio potiùs fit ex voluntate veri domini, quàm
parentis, ex cuius voluntate verus dominus
sciebat ipsum ad id minimè obligari.
Quartò, subinfertur
† hæredem
scriptũscriptum non
teneri in iudicio animæ restituere
hęreditatẽhęreditatem;
etiamsi tacitam fidem præstiterit de ea restituenda filio spurio: illa enim promissio fuit
facta contra leges, & in fraudem legis: ergo
ex ea non tenetur. l. iurisgentium. §. prætor ait.
ff. de pact. & ibi optimè Fortu. 3. notab. facit ad idem text. in §. generaliter. sub eadem l.
Quintò, hinc constat hęredem scriptũscriptum, qui
promiserat testanti restituere hæreditatẽhæreditatem spurio, non teneri in animæ iudicio illa bona ad
fiscum deferre, neque fisco id crimen ab eo
commissum pandere, quia verus hæres est,
& in pœnam leges hanc hæreditatem fisco deferunt. l. 1. C. de his, qui. vt indig. l. ita fidei. l.
non intelligitur. ff. de iure fisci. pœna autem
in foro conscientiæ non soluitur: vnde confestim sequitur hæc ipsa illatio contra Bartol. in
l. fin. ff. de his, qui. vt indig. colu. 3. quem Didacus de Segura sequitur in l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulga. & pupil. fol. 12. eiusdem repet.
colum. 1. Nec item tenebitur consanguineis
testantis illa bona tradere: cùm iste sit verus
hæres: fides autem ab eo data in pœnam delicti tollit ab eo hæreditatem: & fisco eam defert: quòd si verus hæres nōnon esset, hæreditas ad
testantis propinquos pertineret. Nec obstat l.
prędonis. ff. de pet. hæred. quia Iurisconsultus
ibi, non appellat hunc hæredem prędonem:
sed dicit censendum esse prædonis loco, quia
fraudem fisco fecit tacitam fidem præstando.
Nec mihi placet hoc in dubio, quod not. Syluest. in verb. filij. §. 6.
Sextò, ex his opinio Card. consil. 35. intelligenda est, dum dixit, hæredem,
† qui præstitit
testanti fidem de restituenda hæreditate spurio, etiamsi iurauerit, se id non dicturum cuiquam, debere vocatum à iudice omninò verum dicere, & rem totam exprimere. refert
eum Felin. in cap. intimauit. de testib. colum.
2. & 3. & insignis Doct. M. Naua. in capit. inter
verba. 11. quæstio. 3. part. vlti. corola. 65. procedit enim prædicta opinio,
quādoquando quis à iudice
interrogaretur, vel eius testimonium exigeretur sub monitione generali, præcedente in|
famia contra ipsum tacitæ fidei: alioqui si id
crimen occultum sit, & de pœna tantùm soluenda tractemus: quam in animæ iudicio soluere quis non tenetur, non de restitutione illati damni, non cogitur quis dicere testimonium minimè præcedente infamia: quòd si responderit casu, quo non tenebatur testimonium dicere, ita oportet respondere, vt verum
dixisse constet.
Septimò, ex his constat in dubio, cui fisco, seculari, an Ecclesiastico dicto casu sit adiudicanda hæreditas, esse considerandam hæredis,
præstantis fidem, personam: cùm is delinquat: & ab eo propter delictum auferatur
hæreditas: nam si Laicus sit, Regi defertur ipsa hæreditas: si verò Clericus, Ecclesiæ
est adiudicanda. quod probari potest ex his,
quæ tradit Ioan. Lupi. in Rubr. de donati. §. 39.
docet & hoc expressim Bald. in l. si quis presbyter. 1. col. C. de Episcop. & Cleric. quem sequitur Paul. Castr. ibi. Chassanæus in consuet.
Burg. Rub. 8. §. 5. num. 4. & Fel. c. quia. V. de iudic. col. 2. & Segura in l. 3. §. vlt. nume. 145. ff. de
lib. & posthu. nec in contrarium quidquam vrget tex. in cap. 2. de success. ab intest. licet eum
ibi adnotauerit Panor. Has equidem septem
illationes lector amplius examinare poterit
ex his, quæ post secundam huius operis editionem tradit doctissimus Dominic. Sot. lib. 4. de
iusti. & iur. qu. 5. arti. 1. in his etenim, in quibus
nostra dissident ab his, quæ diligentissimè fuê
re inibi adnotata, liberum erit cuiusq;cuiusque iudiciũiudicium:
& nos tanti viri censuram libentissimè admittemus.
Verùm nostrates passim conantur explicare,
† quonam pacto pater possit filio spurio
ꝓpriasproprias res tutè relinquere, ita, vt filius non excludatur à fisco: quorum aliquot cautelas
hîc referam, ex quibus hæc grauis quæstio poterit perpendi. Prima equidem cautela instruit patrem, & docet ipsum amicum quendam ei
valdè fidum hæredem instituere, cui secretè
filium commendet: non tamen roget ipsum
bona filio spurio restituere: is enim poterit
postmodum filium hæredem instituere, vel ei
restituere hæreditatem. Specul. tit. de success.
ab intest. §. 1. versicu. quid si pater. numero 30.
cui suffragatur gloss. in Authentic. quib. mod.
natur. effici. sui. §. fin. versic. participium: quam
dixit esse singul. Paul. in l. si is, qui. ff. de vulg.
vbi idem notant Bart. Ias. & alij dicentes hæredem ab aliquo institutum posse instituere spurium primi testantis, & idem probatur in l.
qui testamentum Titij. ff. de his, qui. vt indig.
Hoc tamen negotium fidum amicum exigit:
atque forsan hæc secunda institutio fraudem
præ se fert, ex his, quę modò diximus, nisi institutus hæres esset filius legitimus testantis:
quo quidem hærede instituente filium spurium, potiùs præsumendum erit
institutionẽinstitutionem
factam fraterno amore, quàm parentis iussu. Bal. in l. eam, quam. numer. 54. C. de fideicom.
Sunt & quidam, qui patri consulant contracta
inter spurium & capacem alium integerrima
omnium bonorum societate, illum spurij socium hæredem instituere, vt ex illa societate
optimam partem filius spurius capiat, ratione
societatis. Bald. in l. 1. C. pro socio. colum. fina.
Corset. in sing. suis. in verbo, spurius. optimus
text. & ibi Bartol. in l. is, qui duos. ff. de liberat.
legat. Io. Lup. in Rubr. de donat. inter virum &
vxorem. §. 65. num. 11. ab hoc tamen consilio
cauendũcauendum censeo, cùm propter fraudis
nōnon leuem
coniecturam, tum ob animæ salutem, cui non
admodum conuenit his vti dolis ad effugiendas sanctissimarum constitutionum prohibitiones. His tamen plura addi possent ex Cæpola caute. 39. Platea. in l. 1. C. de delatori. lib. 11. &
Ludouic. de Sardis in tractat. de legitimat. fol.
vlti.
Prætermittendum verò non est, parenti tutissimum esse, vt spurium
† hæredem instituat
sub conditione, si à Principe fuerit effectus legitimus: tunc etenim sequuta legitimatione, patris hæreditatem
absq;absque animæ periculo
obtinebit: cùm institui iure possit incapax in
tempus, quo capere possit. l. in tempus. ff. de
hæred. instit. l. sicut. & ibi glo. in princ. ff. quib.
mod. vsusfru. amitt. Bald. Aret. & Alexan. in l.
Gallus. §. instituens. ff. de libe. & posthu. idem
Aret. in l. si filiusfamiliàs. ff. de testamen. quam
opinionem communem esse testantur Iaso.
numero 5. & Lancellot. Deci. in dict. §. instituens. & Gualdens. de arte testan. titu. 2. caut. fina. idem in hac specie notauit Bald. in l. 1. C. de
instit. & substit. in 6. q. cuius opinionem fatetur communiter esse receptam Catell. Cotta
in vltimis memoralibus in dictione, spurius, dicens se eam defendisse Ferrariæ contra Ludouic. Lusita. in l. quidam relegatus. ff. de rebus
dub. qui tamen columna 11. potiùs videtur in
hoc casu Bald. sequi, quàm ab eo discedere,
tametsi non omninò ei placeat Bald. sententia,
quam Socyn. ibi numero 11. probauerat. Nec
oberit l. si alienum. §. in extraneis. ff. de hæred.
instit. vbi in institutionibus conditionalibus
oportet hæredem capacem esse tempore testamenti, mortis, & aditionis hæreditatis: id
enim procedit in conditione extrinseca, secùs
in conditione intrinseca, & quæ à iure intelligitur, qualis est ista, cùm capere poterit hæres.
Bald. in dict. l. in tempus. vbi gloss. hoc sensit
tradunt optimè Ias. in l. is, qui hæres. ff. de vulga. & pupil. Aretin. consil. 155. Imò hic spurius
hac conditione institutus poterit pendente
cōditioneconditione bona petere, & ea, vt curator administrare ex bonorum possessione,
secundũsecundum tabulas. l. si quis instituatur hæres in diem. ff. de
hære. inst. vbi Bal. & Ange. idem Bal. in l. fi. ff. de
his, qui sunt sui vel alien. iur. Ioan. Lup. in Rubri. de donatio. inter virum & vxo. §. 29. nume.
4. Sed & is, qui spurium filium habet, memi|
nerit in his regnis posse ei relinquere iure alimentorum quintam
bonorũbonorum partem, ex Regia l. 10. Tauri. quinimò & ante iura Codicis,
&
AuthẽticorumAuthenticorum licuisse patri spurio aliquid
alimentorum titulo dare, aut legare, probat
Alciat. in lib. 4. parerg. c. 5. ex l. 3. ff. de his, quæ
pro non script. habent.
Secunda conclusio. Nepos
† legitimus,
vel naturalis ex filio spurio, deficiente prole
legitima, potest ab auo hæres institui, nec censetur in dubio patris gratia institutus. Barto.
Imol. Alexan. Areti. & Ias. in l. Gallus. §. quid si
is. ff. de liber. & posthu. idem Barto. consil. 118.
per l. fin. ff. de his, qui. vt indig. & l. fin. C. de natur. liber. notat Signoro. consi. 114. quam opinionem asserit communem esse Deci. consilio
462. & Corne. consil. 25. in 1. volum. & Carol.
Molin. in Alexand. consi. 74. volum. 3. litera A.
qui & eam sequuntur. ex quibus infertur
auũauum
non posse nepotem ex spurio,
etiāetiam legitimum,
& naturalem instituere, existente prole legitima, secundum omnes, imò nec existente prole legitim a rescripto Principis. Decius consil.
258. Secundò ex his constat, præfatam institutionem etiam
deficiẽtedeficiente prole legitima non
valere, si constet patris gratia nepotem institutum fuisse, ex eisdem Doctoribus, quos sequutus. notat idem optimè Aymon Sauilli.
consil. 184. Hæc tamen conclusio secunda non
procedit in nepote, nato ex filio incesto. Bald.
in l. si quis incesti. C. de incest. nupt. per text.
ibi. quem idem Bald. dixit esse vnicum in cap.
in præsentia. numer. 35. de probat. Corset. in
sing. verb. hæres. Hippo. singul. 143. idem notat Alexan. in dict. §. quid si is. quorum opinio
communis est, teste Salyc. in d. l. si quis incesti.
& Corne. d. consi. 25. 1. volu. etsi Ias. in d. §. quid
si is, velit à Bal. recedere. Ex qua inferri potest,
nepotem
† ex filio post sacros Ordines suscepto, ab auo presbytero institui non posse,
cùm filius clerici in sacris constituti Ordinibus dicatur natus ex incestu. gloss. Bal. & Paul.
in l. 2. C. de episc. & cleri. quod alibi tractabimus: sed tamen propriè incestus non est hic filius ex gl. in cap. per venerabilem. qui filij sint
leg. quæ eum adulterinum appellat. Vnde hæc
conclusio secunda procedit etiam in nepote
legitimo, vel naturali, ex filio clerici sacris Ordinibus insigniti. quod Bald. voluit in dict. l. si
quis incesti. Petrus, Cynus, & Salycet. in d. l. 2.
Alexan. in d. §. quid si is. col. fi. & Roderi. Xuares in l. 9. tit. 11. lib. 1. Fori. 2. col. & Cors. in sing.
in verb. fornicatio. vbi expressim fatetur hanc
opinionem communem esse.
Tertia conclusio. Filius spurius
† natus ex
damnato coitu, matri intestatæ non succedit,
nec ex testamento, etiamsi mater non sit illustris, nec proles legitima supersit, licet aliàs
spurius natus ex coitu non damnato matri
non illustri succedat simul cum legitimis. l. si
qua illustris. C. ad Orfic. vbi gloss. text. in Authent. quibus mod. natur. effi. sui. §. fin. Auten.
ex complexu. C. de incest. nupt gloss. & Ange.
in §. nouissimè. Instit. ad Orfic. Specul. titu. de
success. ab intesta. §. 1. num. 22. & 27. Deci. consil. 311. col. 1. refert tamen plurimùm scire, quis
dicatur damnatus coitus: & constat eum coitum damnatum dici, qui punitur aliqua lege
exteriori, & humana, tex. in dict. Authen. quibus mod. nat. effic. sui. §. fi. Bart. in l. fin. col. 2. ff.
de his, qui. vt indig. atque id ab omnibus receptum videtur. Vnde
† apparet coitum cum
consanguinea, vel affini,
absq;absque dubio damnatum dici debere. Sic etiam eodem pacto, coitum cum vxore alterius. Quin & coitus cum
concubina legitima alterius: cùm puniatur
lege exteriori, damnatus censetur. l. si vxor. l.
inter liberas. ff. de adul. Coitus etia cum Moniali. l. si quis non dicam rapere. C. de episc. &
cleri. cap. si quis non dicam. de pœnit. distinct.
1. Item coitus inter dominam & seruum. l. vnica. C. de mulier. quę propr. seruis se iunxe. quę
& alia adducit latiùs Ioan. Baptist. de Sanct.
Seuerino in dict. l. si qua illustris. fol. 2. colum.
1. & Angel. in dict. §. nouissimè. col. fin. Ex quibus dubium est, an coitus inter solutam & coniugatum damnatus sit dicendus? qua in re dubitat Decius consi. 311. & tamen Paul. de Cast.
respondit non esse hunc coitum damnatum,
consil. 34. num. 4. in 2. vol. Alex. consil. 139. in 1.
volum. Aymon consil. 166. col. 1. & Soci. consil.
148. in 1. volum. col. 2. ex eo quòd hic coitus aliqua pœna per legem exteriorem minimè puniatur. l. 1. C. de adulte. Verùm cùm coitus hic
sit punibilis ex eo, quòd maritus vxori iniuriam irrogat, secundum Bal. in d. l. 1.
atq;atque etiam
lege Regia 24. titu. 3. lib. 1. in ord. Regijs, certius existimo hunc coitum inter damnatos esse communerandum. quod probat Ang. Aretin. in dict. §. nouissimè. col. fina. post Mathes.
& idem asserit Ioan. Baptist. in dict. l. si qua illustris. fol. 3. colu. 2. & quamuis non diffitear,
priorem sententiam frequentius recipi: tamen hanc dicit Decius veriorem esse,
cōscons. 306.
cui suffragatur, quòd coitus hic verè sit adulterinus, ex l. 1. C. de adult. Tho. & Caieta. 22. q.
154. arti. 8. quod constat ex diffinitione adulterij, cuius mentionem egimus part. 1. huius
Operis, cap. 1.
His etiam concinit non inutilis quæstio,
quid dicendum
† sit in coitu inter solutam
& sacerdotem, aut sacris
insignitũinsignitum Ordinibus,
contingenti? Et Matth. ab Afflict. in constitutio. Neapolita. titu. 82. col. 2. voluit hunc coitum pœna exteriori nullibi puniri, ac subinde prolem hinc susceptam matri succedere:
quod falsum existimo, adeò etenim odiosa
hæc proles fuit semper Canonibus, vt in Concilio Toletano nono, cap. 10. statutum fuerit,
filium
natũnatum ex coitu clerici, & fœminæ liberæ,
sub specie tamen matrimonij scienter contracti,
seruũseruum effici ecclesię. Cuius canonis & Gra|
tian. meminit in cap. cùm multæ. 15. quæst. 8.
apud quem tribus locis text. ille est emendandus. Nam dum legitur super
innocẽtiainnocentia, oportet scribere, super incontinentia: & dum habet idem Gratiani Codex, firmari, legi debet,
reformari. Item dum legitur, aliena pollutione, magis integrè constat sensus, si legatur, tali
pollutione. quæ omnia
restituẽdarestituenda sunt ex ipso
Conciliorum Codice, & ex Speculator. in tracta. de Concil. 2. par. titu. 46. Ex quo Canone
Roma. sing. 520. nimis largè notauit, filios clericorum esse seruos ecclesiarum, illum tex. dicens singul. esse: cùm tamen illa constitutio de
natis ex clericorum coniugio loquatur: sicuti
eam intellexit Abb. in cap. fina. col. de treug. &
pace, ac Regia l. 3. tit. 21. par. 4. addit tamen gl.
in dict. cap. cùm multæ. illud statutum abrogatum esse, atque per desuetudinem euanuisse. cuius meminit Abb. in dicta colum. fina. &
idem in cap. cùm sit. de foro compet. nume. 15.
Sed nihilominus ex eo
cōstatconstat quàm exosa fuerit Canonibus clericorum proles. Hic etiam
coitus adulterinus appellatur à glo. communiter recepta in cap. per venerabilem. qui filij
sint legiti. in verbo, adulterinus. vbi Abb. nu.
32. hanc copulam
damnatādamnatam dici, probat: idem
Abb. in cap. innotuit. de electio. gloss. in prag.
sanctio. titulo, de concubinar. §. ipsas. versi. arcere. argum. in cap. cùm olim. de cleri. coniugat. notat idem Nicol. de Vbal. in tract. de success. ab intest. 4. specie filiorum. Quo fit, vt secundum præfatos Doct. matri minimè succedat filius clerici in sacris Ordinibus constituti, etiamsi ipsa mater sit soluta à lege coniugij,
voti, alteriúsue vinculi. Quod & in specie notat Bermondus Choueronius in tract. de concubinar. pag. 356. Nec opinor id Regia l. Tauri, quæ 9. est, sublatum fuisse: ex Ioanne Lup.
ibi, numero 37. cùm ex verbis, & mente eiusdem legis constet, nihil hac in re diuersum à
iure veteri ibi sanciri. vetus etenim lex Regia
22. titu. 3. libr. 1. ordina. in eius Proœmio sensit
idem, quod nos ex prædictis autoribus notauimus. Nec temerè diximus coitum inter solutam, &
cōstitutumconstitutum in sacris, damnatum esse:
sed, vt excluderemus coitum inter solutam fœminam, & clericum minoribus præditum Ordinibus, etiamsi is beneficium ecclesiasticum
habeat: non enim opinamur hanc copulam
damnatam dici: ac subinde censemus liberos
ex ea susceptos, matri succedere: tametsi contrarium iure Cæsareo, & Regio probare nitatur Rode. Xuares in l. 1. tit. 6. lib. 3. Fori. col. penulti. Imò Regia lege hos filios naturales esse
apertiùs constat, quàm iure communi, secundum quod eos esse spurios Bal. censet in l. parentes. ff. de in ius vocan. Ego verò ex his, quæ
paulò antè de filijs naturalibus dixi, eos esse
Iure Ciuili
RomanorũRomanorum nothos censerem: non
propriè naturales: nec omninò spurios. non
enim verè spurij censendi sunt hi, qui nascuntur ex coitu, qui poterat coniugalis esse: nec
item verè naturales, quippe qui nati sint ex
ea concubina, quæ licet domi cohabitaret, Iure tamen Ciuili minimè permitteretur: quod
Bart. censet in l. penulti. ff. de concub. quem in
hac ratione sequuntur hi, quos retuli hoc cap.
§ 2. nume. 5. verùm si Pontificum Ius in vtroque foro moribus receptum, Regia, & Taurina constitutione comprobatum consideremus, hi filij verè naturales sunt, sicut apparet
ex notatis superiùs §. 4. cui opinioni subscribunt omnes, quos aduersus Bar. dict. nume. 5.
citauimus. Mater autem filiorum clerici sacris
Ordinibus præditi, ipsis filijs non potest succedere, sicuti nec ei filij succedunt, secundum
Io. Lup. in l. 16. Tauri. nu. 12.
Adijciam tamen hîc ex præcedentium ratione eum coitum etiam dici damnatum, qui
cum virgine, viduáue stupro contigerit, quia
punitur pœna legis exterioris. l. inter liberas.
l. si vxor. ff. de adult. §. 2. Instit. de pub. iudic. l. 2.
titul. 19. part. 7. quod ostendunt Io. Baptist. &
Ange. Aretin. in dictis locis: quam opinionem
procedere tantùm in virgine, aut vidua, quæ
non sit infimæ sortis, existimat Bal. cons. 26. vo
lum. 3. Soci. consi. 212. col. 2. vol. 2. Lud. Gozad.
consi. 21. col. 2. & Aym. Sauil. consi. 166. col. 2.
nam commissum stuprum cum vilibus nōnon est
punibile. l. quæ adulterium. C. de adulter. quæ
tamen in vilibus respectu morũmorum loquitur, non
in virginibus, aut viduis infimi generis. Quo
fit, vt existimem tutiùs esse, asserere stuprum
non esse punibile, si committatur cum vidua
inhonesta, aut meretrice. l. si vxor. ff. de adult.
cum vidua verò honesta stuprum commissum
punibile esse, etiamsi infimæ sortis sit, vt notat
Stepha. Bertrandus consil. 158. in 3. volu. alioqui ansa præberetur exercendi passim libidinem, atque vitiandi virgines pauperes, & infimi generis, honestas tamen. Nec me latet Aymon. consil. 166. col. 2. aduersus præmissa velle, coitum inter solutos, seu liberos à matrimonij legibus, & castitatis voto, damnatũdamnatum non
esse, etiamsi stupri vitio contingat. quod ipse
notat ex recondito sensu Bald. in l. eam, quam.
C. de fideicommiss. colum. 6. versic. & scias. cui
minimè accedo. Ex præmissis tamen infero
coitum inter liberum à lege coniugij, atque
castitatis voto, & fœminas eodem pacto liberas, etsi plures sint, non esse damnatum: neque
enim punitur lege aliqua exteriori. Barto. in l.
fin. col. 2. ff. de his quib. vt indig.
Hasce verò dubitationes Ioanna Augusta
Caroli Cæsaris mater, lege Tauri. 9. prorsus
explodit: ea etenim
† decisum est, coitum
damnatum dici eum, ex quo fœminæ coëunti
imminet pœna mortis naturalis à lege statuta. Ex quo apertissimè infertur Iure Regio filium conceptum à coniugato, & soluta, matri
succedere, quamuis spurius sit: atque idem
erit dicendum in filio nato ex virgine stupro
|
vitiata, licet spurius etiam sit ex legibus Ciuilibus. Vnde lex illa 9. ad matris successionem
spurios, & naturales admittit: modò non sint
geniti ex coitu damnato pœna mortis naturalis, quo ad matrem.
At Iure Communi attento, infertur, filium
à virgine, vel vidua vitio stupri conceptum, vel
ex concubina ab altero domi retenta, vel à domina ex seruo proprio, spurium esse, nec matri succedere: & tamen conceptionis tempore
inter parentes contrahi poterat matrimoniũmatrimonium.
Secundò deducitur, Iure Cæsarum non esse
filium aliquem propriè spuriũspurium, qui matri succedere possit, cùm propriè spurius ex damnato coitu nascatur: sed id concedendũconcedendum est, hanc
maternam successionem etiam proponi, atque deferri filijs, quos paulò antè ex lata significatione spurios esse diximus, nisi probanda
sit opinio illa, quæ asserit coitum inter coniugatum, & fœmināfœminam solutam, damnatum dici nōnon
debere. item illa, quæ asserit copulam sacerdotis, & fœminæ nec coniugatæ, nec religiosæ, nec consanguineæ inter damnatos minimè
computari. His enim casibus Iure Communi
darentur filij spurij propriè, qui tamen nōnon essent ex damnato complexu nati.
Quarta conclusio asserit, fratres
† naturales, seu spurios quocunque coitu genitos
intestatis sibi
inuicẽinuicem succedere, si vterini sint.
l. spurius. & l. 2. ff. vnde cognat. Filij enim naturales, vel spurij
quocunq;quocunque coitu geniti succedunt cognatis: & sic consanguineis maternis. Lud. de Sard. in tracta. legitimationum. 3.
part. de spuriorum successione. fin. quæst. hoc
tamen non procedit in natis ex coitu damnato: hi etenim nec fratribus vterinis, nec cognatis intestatis succedunt. secundum Anani. &
Bolog. in eius Additionibus, consil. 95. & Matthæ. ab Afflictis decis. 96. Abbas consil. 50. in
2. volum. Decius consil. 311. colum. 1. & Aymon
consil. 138. col. 3. Hoc verò certum omninò
non est: imò potius oportet dicere, non esse
hîc adhibendam istam distinctionem, sed locum habere etiam in his fratribus hanc quartam conclusionem, vt optimè notat Corn. consil. 21. in 1. volum. vbi asserit hanc opinionem
communem esse, quam sequitur Curtius Iunior consil. 123. & idem Corne. consil. 234. col.
penulti. 4. volu. & Nico. de Vbaldis de success.
ab intesta. part. 3. col. 4. quod probari videtur
in dict. l. spurius. non tamen ita efficaciter, vt
contrariam opinionem
cōuincatconuincat: pro qua est
Regia l. fin. titu. 13. part. 6. & idem probat Angel. Aretin. in tracta. de testament. in verbo,
nolens intestatus, col. 8. iura igitur cognationis naturalibus, & spurijs
cōpetuntcompetunt: non iura
agnationis. Vnde naturales, vel spurij ex parte
patris coniuncti sibi, etiam intestatis, inuicem
minimè succedunt, ex recepta ab omnibus opinione in d. l. spurius. per tex. ibi. notat Aym.
cons. 138. col. 3. Dicta tamen Reg. l. fin. fratrem naturalem ex patre tantùm admittit ad successionem fratris intestati, qui fratres vterinos non habet: ex qua lege corruit gl. in l. 2. ff.
vnde cogn. quam dicit sing. Abb. consi. 50. col.
1. 2. volu. Flori. in l. qui testamentum. ff. de probat. dicens duos fratres ex eodem patre conceptos à diuersis
cōcubinisconcubinis distincto tempore in contubernio retentis, nec iura agnationis, nec cognationis habere: atque ideo non
competere eis mutuam successionem. notat
idem Bart. in Auth. quib. mod. nat. effic. sui. §. si
quis igitur. & Speculat. tit. de success. ab intest.
§. 1. vers. quid de natis. num. 19. Hoc enim Iure
Cæsarum
locũlocum habet: at iure Regio sublatum
esse constat. Fratres verò legitimi, & naturales, naturalibus tantùm, vel spurijs præferuntur. argum. l. si qua illustris. C. ad Orfic.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Filij quicunque, etiam ex damnato coitu concepti, a parentibus sunt alendi.
-
2 Filius quicunque, etiam spurius, parentes occidens, lege Pompeia punitur.
-
3 Ius alendi spurios pacto partium tolli non potest.
-
4 Alimenta filijs spurijs debita, lege aliqua tolli non
possunt.
-
5 Legitima debita filijs, an tolli possit lege humana.
-
6 Leges Ciuiles alimenta spurijs negantes, iniquas
esse, & ideo Iure Canonum abrogari.
-
7 Alimenta liberis præstanda sunt, perspecta parentum & filiorum qualitate, & conditione.
-
8 Nouus intellectus ad Auth. ex complexu. C. de
incest. nupt. & ad c. cùm haberet. de eo, qui duxit in matri.
-
9 Filius tunc à patre alendus, quando non habet,
vnde possit alimenta percipere.
-
10 Regia l. Tauri explicatur.
-
11 Filia naturalis, vel spuria, an possit à patre dotem exigere.
-
12 Dos à patre filiæ spuriæ data, maioris tamẽtamen quantitatis, quàm lege licebat, qualiter sit ad legitimam quantitatem reducenda.
-
13 Filij spurij an sint à matre alendi, & educandi.
-
14 Filij spurij etiam ab hæredibus parentum sunt alendi, & quid de alijs successoribus.
-
15 Alimenta filijs data, an ad eorum hæredes pertineant.
-
16 Nepotes spurij an sint ab eorum auis, seu proauis
alendi.
-
17 Alimenta quibus ex causis filijs negari possint.
QVINTA principalis conclusio
† præfatis optimè accedit,
qua filios
quocunq;quocunque coitu, etiam
incesto, conceptos, à parentibus
alendos esse profitemur. ex c. cùm
|
haberet. de eo qui dux. in matrim. sed & hoc
ratione probatur: decet etenim iure naturali
hominem procreatum conseruari, atque ali,
ne pereat: pater verò genitor fuit, & in eo amoris causa manet naturali iure: igitur alere
tenetur ipse pater filium. Præterea liberorum
educatio iuris est naturalis. l. 1. §. ius naturale.
ff. de iustit. & iur. cap. ius naturale. 1. distinct.
natura autem communis est legitimis, & spurijs. l. hos accusare. §. omnibus. ff. de accusat. l.
quisquis. C. ad l. Iuli. maiest. Bald. in l. vnica. C.
de confess. nume. 73. idem in cap. 1. §. naturales. si de feud. fuer. controuers. inter domin. &
agnat. vasal. dicens
† legem Pompeiam de
parricidijs locum sibi vendicare, etiam in spurijs: sequitur eum Alex. in l. ex facto. §. si quis
rogatus. ff. ad Trebel. num. 43. & Fortu. in tracta. de vltimo fin. illat. 7. ergo ius hoc naturale, quod cogit parentes ad alendum liberos,
cōmunecommune erit liberis legitimis, & spurijs. Abb.
in d. c. cùm haberet. Bart. in Authent. ex complexu. C. de incest. nupt.
Hanc tamen quintam conclusionem intellige ita veram esse,
† vt ius istud non valeat
tolli vllo pacto partium. Speculat. in titul. qui
filij sint legit. §. 1. versic. sed pone quidam. nume. 12. Alberi. in l. 1. §. ius naturale. col. fin. versic. sed quæro. & ibi Bald. versic. quæro quid si
filius. ff. de iustit & iur. Barto. in l. si quis à liberis. §. parens. ff. de liber. agnoscend. Alexan. in
l. si cùm dotem. §. 1. num. 9. ff. soluto matrimo.
idem Alexan. in l. alia. §. eleganter. num. 12. eodem titu. etiamsi pactum sit iuratum. Domi.
in cap. quamuis pactum. col. 2. de pact. in 6. &
Felin. in cap. ex rescripto. de iureiurand. nume. 12.
Secundò ex eadem ratione est hoc intelligendum, non obstante lege municipali, aut
consuetudine aliqua:
† non enim possunt
humana lege alimenta tolli, quia iure naturæ
debentur. Abb. in cap. fin. de consuet. num. 22.
à quo nullus discrepat secundum Rochum
Curt. ibi. fol. paruo. 45. col. 3. Vnde infertur
intellectus illius sententiæ, qua passim Docto.
profitentur legitimam
partẽpartem in bonis parentum filijs iure debitam, lege municipali, aliáue
tolli posse, cuius autor fuit Dinus in reg. indultum. de reg. iur. in 6. quem sequuntur Bar.
& Imol. in l. Titio. §. Titio genero. ff. de condi.
& demonst.
alijq́;alijque plures, quos referunt Imol.
& Alex. in l. quod de bonis. §. fin. ff. ad leg. Falcid. Decius in l. iura sanguinis. ff. de regul. iur.
idem Deci. consi. 19. nume. 5. qui hanc opinionem fatentur esse communem, tradit latè Alciat. in tract. de præsumpt. reg. 1. præsumpt. 8.
Est enim hoc intelligendum, quatenus legitima non est ad alimenta necessaria, ita, vt alimenta nequaquam tollantur.
Ex quo subinfertur, non omninò reijciendam fore opinionem illorum, qui ex aduerso
existimant, legitimam lege, statutóue diminui posse, tolli verò totam non posse: quam asseruit Rota antiqua. 476. & Noua. 18. Soc. consi.
30. col. 1. & consi. 150. 1. vol. Vincent. Hercula.
quæst. 2. ad primum, Ias. in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testa. dicens eam esse communem. idem Iason in l. si pater. numer. 21. C.
de instit. & substit. Decius consil. 106. nume. 4.
Roder. Xuares in l. 9. titu. 5. lib. 3. Fori. 2. limit.
Hęc enim procedit, vt diminui possit vsque ad
quantitatem alimentis necessariam: tolli verò
prædicta quantitas non possit.
† Hinc manifestissimè deducitur legitimam posse lege
tolli: rursus diminui posse: totam verò tolli
nōnon
posse, si intelligamus legitimam lege, vel statuto totam posse tolli: non tamen alimenta,
quod ex Bal. colligere facile est. in l. 1. §. ius naturale. ff. de iustit. & iur. col. fin. Nec mihi placet opinio quorundam dicentium, legitimam
parentibus
debitādebitam tolli omninò posse, etiamsi
Franc. à Ripa. eam dicat communem esse, lib.
1. respons. cap. 7. Ex pietate enim naturali iure
parentibus alimenta ab ipsis filijs exhibenda
sunt. Quo fit, vt Solonis lex in Christiana, ac
benè instituta Repub. minimè sit recipienda:
quę quidem statuit, genitos è meretricibus parentes alere non tenere. cuius meminit Plutarchus in Solonis vita:
quamq́;quamque Romani admisere in duodecim Tabularum legibus. titu.
3. siquidem lex illa pietati refragatur, quæ parentibus referri debet. eodem enim iure naturali tenentur filij parentes alere, quo ipsi parentes filios alere debent. l. si quis à liberis. §.
parens. ff. de liber. agnosc. probat doctissimè
Alfonsus à Castro libr. 2. de iusta hære. punit.
cap. vltim. meritò dissentientes à Bar. qui in d.
§. parens. dixit
filiũfilium parentes debere alere, non
iure naturali, sed ratione naturali: ita intelligens Iurisconsultum in d. §. parens. dicentem
ratione naturali parentes à filijs alendos esse.
Ex hac secunda principali interpretatione
infertur primò, legitimālegitimam lege, vel statuto tolli
prorsus posse, eo casu, quo filius habeat bona,
vnde possit optimè seipsum alere, ac sibi alimenta exhibere, vel ex artificio sibijpsi valeat
necessaria acquirere. Panormitan. in cap. Rainutius. de testament. nume. 12. Io. Lup. in cap.
per vestras. 3. notab. §. 4. in princ. de donatio.
inter virum & vxorem. Ioan. Cirier. in tracta.
de primogenitur. libr. 2. cap. 16. vbi hanc esse
communem opinionem asserit.
Secundò infertur statutum, quo cauetur
patrem minimè teneri alere filium maiorem
decem & octo annorũannorum, iniustum, atq;atque inualidum esse, vt existimat Anchar. in cap. 1. de constit. 11. quæst. principa. Io. Bapt. in l. omnes populi. ff. de iust. & iur. fol. 10. col. 4.
Tertiò subinfertur, filium à patre alendum
esse, etiamsi vxorem absque licentia patris duxerit sine dote, modò honestam duxerit: tradit Decius consil. 231. col. penultim. Imò non
tantùm filio, verùm & eius vxori debere pa|
trem alimenta exhibere, probat Ioan. Crott.
in l. si constante. 2. lect. penulti. & fin. col. ff. soluto matrimo.
Quartò deducitur ex his, licitè posse quem,
ex Regia tamen permissione, & licentia, primogenium bonorum suorum constituere in
liberis masculis, maioribus natu, modò cæteris indigentibus liberis alimenta præstentur.
ita Ioan. Lupi. in d. 3. notab. §. 21. etiam in iudicio interiori animæ, tametsi in hoc vltimo dubius sit idem Ioan. Lup. eod. 3. notab. §. 26. &
Ioan. Cirier. in secundo libro de primogenit.
cap. 15. atque ex hac ratione censuram patiuntur aliquot ex his, quæ notat Xuares in dict. 2.
limitatione. Quibus adde Andream Tiraq. de
primogen. quæst. 4. & tribus sequentibus latè
hac de re disputantem. Qui in specie tradit. q.
4. nume. 33. alimenta præstanda fore à primogenito cæteris liberis, etiamsi consuetudine
vel lege, aut Principis rescripto id cautũcautum non
sit. Quod & Hostiens. Ioan. Andre. & Panormi.
in cap. licet. de vot. adnotarunt. Sed & licitam
esse hanc primogeniorum institutionẽinstitutionem absq;absque
vlla peccati labe, probat Domini. Soto, libr. 4.
de iust. & iur. q. 5. arti. 1.
Quintò infero, alimenta his filijs, quos spurios appellamus, deberi, etiamsi eorum pater
ea præstari prohibeat in testamento. Bald. in l.
id, quod pauperibus. C. de episcop. & & cleric.
versi. vltimò quæro. & Xuares in l. 1. titul. 6. libro tertio Fori. vers. notandum post Dinum
cons. 9. qui pulchrè respondit patrem in testamento non posse filium priuari alimentis hac
conditione: Si cum fratribus cohabitare noluerit.
Tertiò principaliter intellige hæc alimenta Iure
† Pontificio præstari. cap. cùm haberet. de eo qui dux. in matrim. Iure autem Ciuili Cæsarum, spurijs filijs alimenta denegantur. Authenti. ex complexu. C. de incest. nupt.
Authenti. quibus modis natur. effic. sui. §. fin.
Speculat. titu. qui filij sint legiti. §. 1. versi. quid
de natis. Præpo. in di. c. cùm haberet. Aretin.
consil. 48. Imol. in l. ex facto. §. si quis rogatus.
5. col. ff. ad Trebel. & Fel. in ca. ecclesia S. Mariæ. de constitutio. num. 45. Ego tamen ex tex.
dict. Authent. ex complexu. Ius Ciuile procedere existimo in filijs natis ex incestu, coitúue
damnato: cæteris enim spurijs non denegat
Ius Ciuile alimenta. Ius verò
PontificiũPontificium etiam
his, qui ex damnato coitu sunt concepti, alimenta exhiberi iubet: eritq́ue eisdem filijs facilimum ea obtinere,
etiāetiam refragante Iure Cæsareo: cùm peti alimenta possint apud Iudicem ecclesiasticum, etiam à laicis, qui coram
eo conueniri hac ratione possunt. Barto. in l.
solent. ff. de aliment. & cibar. legat Ioan. Lupi.
in cap. per vestras. secund. notab. nume. 19. Est
enim causa alimentorum pia, & ideo diebus
feriatis tractari potest, sicuti notat Alexand. in
l. 1. colum. 6. ff. soluto matrimon.
Cæterùm illa Constantini lex, quam Iustinianus approbat in Authent. quibus mod. natur. effic. sui. §. fina. his filijs alimenta negans,
nimis rigida, & crudelis est: nam & Theodosius Imperator leges à Constantino latas circa filios illegitimos asperas appellat in l. 2. C.
de natur. liber. 4. libr. Codicis Theodosiani.
Quo fit, vt constitutio Romanorum Pontificum de alendis filijs, etiam natis ex damnato
coitu, in foro seculari excluso Iure Ciuili seruanda sit. gloss. Cardi. & Abb. in dict. cap. cùm
haberet. Abb. consil. 115. & consi. 50. 2. volum.
Fortu. in tract. de vlti. fin. illat. 7. Corset. in reperto. in verbo, alimenta. 2. col. sensit Bart. in
dict. Authen. ex complexu. Alciatus lib. 4. parerg. cap. 5. quam opinionem communem esse
testatur Aretin. in princip. Instit. de iure natural. gentium & Ciuil. colum. fin. Decius in cap.
clerici. de iudic. 2. colum. Ripa. in Rub. de verborum obliga. in fin. idem Rip. in l. si vnquam.
C. de reuocand. donat. q. 27. Ioan. Lupi. in cap.
per vestras. de donat. inter virum & vxo. 3. notab. §. 9. nume. 14. Ioan. de Neuizanis in Sylua
nupt. lib. 3. nume. 25. Carol. Molin. in Alexan.
consil. 74. volumi. 3. litera B. cui sententiæ
conuenit Regia l. 10. Tauri. Ex quo ego infero etiam Regio iure, patrem, qui filio ex incestu nato tenetur alimenta dare, posse eidem
quintam bonorũbonorum partem relinquere alimentorum titulo: licet ipse pater legitimos liberos habeat. contra Ioan. Lup. in l. 9. Tauri. nume. 50.
Quartò intellige principaliter
præfatāpræfatam conclusionem, vt
† alimenta præstentur his filijs iuxta parentum facultates, & perspecta
ipsorum filiorum qualitate: vbi considerandum est, quo pacto deceat ali illum filium spurium. glo. in l. Nepos Proculo. ff. de verborum
significat. versi. dignitate. quam dicit sing. Ias.
in §. fin. Insti. de actio. col. 1. & in §. item Seruiana. eod. tit. nu. 64. commendat Alex. in l. si maritus. ff. solut. matri. dicens alimenta, quæ miserationis causa
præstāturpræstantur, præstanda fore circunspecta persona illius, cui exhibenda sunt.
optimus text. in l. sed & si quid. §. sufficienter.
ff. de vsufruct. notat Imol. in l. Nesennius. §. fin.
ff. de reiud. sequitur Aret. consi. 17. colum. penulti. Vnde in præstandis alimentis, quæ miserationis, ac pietatis causa debentur, dignitas illius, cui præstanda sunt, est attendenda:
tametsi Bald. in dict. l. si maritus. dixerit isthæc
alimenta iuxta
necessitatẽnecessitatem victus esse censenda, minimè attenta personarum dignitate: sequitur eum Ioan. Lup. in dict. cap. per vestras.
3. notab. §. 24. numer. 3. Chassa. consil. 39. nume. 55.
Ex his tamen non inelegans patet interpretatio
† c. cùm haberet. nempe vt viuendi necessitas in alimentis,
nōnon dignitas personarum
sit consideranda: quod expedit à suis principijs perpendere: iure
namq;namque naturali alimen|
ta debentur, quatenus vitæ subueniatur. cap.
pasce. 86. distinct. l. necare. ff. de liber. agnosc.
addiditius humanum neque iniuria alimenta
præstari debere, iuxta dignitatem & statum illius, cui præstanda sunt, vt constat: igitur Baldi
opinio non potest recta ratione defendi. Sed
oritur hinc concordia noua inter Ius Canonicum, & Ciuile: qua apparet à Iure Canonico
filijs, etiam spurijs, alimenta deberi à parentibus, iuxta filiorum dignitatem. per cap. cùm
haberet. de eo, qui duxit in matri. at Iure Ciuili filijs comprehensis in d. Authent. ex complexu. alimenta deberi, quatenus vitæ subsidio sint satis, ne fame, aut frigore pereant: non
tamen illa, quę attenta filiorum dignitate sunt
necessaria: siquidem lex Ciuilis alimenta negare potuit, quæ iure naturali non sunt necessariò exhibenda: quibus mirè concinit Regia
lex Partitarum, quam in vndecimo intellectu
citabo. Igitur plurimùm conducit Iudicis
arbitriũarbitrium in his alimentis diffiniendis. Sed & Regia l. 10. Tauri. permisit patri titulo alimentorum quintam bonorum partem designare his
filijs, quibus alimenta dare tenetur. Quæ quidem pars si sufficiens non sit, vitæ subsidio necessariò erit augenda: si verò excedat illam
quantitatem, quæ dignitati filiorum conuenit, minimè diminuetur, autore Io. Lup. d. c.
per vestras. 3. notab. §. 24. in fi.
Quintò,
† quamuis filios à parentibus alendos esse, iure constet: id tamen locum habet, si filius non habeat patrimonium, neque
arte aliqua præditus sit, vnde possit sibi alimenta capere: secus ergo, si is filius valeat se
ipsum alere. l. si quis à liberis. §. sed si filius. ff. de
liber. agnos. Anto. & Abb. in dict cap. cùm haberet. 3. col. Baptist. de S. Seuerino in l. si qua
illustris. C. ad Orficia. colum. penult. Soci. consil. 121. nume. 42. in 4. volum. Laurent. Calca.
consi. 59. Decius consi. 576. Nisi dedecus sit filio artem illam exercere: quod prædicti D. D.
sentiunt, & Ioan. Lup. in dict. cap. per vestras.
3. notab. §. 23. nume. 6. Abb. in cap. 2. colum. 2.
de conuers. infide. probat Regia l. 6. titul. 19.
part. 4. Id etiam hac in re
certissimũcertissimum esse opinor patrem huic iuri alendi liberos minimè
satisfacere, si id curet, & agat, vt filius recipiatur in aliqua domo hospitali, in qua pauperes
publicè aluntur: indecens enim est eum filium
in domo publicè hospitali constituere: quod
sensit Bald. in l. vnica. §. sed scimus. C. de Lati.
libert. tollend. quem Præpo. sequitur in dict.
cap. cùm haberet. Anto. Burgens. in cap. 1. de
emptio. & venditio. colum. penulti. & Io. Lup.
in dict. §. 23. numer. 9. dicentes eum, qui alterum tenetur alere, huic obligationi satisfacere, si curet illum recipi in domo
pauperũpauperum: nisi
indecens sit, eum in loco illo alimenta percipere: vnde apertè sentiunt, quod nos asserimus: non enim video decere filium, nec
patrẽpatrem, in domo publica
pauperũpauperum ali ipsum filium.
Nec istud est prætermittendum, lege aliqua
† diffiniente certam quantitatem, titulo
alimentorũalimentorum, liceat patri filio relinquere, etiam
spurio: posse patrem illam
quantitatẽquantitatem eidem
filio legare, quamuis ipse filius habeat patrimonium, vel bona, ex quibus valeat se ipsum
alere, quod pulchrè notat Aym. consil. 199. Ex
quo non vulgaris aperitur interpretatio. l. 9.
ac 10. Tauri. quibus pater poterit filio illegitimo iure alimentorum legare quintam bonorum partem, etiamsi is filius ditissimus sit.
Sextò ex his infertur,
† patrem teneri ad
designandam dotem filiæ spuriæ, sicuti ad eam
alendam: quod Bart. voluit in dict. Authen. ex
complexu. Abb. in d. cap. cùm haberet. & est
communis opinio, teste Ioan. Bapti. de sanct.
Seuerino in dict. l. si qua illustris. colum. pen.
notat Bald. in l. sed nec mater. C. de iure doti.
Bart. in l. fin. §. si à socero. ff. de his, quæ in frau.
credit. idem in l. Mæuius. §. duobus. col. antepenulti. ff. de legat. 2. Matthes. notab. 147. Bar.
in l. fin. colum. 2. ff. de his, qui. vt indig. Ioan.
Lup. in dict. cap. per vestras. 3. notab. §. 9. & §.
23. Bald. Nouel. in tract. de dote. 6. part. priuileg. 26. Ioan. Campe. de dote. 1. part. q. 17. Soci.
in l. 1. nume. 25. ff. soluto matrimo. vbi Aretin.
colum. 5. scribit hunc sextum intellectum seruari in praxi, & asserit communem esse Francisc. de Ripa ibi. nume. 65. Sed procedit iuxta
quantitatem pro alimentis debitam, ex ratione, quam prædicti Doct. adducunt, atque post
eos Euerardus in Centuria locorum, cap. 29.
notat in hac specie Curtius Iunior, consil. 37.
colum. fin. quamuis Alexand. in dict. l. num. 8.
voluerit patrem non obligari ad constituendam dotem filiæ spuriæ: pro quo facit l. vxorem. §. pater. ff. de legat. 3. Cui tamen responderi potest eam legem locum habere, quando
filia habet bona, ex quibus possit sibi dotem
constituere, vt expressim præter alios intellexit Fortuni. in tracta. de vltimo fin. illat. 9.
Hinc probanda est decisio Præpo. in cap. 1. §. similiter. de capi. Conrad. in feudis, dum dicit,
præmissa lege, vel consuetudine, qua subditi
alicui Duci, Comiti, vel Marchioni, aut Regi, teneantur dotem filiabus domini exhibere, eos debere non tantùm id agere erga filias
legitimas, sed & erga spurias, quem sequitur
Chassa. in consuetu. Burgun. Rub. 8. §. 5. nume. 38.
Verùm, si pater
† excedat iuris metas in
assignanda dote filiæ spuriæ, ab eius legitimis
hæredibus ille dotis excessus est exigendus
matrimonio soluto: non eo constante, ne filiæ
maritus eludatur, qui oneroso titulo possidet
dotem. Bart. in l. fi. ff. de his, quæ in fraud. cred.
quod eo casu procedere potest, quo maritus
tempore contractus ignorabat, eius vxorem
spuriam esse: alioqui Barto. opinio falsa foret:
siquidem etiam matrimonio constante posset illius dotis excessus peti: vt notat Ioan. Lup.
|
in dict. cap. per vestras. 3. notab. §. 24. nume. 3.
ac Ioan. Franc. de Rip. in l. 1. ff. solut. matri. nume. 97. post Cuman. in dict. l. fina. & Nicol. de
Vbald. in tract. de success. ab intestat. 4. specie
filiorum. fol. 6. col. 1. Quin & aduersus Bartol.
est optimus tex. in Regia l. 29. Tauri. qua probatur dotem inofficiosam à fratribus posse
exigi ex ea parte, qua sit inofficiosa, etiam matrimonio constante: quod Iure Communi
Paulus Castr. adnotauerat in l. vnica. C. de inoffic. do. quam sequitur Ioan. Lupi. in dict. 3.
notab. §. 22. dicens ita in Pinciano Prætorio
iudicatum fuisse, priusquàm lex Regia statueretur, tametsi idem Ioan. Lupi. in dict. §. 24. opinionem Barto. asserat esse communem, ex
eo, quòd dotis titulus marito sit onerosus. gl.
in l. si donaturus. ff. de condi. caus. dat. ibidem
recepta communiter Barto. in l. si constante.
ff. soluto matrimon. nume. 67. Bald. in l. hac edictali. colum. 3. C. de secund. nupt. Iason in l.
Nesennius. 3. notab. ff. de re iud. text. in l. vnica. versi. lucratiuas. C. de impo. lucrat. descriptione. libr. 10. Reg. l. 17. Tauri. latiùs Andre.
Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. in verb. donatione. nume. 173. sed licet dos
marito detur pro oneribus matrimonij ministrandis,
nōnon sequitur confestim, maritum dotem consequi omninò titulo onerosi contractus, quia ratione
cōiugijconiugij tenetur vir vxorem
alere. Vnde dos marito promissa nec defertur
verè gratia lucri, nec omninò contractus onerosi conditionem sequitur, alioqui mille fraudibus locus esset in dotalibus instrumentis.
Septimò principaliter ad hanc rem attinet
† alendos esse liberos, à matre primo ætatis
triennio: post illud verò à patre, gloss. in dict.
cap. cùm haberet. & in l. nec filium. C. de patria potesta. & in cap. fina. de conuers. infide.
mater etenim cogitur
propriũproprium lactare filium,
vt scribit Diuus Grego. in Responsionibus ad
Augustinum Anglorum episcopum, cap. 10.
ex quo id notauit Gratian. cap. ad eius verò. 5.
distinct. Modò non sit ita pauper, vt lactando
filio minimè vacare possit. Azo. in Summa. C.
de patr. potesta. quem sequuntur Bal. & Paul.
in l. alimenta. C. de negoc. gest. Abb. in d. c. fin.
col. 2. Barto. in tract. de alimentis. & Præpos. in
dict. cap. ad eius verò. probat Reg. l. 3. titul. 10.
part. 4. addunt tamen præfati Doct. idem esse
in casu, quo mater nobilis esset, cui iuxta mores patrios dedecus foret ei, lactare proprium
filium, vel si careret lacte: his enim tribus casibus infans
tradẽdustradendus est Nutrici patris expensis, vel cogendus est pater matri pauperi alimenta præbere, quò filium possit proprijs vberibus nutrire. Verùm ego ob quamcunque
nobilitatem minimè excusarem fœminas à lactandis proprijs filijs, nec opinor, etiam Reginis id esse dedecus: ex Phauorino apud Aulum Gellium lib. noct. attica. 12. cap. 1. & Macrob. lib. 5. Saturn. cap. 11. & Plutarch. in lib. de liber. educan. fol. 2. & August. in enarratione
Psalmi 49. Pulchrè & vberrimè Tiraquel. in
tracta. de nobilitat. cap. 20. numero 76. Nec
tamen fœminas proprios lactare filios detrectantes, mortalis criminis reas iudicarem, si in
eligenda Nutrice, atque alendo filio, curam
huic negocio conuenientem impenderent,
quod ipse Plutarchus admonet. His etiam illud addendum est, post triennium adhuc matrem cogendam esse, alere filium, si pater pauper sit, atque id agere nequeat: ita Abb. existimat in dict. cap. fina. 2. colum. Regia l. 4. tit. 19.
part. 4. Sed & idem Abb. in dict. cap. cùm haberet. probare conatur: onus alendi filios illegitimos pariter matri, ac patri incumbere,
nulla ætatis constituta differentia, quod apud
me est dubium.
Octauò constat ex præmissis,
† filios etiam
spurios non tantùm à parentibus alendos fore, sed etiam ab eorum hæredibus, optimus
text. in Auth. licet. C. de natur. liber. Baptist. in
dict. l. si qua illustris. colum. penultim. Abb.
consil. 115. 2. volum. Matth. notab. 148. Socin.
consi. 161. secundo volumi. 2. colum. idem probat text. in l. si quis à liberis. §. item rescripserunt. ff. de liber. agnoscend. vbi Bartol. adnotauit, filium spurium alendum esse à Monasterio, quod eius pater fuerat ingressus,
tāquamtanquam
à patris hærede. Hinc etiam scribit Ripa in l. si
vnquam. C. de reuocan. donatio. quęst. 27. donatarium omnium
bonorũbonorum officio Iudicis cogi debere, filios donatoris, etiam spurios alere. Non tamen transit hoc onus alendi liberos
ad eum, qui iure emptionis, similísue contractus bona patris obtinuit, cùm
nullũnullum hîc detur hypothecæ Ius: qua in re hallucinatur Durantes Gualdensis in libr. de Arte testand. tit.
de libe. instit. caut. 17. dicens bona parentum
esse subdita hypothecæ pro alendis liberis: atque ideo eorum emptores ad hęc alimenta teneri, per l. 2. ff. de aliment. legat. hoc enim falsum est, quia l. 2. quam ipse citat,
locũlocum sibi vendicat in bonis, quæ expressim designantur in
testamentis, vel in contractibus, ad alimenta
alicui exhibenda, vti Bart. ibi notat. & probatur in l. Lucius. vbi idem Bar. ff. eod. tit. Roma.
consi. 388. optimè Hierony. Gygas in tract. de
pensionib. quæstion. 51. his accedit, quod Ioannes Gallus scribit, quæstio. 122. vxorem, cui
maritus alimenta exhibere tenetur, nequaquam ratione alimentorum agere posse aduersus possessores iure emptionis bonorum,
quæ mariti fuerunt.
Nonò est aduertendum,
† alimenta, quæ
à parentibus filijs spurijs
legāturlegantur, vel traduntur, ad filiorum hæredes non pertinere. Bald.
in l. eam quam. numero 41. C. de fideicommiss.
non enim ratione alimentorum, quia cum vita finiuntur. l. cùm hi. §. si vni. ff. de transactioni. l. dominus. §. final. ff. de vsufruct. non ratione proprietatis, quia illa filijs spurijs à patre
|
relinqui non potest: igitur nullo iure ad filiorum hæredes expectant bona illa, quæ pater eis pro alimentis legauit, seu assignauit. idem notat Baptist. in dict. l. si qua illustris. columna penulti. Vnde si filij ex fructibus rei ad
alimenta designatæ ali possunt, illius rei dominium mortuis filijs ad patris hæredes redit, vt existimat Ioannes Lupi. in capitul. per
vestras. 3. notab. §. 24. numero 4. vbi numer. 7.
dubitat de sententia Baldi, qui in l. 1. §. ius naturale. ff. de iustit. & iur. dixit, alimenta, quæ
iure filijs legitimis dantur ex eo, quod lege municipali, aliáue ratione priuentur legitima,
nōnon
transire ad hæredes. Sed à Bal. recedit Rodericus Xuares in l. 9. titul. 6. libr. 3. Fori. 2. limit.
col. 17. quia hæc alimenta omninò subintrant
locum legitimæ, lege, vel progenij iure sublatæ: quibus suffragatur id, quod Bald. Paul. &
alij notant in l. cùm hi. §. si vni. ff. de transactionibus. dicentes fundum ad alimenta legatum
ei, cui proprietas illius legari poterat, ad hæredes legatarij transire: quæ opinio communis est, vt fatetur Paulus de Monte Pico in l. Titia cum testamento. §. Titia. ff. de legat. 2. colum. 2. Thom. Ferrari. caute. 2. licet ab his dissentiat Carolus Molin. in Alexand. consil. 223.
volumin. 2. Imò si res ad alimenta spurio filio relicta in æstimatione proprietatis non
excedit quantitatem alimentis necessariam,
ad hæredes filij transire: eandem rem nititur
probare Rodericus Xuares in l. 1. titul. sexto.
libro 3. Fori. versic. secundum est. Verum hæc
omnia apertiùs sunt lege Regia expedita. cùm
in constitutione 10. Tauri. sit sancitum, quintam bonorum partem, quę iure alimentorum
filijs
cōpetitcompetit, & relinquitur, ad filij etiam spurij hæredes transire.
Decimò adnotandum est, non
† tantùm
patrem, aut matrem adstrictos esse hac obligatione alendi liberos illegitimos, verùm
etiāetiam
auos, ac proauos, cæterosq́ue his maiores, si
nec pater, nec mater filios alere possint. Eadem etenim æquitatis ratio in his viget. quod
Abb. notat in d. cap. cùm haberet. fin. col. Socin. consil. 161. volum. 2. sentit Bart. in l. pen. ff.
de liberis agnoscendis. Cyn. in l. 2. C. de alendis liberis. Nec oberit Regia lege quinta titul.
decimonono. part. quarta. dicens filios spurios alendos esse à matre, auo, & proauo materni generis, quia lex illa iuris Cæsarei rigorem sequitur.
Vndecimò præter ea, quę ad huiusce rei cognitionem adduximus, illud erit considerandum, hæc
† alimenta filijs negari posse ex his
causis, quæ iustæ à iure censentur, vt filius exhæredari possit à parentibus. gloss. ab omnibus recepta in dict. cap. cùm haberet. & in l. si
quis à liberis. §. idem Iudex. versic. detulerit. ff.
de liber. agnoscendis. quam dicit singul. Francisc. Cremens. sing. 19. Ferrar. in regu. iura sanguinis. ff. de regul. iur. Gerard. à Petra Sancta singul. 1. & Carolus Molinæus, in consuetudine Parisiens. titul. primo. §. 30. in princ. huius
etiam sententiæ fuerunt assertores Bartol. in l.
Diuus. ff. ad legem Pompeiam. de parricid. Iason in l. Ius Ciuile. colum. penulti. ff. de iusti. &
iur. & Ioannes Lupi. in cap. per vestras. tertio
notabil. §. 5. & §. 13. quod probatur Reg. l. 6. titul. 19. part. 4. Quæ quidem lex in fine vnum
addit memorabile, nempe ex dictis causis alimenta negari posse: non tamen ea, quæ sunt
præcisè necessaria in
subsidiũsubsidium vitæ. quod ego
intelligerem, nisi in causa ingratitudinis, propter quam filius esset morte dignus: tunc etenim
nōnon esset iniquum, filium priuari etiam his
alimentis, quorum indiget ad subsidium vitæ,
ne pereat.
Duodecimò solet dubitari, an filij illegitimi vti possint insignibus paterni, aut materni
generis: quod Chass. tractat in Gloriæ mundicata. part. 1. & par. 11. cōsiderconsider. 15. Explicat etiam
hac in re Francisc. Balb. in tracta. præscript. 4.
part. 4. part. princip. quæst. 18. an hi filij, bona
parentum, quorum sunt incapaces, longi temporis possessione valeant vsucapere.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Nominatio filij an efficiat eum legitimũlegitimum, quando fuit à patre solenniter facta.
-
2 Nominatio filij ad eum efficiendum legitimum,
an exigat, quòd pater profiteatur simul esse.
-
3 Nominatio filij absabsque eo quòd hæres instituatur,
eum reddit legitimum.
-
4 Oblatio Curiæ filium naturalem legitimũlegitimum efficit.
SVPEREST nunc tractare, quibus modis proles illegitima efficiatur legitima: quod ante nos alij peculiaribus libellis aggressi
fuêre: fortasse tamen post varia,
atque numerosa à nostris Doctoribus hac in
re nōnon inutiliter scripta, & hic noster labor spernendus non erit.
PrimũmPrimum equidem
† filius naturalis legitimus efficitur, ex eo, quòd pater
eũeum proprium
filium esse fatetur in instrumento publico, testamento, scripturáue priuata, trium virorum
fide dignorum testimonio subscripta. Auth.
si quis. C. de nat. lib. & in Authen. vt liceat matri & auiæ. §. ad hoc autem. coll. 8. glo. in Auth.
quibus mo. natu. effici. sui. §. si verò is qui solummodò. in verb. principis. ea ratione, quòd
lex Ciuilis præsumat patrem profitentem aliquem esse
propriũproprium filium, concubinam, ipsius
filij
matrẽmatrem, vxorem accipere, sicuti Ang. & Salyc. fatentur in d. Auth. si quis. Bart. in disp. 11.
ad fin. Ludoui. de Sardis in tracta. de legitima.
fol. 8. Nicol. de Vbald. in tracta. de success.
|
ab intest. 6. specie filiorum. 2. modo legitima.
& Iason in l. neque professio. C. de testa. 2. col.
Nicol. Boër. decis. 240. numer. 16. & Cæpola.
caut. 248. Alioqui lex Ciuilis ex hoc non censeret fratres huius nominati, vtrinque coniunctos, etiam legitimos esse: quod in dictis
iuribus expressè cauetur, & adnotauit gloss.
vbi Bald. in l. 2. C. quibus res iudic. non nocet. Alexand. in l. sæpè. ff. de re iudi. numer. 51.
Imò esse hanc præsumptionem iuris, & de iure, voluit Iac. de Bello visu. in dict. §. ad hoc autem. sed licet procedere possit eius opinio,
quo ad hæreditatem ipsius parentis, ex Præpo. in cap. per tuas. qui filij sint legiti. col. antepenultim. Anton. tamen de Rosell. dubitat
de ea in tract. legitim. c. fi. col. pen. & Nicol. de
Vbald. in d. 2. modo legiti. nam & contrarium
voluit Bart. consi. 120. cuius opinio verior videtur. & magis applaudens, Doct. in hac q. citatis. & Boërio dict. decis. 240. num. 17.
Ex quibus infertur primò, hanc legitimationem non induci ex præfata nominatione,
casu, quo à matre dicta nominatio procederet: non enim præsumitur consensus coniugalis ita facilè in ipso viro ex nominatione fœminæ, sicuti in ipsa fœmina & concubina ex
viri nominatione. Angel. in dict. Authenti. si
quis, quem Cremensis sequitur singul. 161. &
Cæpola caut. 248.
Secundò infero, eandem legitimationem
non procedere, quando ipsa concubina tempore nominationis aliud cōtraxeratcontraxerat matrimoniũmatrimonium, vel ipse pater aliam vxorẽvxorem acceperat, eamq́ue haberet. Salyce. in dict. Auth. si quis. text.
optimus sit intelligendus in cap. per tuas. qui
filij sint legiti. Et præ cæteris hoc ipsum probat Lucas de Penna. in l. 4. col. 4. C. de his qui
spontè pub. mu. sub. lib. 10.
Tertiò infero, prædictam legitimationem
esse intelligendam, si mater esset honesta fœmina: alioqui non esset tutum hunc matrimonij consensum præsumere. Bar. consi. 120. Bal.
in l. 2. colu. 2. C. qui. res iud. non nocet. Iaso. in
d. l. neque professio. Gerard. sing. 60. contra
Præpo. in d. c. per tuas. Nec placet distinctio,
quam in hac quæstione tradit Nicol. Boëri. in
d. decis. num. 16. quia nullo iure probatur. Vnde subinfertur, mortua matre hanc legitimationem minimè induci ex prædicta nominatione: quod Bart. Bald. & cæteri passim fatentur, & est communis opinio, teste Nicol. Boërio aduersus Præpo. in d. c. per tuas.
Quartò, cùm hîc de præsumptione tractetur, ad eam inducendam necessarium esse quidam existimant,
† patrem nominare filium
atque profiteri suum esse: suum inquam, eo
intellectu, quo apud Iurisconsultos sui hæredes dicuntur, in l. in suis. ff. de liber. & posthum. §. sui autem. Instit. hæred. quali. & differ.
atque ita prædicta iura intellexit Bal. in c. innotuit. de elect. & Ias. in d. l.
neq;neque professio. 2. col. Sed hoc non video ad hanc legitimationem iure aliquo exigi, nec opinor opinionem
istam esse recipiendam: siquidem in Auth. vt
liceat matri & auiæ. §. ad hoc verò. constat ex
Græco Nouellarum Codice, 17.
cōstitutioneconstitutione,
satis esse, vt naturalis filius efficiatur legitimus, si pater
propriũproprium esse filium fateatur. Nec
in Latina translatione dictio, suus, ita est accipienda, vt Bal. & Ias. opinantur: quibus Regi. l.
7. tit. 15. part. 4. minimè patrocinatur: imò nostram
sentẽtiamsententiam corroborat. Id enim tantùm
cauendum est, ne pater in hac professione filium naturalem appellet.
Quintò hinc elicitur, falsam esse glo. in d. c.
per tuas. quæ
† exigere videtur simul cum hac
nominatione, eiusdem filij institutionem, ita,
vt hæres à patre instituatur: hoc etenim necessarium non esse satis constat. sunt tamen qui
hanc legitimationem admittant, si pater filios
legitimos, & naturales non habeat, non alias.
gl. in d. c. per tuas. & in d. Auth. si quis. vbi Bar.
& idem in disputatione 11. col. fin. Ioan. Andr.
Anto. num. 15. & Anchar. in d. c. per tuas. Ias. in
d. l.
neq;neque professio. 2. col. quorum opinio mihi
admodum placet, ex eo, quòd hanc præsumptionem iuris, non admodum decens sit in legitimorum, &
naturaliũnaturalium præiudicium extendere, quibus etiam adiungendus est Hosti. in
summa. titu. qui filij sint legiti. §. fin. ad fin. qui
hoc idem asserit, licet contrarium teneant Iaco. de Bello visu, in d. Auth. vt liceat matri & auiæ. §. ad hoc. Præpo. in d. c. per tuas. 7. colum.
Nicol. de Vbald. in tract. de success. ab intest. 6.
specie filiorum. 2. modo legit. Bald. in c. innotuit. de electio. Ludo. de Sard. de legitima. fol.
8. col. 2. & Anto. Rosel. in tracta. legitimat. c. fi.
col. penult. quorum autoritate vtrinque pensata, non verebor primam, & Bart. sententiam
audacter
communẽcommunem asserere, cum Nicol. Boêr.
decis. 240. nu. 18.
Secundò principaliter,
† filius naturalis
eius consensu à patre Curiæ Principis oblatus, si legitimus ipsi offerenti, etiamsi legitimos, & naturales filios habeat ipse pater. l. 3.
C. de natur. liber. & in Auth. quib. mod. natur.
effi. sui. §. 1. 2. & 3. Regia. l. 5. tit. 15. part. 3. atque
idem erit, si mortuo patre ipse filius, non
extātibusextantibus legitimis, & naturalibus, se ipsum Curiæ offerat. glo. in dict. cap. per tuas. & notatur
in dict. l. 3. & in Authen. paulò antè citato. tradunt etiam Præpo. in dict. cap. per tuas. & in
cap. per venerabilem. §. quod autem. qui filij
sint legiti. col. 7. Anton. Rosel. de legitimatio.
cap. fin. Ludouic. à Sardis in eo tracta. fol. 16.
Nicol. de Vbal. de success. ab intesta. 6. specie 5.
modo legitima. addens hunc filium ex oblatione ista,
vtcunq;vtcunque facta, admittendum esse ad
bona illa, quæ existunt intra
territoriũterritorium, ac iurisdictionem Principis, cuius Curiæ facta fuit
oblatio: non ad alia bona. sensit idem Angel.
consil. 350. num. 7. Hæc tamen legitimatio ab
|
vsu recessit, vt idem Ange. asserit consi. 17. & in
Authenti. quib. mod. natura. effic. sui. §. quod
verò. Præpo. in dict. col. 7. Anto. Rosel. & Ludouic. à Sardis in præcitatis locis. Quo fit, vt
nec illa legitimatio admittenda sit, quam per
oblationem Curiæ cœlesti, id est religioni, factam, à iure concedi, voluit Guliel. de Cuneo.
in l. 1. C. de sacrosan eccle. ad exemplum huius
legitimationis, quæ fit per oblationem Curiæ
Principis secularis. idem notat Bal. in dict. l. 1.
in lectione. col. 5. Feli. in cap. cùm deputati. de
iud. 2. col. Ias. in l. 1. C. quand. non pet. par. nume. 30. Alex. Rom. & Areti. 2. col. in l. necessarijs. ff. de acquiren. hæred. Anto. Rosel. in dict.
tract. in fi. Barb. in cap. quia nos. de testament.
1. col. Roma. in Authen. similiter. C. ad l. Falci.
7, speciali. Quæ
quidẽquidem extensio, etsi frequentiori DD. iudicio probetur, iure tame procedere nequit, quia oblatus Curiæ Cæsaris ideo
legitimus fit, quòd præsumatur legitimus ab
ipso Cæsare effectus in præmium illius ministerij, cui filius illegitimus additus est: quæ ratio non conuenit oblationi, quæ Curiæ cœlesti fit. Faber in Authenti. ex complexu. C. de
incest. nupt. & in l. cùm quis. & in Auth. licet.
C. de nat. libe. Flor. 3 par. tit. 1. cap. 27. §. 2. idem
etiam præmittit Præpo. in c. tanta. 2. col. qui filij sint legit. qua in re maximè dubitat Roder.
Xuares. alleg. 25. sequutus tandem religionis
fauore opinionem Gulielmi.
His tandem omissis, ea quæ ad praxim magis accedunt, explicemus: Crebrò enim contingit, filios illegitimos Principum rescripto
legitimos effici. igitur hoc erit paulò exactiori diligentia tractandum.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Legitimatio quid sit, & in quo differat à dispensatione.
-
2 Legitimato debetur legitima, atque ei competit ius dicendi testamentum inofficiosum.
-
3 Legitimatus fit verè legitimus.
-
4 Benedicti de Plumb. pulchra distinctio explicatur.
-
5 Legitimatus in quibus differat ab eo, cum quo
Princeps dispensauit.
-
6 Legitimandi potestas à Principe concessa, an sit
fauorabilis, vel odiosa.
-
7 Habens potestatem ex Principis commissione legitimandi filios spurios, an possit filias legitimas
efficere.
-
8 Is, qui potest spurios legitimare, poterit eum legitimum efficere, qui simul sit adulterinus, &
incestus.
-
9 Habens à Principe facultatẽfacultatem legitimandi adulterinos, item incestos filios, an possit legitimare
eum, qui simul & incestus, & adulterinus sit.
-
10 Legitimandi potestas à Principe alicui concessa, non extenditur ad dispensationem.
-
11 Legitimatus tanquam incestus, non censetur
legitima tus, si tantùm sit adulterinus.
-
12 Filius natus ex matrimonio contracto dispensatione Romani Pontificis, legitimus est omninò,
etiam in foro Cæsaris.
-
13 Dispensatio, vt matrimoniũmatrimonium Iure Canonico prohibente contractum, sit legitimum, prolem susceptam ante approbationem legitimam reddit, si eius mentio Principi facta fuerit.
-
14 Legitimatio an possit à Principe concedi sibi non
subditis.
-
15 Jurisdictio voluntaria exercetur aliquando extra territorium.
-
16 Romanus Pontifex an possit aliquo casu legitimare, etiam quo ad temporalia, subditum Principi seculari.
-
17 Legitimare potest Princeps sibi subiectos extræ
territorium.
-
18 Legitimare non potest Princeps secularis, quo ad
ecclesiastica, sicut nec Papa, quo ad temporalia.
-
19 Legitimatio à quo sit concedenda filio clerici,
etiam in sacris constituti.
-
20 Rex an possit legitimare proprios filios.
-
21 Legitimandi potestas a Principe concessa, non
operatur, vt quis possit proprios filios legitimos
efficere.
LEGITIMATIO, est
† quædam
nataliũnatalium restitutio, quæ absque coniugio natis, extra causam
ingenuitatis conceditur. Nam
sicuti libertinus, qui in eo statu,
vel seruitutis natus fuit, à Principe restituitur
illis natalibus, in quibus initio homines omnes nascebantur ingenui. l. secunda. ff. de natalib. restitu. ita illegitimè natus antiquæ ingenuitati, & naturæ, ex qua omnes legitimi
nascuntur, restituitur per
legitimationẽlegitimationem, text.
in Authen. quib. mod. natur. effic. sui. in princ.
& in §. illud tamen. Vnde à dispensatione legitimatio plurimùm distat, eò, quòd dispensatio ad aliquem actum, vel certis quibusdam legibus aliquem legitimum efficiat: at legitimatio omninò legitimum quem constituit, vt explicat Antoni. de Butrio. in cap. per
venerabilem. qui filij sint legit. nume. 16. & ibi
Abb. in gloss. 2. Paul. & Iason in l. sed si hac. §.
patronum. ff. de in ius vocan. Idem Paul. consil. 30 lib. 3. Alexan. consi. 30. libr. 4. & consi. vltimo. libr. 5. idem Paul. in l. falsa demonstratio.
§. 1. ff. de condi. & demonstrat. & in Rubri. C.
de iur. aur. anul. optimè Iason in consil. 40. colum. 2. libr. 3. Corne. consil. 9. 4. volum. & Fortun. in l. Gallus. §. quid si tantum. ff. de liber. &
posthum. col. 130. dicens legitimatum, etiam
simpliciter quo ad omnia
legitimũlegitimum censeri:
eũeum
verò, qui ex dispensatione est effectus legitimus, ad expressum actum tantùm legitimum
|
iudicari. Dicebat tamen Decius cons. 258. fin.
col. legitimationem esse, non dispensationem,
si Princeps aliquem efficiat legitimum ad honores, successiones testamentarias, legitimasq́ue, & ad omnia alia, adijciens, vt patri succedat in eo, quod patri placuerit.
idẽidem notat Curtius Senior consil. 73. versic. sed præmissis. colum. 5. & Soci. consil. 246. colum. 3. in 2. volum.
& Alciatus lib. 3. parerg. capit. 4. idem latè notat Parisi. consi. 7. volu. 2. num. 17. rursus idem
Deci. in l. pactum. nume. 15. C. de collat. Ludouic. Gozadi. in consil. 6. nume. 63. & 67. Ias. in
cons. 162. lib. 1. pro quibus est optimus text. in
l. cùm in adoptiuis. §. sed ne articulum. C. de
adoptio. quem in hac specie adducit Emanuël
à Costa Lusitanus in dict. §. & quid si tantum. 2.
part. nume. 152. quia secundum eos non est de
essentia filiationis legitimæ ipsa successio in
bonis parentum: quamuis ex Corneo in dict.
consi. 9. colum. fin. contrarium notari possit,
& ab alijs, quos ipse citat. & post eum Carol.
Molinæ. in Alexand. consilio vltimo, lib. 5.
Hinc efficitur,
† iure optimo legitimato
simpliciter, debita sit legitima pars in bonis
parentum, eiq́ue competat ius dicendi
testamentũtestamentum nullum, vel inofficiosum, sicuti legitimo. probat text. in Authenti. quibus modis
natur. effic. legiti. §. igitur. optimus text. in §. 2.
Institu. de hæred. quæ ab intesta. deferunt. notat Iason in Rubric. ff. de liber. & posthum. 2.
colum. Ioannes Cirier. libr. 1. de primogenit.
quæst. 13. latiùs Andr. Tiraquel. in l. si vnquam.
C. de reuoc. donat. in verbo, susceperit. nume.
64. non ita dicendum erit in eo, qui dispensatione est effectus legitimus. Is enim, si legitimus efficiatur, vt patri in certa portione bonorum succedat, vel eo pacto, quo pater voluerit eum succedere: non succedit patri intestato, vt legitimus: secundum Iaso. in d. 2. col.
nume. 5. & rursus num. 14. & 18. qui hoc ipsum
planè probat, vbi de dispensatione, non de legitimatione tractatur: quasi velit idem Iason,
posse contingere, quòd filius alicuius per dispen sationem, tantùm efficiatur legitimus,
vt patri succedat certa in specie, nempe in eo,
quid patri placuerit: nec tamen fiat legitimus
in vniuersum, quo ad honores, dignitates, successiones legitimas, & testamentarias. quo casu hic filius non succedit patri intestato, vt
idem Iason sensit in dict. Rubric. numer. 18. &
probatur ex eo, quod dispensatio strictè intelligenda est, nec admitti debeat extra casum in
ea expressum. Sed si quis legitimus efficiatur
à Principe ad honores, dignitates, successiones legitimas, & testamentarias, natalibusq́ue
restituatur, ita tamen, vt patri succedat ea in
parte, quam ei pater relinquere voluerit: dubium est, an patri succedat intestato? Nam Iason in dict. consil. 162. libr. 1. sensit, huic filio legitimam deberi, nisi pater contrarium disposuerit. & idem Iason in dict. Rubri. de liber. & posthum. nume. 16. & 17. censet, sufficere tacitam voluntatem patris, quæ à lege præsumitur. l. conficiuntur. ff. de iure codicil. l. si quis
cùm nullum. ff. eodem titul. huic opinioni accedit, quòd hæc legitimatio propria, & vera
est, non accedit, quòd hæc legitimatio propria, & vera est, non dispensatio: & ideo tantum ius successionis paternæ restringitur ad
eius voluntatem expressam, vel tacitam, quia
legitimatio non est strictè interpretanda. Atque ita hæc opinio benignior est. Quòd si dixeris, hanc clausulam eum sensum habere, vt
hic filius patri non succedat intestato, non verebor hanc subintellectam legitimationis limitationem ad eundem modum interpretari, iuxta quem accipienda est clausula illa, sine
præiudicio successorum ab intestato. de qua
§. 10. disputauimus. Cùm in hac specie non sit
hæc natalium restitutio censenda dispensatio,
sed propria, & vera legitimatio: sicut esset &
illa, quæ filium legitimum, quo ad honores,
dignitates, successiones, & omnia alia efficeret, ita tamen, vt patri succederet ex testamento,
nōnon ab intestato. Etenim hæc est vera in vniuersum legitimatio successionis iura restringens: quæ non sunt omninò filiationi legitimæ necessaria. Differt igitur à legitimatione
ita limitata dispensatio, quia hæc non in vniuersum, sed certis legibus: id est ad certos quosdam peculiares actus illegitimum admittit.
Quemadmodum & ipse Iason in dict. Rubric.
in specie tradit. Vnde ex hoc reprobat Paul.
Castrensem, qui in consil. 30. 1. volumi. dixerat, legitimatum, vt patri ab intestato succederet, posse dicere testamentum patris
nullũnullum, si in eo præteritus sit: quod falsum est, cùm
hæc sit dispensatio, non legitimatio.
Secundò infertur intellectus illius opinionis, quam asserit Bart. in l. si is qui pro emptore. ff. de vsucapio. num. 29. dicens
† filium legitimatum esse verè legitimum, & id communis omnium sententia admittit, vt constat ex
Ias. ibi num. 127. Tiraquel. in dict. l. si vnquam.
in verb. susceperit. nu. 52. Fortu. in l. Gallus. §.
& quid si tantum. ff. de liber. & posthu. col. 125.
Socinus consil. 65. 3. col. volu. 3. Chassa. in consuetudin. Burgundiæ. Rub. 8. §. 5. versic. Christi nomine inuocato. Deci. consil. 258. vbi expressim hanc esse communem opinionem fatetur. Sed
tamẽtamen in statutis, hunc legitimatum
appellatione legitimi comprehendi dubitant
plures, quorum varias opiniones retulit Ioan.
Crott. in dict. §. & quid si tantum. col. 48. & Albert. Brunus in tracta. de statutis excludenti.
fœmi. artic. 12. quæst. 4. & Ioannes Cirier. in
lib. 1. de primogenitura. quæst. 13. Ex quibus
apparet, saltem ex opinione, quæ magis communis est, legitimatum in statutis non comprehendi sub legitimo, sicuti asserit Albert.
Brunus in dict. quæst. 4. & Decius consil. 52. &
Carol. Molin. in consuetud. Parisien. titu. 1. §. 8.
|
gloss. 1. hoc enim
ꝓceditprocedit in his, qui per dispensationem efficiuntur legitimi: non in his, qui
ex legitimatione hoc ius
adsequũturadsequuntur: hi namque etiam in statutis sub legitimis intelliguntur. quod notant Albert. Brun. Deci. & Crott.
paulò antè citati, ex hac, quam constituimus,
differentia. imò & in his, qui ex legitimatione
ius istud
cōsequunturconsequuntur, statuta minimè locum
habere, si simul sint & alij legitimi ex Iure
CōmuniCommuni, notat eleganter Carol. Moli. in dict. §. 8.
gloss. 1. nume. 49. & idem in Alexand. consil. 2.
volu. 1. num. 11.
Cæterùm Benedictus à Plumbino, vir equidem, si ex vngue leonem agnoscere licet, acri,
subtiliq́ue præditus ingenio: in disputatione
incipienti, statuto Pisano. col. 3. aliter Barto.
quæstionem dissoluit, dicens,
† legitimatum
non dici verè legitimum, si originem consideremus: cùm natus non fuerit legitimus, probat text. in cap. tanta. qui filij sint legit. ibi habeantur. Si verò ipsum legitimorum nomen
in genere perpendamus: tunc si Princeps efficiat legitimum eum, qui ex vitio, quod ab eodem Principe nequaquam tolli poterat, erat
illegitimus, hic legitimatus non est verè legitimus, quia manet, quo ad aliqua illegitimus:
si autem id vitium poterat à Principe tolli, verè legitimus erit. sequitur eum Ias. in dict. l. si
is, qui pro emptore. numer. 127. Ioan. Cirier
dict. quæst. 13. Curtius Senior consi. 73. dubio
3. Decius consil. 284. numer. 15. & consil. 275.
final. colum. ex Plumbino colligens, legitimatum rescripto Principis larga significatione
dici legitimum, non propria: qua legitimi dicuntur hi, qui ratione veri matrimonij, ex quo
nati fuerunt, dicuntur, & sunt legitimi. Fortu.
etiam in dict. §. & quid si tantum. col. 127. alia
ex Plumbino colligit, quę tamen subtiliter reprobat.
Ego tamen ex Plumbino deduco, legitimatũlegitimatum à Principe seculari, quia natus erat ex coitu, qui coniugalis esse non poterat ex dispensatione Principis secularis, non esse verè legitimum, eò, quòd in spiritualibus nondum legitimatus sit. Si verò esset illegitimus ex vitio,
quod Princeps ipse tollere posset, verè legitimum esse: cùm partim illegitimus nōnon maneat:
imò perfectè legitimus sit. Ex quo subinfertur legitimatum à Cæsare, quo ad successionem, cùm nondũnondum sit habilis ad spiritualia, donec Romanus Pontifex legitimet eum, nōnon esse
verè legitimum, sicuti econuerso legitimatus
à Papa non dicetur verè legitimus, ex eo quòd
ad temporalia non sit admittendus, vt constat
ex mente Plumbini. Imo dicetur isthæc dispensatio potius, quàm legitimatio. Sed id falsum
est etiam refragante Plumbini sensu: nam si
Princeps legitimum quem efficit, & capacem
illarum rerum, quas ipse Princeps concedere
potest, nẽpenempe laicorũlaicorum officia, & munera, is verè
legitimus erit, tametsi quo ad spiritualia obtinenda, nondum sit factus legitimus. Nec erit
hæc dicenda dispensatio, sed legitimatio. Decius consi. 52. col. fin. quamuis Alexand. paulisper dissentiat, in l. sed si hac. §. patronum. ff.
de in ius vocan. quod sic probatur, si duntaxat
ex lege Ciuili, illegitimi plura nec capere, nec
obtinere possunt, ex Iure item Canonico: lege naturali & diuina nihil omninò vetantibus, ipse verò Princeps leges humanas tollere potest: igitur quo ad effectus iuris, quis dubitat, posse Principem verè legitimos facere?
ex Bartol. in l. si is qui pro emptore. quidquid
in dicta disputatione Plumbinus dixerit. Ex
eius enim opinione plura sequerentur, quæ
passim displicerent.
Primùm, Romano Pontifice efficiente legitimum eum, qui defectum natalium patitur
Iuris Canonici prohibitionis causa, is non erit verè legitimus, cùm ad temporalia minimè
sit effectus habilis, quod tamen falsum est: erit
enim ad spiritualia, & ecclesiastica verè legitimus: atque isthæc concessio Principis ecclesiastici, erit legitimatio dicenda, non dispensatio.
Secundò ex Plumbino illud adnotandum
esset, filium naturalẽnaturalem, quem Cæsar legitimum,
ꝓprioproprio rescripto efficeret, non esse verè legitimum, eo quo ad spiritualia & ecclesiastica maneat inhabilis, & tamẽtamen is in conceptione vitiũvitium
nullum habuit, quod parentũparentum matrimonium
impediret: sed tantùm illegitimus nascitur,
quia mater vxor patris nōnon erat, quod ipse non
admitterem, sed verè legitimũlegitimum esse hunc dubio procul censerem.
Tertiò ex
eadẽeadem Plumb. subtili consideratione sunt, qui
colligātcolligant,
filiũfilium à Principe laicorum
legitimatum, & natalibus restitutum, qui tamen natus fuerat ex coitu, qui
nōnon poterat esse
coniugalis, Iure Canonico
ꝓhibenteprohibente,
nōnon verè
esse legitimum, nec dici hanc legitimationem,
sed dispensationem. Pau. Castr. consi. 30. 1. vol.
Socin. cons. 65. fi. col. 3. vol. Bal. in l. 1. C. de nat.
lib. Ioan. Crott. in dicto §. & quid si tantum.
fol. 14. col. 4. Curtius Senior consil. 73. dub. 4.
Decius consil. 338. col. 2. idem Deci. consi. 610.
Paul. Paris. consil. 2. volum. 2. numer. 22. & Ludouic. Goza. consil. 85. nume. 6. idem Gozadinus consil. 6. numer. 76. quibus ego in hoc assentior, quia hic filius non restituitur natalibus, quamuis ad omnia, quæ Princeps concedere potest, legitimus ab eo efficiatur. Est enim hæc dispensatio, non legitimatio, ex eo,
quòd hic Princeps propria dispensatione non
potuit prædictam copulam coniugalem efficere. Quam igitur obsecro dices in Cæsare,
aut Rege,
legitimationẽlegitimationem? illam nempe, qua naturalis efficitur legitimus. Sed id Plumbino aliqua ex parte repugnat, dicenti, non esse verè
legitimum eum, qui quo ad aliqua illegitimus
remanet, sicuti hic naturalis ad spiritualia verè illegitimus est,
etiāetiam post ipsum Principis re|
scriptum. Præterea & hic naturalis à Principè
legitimatus, iuxta conclusionem à Decio superiùs adnotatam, propriè
nōnon erit legitimus,
sed largè. Hoc tamen non procedit: quia nomen legitimus ab ipsamet lege deducitur: &
quo ad ipsarum legum effectus à Principe verè legitimus quispiam fieri potest. vt Bartol.
in dict. l. si quis pro emptore. notauerat, & ex
eo latiùs id colligit Fort. in d. §. & quid si
tantũtantum.
col. 125.
† Hinc fateor, legitimationem à Principe factam erga filios naturales, legitimis non
existentibus, fauore dignam esse: eam tamen,
quæ aliter fiat, odiosam ac restringendam, ex
text. in Auth. quib. mod. natur. effic. legit. §. sit
igitur
licẽtialicentia. Sic etiam intelligenda sunt, quę
Fortu. tradit in d. §. & quid si tantùm. colu. 130.
dicens
legitimationẽlegitimationem rescripto Principis concessam fauorabilem esse, dispensationem verò
odiosam.
Tertiò principaliter ex differentia dispensationis à legitimatione infertur, legitimatũlegitimatum in
patriam potestatem transire, non tamen eum,
qui ex dispensatione, quo ad quędam est effectus legitimus, auctore Paul. Castr. in cons. 30.
col. 4. 1. vol.
Quartò infero, quòd quamuis ad legitimationem filij factam viuente patre, non exigatur citatio successorum patris intestati: tamen
si cum filio dispenset Princeps ad aliquem actum, tunc necessaria est citatio illius, cui fit ex
illa dispensatione præiudicium. Socy. consilio 65. in 3. volumi. qui allegat Ancha. consilio
427. & consilio 241. idem notat Ioan. Crottus
in dict. §. & quid si tantùm. fol. 11. colum. 2. vbi
Soci. fin. colu. & Iaso. numero 132. idem Socy.
in l. falsa. §. si cui. ff. de condi. & demonstra. Ludouic. Gozad. consilio 85. numero 6. & quamuis Lancel. Galiau. in d. §. & quid si tantùm, numer. 86. hanc opinionem reprobet, ac passim
videamus eam minimè seruari: opinor tamen
communem esse, atq;atque seruandam fore, quando successoribus patris intestati illa dispensatio posset maximũmaximum præiudicium inferre, alioqui verior & praxi aptior apparet Galiaulæ sententia, cui nouissimè accedit Emanuel à Costa
Lusitanus in d. §. & quid si tantùm. 2. part. numero 152.
Quintò eodem iure efficitur, vt legitimatus
à Romano Pontifice non tantùm possit Sacerdotis dignitate insigniri, sed etiam beneficia curam animarum habentia, consequi: non
tamen poterit ea beneficia obtinere is, cum
quo dispensauerit Romanus Pontifex, vt Sacerdotis dignitatem assumere posset, quod
Archi. & alij asserunt in capi. 1. in princ. de filijs
presby. in 6.
Sextò infertur, legitimatũlegitimatum à Romano Pontifice posse primo beneficio dimisso secundum obtinere, neq;neque indigere alia licentia. Si
verò cum eo dispensauerit Rom. Pontif. vt non
obstante natalium defectu possit beneficium Ecclesiasticum assequi, poterit primum beneficium obtinere: non tamen secundum, primò
dimisso. Lappus & Domi. in c. 1. §. fi. 2. col. de filijs presbyt. in 6.
Septimò hinc dicendum erit, tex. in cap. fin.
de filijs presby. in 6. quo cautum est, dispensationem esse surreptitiāsurreptitiam, ad plura beneficia obtinenda impetratam, si in ea mentio nōnon sit dispensationis prius concessæ ad ordines sacros,
& beneficia obtinenda, non obstāteobstante natalium
defectu: non habere locum in legitimatione,
& natalium restitutione, cuius mentio necessaria non est, secundum Ioan. Andr. & Domini. in dict. c. fi.
Octauò ex his constat,
† habentem à Principe facultatem legitimandi, non posse ex ea
dispensare, id est, illegitimum, quo ad quædam
legitimum facere: cùm dispensatio maximè
differat à legitimatione. Nam & Ludouic.
Gozad. consilio 85. numero 6. respondit facultatem à Principe alicui concessam ad legitimandum illegitimos, etiam non citatis his,
quos id negotium tangit, intelligendam fore
in vera legitimatione, non in dispensatione.
Vnde constat ex eo verbum legitimare, non
comprehendere dispensandi potestatem: si
enim eam comprehenderet, esset cum eadem
qualitate intelligendum, quod ipse negat.
Huic verò illationi obstat, quòd potestas alicui à Principe concessa legitimandi vel dispensandi contra ius, vt fauorabilis est extendenda, ac benignè intelligenda, non strictè. text.
sic explicandus in cap. per venerabilem. qui filij sint legit. vbi in hac Principis concessione
procedit argumentum à maiori ad minus,
quẽquem
text. dicit ibi Abb. sing. idem in c. ad aures. colum. 4. de rescript. idem in c. at si Cler. de iud.
§. de adulterijs. col. 5. Franc. in c. cui non de sacerdotali. de pręb. in 6. col. 2. Barba. in tract. de
præst. Cardin. 2. par. q. 1. col. penul. idem notat
glo. in Cle. 1. de offi. vicar. in ver.
sacerdotũsacerdotum, quę
sing. est secundum Card. & Fel. in c. G. perpetuus. de fide instr. & in c. fi. de simo. vbi tex. eandem opinionem probat, quæ communis est
apud Iuris Cæsarei professores in l. Gallus. §. &
quid si tantùm. ff. de liber. & posth. & in l. 2. in
princip. ff. de verbor. obliga. vbi Lancel. Galiaula, post alios. col. 3. & Alcia. num. 51. etiam asserunt esse communem. Vnde nimirum si in
capit. fin. de simo. appellatione monachorum
veniat Abbas: siquidem in fauorabilibus ea interpretatio fieri potest. ex Bart. in l. 3. ff. de stipulati. seruo. Præfatam etiam conclusionem,
quam esse communem diximus, tradit Felin.
in cap. postulasti. de rescript. numero 10. eandem fatetur communem esse Deci. consil. 76.
colu. fin.
Ex qua primò infertur,
habẽtemhabentem à Principe
potestatem
legitimādilegitimandi filios illegitimos, posse eos legitimare, non tantùm ad bona simplicia, sed etiam ad feuda. ita Deci. consilio 76.
|
contra Signoro. cons. 218. Cuius responsum
procedit, quando simpliciter conceditur potestas legitimandi: tunc etenim non censetur
data ad feuda, quia hæc bona specialem quandam concessionem exigunt: siquidem legitimatus rescripto Principis ad ea non est admittendus, secundum communem in l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de lib. & posth. Vnde
confestim sequitur, nec facultatem legitimandi ad ea debere extendi. Nam is, qui à
Principe hanc potestatem habet, aliud quàm
legitimare, agere nequit: sed legitimatus etiam à Principe, ad feuda non est admittendus: igitur nec natalibus restitutus ab inferiori, qui ex Principis concessione legitimare potest. Opinio
autẽautem Philippi Decij tunc vera est,
quando ex verbis aliquot, in eadem Principis
concessione expressis, colligi potest,
PrincipẽPrincipem
id voluisse concedere: ex Socyn. cons. 3. & Tiraq. lib. 1. de retract. §. 1. in glo. 3. num. 6. qui opinionem Signoroli ab omnibus ferè probari
scribit. quibus consentit Alcia. in l. 2. ff. de verbor. oblig. in princ. num. 58.
Secundò ex eadem principali conclusione
deducitur, eiusdem Signoroli aliud
respōsumresponsum
falsum esse, qui consil. 184. dixit,
† habentem
à Principe facultatem legitimandi filios spurios, non posse legitimas efficere filias spurias:
quem Deci. sequitur consilio 453. Iason. in l. 2.
ff. de verborum obligatione. columna quarta.
quibus præmissa communis assertio obstat. Et
præterea quamuis hanc Principis concessionem priuilegium esse fateamur, receptum est
in priuilegijs appellatione masculorum fœminas comprehendi: vt tradit Dec. in l. 2. ff. de regu. iur. ad finem quintæ quæstio.
atq;atque ita in specie reprobat Signorol. Galiaul. in dict. l. 2. ff. de
verbor. obliga. Et ideò maximè comprobatur, quòd hæc facultas à Principe concessa,
beneficium Principis dicendum est, non priuilegium, quia nullo iure prohibitum est Principi, vicarium aliquem designare in his, quæ ipse agere potest, si beneficium Principis est
dicenda huius potestatis commissio: igitur latè, non strictè intelligenda est, vt iura apertissimè profitentur.
Tertiò hinc opinor posse probari, habentem
† à Principe potestatem legitimandi spurios, posse legitimare eum, qui simul adulterinus & incestus sit: is etenim spurius propriè
est dicendus. l. spurij. ff. de decurion. at neque
in odiosis à propria verborum significatione
recedimus. l. cùm lege. & ibi Aretin. ff. de testam. Calderi. consilio 1. titu. de consangui. ex
quibus hanc illationem tenent Areti. col. pen.
& ibi Dec. nu. 14. in c. at si Clerici. §. de adulterijs. de iudic. quamuis Iason. & Alciat. in dicta
l. 2. nu. 45. nitantur probare contrarium. Sed
pro Are. & Dec. facit, quòd sub genere quælibet species verè includitur. l. si quid earum. §.
inter
emptũemptum. ff. de lega. 3. l. si quis sic stipuletur. ff. solu. matrim. l. 2. §. doli. ff. vi bon. rap. Neque
hîc tractatur Bar. q. in d. l. 2. quę ab hac conclusione differt plurimùm ex sequentibus.
Quartò, Bar. sententia in dict. l. 2. ab his, qui
eum sequuntur, hac eadem ratione comprobatur, dum Bart. dixit,
† habentem à Principe
facultatem legitimandi ex incestu natos, item adulterinos: posse ex incestu simul &
adulterio natum, legitimum efficere: cùm hæc
Principis concessio sit fauorabilis, & in his fauorabilibus sub simplicibus mixta intelligenda sint. l. Clemens patronus. ff. de hæredibus
instit. l. si ita scriptum. ff. de lib. & posthum. vbi
Alex. Barto. opinionem approbat. idem etiam
Alexan. post Cuma. Imol. & alios in dict. l. 2. in
princip. vbi Alcia. nume. 46. plures ad id citat,
ex quorum auctoritate eandem opinionem
communem esse asserit, & ab ea in praxi non
fore recedendum admonet. Quæ ratione confirmari potest. Is etenim, cui hæc potestas est
concessa, potest decem incestos filios, ac totidem adulterinos natalibus restituere: quod
constat: igitur poterit vnum, qui simul sit
ex incestu & adulterio natus: cùm hoc sit minoris præiudicij. Hæc tamen ratio non omninò conuincit, vt ibi ostendit Alciatus, apud
quem & alios nouiores ibi, & Fortun. in l.
Gallus. §. & quid si tantùm. columna 70. legenda est huius controuersiæ exacta disputatio. Nam text. in d. cap. fin. de simo. & in ca. per
venerabilem. qui filij sint legiti. quibus probatur potestatem dispensandi, vt fauorabilem
extendendam esse, non restringendam, loquuntur in facultate dispensandi à iure concessa: non in ea, quæ ab homine conceditur.
secundum Fortun. & Alciat. ante quos idem
senserat Oldra. consil. 9. in fine, quem & Felin.
citat in dicto capitu. postulasti. de rescript. numero 15. & Galiau. in dicta l. 2. columna 4. Sed
communem sequutus eam non intelligo, vbi
non ageretur de alicuius enormi præiudicio:
quia, si de præiudicio graui alicuius tractaretur, tunc decisioni Bartol. locus non esset.
Sicuti, si cognatis hæreditatem patris intestati iure optimo petentibus, post illius mortem esset legitimatio facienda: vel si starent
filij legitimi, adhuc ipso patre viuente. His enim casibus odiosa censetur legitimandi potestas, & ideò extensionem non admittit. Anton. in d. cap. per venerabilem. num. 13. Paul.
Cuma. & alij, quos Alciat. in dict. l. 2. num. 54.
refert & sequitur. idem notat Iaso. in §.
omniũomnium.
Instit. de action. num. 31.
atq;atque idem erit dicendum in alijs similibus exemplis, quemadmodum Dec. tradit consil. 453. Hinc etiam opinio Bart. non procedit, vbi legitimandi potestas esset data ipso filio illegitimo, in ea expressim nominato: esset enim tunc odiosa. Abb.
& Felin. in cap. fi. de simo. quia Princeps potiùs
fecit gratiam illi nominato, quàm ei, cui
legitimandi ius demandauit. Erit etiam mi|
nus dubium, quando Princeps commisit alicui potestatem legitimandi incestos filios:
tunc enim dubio procul legitimari ab illo
nequit is, qui simul incestus, & adulterinus
sit.
Verùm, vt ad institutum redeam, longiùs ab
eo quod tractabam auersus, nihilominus opinor
† habentem facultatem legitimandi ex delegatione Principis, non posse dispensationem
ad aliquem
actũactum illegitimo concedere: quia
nōnon
est hæc
cōmissiocommissio Principis ad
actũactum magis odiosum, qualis est dispensatio extendenda: quod
Soci. sensit cons. 246. col. 3. vol. 2. Alexand. cos.
fin. 5. vol. Alc. in d. l. 2. in princ. nu. 51. ff. de verb.
obli. Cæpo caut. 114. ex quo subinfertur, quòd
habens à Principe potestatem legitimandi, nisi aliud de mente Principis constet, non poterit legitimare filios spurios, sed tantùm naturales: cùm legitimatio ista filiorum spuriorum
sit potiùs dispensatio, quàm vera legitimatio
dicenda, & actus hic erga spurios sit magis odiosus, quàm erga naturales: vt superiùs explicuimus, etiamsi Anton. huic vltimæ conclusioni aduersetur, in dicto ca. per venerabilem. nume. 4.
Porrò quamuis ipsa potestas legitimandi
aut dispensandi sit fauorabilis, & tanquam
Principis beneficium extendenda, ac latè intelligenda: ipsa tamen dispensatio odiosa est,
atq;atque strictè interpretanda. text. in ca. 1. 2. & fin.
de filijs presbyte. in 6. ita, vt in ea locus non sit
argumento à maiori ad minus. cap. cui de non
Sacerdotali. de pręb. in 6 c. fin. de transla. Episco. vel electi. Io. And. in reg ea, quæ. de reg. iu.
in 6. dicens, quòd ex dispensatione monacho
concessa, vt possit beneficium cum cura animarum obtinere, minimè poterit simplex beneficium possidere, vnde
† legitimatus tanquam incestus, non censetur effectus legitimus, si tantùm adulterinus sit, quamuis maius
vitium ex incestu quàm ex adulterio oriatur:
quam opinionem communem esse constat, ex
Abb. & Felin. in c. fin. de simo. eod. Feli in cap.
postulasti. de rescript. nu. 10. & sequenti: atque
ita in hac specie fatentur Deci. in d. §. de adult.
nu. 10. & Galiaul. in d l. 2. col. 4. Quibus suffragatur, quòd lex, quæ omnibus est æqua, si odiosa aut correctoria sit, est valde restringenda:
quantò magis concessio & dispensatio particularis, quæ odiosa est, & ius ipsum violat, erit
strictissimè intelligenda. Vnde plura cessant,
quæ contra
cōmunemcommunem adducit Deci. in d. §. de
adult. & idem in c. quia in tantum. de præben.
dicens, in ipsis
dispẽsationibusdispensationibus procedere argumentum à maiori ad minus: quæ ideò non
repeto, quòd loquantur in concessionibus à
lege vel Canone inductis,
nōnon in his, quæ à Principe priuatim fiunt.
Subsequitur nunc quæstio illa, quisnam
possit illegitimos natalibus restituere, vel legitimos efficere? quam materiam diligentiùs inquirentes sequentibus conclusionibus exponimus.
Prima conclusio. Ex
† matrimonio prohibito Iure Canonico, tamen dispensatione Rom.
Pont. contracto, proles suscepta legitima prorsus est, etiam quo ad munera & bona ciuilia apud Regios iudices. c. referente. vbi glo. versi.
promissionem, qui filij sint leg. Mart. Laudens.
in tract. de legitim. vers. saluo nunc saniori
cōsilioconsilio. fol. 3. Nec quisquam erit, qui hoc in dubium vertat: cùm hæc proles ex matrimonio legitimo sit suscepta, eò, quòd fuit ex Romani
Pontif. licentia contractum.
Secunda cōclusioconclusio. Contracto matrimonio,
& ex eo prole suscepta, si dubium sit, an illud
matrimonium legitimum fuerit, & Papa id legitimum esse pronunciauerit, proles illa omninò legitima est ratione matrimonij, quo ad vtramq;vtramque iurisdictionem. c. quod nobis. qui filij
sint legitimi.
Tertia conclusio. Rom.
† Pontif. legitimum
efficiens matrimonium prius in gradu consanguinitatis vel affinitatis prohibito
contractũcontractum,
legitimare censetur prolem ex illo matrimonio
susceptāsusceptam ante illam approbationem, si eius
mentio Principi fiat. Princeps enim, qui matrimonium ratum habet, ita id coniugium approbat, ac si ab initio nulla extante prohibitione contractum fuisset: igitur consequens erit,
etiam prolem coniugio adhærentem
legitimālegitimam
esse. Ex eo etiam, quod legitimum constituit,
illud matrimonium idem efficit, ac si à tempore contractus legitimaret. Abb. in d ca. per venerabilem. num. 22. Ioan. And. Cardi. Anchar.
& Præp. ibi folio 15. col. 1. Anto. de Rosel. in tracta. de legitimat. lib. 2. col. 6. Nico. de Vbald. in
tract. de successio. ab intesta. fol. 11. colu. 3. Ex
quibus secus erit dicendum, vbi Rom. Pont.
non legitimaret
matrimoniũmatrimonium contractum, nec
dispensaret, vt ab initio contractus legitimum
censeretur matrimonium: sed tantùm concederet licentiam contrahendi matrimonium
illud, vel perseuerandi in iam contracto: quib.
casibus, etiamsi prolis susceptæ mentio fiat,
nōnon
videtur eam legitimam reddere. quod expresse not. Bal. cons. 129. 3. vol. Ant. de Rosel. d. lib.
2. col. 5. Guliel. Bart. & Alberi. in l. Paulus. quæ
aliàs incipit, eum, qui. ff. de stat. hom. Ias. in l. si
is, qui pro emptore. ff. de vsucap. num. 122. Nicol. Boer. decis. 264. num. 25. Nisi proles in specie legitima efficiatur. vt Abb. scribit apertè.
in cap. tanta. nume. 14. & ibi Cardin. in fin. & id
alij Doct. sentiunt, atque tunc erit isthæc legitimatio filiorum censenda eo iure, quo censeretur, si esset facta à Rom. Pontif. separatim absque matrimonio: cùm ratione matrimonij facta non fuerit.
Quarta
cōclusioconclusio. Nullus
† Princeps potest natalib. restituere, vel
legitimũlegitimum efficere sibi non
subditum, quo ad bona intra alterius Imperij aut regni limites existentia, etiam ex con|
sensu eorum, quibus præiudicium ex legitimatione fit. quæ conclusio probatur in ca. per
venerabilem. versic. insuper. qui filij sint legit.
vbi Rom. Ponti. profitetur se legitimare filios
Regis Franciæ, quia id fit sine alterius iniuria:
cùm Rex Franciæ, quo ad temporalem iurisdictionem, nulli sit subiectus. Deinde ius legitimandi competit Regi vel Principi, cui legitimandus subest in signum subiectionis. d. c. per
venerabilem. & Auth. quib. mod. natu. effi. sui.
§. illud. hæc verò, quæ ita Principi reseruantur,
non potest ei subditus ab eo tollere, quia Principi iniuriam
maximāmaximam irrogaret: igitur legitimatio non tenet. vti censent Anchar. cons. 320.
Abb. in d. c. per venerabilem. nu. 23. & ibi Ant.
4. col. Io. Crott. in d. §. & quid si tantùm. fol. vlt.
vers. secundus casus. Deci. cons. 150. Alex.
cōsiconsi.
67. 1. vol. col. fi. dicens hanc opinionem
cōmunemcommunem esse. idem fatetur Deci. eam sequutus
cōsilconsil. 557. Cui accedit, quod notat Domi. in cap.
cùm ex eod. in gloss. subiectos. de electio. in 6.
dicens,
etiāetiam erga
subditũsubditum non posse quem exercere voluntariam iurisdictionem respectu rei,
quæ extra ipsius iurisdictionem existit. quod
explicat Ludouic. Gomes. in c. fin. §. fi. nu. 61. de
consti. in 6. Nam
† quòd quidam existimant
iurisdictionem voluntariam posse extra territorium exerceri. l. 1. C. de emancip. libe. l. 2. ff.
de offic. procons. Ias. in l. fina. col. 2. ff. de iurisd.
omnium iudicum. intelligitur inter proprios
subditos, vel eos, qui proprio consensu possunt prorogare iurisdictionem, & quo ad bona intra territorium eiusdem existentia. capi.
nouit. de offi. legat. Bald. in l. 1. C. de iure aure.
anul. colum. fina. Vnde hæc quarta conclusio
recipienda est: tametsi Bald. in proœmio C.
colum. penul. contrarium teneant. Angel. etiam consi. 350. num. 7. Nicol. de Vbald. de successioni. ab intesta. fol. 11. col. 3. Deci. obiter tamen. consil. 52. num. 2 & consil. 55. num. 7. Anto. Rosel. lib. 2. de legitimatio. col. 4. &c. 2. eiusdem lib. 2. col. Etiamsi Crott. in d. fol. vlti. dicat
esse communem opinionem, posse à Principe
concedi legitimationem his, qui subditi non
sint, etiam ratione bonorum extra ipsius Principis iurisdictionem existentium, modò adsit
consensus illorum, quibus talis legitimatio
præiudicat.
Quinta conclusio. Romanus
† Pontifex ex
causa ardua, & quæ fidei, religioni Christianæ,
vel Reipublicæ vtilitatem præ se ferat, poterit
legitimum efficere eum, qui Principi seculari
subiectus sit, etiam quo ad bona, muneráque
temporalia obtinenda. ex d. c. per
venerabilẽvenerabilem.
fi. col. vbi probatur, Rom. Ponti. habere iurisdictionem in Laicos casu aliquo, & eam posse
exercere, etiam quo ad temporalia, licet illi Laici sint Cæsari, vel Regi subiecti.
Sexta conclusio ex quarta deducitur. Princeps
† potest subditum sibi, in alieno territorio
existens legitimare, vbi nullus est citandus, vel is, qui citandus est absque citatione legitimationi consentit. quod constat ex his, quæ in 4.
conclu. diximus. Et omninò locum habet hæc
assertio, etiam quo ad bona intra alterius Principis territorium existentia, modò præiudicium aliquod non fiat subdito alterius Principis: quia hîc principaliter persona legitimatur, quam res ipsæ sequuntur
quocunq;quocunque loco
existentes. ita Roma. consil. 39. colum. 2. Deci. optimè cons. 207. argumento assumpto ex
his, quæ notat Bartol. in l. legitimos. columna
1. ff. de legit. tut. facit l. propter litem. §. licet.
ff. de excus. tut. idem not. Ludoui. Gomes. in
dicto §. final. numero 61. intelligens Domi.
contrarium ibi dicentem, quando principaliter circa rem existentem in alieno territorio
disponitur,
atq;atque legitimatio fit. Hic verò principaliter circa personam actus fit, quam res illæ sequuntur.
Septima conclusio. Sicuti
† Imperator non
potest legitimare proprios subditos, quo ad
munera Ecclesiastica, licet quo ad temporalia
hoc valeat efficere, gloss. recepta communiter
in cap. lege. 10. distinct. & in ca. officia. 59. dist.
ita nec Papa potest legitimare, quo ad bona
prophana, muneráque ciuilia, sibi non subditum causa ciuilis iurisdictionis. glo. in d. c. per
venerabilem. Nicol. de Vbald. in tracta. de success. ab intest. fol. 11. colum. 3. Anto. nume. 11. in
d. c. per venerabilem. dicens, illum text. singu.
esse in §. insuper. quo probatur hæc opinio, etiamsi in initio cap. satis ei aduersetur. eandem
opinionem asserit Abb. ibi nume. 22. gloss. reg.
Cancel. 48. Ioan. Crott. in d. §. & quid si
tātùmtantum.
fol. pen. vers. 3. quæritur. Thom. Ferrar. caute.
1. dicens, hanc opinionem esse communem,
quam in praxi seruari scribit Abb. in d. nu. 22.
& Guliel. Benedi. in cap. Rainutius. de testam.
in verb. & vxorem. nume. 197. quibus id libenter addiderim, legitimatum à Principe seculari consequi omninò ius patronatus Ecclesiasticum competens hęreditati, cuius ipse fuerit capax ob illam secularis Principis legitimationem: sicuti in hac specie notant Præpo. in dict. capit. lege. colum. 6. Rochus Curt.
de iure patron. in verb. competens. q. 2 & Cæsar Lamperti. 1. lib. de iure patro. 2. part. quæst.
2. artic. 29. quo in loco adductis viginti rationibus eam opinionem communem esse profitetur.
Octaua conclusio. Ad Principem
† secularem expectat legitimum efficere filium Clerici, etiam in sacris constituti, quo ad successionem hæreditariam in bonis patris, & quo
ad munera ciuilia, ea ratione, quòd legitimatio sit actus ipsius Principis. Bartol. & alij in l.
Gallus. §. forsitan. ff. de lib. & posthu. igitur ab
ipso Principe in filium Laicum alicuius Clerici exercenda est: qua ratione hanc
conclusionẽconclusionem tenent Paul. in l. si quis posthumos. in princip. ff. de liber. & posthu. Calderi. consil. 3. titu.
|
qui filij sint legit. Soc. cons. 47. in 4. volum. dicens, hanc opinionem esse communem: quam
idem Socy. sequitur in dict. §. forsitan. fin. colu.
optimus text. in Auth. quibus mod. natur. effici. sui. §. illud. Sed è contrario hoc casu legitimandi ius ad Romanum Pontificem pertinere, suadet ratio. Hic enim filius legitimus fit,
vt in bonis Clerici succedat: sed bona Clericorum sunt à iurisdictione Regum & Imperatorum exempta. Abb. in ca. Ecclesia. de constitu.
col. antepenult. igitur Romano Pontifici hoc
ius competit, non Imperatori. Præterea pater debet legitimationi consentire, tamen Clericus etiam spontè non potest coram seculari
iudice causam aliquam tractare. capit. si diligenti. de foro compet. ergò non videtur à Principe seculari hanc natalium restitutionem
peti posse: quod tenet in hac specie Domi. in
capit. final. §. 1. de iudic. in 6. idem in capit. quo
iure. 8. distinctio. Socy. parum sibi constans,
consil. 65. 2. colu. 3. vol. sentit Alexand. in consil. 87. 2. volum. colu. 3. incipienti, visis codicillis. latè Paul. Parisi. consi. 2. num. 23. lib. 2. Et licet Ioan. Crot. in dict. §. & quid si tantùm. penult. colu. minimè fuerit ausus certam in hac
quæstione sententiam eligere, & tutiùs sit ab
vtroq;vtroque Principe hanc
legitimationẽlegitimationem exigi: ego
tamen vt liberè quid sentiam, exponam, opinionem primam, quæ & communis est, veriorem esse existimo: cùm nulla sit iurisdictio hoc
casu in Clericum exercenda: & ipse legitimandus Laicus sit, atque ipsa bona prophana sint,
& secularia. Imò eadem ratione idem erit, etiamsi filius sit Clericus. Tametsi fatear hoc
vltimum satis dubium esse. Nam & Dec. consilio 150. latè probare nititur, Clericum etiam
minoribus ordinibus præditum à Principe seculari legitimari non posse. Sed quo ad bona
ex redditibus Ecclesiasticis acquisita, adhuc
opinor veriorem esse Dominici sententiam.
Sic Ioan. Andr. in dict. capit. per venerabilem,
scribit, Principem secularem posse legitimare
filium Sacerdotis, quo ad bonorum patrimonialium successionem: quod approbant Præpo. ibi. §. quod autem. colu. 77. & Cæsar Lampertinus de iure patron. lib. 1. 2. parte. q. 2. articu. 29. nume. 17.
Nona conclusio. Princeps,
† qui alteri non
subest causa ciuilis iurisdictionis, potest proprios legitimos efficere ex natalium restitutione: veluti proprios subditos. text. in dicto cap. per venerabilem. §. insuper. quem ibi
Abb. dicit singula. etiamsi Iaso. contrarium ex
eodem text. adnotare conetur in l. qui iurisdictioni. ff. de iurisdict. omni. iudi. Nec mirum:
cùm & gl. illum text. malè intellexerit.
Decima conclusio. Is,
† qui Cæsari vel Regi subest, & ab eo potestatem habet legitimandi, non potest proprium filium legitimare
absque peculiari ad id impetrata licentia.
gloss. in dict. cap. per venerabilem. in verb. Regi, ibidem communiter approbata, vt testatur Deci. in capit. 3. de probatio. colum. antepenulti. idem in dicta l. qui iurisdictioni. vbi
Iason eandem opinionem notat & sequitur.
quod probatur in dicto capit. per venerabilem: etiamsi contrarium velint Anan. & Ludouic. Bolog. consil. 29. gloss. tamen hanc opinionem communem non probat, quia loquitur in Principe, qui superiorem aliquem in
temporalibus non habet, nisi notetur argumento à fortiori.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 In petitione legitimationis est Principi exprimẽdaexprimenda qualitas filij illegitimi.
-
2 Non est satis, si exprimatur ipsum filium esse spurium, sed est ipsum natiuitatis vitium in specie
exponendum.
-
3 In petitione legitimationis an sit Principi exprimendum, filium ex duplici adulterio natum
fuisse?
-
4 In petitione legitimationis est designandus ipse
gradus, in quo commissus fuerit incestus.
-
5 In petitione nataliũnatalium restitutionis oportet Principi exponere, an parentes illegitimi possint matrimonium contrahere.
-
6 In rescripto legitimationis qualiter sit legum &
Canonum derogatio facienda.
-
7 Ad legitimationem, quæ fit viuis parentibus, an
sint vocandi ipsorum parentum cognati & agnati.
-
8 Ad legitimationem, an sit vocandus substitutus
sub ea conditione, si sine liberis institutus decesserit?
-
9 Ad legitimationem, quæ fit mortuis ipsis parentibus, an sint vocandi agnati & cognati?
VERVM ex prędictis emergit alia
quæstio, qualiter sit impetranda
seu petenda legitimatio, vt tuta
sit. In quo
† illud inter omnes
cōuenitconuenit, has legitimationes rescripto Principis ad iuris derogationem concedi:
ideò in eis Principi exprimendum est id, quod
mouere posset Principem ad denegandam
prædictam natalium restitutionem, vel eum
auertere à facili, & forsan neglecta, ac minimè
circumspecta concessione. capit. postulasti. de
rescript. quem text. dicit ibi Abb. singular.
& Corne. 34. in 1. volum. colum. 1. Iason. consil. 105. volu. 1. explicant latè Feli. colu. 3. & Deci. in dict. cap. postulasti. Forsan etenim si id,
quo tacetur, Principi esset denunciatum, concessisset petita, certis legibus, aut pręmissa aliqua causæ cognitione, quæ animum quietum
redderet. Vnde qualitas ipsius filij, an sit natu|
ralis vel spurius est exprimenda: vti probat
text. melior iuris, secundum Paul. ibi in l. sed si
hac. §. patronum. ff. de in ius vocand. & in capi.
per venerabilem. colu. pen. & fin. qui filij sint
legit. Oldr. consil. 247. Alberi. in Rubr. C. de
nat. lib. Bal. in l. eam, quam. C. de fideicom. nu.
38. Nicolaus de Vbald. de success. ab intest. fol.
10. col. 4. Ant. in d. c. per venerabilem. nu. 15. &
ibi Abb. nu. 27. Anto. Rosel. de legitimatio. fol.
14. c. de causa formali. colu. 3. & esse hanc communem opinionem testatur additio ad Marti.
Laud. in tract. de legitimat. fol. paruo. 10. col.
1. quorum omnium rationes, si diligenter examinaueris, senties qualitatem vitij, quod filius
habet, exprimendam fore: siquidem omnia eò
tendunt, vt Principi comperta sint ea, quæ possent ipsum à concessione retrahere vel inducere ad
diligẽterdiligenter & circumspectè
concedendũconcedendum,
re priùs maturè
pẽsatapensata. Ex quibus aliquot sunt
in hac materia notanda.
Primùm, non
† satis esse in hac natalium restitutione impetranda Principi exponere, legitimandum esse spurium: sed necessariò id
exigi, vt vitium, quod is filius in conceptione
contraxit, in specie exprimatur: an scilicet sit
ex moniali natus, sicuti voluit optimè Ludou.
de Sard. in tract. legiti. fol. 13. column. 4. atque
idem erit, si pater sit in sacris constitutus, monachúsue, nec sufficere dicere, eum esse spurium.
Secundò hinc opinor esse notādumnotandum, in impetranda dispensatione esse prorsus dicendũdicendum,
an ille filius illegitimus, sit adulterinus, an incestus: quod not. Abb. in d. c. per venerabilem.
nu. 27. si eius verba rectè considerentur: & id
seruari in curia fatetur Nico. de Vbal. Rotæ auditor. in d. fol. 10. col. 4.
Tertiò, ex eadem radice aduertendum est,
quòd
† si filius natalibus restituendus sit natus
ex duplici adulterio, id est, ex coniugato, &
cōiugataconiugata: erit hoc duplex vitium Principi exprimendum. Oldr. consi. 247. Alber. in dict. Rub.
C. de nat. lib. Præp. in d. c. per venerabilem. fol.
12. colum. 4. Ferd. Loazes Episcopus Ilerdensis in tract. de matri. dubio 10. col. 2. dicens
hāchanc
opinionem communem esse. Quo fit, vt Ange.
opinio. cons. 204. vera non sit: vbi dixit, filium
esse verè legitimatum, etiamsi Principi tantùm
id notum fiat, eum esse adulterinum, cùm tamen natus esset ex
cōiugatoconiugato, & coniugata.
quāquam
opinionem sibi contrarius sequitur Præpo. in
d. c. per venerabilem. q. 4. col. 5. Vnde Oldr. opinio verior est, etiamsi facta foret Principi generalis mentio: istum scilicet esse
spuriũspurium. quod
Abb. probat in d. c. per venerabilem. num. 27.
quicquid in hoc vltimo contra teneat Dec.
cōsilconsil. 338. col. 3.
Quartò, eis rectè pręuisis,
† necessarium esse
arbitror, quòd filius natus ex sorore, vel ex
filia, ex nuru, matre, vel fratris vxore, si velit
à Principe tutam & validam legitimationem obtinere, exprimat omninò gradum illum ex
istis, qui eius conceptionem dehonestauit.
Nec me latet Caiet. 22. q. 154. art. 9. probare, omnes incestus esse eiusdem speciei. Negari tamen non potest, hanc qualitatem posse Principem mouere ad denegandam hanc natalium
restitutionem.
Quintò, ex his patet, veram non esse opinionem Bald. in l. si qua illustris. C. ad Orfic. quam
ipse repetit in c. 1. §. naturales. si de feud. fuer.
contro. inter domi. & agnat. vas. dicens in impetranda legitimatione satis esse exprimere
filium spurium esse, quem sequitur Præpo. in
dict. cap. per venerabilem. 4. quæst. Deci. consilio 55. col. 2. & consilio 338. colum. 3. idem voluit Ioan. And. in c. fin. de filijs presbyt. quorũquorum
opinionem eam sequutus dicit esse communem Ias. consil. 11. 3. vol. col. 3. & fina. Non enim
video, cur isthæc opinio sit admittenda. Nec
mihi satis compertum est, eam ita frequenter
receptam esse, vt communis censenda sit. Posset fortassis procedere, vbi Princeps legitimationem concederet alicui illegitimo, ex coitu
quocunque natus fuerit. Nam hæc Principis
verba eius mentem magis aperiunt. vt notat
Paul. de Cast. in consi. 30. 1. vol. Præp. in d. c. per
venerabilem. fol. 12. col. 4. Ludo. Gozadi. cons.
85. num. 4. Tametsi adhuc opiner, hanc sententiam tutam non esse: & ita eam reprobat Nicol. de Vbal. in tract. de successio. ab intest. folio 10. colu. 4. Saltem seruanda non erit, quando vitium est atrox: nempe coitus cum moniali, matre, sorore, aut filia: atq;atque semper ipse consulerem omnia Principi exponenda fore veraciter, & in specie.
Est item
† in impetranda hac natalium restitutione Principi narrandum
atq;atque denunciandum, parentes ipsius filij illegitimi
cōiugiumconiugium
posse honestè contrahere:
atq;atque eo subsequuto
ipsum filium posse legitimum fieri. Est enim
necessarium, quòd Princeps hoc non obstante ipsum filium legitimet. text. in Authen. quibus mod. nat. effic. legit. §. si igitur licentia. vbi
glo. quam Bal. in c. per tuas. de maio. & obedi.
notat & Hipp. singu. 130. dicit eam singu. Cæp.
caut. 221. Ant. Rosel. de legitimatio. 2. lib. ca. de
causa formali, in princ. & Iaso. in l. Gallus. §. &
quid si tantùm. nu. 107. ff. de liber. & posthum.
quidquid in hoc dicat Ludou. de Sardis, in tracta. legitimationum. titul. de legiti. per rescriptum. q. 5.
Postremò est notandum,
† an in rescripto
legitimationis requiratur clausula, non obstantibus legibus contrarium disponentibus.
Et constat, rescriptum Principis concessum
contra legem aliquam, quæ futuris Principum concessionibus ac priuilegijs minimè
derogat, hac clausula non indigere, nisi rescriptum id graue damnum alteri irroget: quo casu dicta clausula sufficit: & est necessaria: quòd
si lex, contra quam rescriptum conceditur, fu|
turis his concessionibus derogat, atque id rescriptum graue damnum alteri inferat, indiget clausula: non obstante lege contrarium statuente: ipsa lege nominatim expressa: sed si id
præiudicium graue non sit, sat erit generalem
adijcere clausulam,
nōnon obstantib.
quibuscunq;quibuscunque
iuribus
contrariũcontrarium statuentibus. Hęc not. Alex.
cons. 187. in 5. vol. cuius distinctionem sequitur, dicens, eam
cōmunemcommunem esse Ludo. Gomes.
in c. 1. de constit. in 6. nu. 104. ex qua opinione
ipse infert, in rescripto legitimationis non esse
necessarium expressè tolli. §. fin. in Auth. quib.
mod. nat. effic. sui. qui futuris concessionibus
derogat, in spuriorum legitimatione, sed satis
esse, subijci clausulam generalem, non obstantibus, nisi graue fieret alteri præiudicium ex
hac natalium restitutione. quam opinionem
in curia Romana seruari, & communem esse
asserit Nicol. de Vbald. in tracta. de success. ab
intest. fol. 11. col. 2. ex quibus plura intelligens,
quæ Deci. not. consil. 10. latiùs Felin. in capit.
nonnulli. de rescript. Quibus ego addo in rescripto Principis, quo filius legitimatur aduersus Ecclesiæ vniuersalis Concilium,
inserẽdaminserendam esse clausulam, quæ expressè ipsius constitutionis
mentionẽmentionem faciat. ex decisione Archid.
in c. 1. de const. in 7. quam sequitur Soc.
cōscons. 65.
col. fi. 3. vol. & Gomes. in d. c. 1. nu. 179. Paul. Paris. cons. 2. nu. 30. libr. 2. quam opinionem melius, ac cæteris diligentiùs explicat Iacobatius
lib. 5. de concilio artic. 18. quo in loco expressim asserit, satis esse dicere: non obstante
quacunq;quacunque lege contrarium disponente, etiam in
concilio generali statuta.
eandemq́;eandemque opinionẽopinionem
Archidiaconi totus mundus recepit, vt vtar
verbis Felini in dict. capit. nonnulli. colum. 4.
Vnde in hac materia erit hoc
notādumnotandum, ad legitimationem, quæ fiat contra constitutionem. capit. cùm inhibitio. §. primo. de clandestinis desponsa. atque alia Ecclesiæ vniuersalis statuta.
Cæterùm
† hoc in loco quæritur à multis, an
in legitimatione concedenda à Principe sint
cognati, agnatíue ipsius parentis, vocandi? in
quo sit prima conclusio. Legitimatio filij, quæ
ipso patre viuente impetratur, optimè expeditur absque alicuius citatione, modò patris
consensus accedat. & probatur, quia ipse pater potest liberè bona propria distribuere, igitur nulli facit iniuriam, si proprium filium
consentiat à Principe legitimum fieri. Bartol. communiter receptus in l. Gallus. §. & quid
si tantùm. ff. de liber. & posthum. final. colum.
Deci. consilio 338. colum. fi. quam opinionem
fatetur esse communem idem Deci. consilio
55. colum. 1. & 3. & idem consil. 367. colum. fin.
Andr. Tiraqu. in l. si vnquam. C. de reuocand.
donatio. in verb. susceperit. nume. 53. & Nicol.
Boêri. decis. 122. quæ quidem sententia procedit, etiamsi filius legitimus efficiatur, quo ad
feuda in præiudicium agnatorum, vt
cōsulendoconsulendo respondit Albert. Brunus consil. 1. cui consentiunt duo proxima responsa ibidem typis
excusa.
Ex quo infertur, primò filium naturalem
non posse legitimari à Principe etiam viuente,
& consentiente patre, nisi filij naturales &
legitimi ipsius patris vocentur: cùm eis fiat
maximum præiudicium ex hac legitimatione: cuius præiudicij ratio habenda est ex eo,
quòd legitima eis debita diminuitur. Bald.
in l. nam ita Diuus. ff. de adoptionibus. Alexand. in l. ex facto. ff. de vulgar. nume. 25. Andr.
de Isernia in cap. primo. §. naturales. si de feudo fuerit controuers. in. dominum & agnat.
Vasal. habent etenim filij, patre etiam viuente
in eius bonis spem probatissimam. l. in suis. ff.
de lib eris & posthu. Hæc tamen conclusio est
intelligenda ad hunc effectum, vt Principi sit
omninò facienda mentio horum filiorum naturalium, simul & legitimorum: alioqui legitimatio erit surreptitia, nec valebit: siquidem
causa legitimandi filios à lege illa potissima
iudicatur, ipsum patrem legitima prole carere. §. si quis verò filios non habens. in Authen.
quibus mod. natur. effici. sui. & hoc ipsum eleganter ac satis expressè in hac specie tradit
Deci. consilio 85. colum. penult. licet Frederic.
consil. 57. contrariam sententiam in hoc veriorem esse existimet. Verùm si facta mentione
legitimæ, & naturalis prolis, adhuc Princeps,
etiam eis non vocatis, filios illegitimos natalibus restituat, etiamsi malè faciat, valet tamen legitimatio, non tantùm quo ad statum
integrum ipsius filij, sed etiam quo ad successionem in præiudicium prolis naturalis, simul
& legitimæ. vt not. Alexand. consilio 287. &
288. 5. volum. colum. 1. Ioan. Crot. fol. 12. & Carolus Ruinus fol. final. in dict. §. & quid si tantùm. vbi Iaso. numer. 96. dicens, hanc opinionem communem esse, eam sequitur & nouissimè Emanuel à Costa Lusitanus in eodem §.
& quid si tantùm. 2. parte. nume. 132. qui num.
141. diligenter tradit, quid dicendum sit, si pater illegitimi parentes habeat, non tamen liberos. Hac tamen ratione, ne tantum præiudicium legitimis & naturalibus liberis fieret,
Regia lege Taurina cauetur, legitimatos per
rescriptum Principis nullo pacto ad successionem cum legitimis & naturalibus fore admittendos, quod ipsa lege nona & 12. apertè probatur.
Secundò, infertur
† ad legitimationem alicuius citandum esse substitutum sub illa
cōditioneconditione, si sine liberis institutus pater illegitimi decesserit: cùm legitimatus hunc substitutum excludat: vt alibi docuimus. Illa etenim bona, quæ pater obtinet, non sunt eius liberæ dispositioni subiecta: sed omninò sunt
restituenda substituto. Hanc igitur illationem
probat Anchara. consil. 427. Alexand. consilio
67. in 1. volum. & est communis opinio secun|
dum Deci. consilio 85. colum. penul. & Crottum in dicto §. & quid si tantùm. fol. 12. colum.
2. qui eam sequuntur. Iason tamen ibi colum.
penultima contrarium tenet, ex eo, quòd si vera esset communis opinio, nunquam locus esset legitimato, excluso substituto: cùm substitutus vocatus minimè consentiret restitutioni natalium. Ego verò non consulerem Principi, vt illegitimum legitimum efficiat in præiudicium substituti: nihilominùs tamen consensus substituti
nōnon erit necessarius, etiamsi citandus sit: vnde cessat ratio Iaso. cuius opinio,
etiamsi vera foret aduersus communem, non
tamen negat in rescripto huius legitimationis
fore necessariam mentionem huius substitutionis: quod Carol. Ruinus sensit in d. §. & quid
si tantùm, ad finem.
Porrò, quod modò diximus, viuente patre,
legitimationem fieri posse, non vocatis ipsius
patris intestati hæredibus, seu successoribus:
est etiam intelligendum, si mortuo patre legitimatio fiat, ex præuia tamen ipsius patris voluntate, quod Bartol. notat in d. §. & quid si tantùm. in fin. quem alij ibidem sequuntur, probat text. in Authent. item sine. C. de natur. libe.
Bartol. in l. 2. col. 3. ff. de vulga. Regia l. 6. tit. 15.
parte 4.
Secunda principalis conclusio. Mortuo
† patre filij non possunt à Principe legitimari, non
vocatis ipsius intestati patris successoribus,
quibus iam ius succedendi est delatum. Bartol. & alij in dict. §. & quid si tantùm, ad finem
Abb. in dict. cap. per venerabilem. numero 29.
nisi constet ex Principis mente ipsum omninò
velle successoribus præiudicium inferre, in intestati propinqui bonis: quo casu Principis
voluntati deferendum esse, ipse Bartol. voluit
per l. 2. ff. de nata. rest. idem notat Anto. in
dict. capit. per venerabilem. & ibi Abbas, à quorum sententia, quia communis est, non oportet recedere, secundum Ias. in dicto §. & quid si
tantùm. columna final. & Crottum ibi folio 2.
colum. 2. vterque tamen eam improbat, exigens citationem horum, qui patri ipsius natalibus restituendi, iure optimo successores existunt ex causa illa, quòd intestatus decesserit. Sed tamen etiam Ias. & Crotto refragantibus Bartol. sententia admittitur, quando hæreditas nondum est adita, alioqui si adita sit
hæreditas, opinio Bartol. foret iniqua, etiamsi
possessio nondum apprehensa fuerit, Paulus
Aretin. Alexand. Socy. & Ruinus in dict. §. &
quid si tantùm. colum. fin. ex quibus Ruinus
hunc intellectum ad Bartol. assertionem communem esse profitetur: idem asserunt ibi Galiaul. colum. fin. & Ioan. Crottus fol. 12. colum.
1. & ibidem Emanuel à Costa Lusitanus 2. part.
numer. 174. quia Princeps potest tollere ius alicui acquisitum ex delatione Iuris Ciuilis. Sed
huic opinioni Barto. ita intellectæ, optimè, atque eruditè acerrimo ingenio, quo præditus erat, refragatur Fortunius in dicto §. & quid si
tantùm. columna 132. negans pulchris rationibus, Principem posse mortuo patre intestato, eius illegitimum filium natalibus restituere in præiudicium successorum, quibus est
delata intestati hęreditas, quamuis adita non
sit. Cuius opinio apud me plurimùm semper valuit.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Clausula, sine præiudicio successorum, quibus hæreditas intestati parentis defertur adiecta legitimationi filiorum, quid operetur?
-
2 Legitimatus rescripto Principis an sit non tantùm
parentibus, sed & cognatis & agnatis legitimus
effectus?
-
3 Legitimatus rescripto Principis admittitur ad retractum ex Regia lege.
-
4 Legitimatio an concedatur quo ad Cardinalium
dignitatem, & quo ad Prætorium Rotæ.
-
5 Legitimato patre, an nepotes ex eo auo censeātur censeantur
legitimi?
-
6 Dispensatio an extendatur ad connexa?
SOLET in hoc
eodẽeodem tractatu dubitari,
† quémnam intellectum
aut effectum habeant illa verba,
quæ
apponũturapponuntur in rescripto, quoquis legitimus efficitur sine præiudicio eorum, qui intestato successuri sunt,
eam etenim clausulam in his rescriptis inseri
iubet Reg. Cancell. 48. Eius ergò intellectus erit, vt legitimatus concurrat cum legitimis & naturalibus: non tamen auferat successoribus intestati parentis hæreditatem, ante legitimationem eis delatam: auctore Alexand. consilio 188. 5. volumine. Cuius opinio communiter reprobatur: nec iure admittenda est. Ideò ipse Alex. consilio 187. colum. 2. volu. 5. post Anchara. consilio 153. aliter
dicta verba legitimationis intellexit: scilicet, vt legitimatus præferatur omnibus successoribus intestati parentis, exceptis filijs legitimis & naturalibus, quibus existentibus legitimatus succedit ex testàmento, modò legitima pars debita ipsis filijs legitimis & naturalibus non diminuatur: sequitur eum Ioan.
Crottus in d. §. & quid si tantùm. fol. 12. colu. 3.
& Anto. Capycius decisio. Neapolita. 22. idem
notat Paul. de Cast. in d. §. & quid si tantùm. col.
penul. quorum opinionem cùm prius dixisset
communem esse Hieronymus Grattus consil.
63. columna pen. lib. 1. tandem subdit se
dubiũdubium
esse, an vera sit communis.
Verùm video plerosque in hoc conuenire,
vt legitimatus ex prædicta clausula minimè
|
admittatur, etiam ex testamento, in præiudicium legitimorum filiorum, quo ad eorum legitimam. quod & Socynus notat consilio 95.
4. volu. colum. 7. idem Socyn. consilio 42. vol.
3. col. 3. maximè colum. fin. in cæteris forsan opinio Ancharani procederet, ex eodem Socy.
quando esset clausula ita concepta. Sine præiudicio legitimorum hęredum. & quamuis Grattus dict. consilio 63. col. penult. hanc differentiam improbet ex l. 3. §. de illo. ff. pro socio.
vbi legitimi hæredes dicuntur, quicunque
intestato succedunt: tamen ex Principis mente, & ex potiori significatione, hac in re videtur probabilis prædicta verborum distinctio.
Nam prædicta clausula, sine præiudicio successorum patris intestati, hoc inducere videtur, vt legitimatus ex testamento admittatur:
attamen mortuo patre intestato, excludatur
ab agnatis & cognatis intra quartum gradum,
cæteros verò, vxorem, & fiscum ipse filius
excludat. ita notat Nicolaus de Vbald. in
tractatu de successio. ab intesta. folio 12. columna 3. & 4. Corne. consilio 3. in 1. volumine.
quam opinionem dicit communem eum sequutus Deci. consilio 338. colum. 2. idem Dec.
consil. 393. colu. 1. Paris. consilio 14. libro 2. numero 44. Socy. consil. 95. col. 5. volum. 4. idem
Socy. in dict. §. & quid si tantùm. numero 21. vbi subdit ita legitimatum etiam rumpere patris testamentum, si sit institutus hęres aliquis
extraneus à cognatione patris. Præterea hoc
in loco notandum est
† legitimatum rescripto Principis, non tantùm legitimum & agnatum fieri ipsi patri, sed etiam omnibus ipsius
parentis agnatis, absque eorum consensu, etiam quo ad successionem, text. in Authentic.
quibus mod. natur. effici. sui. §. quapropter. notat Paul. Castr. consilio 34. numero 12. 1. volu.
Bart. & Bald. in l. communium. C. de natur. libe. Alexand. colum. 2. 1. volum. numer. 36. Deci. consil. 365. nume. 5. Ias. in l. si is, qui pro emptore. ff. de vsucap. nume. 241. Curti. Iunior
consil. 37. colum. 1. Aymon Sauilli. consil. 138.
col. 2. Quod est
intelligẽdumintelligendum in propria & vera legitimatione, non in
dispẽsationedispensatione. vti optimè intellexit Anto. in dict. c. per venerabilem.
nu. 17. probat Regia l. 12. Tauri. ibi, cæteris cognatis. quo in loco Ioan. Lupi. dicit corrigi Ius
commune, ex quo legitimatus rescripto Principis non fit legitimus, nec agnatus alijs agnatis vel cognatis, pręterquàm ipsi patri, absque
eorum consensu. per text. in Auth. quib. mod.
natu. effi. sui. §. filium. Sed text. ille loquitur in
legitimatione, quę fit per oblationem curiæ:
in qua prædicti omnes Docto. diuersum
putātputant
à legitimatione, quæ fit rescripto Principis.
quam differentiam expressit Regia l. 7 titu. 15.
part. 4.
Sic etiam errauit Ias. in l. fratres. C. de inoffi.
test. colum. pen. dicens, legitimatum rescripto
Principis patri,
nōnon cæteris agnatis, legitimum & agnatum fieri. Vnde
† ex his infero ex lege
Regia, ad ius retractus, admittendum esse legitimatum rescripto Principis. quod not. Carol.
Molin. in consuetu. Parisiens. tit. 1. §. 8. in gloss.
prima. post Matthæ. ab Afflict. in tracta. iuris
prothimyseos. vers. item quęro, an consanguineis. licet Deci. consilio 275. incipienti, in causa, quæ Luce. agitur. dubio 3. & Tiraq. libr. 1. de
retract. §. 1. in gl. 8. nu. 12. contrarium teneant,
ex eo, quòd legitimatus in statutis non
cōprehenditurcomprehenditur aliquo pacto sub legitimis: quæ ratio
Regiæ legi minimè conuenit: quippe cui nec
statuti, nec municipalis legis nomen aptari
possit. Imò & in statutis posse legitimatum intelligi sub legitimis, potest comprobari ex his,
quæ diximus superiùs. Præterea lex, quæ retractum permisit, non vtitur ita strictis dictionibus, vt solùm ipsos legitimos ad ius istud vocet, etiamsi illegitimos eadem lex expressim
minimè vocauerit. vt ipse Tiraq. disputat d. gl.
8. num. 4.
Item illud prætermittendum
† non est, legitimatum rescripto Principis, priuilegium illud habere, quod in gradibus regula Cancell.
Iulij Secundi
cōcessitconcessit, secundum Nicol. de Vbald. in tract. de success. ab intesta. fol. 9. col. 4.
dicentem secus esse quo ad genus & nobilitatem: vbi etiam profitetur, nunquam aliquem
legitimatũlegitimatum fuisse ad Cardinalis dignitatem obtinendam:
atq;atque semel id concessum fuisse: sed
legitimatum non potuisse secuta morte
dignitatẽdignitatem illam consequi: idem asserit, nec ad Rotæ
Prætorium admitti illegitimos, etiam natalib.
restitutos Principis rescripto, quamuis Rom.
Pontif. expressè id concedat: eadem refert Ludo. Gomes. in reg. Cancel. de trienna. poss. q. 2.
dicens hac de causa Philippum Decium virum
alioqui nostra ætate summis
dignũdignum laudibus
ab eodem prætorio repulsum: cùm semel à Romano Pontifice hoc munus esset ei delatum.
Regia verò l. 12. Tauri legitimatum rescripto
Principis ad quoscunque honores, ac publica
munera admittit.
Denique & illud quæri potest,
† an filio
legitimato per rescriptum Principis, nepos
ex eo naturalis & legitimus, censeatur ipsi auo
effectus legitimus. Qua in quæstione existimo ipsum nepotem esse auo legitimum: ex eo,
quòd eius pater fuerit legitimatus. Quæ
conclusio probatur, primò, quia legitimatus
verè legitimus censetur, ex Bartol. assertione
in l. si is, qui pro emptore. ff. de vsucapio. cuius
sententiam alibi probauimus: sed si pater legitimus esset, nepos patris locum subintraret.
l. si auus. C. de lib. præt. l. posthumorum. ff. de
iniust. rup. lege Gallus. §. nunc de lege. ff. de libe. & posthu. igitur idem erit, si sit pater legitimatus.
Secundò fortior est legitimatio, quàm adoptio Authenti. quibus mod. natur. effic. sui §.
tribus. Bald. in l. neque absens. ff. de adoptio.
|
Sed patre adoptato Principis auctoritate, censentur nepotes adoptati. l. 2. §. fi. ff. de adoptionibus. ergo & eodem modo legitimatio erit
censenda.
Tertiò, facit l. fin. C. de natura. lib. vbi nepos
ex radice infecta prohibetur auo succedere:
igitur à contrario, si radix desinit esse infecta,
succedet auo ipse nepos.
Quartò, aliquo succedere prohibito, eius
proles etiam censetur prohibita. text. vbi Angel. id notat in Authent. de hæred. ab intest. §.
reliquum. versi. ex diuerso. Bal. in l. fi. C. de ver.
signif. igitur aliquo admisso ad successionem,
eius proles admissa iure dicitur.
Quintò, legitimatio non est ita restringenda, quin ad consequentia extendatur, auctore
Domin. in cap. 1. §. 1. & in ca. 2. colum. 2. de filijs
presb. in 6. Ias. in Rub. ff. de libe. & posth. num.
14. non ergo erit mirum, patris legitimationẽlegitimationem
ad nepotes extendi.
Sextò, tametsi
† dispensatio ad consequentia seu annexa, sine quibus consistere potest,
non extendatur ex communi sententia: tamen quando accessorium non indiget dispensatione: quia non est vitio infectum: sed tantùm id vitium habet à Principali: remoto illo
defectu à Principali per dispensationem, consequens & accessorium liberum erit ab omni
macula. Domin. & Præp. in c. nos consuetudinem. 12. distinct. Feli. in c. postulasti. de rescrip.
nu. 10. glo. in c. statutum. vers. dignitate. de rescript. in 6. igitur sublata macula, quam pater
ex conceptione sortitur, filius natus est liber à
paterno vitio, & sic erit legitimus.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Quo tempore à iure Pontificio prohibeantur nuptiarum solennia.
-
2 Secundæ nuptiæ an sint benedicendæ?
-
3 Contrahens matrimoniũmatrimonium cum meretrice opus piũpium
agit, atatque indulgentiam peccatorũpeccatorum consequitur.
-
4 Meretrix quæ dicatur.
-
5 Intellectus ad l. palàm. ff. de ritu nupt.
-
6 Regia lex Tauri explicatur.
SED & præter alia illud
notandũnotandum
erit,
† nuptiarũnuptiarum solennia celebrari non posse, iure Pontificio prohibente, à
septuagesimavsq;septuagesimavsque ad octauam diem post
PentecostẽPentecosten. c. Capellanus. de ferijs. in quo illud est aduertendum, ipso die Dominico post Pentecosten,
quo festum Trinitatis ab Ecclesia celebratur,
posse nuptiarum solennia peragi: atque ita est
intelligendus text. in dict. c. Capellanus. dum
dicit, Dominica, quæ sequitur, scilicet post Pentecosten, secundum Imo. ibi. Flor. 3. part. tit. 1.
c. 17. Syluest. in ver. matrimonium. 7. §. 2. & Regiam l. 18. titu. 2. part. 4. quamuis Abb. in d. ca.
Capellanus, contrarium cum alijs Doct. tenere velit.
Item illud addendum est, ab aduentu Christi vsque ad Epiphanię festum, etiam hæc nuptiarum solennia esse vetita. c. non oportet. 33.
q. 4. ita, vt nec ipso die Epiphaniæ possint hæc
solennia contingere. Abb. & alij in d. c. Capellanus. d. Regia lex 18. Florent. & Syluest. locis
paulò antè citatis. Aduentus autem Redemptoris nostri incipit die Dominico, qui contingit à die vigesimaseptima Nouembris ad tertiam diem Decembris, vt not. Specul. lib. 6. rational. Rub. de aduentu.
Est tamen à præfata prohibitione deducendum tempus à Dominica, quę octaua est à Resurrectionis die, ad dies vsq;vsque Rogationum exclusiuè: ita, vt in hoc tempore possint nuptiæ
celebrari etiam ipsa die Dominica, quæ octaua
est à Resurrectione: non tamen in diebus Rogationum. c. non oportet. 33. q. 4. & hoc ipsum
notant prædicti Doct.
Hic etiam agendum est,
† vtrùm secundæ
nuptiæ sint benedicendæ? & constat ex c. 1. de
secund. nupt. Clericum secundas nuptias benedicentem ab officio & beneficio
suspẽsumsuspensum,
ad Apostolicam sedem mittendum esse cum
literis Episcopi. Qui tamen text. locum habet,
vbi constante priori matrimonio presbyter
secundas nuptias benedixit. Ioan. Andr. Ant.
Abb. & alij ibidem. Regia l. 2. titu. 12. part. 4.
Sed Syluest. in verbo, nuptiæ, intelligit illum
text. ita, vt locum habeat, etiam priori coniugio soluto, si
vterq;vterque coniugum iam fuerat semel benedictus, vel saltem ipsa mulier: quòd si
fœmina nondum fuisset benedicta, potest
tũctunc
benedictio solenniter fieri. idem Thom. in 4.
sentent. distinct. 42. quæst. 3. ad finem. Cuius
opinio in praxi seruatur, secundum Henric. in
cap. vir autem. de secund. nupt. vbi gloss. hoc
etiam notat.
Pœna verò suspensionis per sententiam erit
imponenda: non autem infertur à Canone ipso iure. Hostien. Abb. & alij in d. ca. 1. quorum
intellectus communis est ad illum tex. vt testatur ornatissimus vir, ac Præsul Calagurritanus Ioan. Bernar. in sua praxi. c. 68. idem notat
Henr. in d. c. vir autem. & Paluda. in 4. senten.
dist. 42. q. 4.
Est tamen hac in re notanda Ioannis vigesimisecundi extrauagans constitutio, ex qua
missio Sacerdotis, secundas nuptias benedicentis, ad Romanam curiam, omninò tollitur. Ex ea etiam probabilior apparet illa opinio, quam Henric. in dict. capit. si vir. refert
pluribus auctoritatib. ad eam citatis, scilicet
secundas contrahentem nuptias benedicendum esse, si prioribus nuptijs benedictus non
fuerit, siue sit vir, siue fœmina. quòd si benedi|
ctus is semel fuerit, non esse
benedicendũbenedicendum. Sed
opinionem sancti Thomæ vsus frequentior recepit.
Libet equidem illud, veluti huius paragraphi coronidem, adnotare,
† contrahentem matrimonium cum meretrice, maximam peccatorum indulgentiam à Canone consequi, ex c.
inter opera. de spons. Siquidem maximum misericordię opus est, peccantem corripere,
eũq́;eumque
à peccato auertere: est enim misericordię opus
spirituale, quod corporalibus operibus misericordiæ præstat. vt not. Arch. in c. tria. 45. dist.
Thom. 22. q. 32. art. 3. Henr. in d. ca. inter opera.
optimè Domin. à Soto in eleganti,
atq;atque omnibus numeris erudita relectione de secreto.
membr. 2. qu. 1. conclus. 3. conceditur ergo hoc
opus exercenti remissio peccatorum
omniũomnium,
secundum Card. & Præp. in dict. c. inter opera.
Quibus Abbas refragatur, dicens, non concedi remissionem
peccatorũpeccatorum omnium. Ego verò
arbitror, ex intentione dicti Canonis tantam
pœnam indulgeri accipienti meretricem in vxorem, quantam conuenit, ei distribui ex thesauro Ecclesię propter illud misericordię opus
applicata satisfactione, ab ipso summo huius
thesauri dispensatore.
Meretrix autem dicitur illa, quæ
† palàm libidinem exercens, quæstum facit:
cuiusq́;cuiusque turpitudo publicè venalis est: vti probat Iurisconsultus in l. palàm. ff. de ritu nupt. Regia lex 10.
titu. 16. par. 3. c. meretrices. 32. quæstio. 4. Item
illa, quæ multorum libidini paret. capi. vidua.
34. distin. etiam sine quæstu. vt in dict. l. palàm
constat. Ex qua etiam apparet nil referre, an
sit in lupanari, caupona, alióue loco aut taberna prostituta. Illam etiam, quæ duos ad
coitũcoitum
causa quæstus, nec plures admisit, meretricem
esse existimat Abb. in ca. cùm decorem. de vita
& honest. Cler. idem Abb. & Prępo. in d. c. inter
opera. Ioan. Lup. in Rubr. de donat. inter vir. &
vxor. §. 40. & in l. 62. Tau. vbi passim cæteri interpretes id asserunt, per text. in d. l. palàm. Ab
ea tamen tantum abest huius opinionis probatio, vt manifestè
cōtrariamcontrariam approbet. Item,
inquit Iurisconsultus Vlpianus, quæ cum vno
& altero se, pecunia accepta, commiscuit, non
videtur palàm corpore quęstum facere. Quibus verbis satis apertum est Abb. & sequacium
opinionem prorsus refelli. Illa etenim verba:
quæ cum vno & altero duos significant tantùm: quod constat ex Laurentij Vallæ adnotationibus. libr. 3. elegant. c. 59. Cui mirè conueniunt Ouidij carmina ex Epistola Sapphus ad
Phaonem:
Inde Chelyn Phœbo, communia munera, ponam,
Et sub ea versus vnus & alter erit.
Grata lyram posuit tibi Phœbe Poëtria Sappho:
Conuenit illa mihi, conuenit illa tibi.
Sic & Augustin. lib. 3. de ciuit. Dei. ca. 18. dixit. Cuius in primo & altero libro mentionem
fecimus. de primo & secundo libro intelligens. eadem significatione vtitur Valeri. Max.
lib. 6. c. 4. de Alexandro sic scribẽsscribens, Dario enim
vno iam & altero prælio virtutem eius experto. subdit paulò pòst, Vocem duabus victorijs
respondentem, dignamq́;dignamque cui tertia, sicut euenit, tribueretur.
Hinc etiam deducitur
† egregiè errasse hac
in re Matthæ. ab Afflict. post Lucam de Penna.
in constitutionibus Neapol. tit. 43. libr. 3. dicentem eam fœminam meretricem esse, quæ
causa quæstus vnum tantùm virum ad coitum
admisit, atque ex eo, à vicinia expellendam fore. per text. in l. mariti. §. qui quæstum. ff. de adult. qui tamen tex. loquitur in marito lenocinium committente, & quęstum ex hoc faciente: in quo sat est, semel quæstum accepisse, esse tamen à vicinia expellendam meretricem,
atq;atque in lupanari relegandam. probat l. 2. titul.
22. part. 7. & notat Lucas de Penna in l. si qua.
colu. 2. C. de spectacul. lib. 11. Paulus de Castro
in l. nullus. C. de summa trinit. Bald. in l. 2. in fi.
C. de iure emphyt. Platea per textum ibi in l.
cùm suprà. C. de re militari. Matthæus de Afflictis in d. Rubr. 43.
Cæterùm
† dum Regia l. 62. Taur. prohibet ob pecuniam debitam fœminas deduci ad
publicum carcerem, nisi sint fœminæ manifestè fornicariæ: non arbitror fore necessarium, vt secunda legis pars locum habeat, fœminam esse meretricem. Sat enim erit, esse publicè alterius concubinam: quod ex Baldo
colligitur, qui in l. consentaneum. C. quom. &
quan. iud. fin. colum. dixit fœminam luxuriosè viuentem, quæ quidem honesta non est, pro
debito pecuniario posse ad carceres duci. Hoc
tamen simul cum Regia lege est ita intelligendum, vt locum habeat, quando hæc fœmina
inhonesta, atque impudica nupta non est:
quòd si nupta fuerit, duci ad carceres pro pecuniario debito non debet. Ioannes Andr. in
additionibus ad Speculatorem, titu. de iniurijs. quem sequuntur Iason in l. ad egregias. ff.
de iureiurando. Barba. consilio 207. colum. 1.
volum. 1. Ioannes Lup. in ca. per vestras. 3. notab. §. 21. numero 2. Capycius decisio. Neapoli.
44. idq́ue passim dict. Regiæ legis interpretes
admonent. idem notant Alexander & Iason in
l. plerique. in fine. ff. de in ius vocan. Barba. in
ca. pastoralis. colum. 6. de iudicijs. Decius in l.
2. ff. de regul. iur. numero 78. fieret enim maxima iniuria marito & matrimonio. quod maximè coadiuuatur ex l. si vxor. §. diui. ff. de adulter. quem tex. pręfati Docto. passim adducunt
ad eorum sententiam comprobandam: post
Rom. qui in l. si verò. §. de viro. fallentia 2. ff. soluto matrimonio. illum ad id valde commendauit: eandem conclusionem notat Ludouicus Gomes. in c. mulieres. de iudic. in 6. numero 15. tametsi Decius in dict. c. pastoralis. & Ioannes Baptista de debitoribus suspectis & fugitiuis. quęst 5. in fin. aduersus hanc opinionem
|
probare conentur, nil referre fœminam coniugatam esse, quo minus ad carcerem duci possit, si meretrix sit: quorum opinio procedere
poterit eo casu, quo nupta consentiente viro
fornicetur, vt in hac specie adnotauit Ioannes Baptista dicta quæstione quinta, quem
sequuntur Ludouic. Gomes. in dicto capitulo mulieres. & Hippoly. in l. vnica. C. de rapt.
virg. numero 31.
Ex §. sequenti.
SVMMARIVM.
-
1 Iudex quis sit verè competens ad causam coniugalem tractandam.
-
2 Causa coniugalis an possit compromitti?
-
3 Iudex secularis an possit de causa matrimoniali
cognoscere?
-
4 Iudex Laicus vtrùm valeat iudicare vsurariam
controuersiam.
-
5 Regia lex 4. titulo, de exceptionibus. lib. 3. ordinatio. explicatur,
-
6 Contestatio litis an sit necessaria in causa matrimoniali?
-
7 Testes in causa matrimoniali qui sint admittẽdiadmittendi.
-
8 Testes omni exceptione maiores qui dicantur.
-
9 Confessionis sacramentalis arcanum non est reuelandum ad matrimonij probationem.
-
10 Confessionis sacramentalis secretum non est detegendum, etiam quo ad crimen committendum
in perniciem Reipublicæ, saltem nominato auctore.
-
11 Confessionis sacramẽtalissacramentalis secretum an ex licentia
confitentis detegi possit?
-
12 Sententia lata in matrimoniali causa, à qua
prouocatum non est, an transeat in rem iudicatam.
-
13 Sententia à qua non est appellatum, qualiter ex eo
sensu tacito ipsius condemnati vires assumat rei
iudicatæ.
-
14 SentẽtiaSententia in causa matrimonij spiritualis, an trāseattranseat in rem iudicatam.
-
15 Sententia in criminali causa, an transeat in rem
iudicatam?
-
16 Defensiones an possint à Reo criminis renunciari?
-
17 Defensio ab occisione an licitè omittatur ab illo,
qui poterat se defendere occidendo inuasorem?
-
18 CondẽnatusCondemnatus appellationem omittens an possit contra iudicem agere ex iniquitate sententiæ?
-
19 Sententia iniqua an reddat victorem tutũtutum in cōscientiæconscientiæ iudicio?
-
20 Sententia diuortij quo ad thori separationem, an
transeat in rem iudicatam?
EX his tandem, quæ hoc libello tradidimus, lector diligens facilè
cognouerit, quanta sit causæ coniugalis grauitas: in qua quidem
non tantùm humana iura, sed & diuina tractare oportet: in qua de maximo sacramento agendum est: in qua denique
non de re pecuniaria, non, inquam, de re leui,
minimiq́ue momenti, ac friuola: sed perpetua, atque inuiolabili humana societate est iudicandum. Proinde
† non temerè, sed maxima deliberatione præuia sacrosancti Canones statuerunt, huius iudicij quæstionem, quo
ad cognitionem & diffinitionem, solis Episcopis pertinere. c. multorum. 35. quęst. 6. c. auditis. de præscript. text. cæteris apertior in c. accedentibus. de excess. prælat. teste Panormitano in cap. 1. de consanguinit. quibus conuenit
Regia l. pen. tit. 10. part. 4. Potest tamen Episcopi Vicarius huius coniugalis causæ cognitionem tractare, etiam ex generali commissione Episcopi. text. vbi Abb. & Præpo. in ca. fi.
de cognat. spirit. text. optimus, quem ipse post
Hostien. ibi. 2. colum. ita intelligo in c. literas.
de restit. spoliat. idem notat Lampertinus de
iure patronat. 3. part. 2. libr. quæst. 2. arti. 3. Atque etiam capitulum vacante sede Episcopali,
ex eadem ratione: quod latè tractat Francisc.
Pauinus in tract. de potesta. c. sede vac. 1. part.
q. 10. col. 3.
Est tamen dubium, an ex delegatione possit
inferior Episcopo habere huius causæ cognitionem. Et ex cap. proposuisti. de probat. &
c. ex literis. de in integrum restitut. & cap. 1. vt
lite non contestata. probatur causam matrimonialem à Romano Pontifice delegari non
solùm Episcopis, sed & inferioribus: nempe
Archidiaconis, Prioribus, & Archipresbyteris. quod in hac specie notat Abbas in capit. 1.
de consanguinit. & affinita. super gloss. 3. quæ
hoc probat. & Barba. in capi. 1. vt lite non contestata. 2. colum. Dec. in c. si pro debilitate. de
offic. deleg. colum. 4. quod de iure negari non
potest: sed non solent Romani Pontifices causas matrimoniales, nisi ex aliqua iusta causa alijs quàm Episcopis committere, vt Ioannes
Andr. Abb. Anton. Felinus colum. 3. & Dec. in
dict. c. si pro debilitate. testantur & idem Decius in dict. c. proposuisti. colum. 1. Doctores
per textum ibi in cap. causam matrimonij. de
offic. delegat. Collecta. in c. 1. de consanguin. &
nouissimè Ludo. Gomes. in cap. statutum. numero 82. de rescript. in 6. Quod, si matrimonialis controuersia à Romano Pontifice cuiquam
delegetur, non poterit is delegatus, etiam Episcopo eam subdelegare, propter ipsius causæ grauitatem, auctore Abb. in dict. capi. si pro
debilitate. colum. penulti. vbi Ioannes Andr.
in fine. Anton. colum. 2. & Felin. 3. idem asserunt, quamuis Dec. ibi. numero 4. teneat contrarium, dicens, posse causam matrimonialem
subdelegari, saltem Episcopis: atque id ex
Panormi. colligit, quem corruptum vitio impressoris habuit: vt constat ex antiquioribus,
à quibus Panormi. eandem conclusionem accepit. Nec obstat text. in dict. c. ex literis. de in
|
integrum restit. vbi delegatus causam matrimonialem subdelegauit, quia eam commisit
Collegæ, cui ipse Romanus Pontifex eandem
causam commiserat, & cuius industria ab ipso
Principe ad idem negocium electa fuerat. Si
tamen causa
cōiugalisconiugalis, tantùm circa thori separationem tractetur, solet committi etiam
his, qui episcopi non sunt. text. vbi id in specie
notant Anto. & Socin. col. 1. in d. c. 1. vt lite non
contest.
Verùm ex præscriptione competere potest
alijs quàm episcopis causæ coniugalis cognitio, ac diffinitio, quod notant Doct. per text.
ibi in cap. auditis. de præscript. & probatur
in c. accedentibus. de excess. prælat. vbi idem
notatur de priuilegio, & de consuetudine. glo.
in c. 1. de consang. communiter ibi recepta gl.
in c. literas. de rest. spol.
Item ex delegatione speciali episcopi poterit inferior huius causæ cognitionem accipere. gloss. in dict. cap. 1. de consang. singu. secundum Abb. vbi Henric. & Præpo. idem notant.
idem Abb. in cap. ex literis. de in integr. restit.
& Hostiens. in dict. cap. literas. 2. col. quorum
opinio communis videtur. Debet tamen hæc
causa tractari, vel ex commissione speciali, vel
generali à Iudice, qui sit peritus in Iure Pontificio. Nam & Barba. in c. proposuisti. de probat. col. 1. defendere conatur, ad sententiam in
hac causa ferendam esse ita necessariam Iuris
Canonici scientiam, vt sententia ab huius disciplinæ ignaro lata minimè teneat. argumento sumpto ex dict. cap. 1. vbi Hostiens. Abb. &
cæteri Docto. communiter asserunt contrarium, dicentes iniquum esse, quenquam coniugalem controuersiam diffinire, qui non sit
Iuris Canonici peritus: tamen latam sententiam validam esse propter iurisdictionẽiurisdictionem, quam
habet is, qui eam tulerit.
Hinc
† etiam constat, non posse quæstionem coniugalem, quæ inter duos tractatur, in
arbitrum compromitti. c. pen. de in integ. re.
notat gloss. in cap. 1. de consanguin. & in l. non
distinguemus. §. Iulianus. ff. de arbit. Regia l.
24. titul. 4. part. 3. Imò Roma. scribit, consil.
299. ab arbitris laicis causam coniugalem, nec
principaliter, nec incidenter diffiniri aut examinari posse, contra Bald. in l. vnica. C. de
confess. nume. 37. quem Alexan. reprobare videtur in l. quotiens. C. de iudi. quibus accedat
text. in cap. contingit. de arbit. vbi gloss. communiter recepta hoc ipsum notat. Multo fortius transactio in causa matrimoniali fieri nequit. c. fi. de transact. Vnde quamuis causa spiritualis possit compromitti in laicum arbitratorem, quem amicabilem compositorem
vulgus appellat, secundum Roma. consil. 173.
Alexand. in l. quotiens. C. de iudi. Felin. in cap.
cùm sit generale. nume. 3. de foro compet. Ancha. cons. 34. 2. col. Dec. in c. 2. de iudi. in princ.
vbi asserit hanc opi. communem esse, & ibi Ripa nu. 13. idem profitetur: contra Abb. in d c.
contingit. Roma. in l. Titia. ff. solut. matrim. &
Barb. in d. c. 2. tamen causa spiritualis, in qua
transactio fieri non potest, non poterit, nec in
laicum, nec in clericum
arbitratorẽarbitratorem compromitti. quod notat expressè Ripa in d. c. 2. num.
13. siquidem compromissum in arbitratorem
factum, transactioni comparatur. gloss. in Authenti. vt different. iudic. in princ. Bart. in l. si
societatem. §. arbitrorum. ff. pro socio. col. 2.
Abb. in c. quintauallis. de iureiur. nu. 7. & seq.
notat Ias. in §. omnium. de actionib. nume. 18.
Bal. Pau. & Ias. in l. transactionis. C. de transac.
optimè Deci. consi. 60. colum. 3. Igitur, cùm in
causa matrimoniali non sit transactioni locus,
nec erit admittendum compromissum in arbitratorem factum.
Imò ex ratione text. in c. 1. de consang. & affinit. opinor causam coniugalem, in qua de fœdere matrimonij agatur, non posse etiam arbitrum clericum tractare ex vi compromissi,
etiamsi incidat in causam, cuius legitimam ex
consensu partium cognitionem habet. Iudex
† verò secularis minimè potest discutere matrimonij causam, neque eius vllam cognitionem habet, etiamsi tractetur de coniugij separatione, quo ad thorum, vt diximus superiùs, cap. 7. §. 6. numer. 8. etiamsi coniugalis
causa incidat in iudicium hæreditariæ successionis. quod etiam notauimus hoc eodem ca.
§. 3. numero 4. Sed sunt, qui existiment Iudicem laicum posse causam istam matrimonij
tractare incidenter, si controuersia in facto,
non in iure consistat. ita Barto. in l. Titia. ff. solut. matrimon. idem Bart. in l. 2. ff. de iurisdict.
omn. iud. tunc enim nulla Iuris Canonici peritia necessaria est, & causa ipsa merè temporalis censetur. idem notat Abb. in c. post miserabilem. de vsur. idem Abb. & Felin. col. 3. in c.
cùm sit generale. de foro compet. quibus text.
in d. c. post miserabilem, optimè suffragatur,
quem ad id notat Roma. in d. l. Titia. vbi ipse,
& Alexand. 3. colum. fatentur prædictam opinionem
cōmunemcommunem esse. idem etiam asserunt
Ias. in l. quotiens. C. de iudic. Dec. in cap. 2. nume. 24. de iudic. vbi Francisc. de Ripa num. 17.
eandem sententiam defendit contra Decium
ibi, qui contrarium voluit post Imol. & Raphaêl. in d. l. Titia. De quo & Ias. dubitat in d. l.
quotiens. Vnde consultiùs res agetur, si oblata, incidenti, super matrimonio, vel alia causa
ecclesiastica, quæstione etiam facti, coram seculari Iudice, is, cuius interest, ad ecclesiasticum
IudicẽIudicem accesserit, ab
eoq́;eoque petierit, vt illius
quæstionis cognitionem assumat, atque Iudicem laicum inhibeat: ne in ea etiam incidenter
ꝓcedatprocedat. tunc enim, si Iudex secularis nondum cœpit id negocium tractare, ecclesiasticus citatis his, quos id tangit,
eandẽeandem incidentem causam expediet, vt consuluit Gerard.
singul. 96.
His accedit, quod notat Anto. in cap. tuam.
de ord. cognit. per illum text. dicens
† Iudicem laicum, coram quo aduersus contractum
fuit obiecta exceptio vsurarum, posse inhiberi à Iudice ecclesiastico, ne in illius contractus
exequutione procedat, donec exceptio vsurarum sit à Iudice ecclesiastico diffinita. quod
etiam docet Ambros. de Vignate, in cap. salubriter. de vsur. nume. 125. sentiunt idem Bald.
in l. consulta. C. de testam. & Imol. in cap. cùm
in iure. de offic. delegat. Ex quo Bartol. Cæpola consil. ciuilium causarum. 18. asserit debitorem captum à Iudice seculari liberandum esse
omninò à carceribus, si per Iudicem ecclesiasticum fuerit
pronunciatũpronunciatum illud debitum inductum fuisse ex causa vsuraria, eò quòd ipse
debitor vltra sortem illam quantitatem creditori promiserat. Vnde
† Regia l. 4. titu. de
exceptio. libr. 3. in ordi. Reg. dum dicit Iudicem laicum debere aduersus exequutionem
contractus admittere exceptionem vsuræ, ita
erit intelligenda, vt si in vsurarum exceptione
sola quæstio facti tractetur, possit hoc negocium à ciuili Iudice expediri, iuxta
sentẽtiamsententiam
Bart. & communem, nisi inhibitio à Iudice ecclesiastico oportuno tempore processerit, sicuti Gerard. adnotauit. Si verò iuris sit controuersia, ad ecclesiasticum Iudicem remittatur: atque eius diffinitio expectetur, ex paulò antè promissis. cùm hoc crimen merè ecclesiasticum sit, vt communiter Doctores fatentur, & nos retulimus superiùs, cap. 6. num.
19. hanc tamen opinionem conatur euertere,
eamq́ue falsissimam esse existimat Carol. Molin. de contract. quæst. 10. dicens, non esse magis ecclesiasticum hoc crimen, quàm homicidium: & non esse merè ecclesiasticum, deduci
potest ex eleganti, & eruditissima hac de re disputatione Martini ab Azpilcueta in c. nouit.
de iudic. 6. notab. coroll. 7. Imò Rode. Xuares
in rep. l. Regiæ de instrum. exequutione. versi.
nunc circa Iudicem. col. 8. scribit Iudicem secularem ex lege Regia posse, ac debere persequi ipsam exequutionem, non obstante Iudicis ecclesiastici inhibitione, si intra decem
dies minimè docuerit reus vsurarium esse contractum. illud quod probatur autoritate Angel. in l. 4. §. condemnatum. in fi. ff. de re iudic.
Socin. cons. 79. lib. 3. Matth. Afflict. decis. Neapolita. 30. idem notat Rebuffus super leges
Regias, tracta. de literis oblig. artic. 2. gloss. 1.
nume. 22. dicens, ita in praxi apud Gallos receptum esse. quibus adde Freder. consil. 300.
& Lauren. de Rodulphis in tract. de vsur. q. 131.
& 129.
Quid tamen Iudex agere debeat in huius
causæ cognitione, quando vterque qui litigat,
est præsens, palàm est, sed si alter sit absens, potest dubium esse, qua via sit procedendum. In
† quo notandum est, altero absente, & contumace, etiam lite non contestata posse Iudicem in hac causa testes recipere, præsentem audire, atque sententiam proferre diffinitiuam. ex
cap. quoniam frequenter. §. porrò. vt lite non
contestata. cuius decisio duplici ratione constat, ex malitia absentis, & propter periculum
fornicationis in eo, qui absentem expectaret,
quarum quælibet non sufficeret, vt idem text.
probat, iuncta gloss. versic. opponi. quod clariùs notat Abbas, Mari. Barba. fin. col. ibi. post
Hostien. quos Iason sequitur in l. in testamento. in magna. C. de testa. milit. num. 14. ex §. affinitatis. Insti. de nuptijs. l. liberorum. §. fi. ff. de
his, qui not. infa. adiuncta l. sequenti. Dicitur
autem absens contumax, quando legitimè citatus noluit comparere, vel si ex malitia latet,
nec citari possit, vel impedit
citationẽcitationem ad eum
peruenire. tex. optimus in dict. §. porrò. quem
singul. esse existimat Abb. ibi. facit text. in cap.
de illicita. 24. quæst. 3. & in l. contumacia. ff. de
re iudica. Imò quando absens impedit, ne citatio ad eum perueniat, vel malitiosè latet, ne
citetur personaliter, citatus omninò censetur, etiam nullo proposito edicto, nec ad eius
domum facta citatione, secundum Abbat. in
dict. §. porrò. per illum text. quem idem notans dicit elegantem Barb. ibi. nume. 25. idem
probat Abb. in c. ex tuæ. de cler. non resid. nu.
12. & Alex. in l. properandum. §. sin
autẽautem reus.
C. de iudic. conclus. 5. senserat id gl. in d. l. contumacia. quidquid gl. contrarium velit in d. §.
porrò. in verb. impedit.
Si verò absens contumax non est, eo minimè expectato matrimonialis causa tractari nōnon
debet: sed expectandus est, donec ipsius obitus verisimiliter præsumatur: ex eodem §. porrò. versic. si autem. In quo illud est insigniter
aduertendum, ad effectum, vt causa coniugalis examinetur in iudicio, & coram Iudice rationes expendantur, ex quibus præsens matrimonium non valuisse contendit, sufficere
verisimiles aliquot coniecturas, aut præsumptiones mortis ipsius absentis: ex autoritate
illius text. quem ita intelligit gl. ibi in ver. præsumatur. à Panormita. Socino, Barb. col. antepenulti. & alijs ibi approbata. & ab Hippo. in
Rubri. C. de probatio. num. 231. qui eam dixit
notab. esse, licet ad effectum, vt absque probatione coniugalis impedimenti, possit præsens
liberè matrimonium contrahere, non sufficiunt præsumptiones, nec coniecturæ mortis illius, qui absens est. cap. in præsentia. de
sponsalibus.
Verùm in huius causæ coniugalis processu
iudiciali quibusdam placet, non esse testes recipiendos, nec sententiam diffinitiuam proferendam, lite non contestata, quando vterque litigator est præsens. ex glo. in cap. per
venerabilẽvenerabilem. in verb. iudiciarium. qui filij sint legit. quæ singul. est secundum Card. in Clem. 2.
4. oppo. de iudic. & Bald. in Rubri. de appellatio. colum. 4. qui eandem commendat in Au|
thent. qua in prouincia. C. vbi de crim. agi oportet. colum. 2. & Decius in c. per tuas. de appellat. col. 2. dicens eam communiter approbari: dicit eandem gloss. auream Felin. in c. 2.
colum. penul. de offic. iudicis. duo notans. Primum, prædictam opinionem procedere, nisi
Actor & Reus præsentes tacitè, vel expressim
consentirent, processum continuari lite non
contestata: nam in hoc possent
cōsentireconsentire, cùm
à iure in prædictis causis sit remissa
iudiciorũiudiciorum
exacta solennitas. Secundum, prædictam gl.
non procedere in casibus, quibus in specie à
iure remissa litis contestatio, in quibus etiam
inter præsentes minimè consentientes proceditur, lite non contestata: atque hoc vltimum
ipse asserit communiter receptum esse in dict.
cap. per venerabilem. ex quo constat, etiam
partibus præsentibus, & non contumacibus,
posse ferri in causa matrimoniali sententiam
diffinitiuam, atque testes recipi lite non contestata, etiam inuitis litigantibus, ex constitutione, dispendiosam. de iudic. in Clement. vbi
Cardi. oppo. 4. Imola super glo. matrimonijs.
& Bonifac. numer. 49. hoc idem tenent post
gloss. quam cæteri Docto. approbare videntur. Quo fit, vt existimem opinionem gloss. in
dict. cap. per venerabilem. minimè procedere
in casibus expressis in d. Clem. dispendiosam.
adiuncta Clem. sæpè. de verborum significat.
hancq́ue opinor communem sententiam esse.
quicquid Decius dixerit, ac dubitauerit Feli.
in dict. col. fi. Vnde iura antiqua, nempe c. accedens. in 2. vt lit. non contest. cap. quoniam. §.
porrò. eodem titu. correcta sunt per Clemen.
dispendiosam: siq́uidem ex eis non poterat in
causa coniugali, etiamsi in ea de fœdere matrimonij ageretur, procedi absque litis contestatione, nisi data alterius ex litigantibus
contumacia. Vtroque tamen Iure, si de separatione propter fornicationem similémue
causam tractetur, quo ad thorum, est necessaria, etiam altero litigantium contumace, contestatio litis omninò. cap. vt lite non contestata, quem textum ita Doctores communiter
interpretantur ibi, & in dict. Clement. dispendiosam.
Oportet tamen Iudicem cautum esse circa
probationes matrimonij, cùm sit hæc res grauissima, & ideo maximo iudicio, ac discretione peragenda. Non
† enim quibuslibet in
hoc negocio danda fides est, sed his tantùm,
qui sint omni exceptione maiores, vt inquit
Romanus Pontifex in cap. 1. de consang. vbi
Bernardus scribit, eum testem dici omni exceptione maiorem, qui nulla exceptione repelli
potest. idem glo. in cap. at si clerici. in princ. de
iudic. & in c. 1. de testib. & in §. item verborum.
Institu. de inutilib. stipulat. quas commendat
Præpo. in d. c. 1. de consang. col. 2. dixit esse mirabiles. Barb. in Rub. de probat. nu. 29. & sing.
Ias. in Additio. ad Portium. in d. §. item verborum. Corse. in sing. in verb. integer. latiùs Albertinus in cap. 1. de hæret. in 6. q. 16. nu. 25. Ex
quo deducitur,
† non esse testem omni exceptione maiorem, seu omni suspicione carentem eum, cuius fides non tantùm ex obiectione perimitur, sed & diminuitur,
cuiusq́;cuiusque opinio in discrimen, & magnam
dubitationẽdubitationem reuocatur. optim. text. in c. licet causam. de probat. vbi in causa ardua non admittitur testis,
cuius fides aliqua ex parte diluitur. quem tex.
dicit sing. Bal. in c. ad nostram. col. 1. eod. tit. ad
idem l. optimam. C. de
cōtracontra. stipulat. vbi Bal.
in specie notat, dicens testem infamem de facto, hoc est, improbatis, & leuioribus præditum moribus, non esse admittendum in causa,
quæ testem omni exceptione maiorem postulat. idem notat Ias. in l. cunctos populos. 1. lectio. col. penulti. C. de summa Trinit. & Ioan.
Crott. in tract. de testib. 4. part. q. 12. & in causa coniugali asserit Iacobinus in l.
testiũtestium. §. lege
Iulia. ff. de testib. col. 3. Alex. consil. 152. volu. 5.
Socin. Iunior consil. 31. num. 24. lib. 2. Thomas
Gramm. consil. 26. col. 5. Licet causa ciuili infamis de facto, idoneus est testis. gloss. in l. 3. §.
duæ causæ. ff. ad Carbon. & in c. testimonium.
de testib. in verb. in hoc casu. atque vtrobique
Doct. non tamen est dignus tanta fide, quanta reliqui integri testes. gloss. & Bart. in l. 1. C.
de summa Trinit. idem Bartolus in l. Cassius.
ff. de senatorib. Abbas in d. c. testimonium, dicens arbitrio Iudicis
relinquendũrelinquendum esse, quantum ex hoc fides testis diminuatur. quod communiter esse receptum asserit Lanfranc. Orianus in c. quoniam. de probationibus. in verbo, testes. numero 127. & probatur in l. quæsitum. ff. de testibus. Hinc etiam dicebat Ripa in
l. fin. C. de reuocand. donation. colum. 3. donatarium, qui donatori ingratus fuerit, non
esse
idoneũidoneum testem, in ea causa, quę testes omni
exceptione maiores requirit. Igitur ex his Iudex magna prudentia ex præscripto legis,
quandoque ex ęquo & bono æstimabit in matrimoniali quæstione, quos testes admittere
debeat.
Nam in hac coniugali causa ita integros testes, ac in criminalibus exigi asserit Alexand.
consil. 143. incipienti, Quoniam abundè. 2. volum. pulchrè ac copiosè Decius consil. 133. &
consi. 310. & consil. 163. Thomas Gram. dict.
consil. 26. ex quibus plura colligi possunt, quæ
Iudex perpendere debet in probatione matrimonij, ex quibus proprium arbitrium instruet: vt eo sic instructo decernat, qui testes
sint omni exceptione maiores: siquidem eius
arbitrio hoc relinquitur. secundum Abb. in c.
cùm Ioannes. & Felin. ibi. nu. 44. de fide instr.
diligenter Pari. consi. 53. 54. 58. vol. 4.
receptũreceptum
tamen est fœminas esse in matrimoniali causa ad testimonium admittendas. text. in c. super eo. in 2. de testib. & ibi Abbas, Henric. in
cap. quoniam. eo. tit. & est communis opinio,
|
teste Socino Iuniore, consil. 29. col. 2. libro 2.
& consil. 31. numer. 13. eod. libr. quæ probatur
etiam in cap. videtur, 35. quæst. 6. & locum obtinet, quamuis tractetur de matrimonio separando. Abb. in d. cap. super eo. 3. notab. Decius
consil. 342. col. 1. Socin. in d. consi. 31. nume. 18.
quibus adde consil. 2. 3. 4. & 5. libro 2. consiliorum Zasij. imò & parentes hac in eadem causa
ad testimonium admittuntur. tex. in dict. cap.
super eo. vbi hoc explicant Abb. Imol. Henr. &
Feli. item Areti. consil. 13. optimè Parisi. consil.
55. num. 28. & consi. 58. libr. 4. col. 1. Ex quibus
illud constat, matrem, patrem, sororem, & reliquos cognatos esse admittendos ad testimonium in causa matrimoniali: arbitrio tamen
Iudicis, qui cautè perpendet, quanta sit testibus fides adhibenda, ex causæ pendentis qualitate, personarum conditione, pari, aut dissimili: quod notat in specie Hostien. in dict. cap.
super eo. cui accedit post alios Felin. ibi tradunt Lanfranc. in c.
quoniāquoniam. in verb. testes. de
probat. nu. 93. Aret.
cōsiconsi. 82. col. 2. Soc. cons. 17.
lib. 1. col. 4. Alciat. de præsum. reg. 1. præsumpt.
2. numer. 4. & colligitur idem ex l. 16. titul. 9.
part. 4.
Sunt & quidam huius contractus coniugalis probationi adeò propitij, vt
† opinentur
posse confessionis sacramentalis arcana reuelari in iudicio ad probandum coniugium: ita
enim existimat Ludo. Rom. in l. si non speciali.
C. de testam. col. penultim. dicens esse ad hoc
gloss. sing. in cap. tua nos. de sponsa. in verbo,
constiterit. quam etiam dicit singu. Ias. in l. 1. §.
huius studij. ff. de iust. & iur. col. 2.
idẽidem in l. patre
furioso. ff. de his, qui sunt sui. col. 2. Idem in l.
reprehendenda. C. de instit. & substit. & Chassa. in consil. 1. versic. ad secundum. nu. 17. quorum omnium sententia, &
aliorũaliorum, qui eis subscripserint,
quotcunq;quotcunque sint, omninò est reprobanda. Quis enim
nōnon videt iniquum esse tanti
sacramenti secretum, naturali, diuino & humano iure inductum, ita leuiter violari, vt de
contractu coniugali constet.
Nam etiam crimen
† committendum in
Reipublicæ damnum, detectum tamen in confessione verè sacramentali ab eo, qui illud crimen committere cogitauit, & adhuc cogitat,
non licet ipsi sacerdoti prodito
cōfitentisconfitentis nomine, etiam iureiurando præmisso cuiquam
detegere, ex frequentissimo Theologorum
iudicio in 4. sentent. distinct. 21. vbi præter alios Gabriel. quæst. 1. conclu. 3. & Ioan. Maior.
q. 3. atque optimè Hadria. in 4. sentent. in tracta. de confes. sigillo. Caieta. in Opusculo 27.
quæst. cap. 15. & insigniter vir nunquam satis
laudatus Dominicus Soto in relectione, de secreto membro. 3. quæst. 4. conclu. 2. ac meus &
olim & nunc Præceptor ornatissimus, Marti.
Nauar. in c. sacerdos. de pœnit. dist. 6. nu. 116.
cui opinioni ex nostris accedere
vidẽturvidentur Collecta. & Card. col. fin. in cap. omnis vtriusque. de pœnit. & remissio. & Hostiens. in summa de
pœniten. §. in quo. quam etiam nouissimè defendit in tract. de confessione. fol. 122. Ioan. à
Medina, Theologus magni, me Hercle, nominis, quiq́ue in Gymnasio Complutensi egregiam huic professioni operam, ad obitum vsque, nauauerit. Tametsi contrarium tenuerint
Archidiac. in d. c. Sacerdos. Hostien. Ioan. Andre. Anchar. & Abb. in d. c. omnis. & in effectu
Ripa in tract. de peste. §. vlt. nu. 115. falsò
tribuẽtestribuentes hanc sententiam Inno. qui potiùs primam
asserit: sicuti perpendunt Caiet. Soto, & Mart.
Nauar. in dictis locis. & ante eos id diligenter
animaduertit Collect. in d. c. omnis. fi col. Igitur si in prædicto casu non licet confessionis
arcanum prodere: non video, cur matrimonij
fauore id liceat. Imò & si Sacerdos apud iudicem secretum istud frangens, sibi dicta in Sacramentali confessione effutiret, & depromeret, ei nullam fidem adhibendam esse profitetur optimè Bald. in l. Archigerontes. C. de Episcop. audien. quem ibi sequitur Paul. de Castro. & Felin. in c. 1. de except. col. 1. Tyndar. in
tracta. de testibus. fol. 20. & Ripa in tract. de peste. §. vlt. nume. 104. Constat etiam scientiam,
quam Sacerdos habet ex confessione Sacramentali, nihil omninò ad iudicialem controuersiam pertinere. c. 2. de offi. ordi. c. dilectus.
de excess. pręlat. quibus apertissimè error hic
conuincitur. Neque enim ferendi sunt iuris
vtriusq;vtriusque interpretes, qui in matrimoniali causa
Sacerdotibus hanc licentiam concessere propria eorum auctoritate, nullo iure adiuti: cùm
& ipse summus Catholicæ Ecclesię Pontifex
minimè posset permittere huius Sacramentalis secreti reuelationem ex receptissima omnium Theologorum sententia.
Nec aduersam assertionem quicquam coadiuuat glo. in d. c. tua nos. cùm illa gloss. non loquatur, quando reuelatio confessionis matrimonio faueret: sed quando præiudicium ex
ea fieret huic contractui, quia ex ea constabat
de dissensu. Et præterea nihil asserit glo. de reuelando secreto confessionis: sed scribit confitenti dissensum in foro pœnitentiali credendum esse, non autem in exteriori iudicio: quibus verbis potiùs glo. Doctoribus eam citantibus aduersatur, quàm eis patrocinetur: vt
aduertunt Fortun. in l. 1. §. huius studij. ff. de
iustit. & iur. colum. 5. & Ripa in d. §. vlti. nume.
107. prædictam Doctorum adnotationem reprobantes. Vnde & Iaso. in d. l. reprehendenda. non temerè suspectam existimat conclusionem Ludo. Rom.
Qua in re nec illud
† Romani opinionem
excusat, quod secretum sacramentale detegi
possit ex consensu expresso confitentis. ca. significasti. vbi Anan. Abb. & Docto. frequenter
notant. de adulte. quia id non est in matrimoniali causa, coniugij fauore speciali: cùm in
qualibet re & materia Sacerdos ex licentia
|
confitentis possit palàm promere, quæ ei in
sacramentali
cōfessioneconfessione fuêre dicta, quia ipse
pœnitens sigillum illud secreti ex proprio consensu dissoluit, ac remittit. qua ratione idem
notant Lapus alleg. 94. Feli. in cap. Matthæus
de simo. Ripa in dict. §. vltim. num. 108. dicentes hanc opinionem communem esse, quam
asserunt Thom. & Palud. in 4. sentent. distinct.
21. quæst. 3. Adrian. in tract. de sigillo confess. c.
sed probabilior. Calder. consil. 2. de testib. Felin. in cap. veniens. in primo. de testib. col. pen.
& Hippo. in l, 1. §. idem Cornelio. ff. de quęst. ad
fin. quod equidem non est passim admittendum: sed tunc demùm, quando hic expressus
confitentis consensus ad suam, vel alterius
nōnon
paruam vtilitatem temporalem, vel spiritualem, præstatur, sicuti docent, & diligenter admonent Soto in dict. relect. de secreto. quæst.
vlti. conclu. quinta. dubio 4. Martin. Nauar. in
dict. cap. sacerdos. nume. 151. & Ioan. à Medina
in tract. de confessione. fol. 124. cap. de licentia confitentis. Licet Scotus, Durand. Io. Maior. quæst. 3. arg. 3. & Almain ad finem in dict.
distinct. 21. contrarium probare conentur, dicentes, secretum confessionis, nec ex licentia
expressa
cōfitentisconfitentis detegendum fore: & idem
asserit Collect. in dict. c. omnis vtriusque. numero 63. Sed quamuis Thomæ & sequacium
opinio
frequẽtiorifrequentiori calculo recepta sit, ac magnis rationibus, & argumentis comprobetur
ita efficaciter, & vt verior sit iudicanda: opinor tamen Christianæ religioni, & sacramento pœnitentię potius expedire, hoc confessionis secretum, nec ex consensu expresso pœnitentis reuelandum esse. Nec Rom. Pontif. in d.
c. significasti. quod præter alia capita, quæ ad
id citantur, magis vrget, approbat prædictam
reuelationem huius secreti: nec ibi constat illud fuisse
cōfessionisconfessionis sacramentalis arcanum,
vt ante nos ostendit Mart. Nauar. in d. c. sacerdos. num. 127.
Sententia
† verò in coniugali iudicio, etiam
à circumspectissimo Iudice lata non ita efficacem autoritatem habet, quin rescindi, retractaríue possit, quoties
cōpertumcompertum fuerit, eam
errore quodam latam fuisse. cap. lator. cap.
cōsanguineiconsanguinei. de re iud. cap. fraternitatis. de frigid. non tamen appellationis remedio reuocatur hęc sententia, si ab ea in legitimum tempus non fuerit appellatum. Ex eo enim quòd
terminus legalis labitur omninò, nec à sententia prouocatur, vel ab ea bis fuerit prouocatum, ita assumit sententia autoritatem rei
iudicatæ, etiam in
cōiugaliconiugali quæstione, vt prætextu appellationis corrigi, aut emendari nequeat. gloss. insignis in dict. cap. fraternitatis.
in gloss. magna ad finem. quam dicit sing. Abb.
ibi, & notab. idem Abb. in dict. cap. lator. vbi
Imol. & Felin. numer. 5. idem Abb. vbi Decius
eam approbat in c. sua. de appellat. idem Imol.
in Clem. 1. 1. col. de re iudic. Abb. optimè in c. ad reprimendam. de offic. ord. col. 3. vbi gloss.
sing. & communiter recepta, secundum Abb.
ibi. 2. colum. similem probat conclusionem,
quam gloss. dicit ord. Franc. in Rubr. de appella. numero 30. & singu. idem Franc. in cap. Nicolao. eod. tit. col. fin.
Ex quibus constat, primò eum, qui hanc sententiāsententiam improbare velit, debere omninò probare eius errorem, & iniquitatem: siquidem
non proposita appellatione est maxima præsumptio pro iustitia sententiæ. gloss. communiter approbata in dict. cap. lator. quæ comprobari potest ex cap. cùm inter. eod. tit. l. Herennius. §. Caia. & ibi gl. ff. de euictio. & ex not.
in cap. præsentia. de renunci. Abb. Feli. nu. 24.
& Deci. nu. 32. in c. quoniam contra. de prob.
idem Dec. in Rubr. de appel. 4. col. & Alciat. in
tract. de præsumpt. reg. 3. præsumpt. 9. quod
in hac specie docet Feli. in d. c. lator. nu. 6.
Secundò hinc constat, ad hoc, vt ista sententia rescindatur, oportere, vt condemnatus noua vtatur querela, nouoq́ue libello, quo petat
id negocium, prætextu sentẽtiæsententiæ erroneæ, iam
diffinitum, iterum ad examen iudiciale deduci, primamq́ue sententiam reuocari, ac nouam, iustitia exigente, proferri. quod argumento gloss. probatur in c. ad reprimendam.
de offic. ord. quam Abb. & Docto. ibi approbant frequentissimè. idem Abb. & Fel. num. 4.
in d. c. lator.
Tertiò hinc deducitur, hanc nouam querelam proponendam esse coram eo Iudice, qui
primam sententiam tulit, vel coram eo, qui
adiri potest per simplicem querelam: non autem corācoram Archiepiscopo Metropolitano, qui
iudex est solùm ex causa appellationis inter
subditos Episcopi. text. in cap. pastoralis. vbi
gloss. & Docto. in princ. de offic. ordin. melior
cæteris in cap. venerabilibus. in princ. de sentent. excom. in 6.
Quartò subinfertur, hanc causam ad Metropolitanum deduci non posse principaliter,
etiamsi agatur contra primam sententiam ex
eo quòd nulla fuerit, quia Archiepiscopus Metropoleos per viam hanc, qua sententia nulla
dicitur, non est iudex inter episcopi subditos,
sicuti ex ratione dict. ca. venerabilibus. notant
Francus in cap. dilecto. de appel. quæst. 27. Feli. & Dec. in c. in literis. de offic. delega. fin. col.
quibus adstipulantur Arch. & Domi. in c. concertationi. de appel. in 6. super gloss. debitam,
dicentes, Iudicem, qui nōnon potest adiri per simplicem querelam, minimè posse principaliter
cognoscere, an sententia nulla fuerit. Quamuis Abb. in d. c. in literis. contrarium asserat,
ex Bart. in l. si expressim. ff. de appel. nume. 14.
qui tamen in Iudice superiore loquitur, nec
aperit, an de eo loquatur, qui non potest per
simplicem querelam adiri.
Illud verò considerandum est,
† quánam ratione sententia lata in causa coniugali, elapsis
|
decem diebus, quibus poterat appellatio ab
ea proponi, possit reuocari: cum alijs causis
sententia eo tempore ita rei iudicatæ
autoritatẽautoritatem acquirat, vt rescindi nequaquam possit.
Cui quæstioni illud vulgò respondetur, quòd
transactis decem diebus vires rei iudicatæ sententia assumit ex tacito consensu condemnati, qui ei appellationem omittens consentire videtur. text. singularis in cap. quo ad consultationem. de re iudica. Sed in matrimoniali causa non potest condemnatus consensu
proprio efficere matrimonium, vbi naturalis, diuina, vel humana lex illud prohibet, nec
consentire, vt matrimonium legitimè contractum dissoluatur: igitur non obstante decursu decem dierum sententia in matrimoniali iudicio lata poterit retractari, errore comperto.
Sic & in matrimonio spirituali,
† quando
lis pendet super ecclesiastico beneficio, sententia lata, post decem dies autoritatem habet
rei iudicatæ omninò, nec potest retractari respectu illius, qui victus fuerit. gloss. notab. in c.
1. de concess. præb. quam Doct. ibi approbant,
& Felin. in dict. c. lator. nume. 11. probat text.
in cap. cùm dilectus. de elect. quem esse meliorem iuris asserit Abb. ibi. & idem Abb. in cap.
ad audientiam. in 2. de rescript. colum. 5. potuit enim victus liti, causæ, & iuri renunciare,
etiam
absq;absque consensu Superioris, ex eo quòd
lis pendebat super beneficio, vt sensit gloss. ibi
recepta in cap. constitutus. de appell. in verb.
renunciauit. quod saltem procedit, vbi non
esset certum ius litigantis, qui renunciat. Rota noua. 36. Abb. in dict. cap. constitutus. Anton. in cap. quod in dubijs. 2. col. de renunc. &
Nicol. Milis. in verb. renunciatio. Igitur victus
non appellans ex illo consensu à lege præsumpto, & inducto, efficit, vt
sentẽtiasententia autoritatem
rei iudicatæ haberet.
Verùm huic rationi, quam in coniugali controuersia communem esse diximus, aliquot
rationes obesse videntur. & prima ex eo deduci potest,
† quòd in criminalibus causis sententia, à qua tempore debito appellatum non
est, autoritatem habet rei iudicatæ, nec reuocari potest, etiamsi pœnam corporalem inferat, & constet condemnati innocentia, nisi ex
speciali gratia Principis. l. 1. ad fin. ff. de quæstio. l. Diui. ff. de pœnis. quam esse singul. asserit Abbas in cap. de his. col. 2. de accusat. Iason
idem notat in l. sub prætextu. in 1. C. de trans.
Bartol. in dict. l. Diui. & in dict. l. 1. licet in hoc
contrarium notauerit Ana. in dict. cap. de his.
quem Hippo. sequitur in l. vnica. C. de raptu
virg. nume. 144. Et tamen in criminalibus nemo potest consentire, vt corporaliter puniatur. l. liber homo. ff. ad legem Aquil. cap. contingit. de senten. excom. in 1. Imò
† nec renunciare proprijs defensionibus. glo. ab omnibus recepta in l. pactum inter hæredem. ff. de pact. quam dicit singu. Bald. in cap. cùm venisset. de testib.
idẽidem in l. vnica. col. 14. C. de confes. commendat idem in cap. 1. §. porrò. qualiter feudum alie. possit. Ioan. Lup. in Rubri. de
donat. inter virum & vxorem. §. 70. numer. 6.
Felin. in dict. cap. cùm venisset. 3. colum. Hipp.
in dict. l. vnica. nume. 170. idem Hipp. in pract.
crimina. §. examinanda. etiamsi ageretur ciuiliter, modò ex illo iudicio posset renuncians
defensionibus famæ discrimen pati, secundum Aretin. Felin. in dict. cap. cùm venisset.
tenetur enim quis famam illæsam conseruare. Quamuis Anchar. & idem Aretin. nume. 6.
in cap. cùm dilecti. de accusat. in hoc vltimo
contrarium notauerint, per textum ibi dicentes, in causa criminali ciuiliter deducta in iudicium, vel vbi corporis pœna inferenda non
est, posse reum defensionibus renunciare. facit cap. inquisitionis. in princip. 2. responso. de
accus. quorum opinio probabilior est, quia
non tenetur quis ita conseruare famam illæsam, sicuti vitam, vti notant Dom. à Soto in relect. de secreto membro 1. quæst. 3. & Mart.
Nauar. in cap. inter verba. 11. quæst. 3. vlti. part.
corol. 44. exactè perpendentes Caiet. sententiam 22. quæst. 73. artic. 2. circa proditionem
propriæ famæ. Posset tamen renunciatio defensionum in criminalibus causis, quæ ad corporis pœnam discutiuntur, admitti ex iusta
causa: nempe, si reus iam fuerit crimen confessus legitimè, & præmisso iuris ordine. Paul.
Castrens. & Ias. in dict. l. pactum. Felin. in dict.
cap. cùm venisset. col. 4. Hippo. in dict. §. examinanda. quod in praxi satis
receptũreceptum est. Item
quando reo fuit dilatio prima ad probandum
data, poterit idem reus cæteris dilationibus
renunciare: quo casu erit intelligendus tex. in
dict. cap. cùm dilecti. de accusat. Igitur si in lite
capitali consensus rei parum operatur, & tamen in ea sententia in rem iudicatam, & omninò diffinitiuam transit: cur in matrimoniali diuersum asserimus, eo quòd consensus litigantium nihil efficere possit? Et Decius in c.
iurauit. de probat. fin. col. pluribus excogitatis tandem cogitur dicere, id esse in matrimonio speciale, reprobans ea, quæ Abb. in cap. de
his. de accusa. in simili dubio dixerat. Ego verò existimo inter criminalem controuersiam,
& matrimonialem hoc discrimen esse, quòd in
coniugali quæstione nec
cōsensusconsensus tacitus, nec
patientia litigantium quicquam prodest, vt
vel coniugium inualidum ex iuris prohibitione sit firmum, vel quòd legitimum & ratum
fuerit, dissoluatur, vt constat: atque ideo illa
patientia, qua condemnatus acquieuisse sententiæ censetur, nil ad negocium agit. in criminali verò iudicio, etiamsi consensus expressus nil operetur, vt possit quis occîdi, aut puniri corporis pœna, nec etiam vt sibi defensio
auferatur: tacitus tamen ei nocere potest, ac
potius patientia illa, qua nihil allegans in sui
|
defensionem, nihil aduersus sententiam proponens dubius de innocentiæ tutela, prouocationem omittens patitur seipsum ad occisionem duci, sicuti Hieronymus scribit super
Ionam Prophetam à Gratiano relatus in cap.
non est nostrum. 23. quæst. 5. Non est, inquit,
nostrum mortem arripere, sed
illatāillatam ab alijs libenter accipere. Nam & in persequutionibus
non licet propria perire manu, sed percutienti colla submittere. ex quo text. obiter reprobanda est Paul. Castr. assertio. in l. 1. §. ius gentium. ff. de iustit. & iur. qui voluit,
absq;absque † mortali peccato non licere cuiquam mortem pati, si possit seipsum defendere occidendo aggressorem. Hoc etenim falsum est, cùm ex Hieronymi sententia possit absque crimine quis
pati mortem, & percutienti colla submittere,
nec tenetur seipsum defendere occidendo aggressorem: imò perfectionis opus est
nōnon se defendere. quod etiam asserit Tho. in libr. de regim. Princip. quæst. 6. & Syluest. in verb. bellum. 2. quæst. 3. Dominicus Sot. lib. 5. de iust. &
iur. quæst. 1. artic. 8. quem legito. Excipit enim
eum, qui esset admodum vtilis, & commodus
Reipub.
Secundò aduersus rationem communem
& illud adduci solet,
† quòd omittens appellationem, nequaquam videtur sententiæ
acquieuisse. text. egregius in cap. concertationi. de appel. in 6. quo probatur, posse eum, qui
non prouocauit, agere
cōtracontra sententiam alijs
remedijs, nisi in eam consenserit. igitur non
censetur consensisse iudicatis, ex eo quòd appellare noluit. facit l. item si res. ff. de alien. iud.
muta. cau. fac. Bar. in l. ab eo. C. quom. & quan.
iudex. Abb. in cap. quo ad consultationem. de
re iud. col. 2. Vnde
condẽnatuscondemnatus non appellans,
poterit contra Iudicem agere, ex eo quòd iniquè iudicauerit. quod Bart. probat in disput.
incip. Iudex. Abb. in cap. sæpè. post Innocent.
& Doct. ibi de appellat. idem Abb. in cap. pastoralis. §. quia verò. de offic. de legat. Alexand.
in l. 4. §. fi. ff. de damno infect. Felin. in cap. excommunicamus. de hæret. Hippo. sing. 646.
facit tex. in l. fin. §. illud. C. de tempor. app. not.
Corset. in singul. in verb. querela. dicens text.
in dict. cap. concertationi. celebrem esse. Et licet Decius in dict. cap. sæpè. conetur probare,
posse victum contra Iudicem agere, ex iniqua
pronunciatione, etiamsi expressè consentiat
sententiæ: tamen ipse ab hac opinione discedit, & meritò, quamuis possemus dicere,
etiāetiam
expressè
cōsentientemconsentientem agere posse contra Iudicem, quando in carceribus detinetur ipse
victus, donec consentiat sententiæ: solent enim Iudices nolle criminis reos, &
cōdemnatoscondemnatos à carcere dimittere, donec consentiant iudicatis. Aequum profectò erit, vt hoc consensu
nōnon obstante querela aduersus Iudicem admittatur. Ergo, vt eò, quò tendit oratio pergat, non sat sufficiens ratio communis videtur: siquidem res iudicata vires non assumit
ex consensu tacito litigantium, maximè cùm
& in matrimoniali iudicio, hic consensus præsumptus à lege iuris & de iure, vt aiunt, præsumptione remedium appellationis excludat, vt in cæteris causis. Quamobrem existimo à iure ex ordinario remedio, vt iterum sententiæ iustitia ex rigore iuris discutiatur, ad
effectum corrigendi, emendandi, aut reuocandi eandem
sententiāsententiam, appellationem tantùm concessam esse: hanc autem qui omiserit,
consensisse à lege præsumitur iuris, & de iure
præsumptione, admixta ipsius legis maxima
autoritate, consensisse inquam præsumitur,
ne de iustitia illius sententiæ ex rigore amplius tractetur, cùm remedium ad hoc à iure
inductum omiserit. Non tamen ex hoc renunciare videtur alijs remedijs, quæ sibi ad diuersos effectus competunt: nempe, vt iudicium
illud nullum fuisse constet, vel Iudicis iniquitas puniatur. Hic verò consensus in causa matrimoniali nullum effectum habere potest, vt
impediatur examen prioris iudicij: & ideo poterit prima sententia iterum examinari.
Cæterùm Abbas in cap. consanguinei. de re
iudica. colum. penultim. dicit, hunc consensum tacitum in eo, qui appellationem omittit, non posse etiam in alijs causis autoritatem
rei iudicatæ sententiæ tribuere, quia
† non
potest hæc patientia victi peccatum alterius,
qui iniquam sententiam obtinuit, excusare:
cùm mortaliter peccet vtendo iniquo iudicio
scienter, ex Innocent. opinione, quæ communis est in cap. quia plerique. de immunit. eccles. Alexand in l. nemo potest. nume. 23. ff. de
legat. 1. notatur in l. Iulianus. ff. de condictio.
indeb. explicat Fortun. in l. veluti. colum. 6. ff.
de iustitia & iur. Abbas in c. fi. nu. 30. de præsc.
& Syluest. verb. sententia. §. fin. quam opinionem
communẽcommunem esse fatetur Pyrrhus post Aureliæ consuetudines. quæst. vlti. Igitur nihil ex
prædicta ratione est speciale in coniugali lite.
Cui obiectioni nec ipse Abbas perfectè satisfacit: nec Decius in dict. cap. iurauit. qui opinionem Innocent. reprobat, quæ tamen verissima est. Is enim, qui sententiam iniquam
obtinuit, à qua condemnatus non appellauit,
minimè tutus est in conscientiæ foro, si sciat
sententiam iniquam fuisse, quia ius pro sententia præsumit, quæ præsumptio in iudicio interiori cessat: vnde opinionem Innocen.
Adrian. probat in quodlibet 6. artic. 1. versic.
ex quo infero. vbi addit condemnatum ex iniqua sententia licitè posse ei parere, & soluere
absq;absque donationis titulo, & animo pecuniam,
quam Iudex soluere iussit: id enim agit ad euitandas molestias iudiciales, quamuis Abbas
post alios in dict. cap. quia plerique. in hoc vltimo diuersum teneat, id
nōnon licere existimans,
ne
peccatũpeccatum victoris foueat. Sed id locum non
habet, cùm hic condemnatus non foueat pec|
catum alterius, sed tantùm Iudicis præcepto
obediat, nec ipse ita obediens ad peccatum
inducitur: & licet alter, qui sententiam obtinuit, mortaliter peccet, non tamen peccat ex
damnati obedientia, sed ex propria malitia,
cui nullam præbuit causam ipse condemnatus obediens: siquidem victor paratus erat
eandem pecuniam recipere. In causa verò
matrimoniali victus, appellationem
omittẽsomittens,
sciens sententiam iniquam, peccat mortaliter
ei obediens, atque tenetur pro viribus eius
reuocationem diligenter procurare, cùm alioquin ex
sentẽtiasententia iniqua ipse à crimine mortali non excusetur, & ideo nec eius consensus
tacitus, nec expressus potest eum in peccato
defendere.
Ex quo infertur lata sententia iniqua, quæ
matrimonium verum, ac legitimum dirimat,
minimè posse aliud matrimonium contrahi,
ab eo, qui certò scit, vel dubitat, sententiam illam erroneam esse, nisi dubium deponat eo
casu, quo dubius erat: tunc enim poterit contrahere aliud matrimonium, nunquam tamen, si sit certus de errore sententiæ.
Secundò infertur, lata sententia iniqua, quæ
matrimonium inter consanguineos contractum validum, & firmum esse decernit, minimè posse in eodem coniugio manere, ac vitam agere cōiugalemconiugalem eum, qui certò sciat sententiam erroneam fuisse. De dubitante verò
diximus Parte hac 2. cap. 7. §. 2.
Tertiò hinc deducitur, sententiam erroneam, quæ matrimonium ex consensu contractum fuisse, indicauit, non proposita prouocatione ab ipso victo in rem omninò iudicatam transire, cùm ex eo nouus ad coniugium præstetur consensus saltem præsumptus
à lege iuris, & de iure præsumptione: qui quidem consensus antea præstitus non fuerat, &
litigantes nullo iure impediente matrimonio
coniungi poterant. gloss. ab omnibus comprobata in dict. cap. lator. vbi optimè Felin.
numero 2. & Abbas consilio 60. 2. vol.
Quartò subinde constat, sententiam,
† quo
ad thori tantùm separationem, latam, in fauorem eius, qui separationem postulauit, ita
transire in rem iudicatam, vt, si ipse velit, possit alterum coniugem in consortium coniugale petere, & sibi reconciliare. cap. ex parte.
C. de sponsa. cum alijs similibus. Victus verò, qui non appellauit, non poterit etiam comperto errore sententiæ, eius reuocationem petere: poterat enim in hanc separationem matrimonij consentire. cap. quod Deo patri. 33.
quęst. 5. ita Abbas in dict. cap. lator. colum. penultim. & Felin. ibi 8. declaratione. vterque
tamen addit hoc procedere, nisi sit timor fornicationis in ipsis coniugibus ita segregatis:
tunc etenim potest ex officio Iudicis cognosci
de errore sententiæ, & eo cognito, Iudex cogere potest maritum, & vxorem coniugalem
vitam agere: ex his, quæ notantur in cap. 1. de
conuers. coniug. & in cap. tua nos. 2. de
iureiuran. vbi Abb. optimè explicat
plura, quæ ad hanc dubitationem spectant.
Epitomes in Quartum Decretalium librum, Authore
DIDACO COVARRVVIAS
Toletano,
FINIS.