Venefici.

Venefici.

Capvt lxxxix.

CLericus qui veneno quemquam occidit, præter id quod in pœnam homicidij de qua ſsuprà incîdit, quia verò grauius delinquit quàm ſsimplex homicida dignè poſst depoſsitionem grauiori detruſsione & longiori puniendus eſst. Plus enim eſst veneno hominem necare, quàm gladio, vt in l. j. C. de male. & mathe. Vnde dicunt Butri. & Bald. in l. Nemo. C. de ſsumma trinit. & fide catholica, quòd qui veneno occidit, dicitur proditoriè occîdere: quod refert Ioan. de Ana. in cap. j. col. j. de homici. Et idem dicit Bald. in. l. Cum fratrem. de his quib. vt indig. vt refert idem Ana. in | capitu. j. iij. colum. in fin. de ſsortileg. {& Decius in cap. quæ in eccleſsiarum. col. v. nume. 14. de conſstit. qui alia allegans infert ad ſstatutum.} Ex quo dantur aliqua ſspecialia in occidente veneno, quæ non militant in homicida ſsimplici, vt ibi per eos. Et huius tam execrabilis delicti odio crederem etiam quòd clericus qui venenum emit vt daret alicui, ſsi tamen parauit, & per eum non ſstetit, eadem pœna puniatur, ac ſsi dediſs ſset, iuxta ſsententiam Bart. per text. ibi, in l. j. in fin. ff. ad l. Pompe. de parric. cuius meminit Ioan. de Ana. in rub. de patri. qui fili. occi. circa principium. {& Felinus, in tracta. Quando conatus puniatur, colum. ij. nu. 9. verſsi. fallit 5.} licet Bartol. ibi ſseuerius hoc dicat, & non curet an ſstet per emptorem veneni, vel non quòminus occîdat. Quod præ cipuè magis locum ſsibi vendicat in his Hiſspaniæ regnis: cùm per l. vij. titu. viij. parti. vij. taliter emens venenum vt homicida puniatur. Nec hoc alicui videatur crudele, cùm tanta ſsit huius facinoris nequitia: ſsufficit namque hominibus inter tot armorum genera natis mortẽ mortem ipſsam formidare, abſq; absque eo quòd in ipſso cibo & potu (ſsine quibus viuere impoſssibile eſst) mortis timor miſsceatur. Quid enim miſserabilius eſst, quàm vno eodèmque tempore, cum ſspe viuendi, & timore moriendi cibum ſsumere? Vnde vt tantum ſscelus ex mentibus hominum euellatur, nulla pœna iniuſstè poteſst ſstatui. In vna præterea huius delicti ſspecie debent iudices ſseuerius animaduertere, ſsi quando forſsan compertum habuerint clericũ clericum aliquem occîdiſs ſse, vel occîdere procuraſs ſse alterum veneno in calice propinato: neque arbitretur quiſs piam hoc tam nefandũ nefandum ſscelus nuſquã nuſquam accidiſs ſse. Intel| lexi ego & temporibus iſstis clericum clerico, & religioſsum religioſso in calice dum ſsacra myſsteria celebrarent miſscuiſs ſse venenum, quàmuis diuina miſsericordia, aut debilitate veneni neminem mori contigerit. Quis enim in tantum nefas committentes non inuehatur, qui cum ipſso vitæ æternæ poculo ſsaluberrimo, temporalem miſscent interitum, qui inſsuper cum ipſso redemptoris ſsanguine pretioſsiſsssimo quo cunctorum animæ redemptæ ſsunt, necem corporum inuoluunt? Hoc equidem abominabile ſscelus pœna traditionis curiæ ſseculari ex noua ecclesiæ, aut Roma. pontifi. declaratione puniendum digniſssimè cenſserem, vbi de dilectione Dei, & proximi mandatum in quo tota lex pendet, infringitur. Et ſsi alicui vnquam iudici citra eccleſsiæ declarationem propter criminis enormitatem opinio Ancha. & Abb. de qua in cap.ſseq. latius tractabimus, iuſsta & ſsequenda videbitur, in hoc tali facinore potius quàm in aliquo alio locum habere poterit.
Loading...