Sed ſsiue inuenio pro exquirere, perueſstigare abſsque occupatione, ſsiue pro occupare ſsumatur, vtrumque recte Luſsitanis conuenit, tum quia Indicæ nauigationis viam primi perueſstigarunt, & aperuerunt, vt dicemus capite ſsequenti, tùm etiam quia prædictæ nauigationis ius adquiſsierunt, vt conſstat ex deductis infra cap. 7. 12. 13. & 14. digna profecto quæſstio tanto theatro! In quo inter alios damnatur Petrus Nannius latinus apud Louan. inſsignis profeſsſsor, qui in epiſstol. ad Damian. à Goes ſsic ait agens de Orientali India. Antipodum munera duplici ratione Hiſspaniorum ſsunt, vel quod ipſsi hunc Orbem inuenerunt, vel quod ſsoli inde omnia deportant in ſsuas apothecas à te digeruntur: refertur, tom. 1. hiſstor. Hiſspanor. pag. 1160. Quidquid quando opponitur verbo, reperire, ſsignificet rem quæſsitam, & propriam offendere iuxta illud Metam. 2. Tu non inuenta reperta est, de quo Calep. & Conan. d. locis.
Loading...