*
SVnt prætereà obligationes aliæ, quæ
communes sunt iis, qui aliorum substantiam administrant, & videntur
ad solos bonorum dominos pertinere, vt mutuare, remissionem debitorum facere, tempus soluendi prorogare, compositionem facere, expensas in recuperatione debitorum factas indulgere, vitiatam aliquomodo pecuniam admittere
:
circa quæ esse dubium nequit, nisi in solutionis
terminis prorogandis
: quia esse aliquando talis
rerum concursus potest, vt illos prorogando,
vtiliùs Regio patrimonio consulatur. Si autem
sterilitas, aut calamitas grauis occurrat, non spectat ad eos facienda remissio, sed ad supremos
Magistratus, de quo dictum
Titulo 1.
Cap. 17.
nisi fortè in loco aliquo calamitas vrgeat, vnde
non possit ad Magistratus supremos recursus haberi. Indulgeatur ergo miseris, quibus cœlum
& terra videntur aduersari
: à talibus enim solas
lachrymas exigit, qui; quod non inuenitur, imponit: vt à Cassiodoro dictum
Lib. 12. 26.