*Nihilominùs quia viri aliàs Christiani,
& Regij seruitij zelatores non frigidi, eam non
rarò praxim amplectuntur, non penitus damnandi, si vsum talium se dicant amplecti, quem
mercatores bonâ præditi conscientiâ laudant,
non laudaturi, si in eo manifestam iniustitiam
deprehenderent: vt non laudant eos, qui, vt commodè negotia expediant, muneribus volunt permoueri
: potest tamen talis praxis in eo fundari,
quòd eo modo meliùs Regio patrimonio consulunt: si enim rigidi inquisitores existerent, mercatores varias tentarent vias ad Regia vectigalia
defraudanda, easque inuenirent: quia ad huiusmodi occultationes plures suppetunt administri.
Iuxta quod P. Lessius verb.
Restitutio Casu 15.
Regium Thesaurarium excusat à delatione. Cùm
aliàs propter varias Doctorum sententias circa
obligationem ad vectigalium solutionem, se ad
ea soluenda obligatos non esse communiter arbitrentur. Pro quo singulariter pugnat
Ludouicus de Beia
Parte 1.
Casu 13. cuius doctrina
hîc applicari potest; quòd scilicet consuetudo
interpretatur animum legislatoris: ipsi autem
Principes sciunt homines consueuisse gabellas
defraudare, nec sibi à Confessoribus fieri scrupulum de restitutione: cùm omnes ferè gabellæ
quoad quantitatem & qualitatem sint dubiæ dari iustè: in pari autem turpitudinis caussà potior
est conditio possidentis
Syluester V. Gabella 3. §. 14.
Ad hunc modum cùm sciant Principes Officiales
Casui præsenti applicatur.
suos hæc non ignorare, & eos vtiles suâ electione testentur, si iuxta id agant, quod diximus,
non est credendum eos velle ad maiorem diligentiam obligare. Quando autem munera interueniunt, iam Ministri tales non sunt, quales suâ
electione Princeps æstimauit: vnde incredibile
est eorum voluntatem esse eamdem, quæ circa
alios. Et ita licèt obligare ampliùs mercatores
nolit, quàm generaliter obligati sint; Officiales
tamen vult totum grauaminis pondus iniuncti
subire
: & ita ad compensationem damni ex integro constringere, ne ex turpitudine suâ lucrum
se gaudeant reportasse. Quæ quidem verosimiliter dicta velim; aliorum meliùs sentientium
iudicio corrigenda. Quæ & dicta sint de Officialibus alijs in portubus constitutis
: quorum aliqui
nullo Regij patrimonij
cōmodocommodo, aut publici statûs vtilitate; sed maiori sorte, si tamen fortè dispendio, proximis sunt annis multiplicati super
numerum, vt rerum istarum experientissimi
passim proloquuntur. Vide
infrà num. 55.
& 123.