*
TEneri absolutè, non minùs quàm
ob proprium, probat Dom. Solorzanus in Politicâ
pag. 1024. §.
Y
porque & seqq. ex eo quòd in praxi ita receptum
est, & ex naturâ sequitur talium officiorum. Cùm
enim nihil disponi circa Regias arcas possit, in
quo omnes non interueniunt, omnes certè in
delicto participant. Pro quo bonos producit
Auctores, & ad fideiussores extendit. In casûs
autem contingentiâ, de quo specialiter agit, videtur contrarium resoluere, aut contradictione
aliquâ laborare. Ait enim fideiussorem, qui Limæ pro Officiali soluerat id, quod ex Regiis arcis deficiebat, lastum contra fideiussores Officialium aliorum in Audientia petiisse, se tamen
denegandum iudicasse, ob doctrinam quorumdam Doctorum, quos
ibidem adducit dicendum,
cùm quis ob dolum proprium, vel vt fideiussor
dolosi talis conuenitur, non gaudere beneficio
diuisionis neque omnes illi cedendas actiones.
Iuxta hoc ergo fideiussores non sunt indiuiduè
obligati. Et
prętereàpræterea, si vnus conueniri specialiter
pro suo delicto potest, quia circa Regias arcas
delinquere sine aliis potuit: ergo non benè deducitur communis obligatio ex eo quòd vnus nihil agere queat circa arcas Regias sine aliorum
assistentiâ. Vbi non videtur dici posse Officiales
Collegas infirmitate aut aliter impeditos, non
adfuisse, & ita delictum vnius tantùm esse potuisse. Cùm enim impedimenta ista deberent esse
manifesta, ideò vnus tantùm condemnatus, stultè à fideiussore lastum contra fideiussores alios
esset postulatum, cùm de illo dubium esse non
posset. Et licet multa inconsideratè petantur ab
iis, qui se iniustè grauatos dolent: in casu præsenti id non habet locum, quia circa petitionem
talem Aduocati peritia laborauit, actorum notitiâ plenè instructi. Quid ad hæc? Iam dico,