CAPVT LXXI.

CAPVT LXXI.

Vſsusfructus, ac alia ſseruitus quæcunque, quomodo confundatur, ſsiue qualiter dominij acquiſsitione amittatur? vbi nonnulla iura, quæ inpropoſsito ſsunt, optimè, & verè enucleantur, & materia hæc breuiter, diſstinctè tamen, & dilucidè declaratur.

SVMMARIVM.

  • 1 Debiti confuſsionem ſsucceſsſsione fieri, quoties creditor debitori, aut è diuerſso debitor creditori ſsuccedit.
  • 2 Debiti actionem aditione, & ſsucceſsſsione in totum confundi, ſsi in ſsolidum ſsuccedatur; vel in parte, ſsi in parte ſsuccedatur.
  • 3 Vſsufructuarius omnium bonorum, agere non poteſst contra hæredem vniuerſsaliter inſstitutum, ad exigendum quod ipſse hæres teſstatori debebat, nec vſsumfructum eius.
  • 4 Seruus ſsui ſsicut nemo eſsſse poteſst, ita nec fundus ſsibi debere ſseruitutem.
  • 5 Seruitutes prædiorum confundi, ſsi idem vtriuſsque fundi, & dominantis, & ſseruientis dominus eſsſse cœperit.
  • 6 Quod intelligi debet, ſsi dominium vtriuſsque prædij in totum quæſsierit, nam ſsi pro parte, cùm per partes retineatur ſseruitus, non confundetur.
  • 7 Vſsumfructum amitti acquiſsitione proprietatis, ideſst, ſsi fructuarius proprietatem acquiſsierit, quæ res Conſsolidatio appellatur, & Confuſsio.
  • 8 L. ſsi ſseruus, 27. ff. de vſsufructu, vera ratio redditur.
  • 9 Vſsusfructus aliam cauſsam eſsſse, quàm ſseruitutis prædiorum quoad confuſsionem; & de ratione differentiæ.
  • 10 Proprietatem fundi ſsi teſstator purè legauerit, & eiuſsdem fundi vſsufructuarium hæredem ſscripſserit; proprietas nuda cenſsetur tantùm relicta, nec vſsusfructûs confuſsio fit, provt hoc numero explicatur, & lex 4. ff. de vſsufructu legato, ſsingulariter enucleatur.
  • 11 Vſsumfructum confuſsione extingui, ſsi ſsub conditione proprietate relicta, fructuarius hæres inſstitutus fuerit, provt hoc numero explicatur: & legis, ſsi fructuarium, 7. ff. de manumiſsſsis teſstamento, vera ratio redditur.
  • 12 Vſsumfructum diſstare à ſseruitutibus vrbanorum prædiorum, & ruſsticorum, cùm hærede inſstituto eo, cuius prædio prædium hæreditarium ſseruit, prædium hæreditarium, vel eius prædij proprietas ſsub conditione legatur alij.
  • 13 Seruitutes non omnes aditione confundi, provt remiſsſsiuè explicatur.
PRo breui, diſstincta tamen, atque abſsoluta huius Capitis explicatione inprimis conſstituere neceſsſsarium duxi, debiti confuſsionem ſsucceſsſsione fieri, quoties
1
* creditor debitori, aut è diuerſso, debitor creditori ſsuccedit, per textum in l. Stichum, §. aditio, ff. de ſsolutionibus, l. ſsi debitori, ff. de fideiuſsſsoribus, l. debitori. C. de pactis, l. 3. C. de fideicommiſsſsis, cum infinitis aliis. Ratio eſst, quia hæres defunctum repræſsentat, ſsiue fictione iuris, eadem perſsona cenſsetur cùm defuncto, §. 1. in authent. de iureiurando à moriente præstito; atqui nemo ſsui ipſsius creditor eſsſse, aut debitoris, & creditoris perſsona fungi poteſst, l. 8. ff. de ſstipulatione ſseruorum, l. penultima, ff. de receptis arbitris, cùm actio, & paſssio in eodem ſsubiecto non concurrant, c. finali, de institutionibus, cap. debitum, de Baptiſsmo: quod ſsingulariter animaduertit Ioannes Corraſsius in l. Papinianus, ff. de ſseruitutibus, num. & 2. Qui etiam rectè aduertit, quòd cùm prædicta ratio pro ea parte dumtaxat, locum ſsibi vendicet, pro qua hæres ſsuccedit, cùm non in plus fingat lex ab hærede, defuncti perſsonam repræſsentari, l. cùm à matre, C. de rei vendicatione, gloſsſsa in l. 2. §. finali, ff. de prætoriis ſstipulationibus, in verbo, ex parte, in verſsiculo, ſsed huic poteſst dici: quam ſsequuntur Bartolus, & omnes Doctores cõmunitercommuniter: idem Bart, in l. frater à fratre, num. 39. vbi commendat Iaſson lectura 1. n. 9. & 14. ff. de condictione indebiti, & dicit notabilem idem Iaſson in l. 2. §. ex his, num. 1. ff. de verborum obligationibus. Dicendum eſst, debiti actionem aditione, & ſsuc
2
*ceſsſsione in totum confundi, ſsi in ſsolidum ſsuccedatur; vel in parte, ſsi in parte ſsuccedatur, aut denique tantummodò, quatenus qui ſsucceſsſsit, eſst hæres pro rata, dict. l. ſsi debitori, dicta l. 3. & l. ſsi adulta; C. de hæreditariis actionibus, cum Communi reſsoluta per Rolandum in conſs. 71. num. 60. verſsicul. Et ratio eſst, volum. 2. Caualcanum de vſsufructu mulieri relicto, numer. 73. fol. 239. qui poſst Beroum in quæſst. 13. ſsi alicui relictus ſsit
3
* vſsusfructus, rectè probat, vſsufructuarium omnium bonorum agere non poſsſse contra hæredem vniuerſsaliter inſstitutum, ad exigendum quod ipſse hæres teſstatori debebat, nec vſsumfructum eius, ex ratione prædicta, neminem ſscilicet ſsui ipſsius debitorem, & creditorem eſsſse poſsſse, & creditum, aut debitum reſsolutum fuiſsſse.
Secundò & principaliter conſstituendum eſst, ſserui
4
*tutes prædiales, iis ferè modis amitti, quibus & vſsusfructus. Idcircò, ſsicut nemo ſsui ipſsius ſseruus eſsſse poteſst, ita nec fundus ſsibi debere ſseruitutem poteſst, vt vtrumque probat Connanus commentariorum iuris ciuilis, lib. 4. cap. 12. num. 1. Ex quo ſsequitur, ſseruitutes prædiorum
5
* confundi, ſsi idem vtriuſsque fundi, & dominãtisdominantis, & ſseruientis dominus eſsſse cœperit, l. prima. ff. quemadmodum ſseruitutes amittantur, l. quicquid, in fine, ff. communia prædiorum, cùm nemini res propria ſseruire poſsſsit. l. vtifrui, ff. vſsusfructus petatur, l. in re communi, ff. de ſseruitutibus vrbanorum. Quod intelligi debet, ſsi dominium
6
* vtriuſsque prædij in totum quæſsierit; nam ſsi pro parte, cùm per partes retineatur ſseruitus, non confundetur, l. vt pomum, §. finali, ff. de ſseruitutibus, l. ſsi quis ædes, §. 1. ff. de ſseruitutibus vrbanorum, l. ſsi cùm ſseruitus, 15. ff. quemadmodum ſseruitutes amittantur, Corraſsius in dict. l. Papinianus, num. 5. Connanus lib. 4. dict. cap. 14. n. 1. fol. 279. Similiter & vſsusfructus acquiſsitione proprietatis amit
7
*titur, ideſst, ſsi fructuarius proprietatem acquiſsierit; quæ res conſsolidatio appellatur, & confuſsio: quod inter modos amittendi vſsumfructum rectè annumerauit Cuiacius in paratitla, ad titulum ff. quibus modis vſsufrusctus amittatur, folio mihi 43. atque elegantiſsſsimè explicat recitationum ſsolemnium in libros Digestorum, ad l. ſsi tibi, 4. de vſsufructu legato, in principio, vbi allegat textum
8
* in l. ſsi ſseruus, 27. quibus modis vſsusfructus amittatur: quo loco meritò ſscripſsit Iureconſsultus, quòd cùm proprietarius dat pro noxa ſseruum fructuario, liberatur à noxali, & extinguitur vſsusfructus. Ratio eſst, quia cùm proprietas ſsit fructuario quæſsita, non poteſst habere ius in re propria, provt reſsidebat prius, per textum in d.l. vtifrui, cùm ſsimilibus.
Eſst tamen alia, & longè diuerſsa cauſsa vſsusfructûs,
9
* quàm ſseruitutis prædiorum quoad confuſsionem: Nam ſsi teſstator prædium habeat, quod fundo alterius, iter, aut aliam ſseruitutem debeat, idque ab hærede ſscripto purè, aut ſsub conſstitione legauerit, & poſstmodùm hæreditas adita ſsit, licèt mero & ſsummo iure, liberũliberum fundum hæres præſstare deberet legatario, proptereà quòd conſsuſsione dominij ſseruitus euanuit adita hæreditate; ex æquitate tamen, quae euincit, vt talem fundum teneatur dare hæres, qualis à teſstatore relictus eſst, non alium, leg. legatum eſst, §. finali, ff. de legatis primò, niſsi legatarius imponi ſseruitutem patiatur, petenti ei legatum, doli mali exceptio oppoſsita nocebit, per textum in l. Papinianus, ff. de ſseruitutibus, de cuius intellectu nonnulla ſscripſsimus ſsuprà, hoc eodem lib. cap. 9. ex n. 23. vſsque ad num. 29. Diuerſsum ius in vſsufructu obſseruatur; nam ſsi dominus fructuario hærede inſstituto, fundum alicui legauerit, & legatario fundum vendicante, hæres ex cauſsa vſsusfructus emolumentum retinere voluerit, doli mali exceptione oppoſsita repellendus erit, l. is cuius, l. cùm filius, §. dominus, ff. de legatis 2. vbi Bartolus in principio, opponit textum in d.l. legatum, § finali, ff. de legat. 1. & ſsoluit dicens, diſstinctionem eius §. tollere contrarium, quia aliud eſst in vſsufructu, aliud in cæteris ſseruitutibus: Nec reddit differentiæ rationẽrationem, quam tamen expreſsſsit Papinianus in d. §. dominus, quoniam inquit: Vſsusfructus portionis instar obtinet. Quaſsi velit, eum qui fundum ſsimpliciter legat, totum fundum, atque ita ſsingulas eius partes cenſseri legare, meritóque legatarium vſsumfructum, qui portionis inſstar obtinet, vendicare, l. Mæuius, §, fundo, ff. de legatis 2. quem idcircò hæres non iure retinere contendit, cùm vſsusfructus etiãetiam ſsub Fundi nomine includatur, l. ſsi alij, ff. de vſsufructu legato; & ſsic totũtotum fundum oporteat eum præſstare, quod in ſseruitute prædiorum conſsiderari nequit, vt erudirè, atque ſsubtiliter declarat Corraſsius in d.l. Papinianus, ff. de ſseruitutibus. n. 9. & 10. & cõcordatconcordat Cuiacius in d.l. 4. ff. de vſsufructu legato, per totam.
Tertiò & principaliter conſstituendum eſst, in ſsupe
10
*riori caſsu vſsusfructûs propoſsito, multùm intereſsſse, an fundum teſstator legauerit: quo caſsu obtinent ſsuperiùs dicta; an proprietatem purè reliquerit, quod optimè animaduertit Bartolus in d. §. dominus, oppoſsitione ſsecunda. Nam ſsi cùm fundi mei vſsusfructus tuus eſsſset, ego moriens te hæredem ſscripſsi, & eiuſsdem fundi proprietatem, quam habebam, alteri purè legaui, proprietatem nudam duntaxat legaſsſse videbor, nec hæres veluti confuſsione vſsumfructum amittet, ſsed illum potiùs retinebit, per textum in l. ſsi tibi, 4. ff. de vſsufructu legato, cuius dubitandi ratio conſsiſstebat in hoc, quòd ſsicut cætera legata ab hærede proficiſsci dicuntur, & ab hærede præſstari: ita hoc legatum ab hærede præſstari dicamus, quaſsi quæſsita proprietate fundi primùm hæredi, deinde præſstita legatario, hoc genere, vſumfructũvſumfructum hæres amitteret, ex dictis ſsuprà, vſsumfructum ſscilicet confuſsione, ſsiue proprietatis acquiſsitione amitti. At ne vſsusfructus hæredi pereat contra voluntatem teſstatoris, qui non fundũfundum legauit, quo nomine ſsignificaretur plena proprietas fundi, vt dictum eſst; ſsed legauit proprietatem ſsimpliciter, melius erit dicere, hoc caſsu proprietatem protinus à teſstatore ad legatarium peruenire, nec vllo modo conſsiſstere in perſsona hæredis, neque igitur veluti confuſsione hæredem vſumfructũvſumfructum amittere. Quod cercius erit, ſsi vendicationis genere proprietas ſsuiſsſset legata, ex dictis ſsuprà, hoc eodem lib. cap. 9. num. 27. 28. & vtrumque elegantiſsſsimè tradit Cuiacius in eadem l. 4. in principio, qui & verè, & optimè aduertit, in propoſsi
11
*ta ſspecie, vſsumfructum confuſsione extingui, ſsi ſsub conditione proprietate relicta, proprietarius hæres inſstitutus fuerit: & ſsic dicit explicandum textum in l. ſsi fructuarium 7. ff. de manumiſsſsis teſstamento, & coniungendum cum d.l. 4. ff. de vſsufructu legato, vt hæres, qui pen|dente, conditione ſserui, vel fundi, adita hæreditate dominium acquiſsiuit, posteà exiſstente conditione, beneficio exceptionis doli mali obtinere non poſsſsit, vt vſsusfructus qui in ſsua perſsona confuſsione extinctus eſst, reſstauretur vel redintegretur, quia obſstat voluntas defuncti, quem, ſsub conditione, fundo legato, aut proprietate fundi, veriſsimile eſst ſsenſsiſsſse de plena proprietate transſserenda in legatarium. Nec poſsſsumus negare confuſsione vſsumfructum ſsublatum, quoniam proprietate ſsub conditione relicta, fundus interim ſsit hæredis pleno iure; ac proinde exiſstente conditione legatum plenam proprietatem habiturum eſst.
In quo etiam vſsusfructus diſstat à ſseruitutibus vrba
12
*norum prædiorum, vel ruſsticorum; nam ſsi hæredè inſstituto eo, cuius prædio prædium hæreditarium ſseruit, prædium hæreditarium alij legatur, vel eius prædij proprietas ſsub conditione, & hæreditas adita ſsit, exiſstente poſstmodum conditione legati, petenti legatario prædium, obſstabit exceptio doli mali, niſsi iterùm patiatur confuſsam ſseruitutem imponi: rationem aſsſsignat Cuiac. vbi ſsuprà, in finalibus verbis, quia non apparet voluiſsſse teſstatorem, vt fundus liber, & optimo iure perueniret ad legatarium, l. ſseruo legato, §. ſsi fundus, ff. de legat. 1. & ideò non aliter fundum legatario præſstabit hæres, quàm ſsi iterùm legatarius patiatur eidem fundo priſstinam ſseruitutem imponi, vt in l. Papinianus, ff. de ſseruitutibus, l. ſsi ſseruus Titij, 70. 1. legatum, 116. §. vlt. ff. de legat. 1.
Quartò & vltimò conſstituendum eſst, ſseruitutes non
13
* omnes, aut non continuò aditione confundi: quod apertè indicat textus in dict. l. Papinianus, ff. de ſseruitutibus, in illis verbis: In omnibus ſseruitutibus, quæ aditionibus confuſsæ ſsunt. Provt eum textum expendi, & latiùs declaraui ſsuprà, hoc eod. lib. cap. 9. n. 27. & 28. vbi nonnulla diximus ex n. 23. quæ huic capiti coniungi poſsſsunt.
Loading...