Officiali ac vicario generali.

Capvt iii.

H i dvo termini officialis, ac vicarius inter ſse differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in conſsil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid poteſst officialis, poteſst & vicarius, ſsed non conuertitur: & officialis non habet poteſstatem circa actus ſspirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in ſspiritualibus, & vicarius poteſst punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem epiſscopus vnum ſsolùm vicarium conſstituit, credit Federic. vbi ſsuprà, quòd tranſsit in eum quicquid tranſsit in officialem, & quicquid tranſsire potuit in vicarium in ſspiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. | de officio vicarij, dicit quòd iſsta vocabula ſsunt ſsynonyma, & ſsic idem eſst dicere officialis, quod vicarius, & quòd dimittenda eſst iſsta diuerſsitas vocabulorum conſsuetudinibus patriæ, quem refert Barbat. in clem. Et ſsi principalis. de reſscript. in j. col. qui dicit quòd iſsta opinio Ioan. Andr. videtur verior, & ſsic quòd nulla ſsit differentia in effectu, ſsed ſsolùm in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi ſsuprà, qui nititur facere differentiam inter ea quæ ſsunt gratiæ, & iuſstitiæ, & iuriſsdictionis voluntariæ, prout latius ipſse refert. Præter alia autem quæ in his qui creandi ſsunt officiales adeſs ſse debent, tanquam quibus totius diœceſsis moderatio ac regimen committenda ſsunt, aut ſsaltem committi ſsolent (licet verius ij coadiutores, non verò excusatores epiſscoporum eſs ſse deberent) vt crimina corrigere & punire poſs ſsent, pœnámque depoſsitionis infligere, non ſsufficit quòd ſsolùm aliquis in officialem creetur, ſsed requiritur quòd ſsibi expreſssè prædicta committantur: vt ſsanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro ſsexto. Sufficeret etiam iuxta gloſs. ibi quòd expreſssis aliquibus, caſsibus ex requirentibus ſspeciale mandatum, cætera ſsub generali clau ſsula committerentur. Aduerte tamen quòd talis officiaslis ex generali mãdato mandato poſs ſset inquirere, vt notant Ioã Ioan . mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in iſsta materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accuſsat. quæ ſstione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non poteſst. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quòd | licet vicarius epiſscopi ex generali mandato non poteſst punire, tamen ſsicut poteſst inquirere vt ſsuprà, ita poſs ſset inquiſsitum abſsoluere abſsque alia relatione ad ſsuperiorem: & dicetur facta inquiſsitio & ab ſsolutio ex poteſstate ordinaria vicarij, quæ non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiſscendum, Et quàmuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc concluſsionem Maria. & Felin. & dicat quòd iſsta deciſsio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminoſsos fauore ipſsorum delinquentium, ſsed defectu pote ſstatis iuriſsdictionis. Vnde cùm vicarius careat poteſstate, non videt quomodo poſssit abſsoluere. Ego credo eorum opinionem eſs ſse veram in terminis in quibus ipſsi loquuntur, quia dicunt, quòd ſsicut permittitur vicario facere inquiſsitionem ad effectum remittendi culpabiles inquiſsitos ad epiſscopum, ſsequendo deciſsio. Rotæ lxvj. in nouis. ita ſsi poſst inquiſsitionem inuenerit eos innocentes, poteſst abſsoluere. Nam in iſsto caſsu ſsententia abſsolutoria vicarij non eſst à crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatæ, ad quam pronunciandam neceſs ſsaria eſs ſset iuriſsdictio, ſsed eſst ſsolùm abſsolutoria ab inqui ſsitione per eum formata, ad quam ſsufficit eadem poteſstas qua potuit inquiſsitionem formare, & eundem quem abſsoluit ad epiſscopum remittere, ſsi fuerat inuentus culpabilis. Et iſsto modo non obſstat regula negatiua, Quòd qui non poteſst condemnare, non poteſst abſsoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat prædictos doctores. An autem quando officialis epiſscopi fecit compoſsitio| nem pecuniariam ſsuper adulterio poſs ſset præiudicate epiſscopo, quò minus poſssit iterum cognoſscere, & debita pœna clericum criminoſsum punire, vide Paul. de Caſstro conſsil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & ſsi quiſsquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum cauſsas, coram ſsolo officiali epiſscopi tractandas, ac ab eo definiendas propoſsuerim, cùm antiqua iura Aegaten ſsium & Cartaginenſsium conciliorum, ſstatuerint, diaconum à tribus epiſscopis vicinis, presbyterum à ſsex, audiendos eſs ſse. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus ſsequentibus xv. quæ ſst. vij. præcipuè, cùm illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in cauſsa criminali, in qua proceditur ad depoſsitionem, prout ſsunt in hac noſstra denuntiatione plura crimina depoſsitione digna. Huic dubitationi ſsatiſsfaciendo dicimus, quòd de conſsuetudine audiunt epiſscopi per ſse, vel per officiales ſsuos cauſsas criminales clericorum ſsuorum: vt notat Specul. titul. de accuſsatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de pœnis, libr. vj. Vnde ſsolus epi ſscopus ſsine numero aliorum epiſscoporum poteſst clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autẽ autem illis in quibus procedendum eſst ad actualem degradationem, tunc adhibendus eſst numerus epiſscoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione cauſs æ, & ad pronunciandam illam verbalem depoſsitionem, quæ debet præcedere actualem degradationem, vt notãt notant Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & ſscribitur in libro Põtificali Pontificali , fol. 203. col. iiij. Hodie verò | in concilio Tridẽtino Tridentino in tertia ſseſssione celebrata, Anno Domini milleſsimo quingenteſsimo quinquageſsimo primo, canone iiij. ſstatutum eſst quòd liceat Epiſscopo ſseu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam ſsine requiſsito numero Epiſscoporum: ſsubrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel perſsonis in Eccleſsiaſstica dignitate conſstitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris ſsequentis: Epiſscopo per ſse ſseu illius vicarium in ſspiritualibus generalem contra clericum in ſsacris etiã etiam presbyteratus ordinibus conſstitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depoſsitionem, & per ſseipſsum etiam ad actualem atque ſsolennem degradationem, ab ipſsis ordinibus & gradibus eccleſsiaſsticis in caſsibus in quibus aliorum Epi ſscoporum præ ſsentia, in numero à Canonibus definito requiritur, etiam abſsque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc ſsibi aſssiſstentibus totidem Abbatibus vſsum mitræ & baculi ex priuilegio Apoſstolico habentibus, ſsi in ciuitate aut diœceſsi reperiri & commodè intereſs ſse poſssint. Alioquin aliis perſsonis in eccleſsiaſstica dignitate conſstitutis, quæ ætate graues, ac iuris ſscientia commendabiles exiſstant.}
Loading...