CLericos nutrire
comã
comam
Anicius papa prohibuit, vt in cap. Prohibete. xxiij. diſstin.
Et præcepit caput radere deſsuper in modum ſsphæræ: & idem etiam prohibuit
Concilium Carthaginienſs. in c. Clericus. de vi. &
honeſst. cler. Item etiam Concilium Agathenſse ſstatuit vt clerici qui comam nutriunt ab Archidiano
detondeantur inuiti. vt in c. Clerici. ea. diſst. Poſstremò verò Grego. ix. ſstatuit quòd ſsi quis ex clericis
comam relaxauerit, anathema ſsit, vt in c. Si quis.
ead. diſstin. vbi gloſs. dicit exponendum ſsit, id eſst, fiat.
Et eſst etiam text. in cap. Si quis. de vi. & honeſst. cler.
vbi gloſs. idem dicit. & vide Abb. ibi, qui notat ex
text. quòd clericus non deferens tonſsuram peccat
mortaliter, quia eſst dignus anathemate.