CAPVT XXIV.

CAPVT XXIV.

Vſsufructuarius, qui non vtatur, & fruatur arbitrio boni viri; ſsiue malè verſsetur in vna re, an cadat tantum ab illa; an verò commodo, & iure totius vſsusfructus, etiam aliarum rerum, priuari debeat: vbi de hac re latius, quàm adhuc, agitur. Borgnini Caualcani, & Petri Antonij de Petra reſsolutio nouè, & verè confutatur; & contra fructuarium ratione, iure, & authoritate euidenter concluditur.

SVMMARIVM.

  • 1 Vſsufructuarius, qui male verſsatur in vna re, an cadat à commodo totius vſsusfructus, etiam aliarum rerum: & numeris ſsequentibus.
  • 2 Quòd cadit tantum à re, in qua malè verſsatur, ex ſsententia quorundam, quæ nonnullis rationibus comprobari videtur, ſsed confutatur infrà ex num. 10.
  • 3 Pœna non debet egredi delictum, nec modum eius.
  • 4 Circa rem vbi peccatur, ſsiue delinquitur, eatenus res perditur, & pœna incurritur, quatenus in ea peccatum eſst.
  • 5 Per contrauentionem in parte, non priuatur quis toto.
  • 6 Alienare prohibitus, ſsi alienet aliquam rem de fideicommiſsſso, cadit tantum a parte alienata, non a toto fideicommiſsſso: ſsed contra infrà num 21.
  • 7 Vaſsſsallus ſsi alienet vnam partem feudi, non cadit à toto, ſsed tantummodo à parte alienata.
  • 8 Emphyteuta alienando partem bonorum emphyteuticorum, non cadit in totum à iure emphyteutico, ſsed rerum tantum alienatarum.
  • 9 Et idem in emphyteuta ad longum tempus locante.
  • 10 Vſsufructuarius, qui malè verſsatur in vna re, ſsiue qui aliquam rem deteriorem reddit commodo & iure totius vſsusfructus, etiam aliarum rerum priuari debet, ex ſsententia Authoris, quæ per totum caput conſstanter defenditur.
  • 11 Aimon Craueta, & Ioannes Cephalus, pro reſsolutione Authoris adducti.
  • 12 Petrum Antonium de Petra lapſsum in allegatione Ioannis Cephali, nouè, & verè oſstenſsum per Authorem; & verba eiuſsdem in conſs. 339. num. 31. lib. 1. relata.
  • 13 Pro ſsuperiori reſsolutione fortiſsſsimum argumentum expenditur.
  • 14 Vſsufructuarius vt expelli poſsſsit, & ius vſsusfructus amittat, neceſsſse non eſst, quòd omnes arbores inciderit, ſsiue totum fundum, aut ſsingulas omnes res deteriorauerit, ſsed ſsufficit deterioratio, vel arborum inciſsio in aliqua parte.
  • 15 Vſsufructuarius, qui in parte fundum deteriorauerit, & in parte meliorauerit, cadit ab vſsufructu, nec habetur ratio meliorationis.
  • 16 Et in emphyteuta, colono, vel conductore, idem ex communi ſsententia obſseruari.
  • 17 Conducens plures res, ſsi vnam malè tractet, priuatur omnibus.
  • 18 Hæres committens fraudem in rebus hæreditariis, priuatur quarta falcidia, non ſsolum in ea re, in qua dolum commiſsit, ſsed & in cæteris rebus.
  • 19 Pro reſsolutione tradita ſsuprà num. 10. efficax, & concludens ratio conſsideratur.
  • 20 Primæ, & ſsecundæ rationi adductæ ſsuprà num. 3. & 4. ſsatisfactum.
  • 21 Fideicommiſsſsarium prohibitioni alienationis contrauenientem, per alienationem partis, cadere à toto fideicommiſsſso, contra relatos ſsuprà, num. 6.
  • 22 Quod dictum eſst ſsuprà num. 7. de vaſsſsallo alienante, non omnino certum eſsſse, aut ſsaltem Authoris reſsolutioni minimè repugnare.
  • 23 Dictum ſsuprà num. 8. de emphyteuta, ab aliis improbari, (vtcumque tamen res ſsit,) reſsolutioni Authoris non obſstare, & verè, & nouè oſstenſsum.
  • 24 Emphyteuta ſsi male verſsatur in vna re ex pluribus rebus ſsimul ſsibi in emphyteuſsim conceſsſsis, omnibus priuatur.
  • 25 Emphyteuta ſsimilis eſst fructuario.
  • 26 Emphyteuta ſsi male verſsatur in parte, quare cadat in totum, & pro parte, alienando, cadat tantum pro parte: vbi Martini Monter à Cueua ratio ſsubtilis nouè expenditur, & de illo honorifica mentio fit per Authorem.
VSufructuarium non vtentem & fruentem arbitrio boni viri, ſsiue res fructuarias deteriorantem, aut male in illis verſsantem, vſsusfructus iure priuandum, & expellendum eſsſse, capitibus præcedentibus plenè probauimus. Nunc verò opportune quæritur, vtrùm vſsu
1
*fructuarius, qui male verſsatur in vna re; ſsiue, illâ arbitrio boni viri non vtitur & fruitur, cadat à commodo totius vſsusfructus, etiam aliarum rerum; an verò rei deterioratæ tantum; Et in hac quæſstione poſst Pariſsium in conſs. 37. n. 13. vol. 3. & Ruinum in conſs. 48. n. 12. volum. 2.
2
* Borgninus Caualcanus de vſsufructu mulieri relicto, n. 144. fol. 339. & num. 357. in fine. fol. 353. & de tutore & curatore num. 79. verſs. tunc eſst quod ſsi vſsufructuarium. fol. 42. ſsecurè ſscribit, nec amplius diſsputat, vſsufructuarium tantùm debere amittere vſsumfructum earum rerum, quas deteriorauit, ſsiue in quibus malè verſsatus eſst; & non totum, aut integrum vſsumfructum: & vitra eum idem in terminis ex Ruino vbi ſsuprà, & Cephalo in conſs. 139. numer. 3. lib. 1. tenet Petrus Antonius de Petra de fideicommiſsſsis. quæſst. 10. num 53. fol. mihi 226. Verumenimverò præſsentem hanc quæſstionem latiùs aperire omnino neceſsſsarium eſst, atque pro vtraque parte, quæ; magis vrgere videantur fundamenta expendere, vt inde vera reſsolutio dilucidiùs deduci valeat, & pro prædictis ſsequentia fundamenta adduci poſsſsunt.
Primò, quia pœna non debet egredi delictum, nec
3
* modum eius: per textum in l. hæres qui tacitam, & in l. reſscriptum ff. de his, quibus vt indignis, l. Sancimus C. de pœnis Gloſsſsa in cap. quæſsiuit, in fine, de his quæ fiunt à maiori part. cap. & in ſsimili in feudatario, & emphyteuta ſsic argumentantur Roland. in conſs. 17. num. 3. & 7. vol. 2. Cephalus dicto conſs. 139. num. 4. lib. 1. Curtius Senior conſs. 70. Super controuerſsia. num. 9. Natta in conſs. 479. num. 2. vol. 3. & Vincentius Carocius cuius ftatim mentionem faciam: ſsed vſsufructuarius deliquit in parte, aut in vna re tantùm: ergo non debet in totum vſsufructu priuari. Secundò, nam vbi peccatur, ſsiue delinquitur circa rem; eatenus res perditur, & pœna in
4
*curritur quatenus in ea peccatum eſst: per textum in l. Paulus, & in l. beneficum. vbi Bartolus & Doctores notant, ff. ad legem falcidam, Angelus in l. 1. §. ſsi duo, ff. quorum legatorum. Aretinus conſs. 14. col. 2. in fine, Rolandus & Ioannes Cephalus vbi ſsuprà, Petrus Antonius de Petra de fideicommiſsſsis, dicta quæſst. 10. num. 34. Vincentius Carocius de locato & conducto, tit. de locatione emphyteutæ quæſst. 4. num. 1. folio mihi 89. & inde per
5
* contrauentionem in parte, non priuatur quis toto: vt ex alijs concludit Alciatus in conſs. 556. Aldobrandinus in conſs. 110. à princ. lib. 1. Hieronymus de Cæuallos practicarum ſsiue communium contra communes quæſst. 76.
6
* à princ.
& in materia fideicommiſsſsaria, quòd prohibitus alienare, ſsi alienauerit aliquam rem de fideicommiſsſso, cadat tantum à parte alienata, non à toto fideicõmiſſofideicommisso, ex aliis obſseruant Ruinus in conſs. 119. num. 11. in fine. & ſseqq. vol. 2. Burſsatus in conſs. 12. num. 38. vol. 1. Tertiò
7
* facit, quòd ſsi vaſsſsallus alienet vnam partem feudi, non cadit à toto, ſsed tantummodo à parte alienata, vt eſst textus in cap. 1. de vaſsſsallo qui contra conſstitutionem Lo|tha. feud. alien. in princ. per quem ſsic tenent poſst alios multos Corneus in conſs. 67. num. 8. vol. 2. Baldus in conſs. 341. num. 2. lib. 2. Modernus in conſsuet. Pariſsien. tit. 1. §. 13. gloſsſsa. 5. num. 7. Curtius Iunior de feudis 4. part. principali in 1. dubitatione poſsita poſst tres regulas amiſsſsionis feudi propter alienationem, Iulius Clarus §. feudum, quæſst. 31. num. 7. Grammaticus deciſs. 4. num. 2. & deciſs. 30. num. 1. 1. Ioannes Vincentius Honded. in loco ſstatim referendo; & alij quorum etiam ſstatim mentionem faciam. Quod in ſsimili dicitur de emphyteuta, qui partem bonorum emphyteuticorum alienando, non cadit in totum à iure emphyteutico; ſsed rerum tantum alienatarum, vt tradunt Iaſson in l. finali num. 121. C. de iure emphyteutico, & in l. ſsi prius, n. 31. ff. de noui operis nunciatione. Cumanus in l. quidam §. vlt. ff. de donationibus, Alexand. in conſs. 99. num. 28. vol. 5. Iulius Clarus §. emphyteuſsis, quæſst. 13. num. 10. Cephalus dict. conſs. 139. num. 1. lib. 1. Petrus Antonius de Petra de fideicommiſsſsis, dicta quæſst. 10. num. 41. Alciatus, Pariſsius, Rolandus, Grammaticus, Herman. Decius, Ripa, Socinus, Curtius Senior, & Curtius Iunior, Tiraquellus, Angelus, Comenſsis, Corneus, Natta, Zaſsius, Caballinus, Redoanus, & alij, quos ita tenendo in vnum Congerunt Aurelius Corbulo tractat. de cauſsis ex quibus emphyteuta iure ſsuo priuatur, ampliatione 42. num. 6. fol. mihi 100. Silueſster Aldobrandinus in conſsil. 110. num. 22. vol. 1. Ioannes Vincentius Hondedei
9
* in conſs. 51. num. 34. & in conſs. 58. num. 85. vol. 1. & in emphyteuta locante ad longum tempus, eo caſsu, quo cadere debeat, idem probat ex multis Vincentius Carocius de locato & conducto, quæſst. 4. de locatione emphyteutæ, fol. mihi. 89.
His tamen non obſstantibus, de iure verius mihi vi
10
*detur, quòd vſsufructuarius, qui malè verſsatur in vna re, ſsiue qui aliquam rem deteriorem reddit, commodo, & iure totius vſsufructus, etiam aliarum rerum priuari debeat. Ad quod facilè etiam quiſsque moneri debebit ex ſsequentibus. Primò, quoniam in vſsufructuario aper
11
*tè videtur id firmare eruditiſsſsimus Craueta in conſs. 300. ex num. 1. lib. 2.dum dicit expreſsſsim, dolum, aut fraudem fructuarij in vna re nocere illi, quoad omnes, & in eum ſsenſsum retulit Caualcanus de vſsufructu mulieri relicto, num. 144. fol. mihi. 338. dicens, ſsed malè quidem, illud conſsilium non ita abſsolutè & ſsimpliciter intelligendum, cùm potius indiſstinctè intellectum veriſsſsimum ſsit. vt ex dicendis infrà conſstabit. Deinde eandem partem tuetur Ioannes Cephalus in conſs. 139. num. 31.
12
* lib. 1.
quem pro contraria parte falsò allegat Petrus Antonius Petra de fideicommiſsſsis, dicta quæſst. 10. n. 53. nam licet ibi num. 3. dubitandi, ſsiue arguendi rationem proponat; in deciſsione tamen aliter ſstatuit, & contrarium ſsentit de iure verius. Id quod euidenter conſstat ex verbis ipſsius, dicto num. 31. vbi ſsic ſscribit: Non obſstat quod dictum eſst de vſsufructu, quia id procedit vbi res mutatur abſsque facto & culpa vſsufructuarij, vt loquitur d. lex, repeti, §. rei mutatione, ſsecus vbi rei mutatio cauſsatur facto vſsufructuarij. quia tunc ille textus non negat, quin, vſsufructuarius vniuerſso priuetur vſsufructu. Secundò,
13
* quia vſsufructuarius, qui dolum committit circa res fructuarias, ſsiue malè in illis verſsatur, nec vtitur & fruitur arbitrio boni viri, cadit à iure ſsuo, & expelli poteſst, quod ipſse Caualcanus cum communi probauit, & cap. præcedentibus latiùs oſstendimus: ſsed vſsufructuarius, qui malè verſsatur in parte, vel in aliqua re, dolum committit, nec vtitur & fruitur arbitrio boni viri; ergo ſsumus in caſsu, quo expellit debet, & iure vſsusfructus priuari, ex reſsolutis per Bellonum in conſs. 54. num. 11. Albanum in conſs. 55. num. 6. Cephalum in conſs. 653. num. 4. lib. 3. Botam m conſs. 46. num. 33. quia tantùm requiritur, quòd dolus commiſsſsus fuerit, etiamſsi in omnibus rebus non committatur, vt dicit Craueta dicto conſs. 300. in princ. Et coadiuuatur, nam ad hoc vt vſsufructuarius expelli
14
* poſsſsit, & ius vſsusfructus amittat, neceſsſse non eſst, quòd omnes arbores inciderit, ſsiue totum fundum, aut ſsingulas omnes res deteriorauerit, ſsed ſsufficit deterioratio vel arborum inciſsio in aliqua parte, aut quòd damnum aliquod conſsiderabile proprietario inferatur, vt eruditè obſseruat Menochius de arbitrariis, lib. 2. centuria 1. caſsu 78. num. 8. Quod adeò verum eſst, vt vſsufru
15
*ctuarius, qui in parte fundum deteriorauerit, & in parte meliorauerit, cadit ab vſsufructu, nec habetur ratio meliorationis, vt poſst alios nonnullos adnotarunt expreſssè Paulus de Montepico in l. Titia cum teſstamento, §. Titia cùm nuberet, de legatis 2. ſsub quæſst. 36. numer. mihi 133. Antonius Galearius Maluaſsſsia in conſsil. 38. num. 26. vol. 1. & emphyteuta, qui malè verſsatur in
16
* parte, & in parte meliorauerit rem emphyteuticam, quòd non poſsſsit opponere compenſsationem meliorationis ad excuſsandum ſse à caducitate. obſseruant Iaſson in conſs. 17. dubio. 2. lib. 1. & in authent. qui rem, C. de ſsacroſsanctis Eccleſsiis, num. 8. & ibidem Cagnolus num. 43. Rolandus in conſs. 49. num. 16. vol. 2. & cum Beroio, Pico, & aliis, Aurelius Corbulo dicto tractatu, de cauſsis ex quibus emphyteuta iure ſsuo priuatur, cauſsa 13. n. 14. fol. 70. & in Colono, vel conductore probat Vincentius Carocius de locato & conducto, tit. de quarto gradu accidentium, quæſst. 7. num. 9. fol. mihi 191. Barbatia etiãetiam
17
* in conſs. 36. col. 8. & 9. lib. 2. ſscribit, quòd conducens plures res, ſsi vnam malè tractet, priuatur omnibus, & ſsequuntur Chaſsſsaneus in conſsuetudinibus Burgundiæ, rubrica 4. § 6. n. 16. Baëça de decima tutori præſstanda, cap. 13. num. 30. Natta in conſs. 481. num. 21. vol. 3. Vincentius Carocius vbi ſsuprà, dict. quæſst. 7. num. 10. quod latius explicat ipſse Barbacia vbi ſsuprà, Rota Peruſsina deciſs. 22. ſsub n. 6. Tertò facit textus in auth. de hæredibus & falcidia, §. Sancimus, iuncta ſsua gloſsſsa; vbi pro
18
*batur, quòd hæres committens fraudem in rebus hæreditariis, priuatur quarta falcidia, non ſsolùm in ea re, in qua dolum commiſsit, ſsed & in cæteris rebus. Quem textum ſsic expendunt Bartolus, & Paulus in l. Paulus, ff. ad legem falcidiam, & confirmatur ex multis, quæ in ſsimili congerit Baeça dict. cap. 13. ex num. 26. cum ſseqq. & cap. 11. num. 10. & ſsequentibus.
Vltimò facit efficax & concludens ratio, quòd ſsi
19
* propter deteriorationem, aut dolum in parte commiſsſsum, vſsufructuarius dumtaxat caderet à parte deteriorata, eaque tantùm proprietario adiudicaretur, ea adiudicatio ipſsi proprietario foret damnoſsa, qui eo caſsu rem ſsolam deteri oratam culpa & facto fructuarij conſsequeretur, rebus aliis non deterioratis apud fructuarium culpoſsum manentibus; quòd ne contingat, iuris rationi conſsonum eſst, vt reliquas etiam res in ſsua bonitate permanentes, vnà cum deteriorata conſsequi debeat: aliàs fruſstratoria eſsſsent & inania omnia iura, & communes Doctorum reſsolutiones, quæ: dicunt vſsufructuarium non vtentem & fruentem arbitrio boni viri, & res deteriorantem expelli poſsſse, & ad intereſsſse, & damnum teneri. Nec propter intereſsſse, aut damni ſsatisfactionem expellendi ius ceſsſsare, vt ſsuprà animaduertebam hoc eodem libro, cap. 21. & in terminis probarunt expreſsſsim Cardinalis Albanus in rubrica, ff. de vſsufructu, ad finem. Antonius Galearius Maluaſsſsia in conſs. 38. num. 11. & num. 15. & ſseqq. & num. 18. & 19. vol. 1. Deinde nam omnis vſsufructuarius regulariter præſstare debet cautionem de vtendo & fruendo arbitrio boni viri, & de rebus reſstituendis, aut illarum æſstimatione, iuxta diſstinctiones traditas ſsuprà cap. præcedentibus; ergo prædicta cautione operari debebit. Vt vſsufructuarius partem tantùm deteriorans, toto debeat priuari commodo vſsufructus. Quod in emphyteuſsi probarunt expreſsſsim Berous in conſs. 120. num. 34. & ſseqq. vol. 1. Aurelius Corbulo dict. tractatu de cauſsis, ex quibus emphyteuta iure ſsuo priuatur, 13. cauſsa, n. 11. fol. 70. vbi ſscribunt, quòd emphyteuta, qui promiſsit vti emphyteuſsi, arbitrio boni viri, propter leuem deteriorationem aut incidens duas arbores, cadit à iure ſsuo, quia promifit vti arbitrio boni viri, & ſsic leuiter etiam deteriorans, non dicitur arbitrio boni viri vſsus, vt latiùs ibid. probant.
Quibus ita præhabitis, non obſstant rationes in con
20
*trarium adductæ, nam ad primam & ſsecundam reſsponderi poteſst, vt per Rolandum, in conſs. 17. num. 12. & 19. vol. 2. Cephalum dict. conſs. 139. circa finem lib. 1. reſsoluta autem per Ruinum, & Burſsatum locis relatis ſsuprà,
21
* num. 6.
diluuntur apertè ex his, quæ; poſst alios multos ſscribit Petrus Antonius de Petra de fideicommiſsſsis quæſst. 10. à num. 55. cum ſseqq. vbi defendit, fideicommiſsſsarium prohibitioni alienationis contrauenientem, per alienationem partis, cedere à toto fideicommiſsſso: quod tenent etiam Angelus in conſsilio 168. numer. 2. Anguiſsſsola in conſsilio 63. libro 6. Aliud etiam fundamentum
22
* de vaſsallo alienante ſsolùm partem feudi, non omninò certum eſst: nam contrarium, quòd per alienationem partis, totum feudum amittatur, dixit Baldus in cap. 1. §. 1. qualiter olim feudum alienari poterat, per quem textum, & textum in cap. 1. §. liberatio, quibus modis feudum amittatur. Quod correcta ſsit diſspoſsitio d. c. 1. de vaſsallo qui contra conſstitutionem, reſspondit Barbatia in conſs. 36. num. 15. vol. 2. Riminald. Senior in conſs. 381. col. 1. vol. 2. & alios refert Petrus Antonius de Petra de fideicommiſsſsis, dicta quæſst. 10. num. 48. & veriorem opinionem in puncto iuris profitentur Cephalus dicto conſs. 139. num. 25. lib. 1. Iulius Clarus §. feudum, quæſst. 35. num. 7. vel ſsaltem diſstinguendum eſsſse in ea, ex mente communi adnotarunt Pariſsius in conſs. 14. col. 1. vol. 2. Rolandus in conſs. 17. num. 17. vol. 2. vtcumque tamen res ſsit, ſsuperiori noſstræ reſsolutioni hæc reſsolutio obſstare non poterit, eo quòd procedit, & loquitur, cùm vaſsallus alienat pro parte, non cùm malè verſsatur, ſsiue deteriorat pro parte, quod admodum diuer
23
*ſsum eſst, vt ſstatim dicetur: & quamuis in emphyteuta alienante, prima opinio relata ſsuprà, num. 8. magis communiter, probari ſsoleat, vt firmant relati ibi. & ex multis Aurelius Corbulo dicto tractatu de cauſsis ex quibus emphyteuta iure ſsuo priuatur, ampliatione 42. num. 6. fol. 100. contrariam tamen ſsententiam, quamplures tenuerunt, vt conſstat ex relatis per Tiraquellum, de retractu lignagier, §. 23. gloſsſsa 1. num. 4. & 28. Rolandum, in conſs. 49. num. 15. vol. 2. Ioannem Cephalum dict. conſs. 139. n. 6. & ſseqq lib. 1. Baeçam de decima tutori præſstanda cap. 13. num. 30. Petrum Antonium de Petra, dicta quæſst. 10. ex num. 41. & 59. cum ſseqq. Et dato, quòd res eſsſset dubia propter Authorum contrarietatem, aut ſsuperior opinio communior, vt diximus, nihil habebat obſstare, proptereà quòd nos loquimur de vſsufructuario, qui non vtitur arbitrio boni viri, vel malè verſsatur in parte, vel in vna re, quod ab alienatione diuerſsum eſst; idcircò toto vſsufructu integrè priuari debet: Nam etſsi in emphyteuta pro parte alienante dubij & contrarij ſsint Doctores, vt vidimus, cùm tamen ipſse non alie
24
*nat, ſsed malè verſsatur in vna re ex pluribus rebus ſsimul ſsibi emphyteuſsim conceſsſsis, quod omnibus priuari debeat, communi ſscribentium conſsenſsu receptum eſst, vt conſstat ex multis relatis per Tiraquellum gloſsſsa 1. dict. §. 23. num. 2. & poſst Richard. Malumb. & Oldr. Baldum, Barbatiam, Chaſsſsaneum, Redoanum, Albertum Brunum, Rolandum, & alios ſsecurè probant Aurelius Corbulo. tractatu ſsuprà relato, 13. cauſsa, num. 7. fol. 70. & ampliatione 42. num. 5. fol. 100. Ioſsephus Ludouicus deciſs. Peruſsina 22. num. 6. Cæpola in l. cum eiuſsdem, ad finem, num. 8. ff. de ædilitio edicto. Natta in conſs. 476. num. 15. & 16. & nouiſsſsimè Martinus Monter à Cueua cauſsarum ciuilium, Regni Aragonum deciſs. 5. n. 68. & 69. & num. 74. & 75. fol. mihi 105. & 106. at emphyteuta ſsimilis eſst fructuario, Gloſsſsa in cap. 1. in fine,
25
* verbo,
meliorem, de inueſstitura de re aliena facta, Speculator tit. de feudis, §. quoniam, verſs. 40. Baldus in l. neque, C. de vſsufructu, Iaſson in l. 2. quæſst. 2. num. 18. C. de iure emphyteutico, Antonius Galeatius Maluaſsſsia in conſs. 38. num. 16. vol. 1. & diſscriminis rationem ſsingularem & ſsubtilem, quare ſscilicet, emphyteuta ſsi malè
26
* verſsatur in parte, cadat in totum; & pro parte alienando, cadat tantùm pro parte, adducit Martinus Monter à Cueua, & eruditus quidem, & ſsingularis ingenij, & lecturæ vir, dict. deciſs. 5. cauſsarum ciuilium Regni Aragonum, num. 74. 75. & 76. fol. 106. vt cùm neceſsſse fuerit, ibi videri poterit.
Loading...